# De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis

## Part 7

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/de-m-terenti-varronis-libris-grammaticis-16400/index.md

In *tertio* igitur *libro* easdem res perlustrauit Varro quas antea Aristophanem Byzantium (p. 12 ed. A. Nauck, cf. C. Goettling lehre v. acc. d. gr. spr. p. 10 sq. A. Rossbach griech. rhythmik p. 33. F.A. Wolf proleg. ad Hom. p. CCXVIIII sq.) consociasse Arcadius quem dicunt testatur (p. 212 Schm.): τρίχα τεμὼν τὴν κίνησιν τῆς φωνῆς, τὸ μὲν εἰς χρόνους, τὸ δὲ εἰς τόνους, τὸ δὲ εἰς αὐτὸ τὸ πνεῦμα. καὶ τοὺς μὲν χρόνους τοῖς ῥυθμοῖς ᾔκασε, τοὺς δὲ τόνους τοῖς τόνοις τῆς μουσικῆς (cf. Theodos. p. 204, 6 Goettl.). accentus igitur musicam naturam Aristophanem reliquosque quos supra recensui secutus agnouit neque in legibus generalibus inuestigandis se continuit sed etiam usum prosodiarum in singulis uocabulorum generibus eum explicuisse Gelli locus (fr. 61) a quo orsus sum ostendit. quod in reliquis quoque rebus sine dubio fecit. de syllabarum temporibus{53} praeter ea quae Seruius habet quid docuerit dici nequit{54}. conmunem certe syllabam ab eo _mediam_ esse adpellatam e Mario Victorino I 5 p. 30 G. p. 2471P. suspicor, quem ne plura hoc capite e Varrone hausisse putes Luciani Muelleri uide disputationem (l.l. p. 16 sq.). ordinem autem rerum si Seruio est fides hunc instituit, ut primo de spiritu deinde de accentu postremo de syllabarum longitudine et breuitate ageret, quae ratio praeterea eo conmendatur, quod ita simplicissimum transitum ad sequentem sibi parauit librum.

Footnote 53: De adspiratione infra disputabo.

Footnote 54: In quo rerum conexu duo reliqua huius libri fragmenta fuerint difficile est dictu; fortasse de primae syllabae longitudine in _fenore_ (fr. 62) locutus ad originem huius uocabuli ut adsolet transiit. ceterum Ludouico Mercklin d. citiermeth. d. Gell. p. 649. et Iulio Kretzschmer de Gelli fontib. p. 9 (cf. M. Hertz in Fleckeiseni ann. 1862 p. 715 sq.) Cloati Veri dictum Varroni Gellium debere negantibus adsentior. quod enim a Verrio Flacco (teste Festo u. obstitum p. 193. subuculam p. 309. molucrum p. 141 sacrima p. 318, posterioribus enim locis certissimum Vrsini supplementum; solus occurrit Cloatius u. obscum p. 189. piacularis p. 213.) saepe cum Aelio Stilone laudatus est, id in utramque partem ualet atque uter ab altero adhibitus sit non facile adfirmabis. neque e Varrone de l.l. V 102 p. 104 ubi conplura uerba latina e graeco ducta recenset, quorum quaedam a Cloatio tractata esse Macrob. sat III 18, 4. 19, 2 docet (cf. praeterea de l.l. VI 96 p. 277 cum Gelli XVI 12, 2), Varronem Cloati libris usum esse efficies, nam haec uterque ut alia mittam a conmuni auctore Hypsicrate (cf. de l.l. V 88 p. 90, M. Schmidt Philol. III p. 458. M. Sengebusch diss. hom. I p. 11 sq.) accipere potuit.

*Quartus* enim *liber de rebus metricis* erat, quas Varronem explicuisse sat magnus fragmentorum numerus demonstrat, in hoc libro explicuisse euincit Rufini testimonium probabiliter emendatum (cf. supra p. 47). et egregia congruentia qua tam apte et conuenienter argumenta tertii et quarti libri sese excipiunt haud sane mediocriter hanc rerum dispositionem firmare ac munire mihi uidetur.

Versus secundum Varronem (fr. 69) uerborum iunctura est, quae per articulos et commata ac rhythmos modulatur in pedes. quam definitionem qui proposuit praemittere debuit quid sint articuli commata rhythmus. propterea Varroni tribui quae apud Victorinum, quem Aphthonium dici mauolt Th. Bergk philolog. XVI p. 639 sq., hoc fragmentum praecedunt et de colis commatisque agunt (fr. 68). de differentia metri ac rhythmi M. Terentium dixisse certiores nos facit Diomedes (fr. 66), e quo testimonio de utriusque natura eum disseruisse sequitur. quae igitur apud Victorinum et Diomedem, ad quos frustula quaedam huius libri peruenisse iam uidimus, de hac re conuenientia inter se leguntur, probabiliter ad Varronem referemus. confirmatur autem hoc Augustini auctoritate, quem in libris de musica e Varronis libro de eadem re scripto hausisse recte uidit H. Weil in Fleckeiseni annal. 1862 p. 336. 344 cf. Bergk l.s. p. 641, praeterea ad eundem pertinent quae uterque de poetice (fr. 59) habet cl. Isidori orig. VIII 7, 3 et Varronis Parmenone ap. Nonium u. poesis p. 428. circumspecto uero in his rebus iudicio opus est, cum non solum omnes fere scriptores metrici latini a Caesio Basso (cf. O. Iahn conm. in Pers. sat. VI 1 p. 211 sq. H. Wentzel symbola crit. ad hist. script. metr. lat. p. 6. E. a Leutsch philolog. XI p. 739 sq.) pendeant, e quo Atilium Fortunatianum Diomedem Terentianum Maurum hausisse ostendit C. Lachmann praef. Terent. Maur. p. XVI. cf. Wentzel l.l., uerum etiam omnes cum bona et antiqua doctrina posteriorum temporum uana inuenta dubiasque uel falsas obseruationes miscuisse et confudisse constet (cf. A. Rossbach de metr. graec. disp. alt. p. 16 sq. R. Westphal d. fragm. u. lehrs. d. griech. rhythm. p. 102. 113. al. I. Caesar grundz. d. griech. rhythm. p. 273 sq. H. Weil l.s.s. p. 338 sq. Luc. Mueller de re metr. poet. lat. p. 16 sq.). praeterea Mari Victorini ars grammatica de orthographia et metrica ratione et Diomedis liber tertius tam mire inter se consentiunt{55}, ut conmunem auctorem siue Caesius Bassus siue alius fuit prodant. quibus omnibus consideratis in eis quae necessario uel saltem certis rationibus a Varrone repetenda suat me continere quam omnia quae eo non indigna uidentur credule congerere malui.

Footnote 55: Idem consensus cum Diomede in arte grammatica uolgo Maximo Victorