De Rariorum Animalium atque Stirpium Historia
Part 3
Chamæleon animal est quadrupes, macrum & gibbosum, capite galeato, corpore & cauda lacertæ majoris, cervice penè nulla, costis plus minus sedecim, obliquo ductu ventri junctis ut piscibus; prioribus cruribus brachiis humanis, posterioribus cruribus hominis parum lacertosi & figura & flexu quam simillimis; pedibus manus hominis ad carpum usque divisas singulariter imitantibus; sed ita, ut in prioribus pedibus, auricularem & medicum digitum a cæteris dividi, in posterioribus, auricularem medicum & medium ab aliis separari intelligas. Cum enim digiti tantum 5. sunt, in prioribus pedibus interius digit. 3. sunt, exterius 2. In posterioribus contra, interius 2, exterius 3. existunt. Os illi hiatus est magnus, ab acuto in latum se diffundens, dentium locis osse perpetuo, & eo leviter serrato, tantaque labra, quantis possit illud contegi. In ore lingua est acuta, cujus ima pars os est, summa laxum & apertum marsupium primo aspectu. At si educas, corpus longum esse videtur ad instar pyramidis, palmi unius Romani longitudine. Ea jaculata, & magna celeritate (16) vibrata, ad muscas capiendas utitur: cumque reducit, ita in se redit ea, ut latior ejus pars angustiorem perpetuò excipiat, & præter basim (in qua reliquum jam ejus corpus totum veluti in patente marsupio recumbit) nihil conspiciatur. Intestina habet piscium more in spiras simplices convoluta, & excrementum in eis molle atque nigrum. Unde scire licet non rore, non aere solum vivere. Meatus excrementi eo loci corporis positus est, quo clunibus cauda jungitur. Ventri hepar inest, crocei plane coloris. In summo pectore duo erant corpuscula carnea colore sanguineo, sed exigua, ut tubercula. Eorum alterum cordis figuram repræsentabat: alterum pulmones esse non videbantur nec substantiæ ratione nec figura. Quid autem essent, non intelligo. Oculorum loci cavi sunt, & per summa atque extima veluti suggrundiis per oras serratis defensi. In eis oculi eadem cute contecti sunt, qua reliquum corpus: nec divisa ea parte cutis est in palpebras, ut in aliis animantibus, sed circumducta totis penè, ut palla gemmis, nisi qua per exiguum foramen e medio prospiciunt. Id autem officii præstat illis cutis, quod in aliis animantibus musculi. Ea enim ducit ac reducit in hanc aut illam partem quo velit aspectu internum oculum. Neque enim ut alia animalia motu musculorum immotis palpebris oculum movent, ita & hoc immoto illo tegumento. Per ejus foramen pupilla nigra cernitur, & circa eam aureus circulus resplendens penitius (16b) conspicitur, maximè cum coelum suspicit. Ab extremo oculi tegumenti orbe ad pupillæ foramen, sex lineæ croceæ æquis intervallis in ortu distinctæ ita ducuntur & coarctantur sensim, ut meridianæ illæ lineæ ab æquatore ad polum alterum ductæ. Galeam spinæ jungit assurgens cuticula, & ex utroque galeæ latere cutanea duo corpora brevem cervicem contegunt. Cutis aspera est, & veluti minimis unionibus undique consita, maximè per summam spinam & imum ventrem. Utrobique enim veluti filum quoddam unionum per mediam corporis longitudinem, quàm cæteris partibus majorum, ducitur; per summa, a capite ad caudam; per ventrem imum, ab extrema maxilla inferiori ad caudam. Cauda teres est, a summo gracilescens ad extremum, æqua cum toto corpore longitudine, si caput demas, tota veluti ex unionum circulis constituta. Longitudo universi nostri Chamæleontis erat justi pedis Romani. Latitudo, a summa spina ad imum mediumque ventrem, duorum digitorum Romanorum & unius quarti. Recentis adhuc atque vivi animalis corpus succulentum est & æquabile, nisi costarum regione, & galeata parte, quæ leviter extuberant, e contra quàm in siccis sceletis, ubi omnia inæqualia sunt. Color vivis est, qui rei cui est proximus, in quem se novit naturaliter commutare. Hinc proverbium Chamæleonte mutabilior. Etsi sunt qui dicant se observasse duos tantum referre colores, alio lucente sole, alio per opacum. (17) At mortui jam color totus pallidus est, sed magis per ima & intima, conspersus per summa & extima (maxime in spina & cauda) aureis maculis, crebris & majoribus seu oblongis orbiculis, ita spinæ incumbentibus, ut sacci asinis, sed per intervalla: per ima & intima, coeruleis magis & minoribus veluti punctis, sub faucibus quàm alibi crebrioribus, & veluti per quincuncem dispositis. Innocens animal est & tardum, placidum & tractabile. Tarditatem gressus celeritate vibratæ linguæ pensavit in vitam. Hoc præ cæteris habet proprium, ut cum sole occidat atque oriatur, ita ut quam corporis posituram occidens sol reliquerit, eandem oriens excipiat, sive de ramo, altero tantum pede, pendeat, aut in ventrem humi pronus incumbat, aut alicui rei duobus pedibus, reliquis sublatis, innitatur, aut alia quacunque forma. Interea temporis mortuus planè videtur omnibus. Hiatus illi æternus, sine ullius usus ministerio. Hæc nos observavimus in vivo & mortuo, quem domi nostræ diu aluimus.
Hactenus de quadrupedibus: nunc de avibus pauca illa proferemus, quæ ad te (Gesnere) dedimus.
_De Haliaeto._
[_De avibus._] Haliaetos id genus aquilæ est, quod ex mari lacubusque prædam quærit, unde nomen invenit. Is magnitudine Milvi est, capite albis & fuscis distincto lineis, ut melino: rostro aquilino; oculis in medio nigris, in ambitu aureis: lingua ferè (17b) humana, nisi quòd ad radicem utrinque habet appendicem: colore per summa asturis, per ima albo: gutture maculis notato ruffis ut & ventre, pectore medio pure candido: crure crasso & squamoso: pede uncungui & coeruleo: digitis quatuor, per superna ad dimidiam longitudinem etiam squamosis, ad reliquam incisis, per inferna asperis & aculeatis tenacitatis causa; & his tam validis, ut flexos vix ulla vi extendas. Prædator is est piscium, discussis decidentis corporis impetu aquis, ex eisque vivit. Et quamvis ex pisce vivat, fidipes tamen est utroque pede, non altero palmipes, ut vulgus putat. Giraldus Cambrensis libro de Topographia Hiberniæ, ubi de avibus biformibus agit, hunc Aurifrisium vocat; & altero pede aperto & unguibus armato esse, altero clauso cum vulgo scribit. Supra magnitudinem corporis alæ longitudo est, quæ ad pedes Romanes duos & digitos undecim extenditur. Inolevit opinio istic apud nostrum vulgus in Britannia, eam inesse vim naturalem huic avi, ut quem conspexerit piscem, eum se quàm mox resupinare & convertere, atque ad summam aquam ascendere, in eaque fluitare ut sopitum, quo facilior præda sit volanti. Ideoque ejus adeps studiosius asservatur a nostris piscatoribus, quòd eandem vim habere creditur. Frequentes sunt apud nos in maritimis locis & Vecti insula. Nostri an Osprey vocant. Moribus placidus est & tractabilis, & famis patientissimus. Vixit enim septem dies apud me (18) sine cibo, & in alta quiete; nisi si hoc non mos fecit sed fames, quæ omnia domat. Carnem oblatam recusavit: piscem non obtuli, quòd eum ex hoc vivere didici. Caro illi nigra est.
_De ansere Brendino._
Anser Brendinus avis est marina, palmipes, figura anseris, sed magnitudine paulo infra, capite albo exiguo & curto, sed rostro nigro, a quo linea nigra ad oculum utrumque ducitur, collo fusco, a pectore ad caudam ex dimidio corpore inferiori albo, coxendice murino (ut est Columbæ vulgaris color aut gruis) ex superiori, ad collum fusco, ut & ad caudam medio inter utrumque murino: alis item murinis, cum cauda longitudine paribus, sed pennis ad extremum obfuscatis. Cauda nigra est ex albo enata, pede nigro & palmato. Gregalis avis est & garrula. Ex pisce vivit, frequens apud nos per littora in Britannia. Vulgus Britannorum quod ad littus habitat a coloris varietate a Brendgose nominat. Ornithopolæ Londinenses Bernaclum vocant, cum dicendum putem Berndclacum seu Brendclacum; quòd antiqui Britanni, atque item Scoti, anseres marinos, palustres, & lacustres omnes Clakes dicebant, cum tamen hodie corruptè dicimus Fenlakes & Fenlagges, cum dicendum fuit Fenclakes. Varium item colorem, Brend, seu per metathesim Bernd iidem appellabant. Unde bernded seu brended id animal dicitur, quod in colore murino variegatum (18b) est albo, ut est hic anser. [_Anser Bassanus._] Non est ergo Scotorum Bassanus anser, qui in Basse Scotorum Insula nidum ponit atque ova, a qua nomen habet. In hanc insulam rupem existentem, nec in summo quantam Milvus oberret (ut Poëta dixit) sed exiguam, venturi stato anni tempore anseres, quo prius speculatu, qua observatione præmissis nunciis utantur quàm ingrediuntur; quo anni tempore hoc faciant, qua solitudine insulæ, concludentibus se incolis ad aliquot dies, donec se firmaverint anseres, ne abigant, quanta multitudine atque densitate involent, sic ut in serenitate solem adimant, quot pisces afferant, quot ova pariant, & quantos fructus in annos ex eis anserumque plumis atque oleo percipiant insulani (nam Pupinorum pinguedinem habent atque gustum) longum esset recensere.
_De Anate Indica._
Est apud nos ex India anas, eadem planè corporis figura, eodem rostro & pede quo vulgaris, sed ex dimidio major ea & gravior. Caput illi rubescit ut sanguis, & bona pars conjuncti colli a posteriore parte. Id totum callosa caro est, & incisuris distincta; quaque ad nares finit, carunculam demittit a reliqua carne figura separatam, qualis cygnis est, rostro conjunctam. Nudum plumis caput est, & ea quoque colli pars quæ rubescit, nisi quòd in summo capite crista est plumea atque Candida, per totam capitis longitudinem protensa: quam, cum excandescit, erigit. Sub oculis ad rostri (19) initium per inferna inordinatæ maculæ nigræ carni sunt inductæ: & una atque altera a summo oculo ad superna elevatæ. Oculus flavescit, separatus a reliquo capite circulo nigro. Sub extreme oculo in aversum macula est singularis, separata a cæteris. Rostrum totum est coeruleum, nisi quòd in extreme macula nigrescit una. Pluma illi per totum colli processum reliquum alba. Qua corpori collum jungitur circulus est plumeus niger, rara pluma alba, maculosus & inæqualis, per ima angustior, per summa latior. Post eum per totum imum ventrem pluma alba est: per summum corpus fusca, sed ab circulo illo nigro pluma alba in summo divisa. Extremæ alæ atque cauda cum splendore virescunt, ut Cantharides. Tibiarum cutis fusca est, incisuris levibus per circuitus ducta. Membrana per intervalla digitorum pedis pallescit magis, una atque altera respersa macula fusca, incerta lege disposita, nisi in intervallo sinistri pedis, ubi sex per digiti extremi longitudinem disponuntur. Tardo gradu incedit propter corporis gravitatem. Vox illi non qualis cæteris anatibus, sed rauca, qualis faucibus humanis catarrho obsessis. Mas major est quàm foemina. Ea similis mari est, nisi quòd non ita variegato corporis colore est. Vivit ex coenosis aquis, & aliis quibus cætera vulgaris anas gaudet.
_De Anate Turcica sive Indica altera._ (19b)
Anati quidem similis est quæ Turcica sive Indica dicitur, sed quantitate & magnitudine corporis anserem ferè diceres. Tota est Candida, nisi quòd rostrum, tibiæ, atque pedes rubent, genæque item callosa carne, & rostri tuber supra nares. Caro illi dulcis est, & vox sibilus. Sunt ejus generis quædam colore albo & nigro variegatæ. In aqua vivit, locisque gaudet coenosis ut cæteræ anates.
_De Pica marina._
Pica marina (ut nostrum vulgus nominat) paulo major est terrestri, coloris quidem varietate in corpore similis, sed colore pedis, digitorum numero, incisuris, cauda atque rostro admodum dissimilis. Nam pes rubet, & digito posteriori destituitur, nec incisuras habet is & tibia, sed impressiones quasdam, piscium squamis quàm simillimas. Fissus est, sed ita in digitis utrinque luxuriat cutis, quemadmodum in fulicis penè, ut ad natandum quoque pes factus videatur. Avis est Amphibios. Caudam curtam habet, rostrum longum atque tenue, perpendiculariter latum, non teres, colore in summo ad caput rubrum, per reliquum pallidum, nec est in fine acutum, sed obtusum id. In mensa grata avis est.
_De gallina Getula domestica._
Gallina Getula domestica, paulo minor nostra est, colore (20) in supernis obscurè ruffa, in infernis pallida, pluma capitis incomposita & erecta, crista serrata, humili, simplici, carnea; gutturosa magis perpetuò, quàm nostræ cum glociunt; tibiis pedibusque plumosis, maximè per exteriora & posteriora ut columbis, ne per interiores plumas gressus impedirentur: cætera ut vulgaris.
_De Meleagride._
Meleagris pulcherrima avis est, magnitudine corporis, figura, rostro, & pede Phasiano similis: vertice corneo, in apicem corneum a posteriori parte præcipitem, in anteriori leniter acclivem elevate, armatus. Eum natura voluisse videtur inferiori capitis parti tribus veluti laciniis se promittentibus committere atque deligare; inter oculum & aurem utrinque una, & in fronte media item una; omnibus ejusdem cum vertice coloris; ita ut insideat capiti eo modo, quo ducalis pileus illustrissimo duci Veneto, si quod jam adversum est aversum fieret. Rugosus is est: inferius, per circuitum: qua se attollit, in directum. In summo collo ad occipitium nascuntur erecti quidam atque nigri pili (non plumæ) in contrarium versi. Oculi toti nigri, æquè & in orbem palpebræ atque cilia, si maculam in summa & posteriori parte supercilii utriusque demas. Imum caput per longitudinem utrinque caro quædam callosa colore sanguineo occupat, quæ ne propendeat veluti Galli gallinacei palea, ut replicaretur natura voluit, & averso ductu in duos processus acutos a capite (20b) liberos finiret. Ex hac carne attollunt se utrinque carunculæ, quibus nares in ambitu vestiuntur, & caput in anteriori parte a cætero rostro pallido separatur. Harum ad rostrum margines inferiores replicantur etiam leviter sub utroque nare. Quod inter verticem & carnem est a dextra & sinistra parte, album deplume est, levi coeruleo mixtum. Color verticis atque apicis idem prorsus est cum colore dactyli. Tibiæ nigræ sunt, & in anteriori parte squamosa incisura duplici notatæ: in posteriori nulla, sed leves, & veluti punctis quibusdam sui coloris respersæ. Color illi sub faucibus exquisitè est purpureus: in collo obscurè purpureus: in cætero corpore per summa contuenti, qualis consurgit si album & nigrum pollinem utcunque tenuiter tritum colori fusco rarius aspergas, nec tamen commisceas. Tali colori maculæ albæ ovales aut rotundæ per totum corpus inesse visuntur, per summa minores, per ima majores, comprehensæ intervallis linearum (ut apparet in plumarum compositione naturali) quæ se mutuo intersecant obliquo hinc inde ductu, per summa tantum corporis, non item per ima. Id non ex toto corpore solum deprehendes, sed ex singulis avulsis plumis. Superiores enim, obliquis lineis se mutuo intersecantibus, aut, si mavis, orbiculis quibusdam ex albo & nigro (ut dixi) polline confectis, & per extremitates conjunctis, ut in favis aut retibus, maculas ovales aut rotundas (21) albas in spaciis fuscis comprehendunt: inferiores non item. Utræque tamen simili lege positæ sunt. Nam in aliis plumis ordine ita junctæ sunt, ut ferè triangulos acutos faciant: in aliis, ut ovalem figuram repræsentent. Hujus generis ordines tres aut quatuor in singulis suis plumis sunt, ita ut minores in majorum complexu reponantur. In extremis aliis & in cauda rectis lineis æquidistantibus procedunt per longitudinem maculæ. Inter gallum & gallinam vix discernes, tanta est similitudo, nisi quòd gallinæ caput totum nigrum est. Vox illi est divisus sibilus, non sonorior, non major voce coturnicis, sed similior voci perdicis, nisi quòd submissior ea est, nec ita clara. Cursu velox est.
_De Morinello._
Morinellus, avis nobis cum Morinis communis, stulta admodum est, sed in cibis delicata, eoque apud nos in summis deliciis atque pretio est. Imitatrix avis est. Ideo, ut Scops & Otis saltandi imitatione, ita hæc noctu ad lumen candelæ pro capientis gestu capitur. Nam si is expandit brachium, extendit & illa alam; si is tibiam, & illa itidem. Breviter quicquid gerit auceps, idem facit & ales. Ita humanis gestibus intenta avis, ab aucupe decipitur, & rete obvelatur. Avis parva est, magnitudine Sturni, tribus tantum digitis anterioribus, posteriori nullo, vertice nigro, genis candidis, coturnicis ferè colore, si cinericei parum admisceas, potissimùm circa (21b) collum. Morinellum voco duplici de causa, & quòd avis est apud Morinos frequentissima, & quòd avis stolida est, quæ stultitia græcis +môrotês+ dicitur. Eam ob rem nostri etiam Doterellum vocant, quasi stultitia delirantem dicant.
_De Puphino sive Pupino._
Est avis quædam marina nostras, parvi anatis (quam +boskada+ Græci vocant) magnitudine & figura corporis, pedibus palmatis & rubescentibus, ad posteriora magis positis quàm cæteris palmipedibus exceptis pygoscelibus; rostro tenuiore magis latitudine se demittente quam longiore processu se extendente, quatuor incisuris rubris a summa, duabus ab ima parte sulcato, in colore pallentis ochræ. Quod inter has & caput est, subcoeruleum est, & ea figura qua luna est, cum exacti dies decem sunt a coitu. Per summa corporis totius nigrescit, nisi qua oculi sunt, qui in albo constituti sunt: per ima exalbescit tota, nisi summo pectore, qua nigricat. Vivit ex mari. Hunc nostri Puphinum dicunt, nos Pupinum a naturali voce pupin. Latitat in cavernis, ut Charadrius. Eam ob rem educta e cuniculi cavea avis hæc est, loco non procul a mari posito, a venatore quodam immissa viverra. In piscis usu apud nos est in solenni jejunio per quadragesimam: carne & gustu Phocæ marinæ haud dissimilis. Gregale (22) animal est, & sua habet latitandi tempora, ut Cuculus & Hyrundo. Ova parit in terræ cuniculis bina magna ex parte. Alis non confidit nisi conspecto mari. Pigrum videtur animal, sed injuriæ patiens. Vescitur carne lubentius quàm pisce, & cuniculi quàm alterius animalis, sed utroque crudo: cocta & assa respuit. Cætera non attingit humana ædulia. Æstate se lavat, sed nunquam, quod observatione deprehendi potest, bibit: an quòd aqua marina carebat, nescio. Excrementum alvi illi est quale accipitri. Cum non esset quod ederet, cibum voce naturali geminata & summissa, pupin, pupin clamitando, implorabat. Alebam domi meæ ad menses octo. Mordebat lubenter ministrantes cibum, aut attingentes, sed benignius atque innocentius. Exiguo cibo satiatur. [_Corvorans seu Mergus._] Non enim vorax avis est ut Coruorans noster, quem tu (Gesnere charissime) corvum aquaticum & mergum recte nominas, nostri Cormorantem corruptè dicunt, nescientes ex vocis etymo coruum vorantem appellari debere. Quod naturaliter facit, cum illi a natura unicum tantum intestinum sine elice (ut aiunt) rectum sit concessum, propter vehementiam caloris naturalis citissimè absumentis quæ assumuntur omnia.
_De Spermologo seu Frugilega._
Spermologus noster a cornice nigra nulla in re differt, nisi morum innocentia, +prolobôi+ seu ingluvie, qua granum (22b) legendo continet, ut ad suos referat: est enim gutturosus: albo callo, qui in summo rostro est ad caput: & voce, quam habet gutturalem & raucam. Unde forsan nostris, quibus nomina rerum multa Latina sunt & Græca, (uti libro nostro de symphonia vocum Britannicarum diximus) rouce dicitur, quasi rauce Anglis, raucus Latinis sit dicendus: victu quoque a corvo differt, quòd frumento, hordeo, & cætero semine (unde nomen +spermologou+ invenit apud Græcos) vescitur. Vescitur & vermibus, ubi frugis frumentique copia non est. Hinc rustici nostri dubitant major ne sit ex eis utilitas agris dum legunt vermes, frugis & sementis pestem, an inutilitas hominibus dum vorant granum, hominis nutrimentum. Tanta tamen multitudo est, ut legibus condemnentur: innocens alioqui avis atque utilis. Agricolis enim teneri adhuc ex nido in cibo sunt. Non nisi excelsis arboribus, idque societate quadam numeroque nidificant, cohabitant, & considunt.
_De Sacropsittaco._
Psittacorum plura esse genera observavi. Quidam enim pusilli, magnitudine videlicet turdi, toto quidem corpore virides sunt, sed caudam longam atque gracilem, & eam aut flavam, viridem, aut puniceam habent. Quidam rursum grandes sunt admodum, cornicis magnitudine, ex toto punicei seu rubri, nisi sub imo ventre, extremis alis, & extima cauda, (23) quibus partibus cum coeruleo virescunt. His rostrum est magnum, cavum, pellucidum, & aduncum, medio tantum sui pallidum, utroque extremo ex parte nigrum, ut & inferior maxilla tota nigra, cujus cavitatem lingua dura & nigra cæterorum Psittacorum modo & forma occupat. Utrinque genæ, in cute rugosa, figura ferè triangulari obtusa, candicant, rubris mollium pennarum ordinibus æquidistanti parallelo inductis, & alicubi etiam sine ordine. Oculus parvus, & in albo cilio cuticulari constitutus, pupillam habet nigram, quam circundat aureus circulus. Digitos habet quatuor ita efformatos, ut videatur natura voluisse omnes anteriores fecisse, retorsisse tamen duos in aversum firmandi corporis causa. Hos Brasilia mittit, quos propter insignem magnitudinem Sacropsittacos nominamus. [_Sacrum._] Veteres enim, quod præclarum magnumque erat, sacrum dicebant. Ut sacrum os, sacram anchoram, sacrum falconem, quem hierofalconem dicunt, sacrum piscem, +hieron menos+, sacram famem, & sacrum morbum. Hujus generis imaginem, quam a nobis accepisti, subjunge. Cæteros inter hos magnitudine medios aliæ regiones, ut insula Hispania, Ægyptus, & India ferunt, sed colore vario. Alii enim toto corpore cinereo caudas habent fultas, breviores & puniceas, in extremoque lunares. Alii ex toto virides sunt. Alii cum corpore vireant, cauda longa flavescunt. Mores habent omnes similes, & victum communem, nisi quòd (23b) Sacropsittacus pane bera macerato, carne, & pisce etiam vescatur.
_De Corvis albis._
Anno Domini 1548. Augusto mense, corvos duos candidos ex eodem nido vidi & contrectavi istic in Cumbria nostræ Britanniæ, apud ejusdem provinciæ comitem nativos, atque ita ad aucupium factos ut accipitres. Nam & brachio falconarii quietè insidere, & soluti ad ejus vocem atque signum vel e longinquo quàm celerrimè advolare docti erant. Hos nihil est infaustum consequutum, ut albas illas hirundines, de quibus Alexander Myndius apud Ælianum. Nam qui corvum album notat, colorem notat; [_Ursus albus._] ut qui ursum album & vulpem nigram; quorum utrumque vidimus ex Moscovia istic in Britannia. [_Vulpes nigra._] Quanquam vulpem nigram non queo dicere, etsi vulgus nigram vocet; sed potius fuscam, aut obscurè griseam reliquo corpore. Nam genas atque tibias tantum fuscas habet, clunes atque caudam.
Expletis jam quæ de volatilibus ad te scripsi, mi Gesnere, suo ordine pisces consequuntur.
_De Xiphia seu Gladio._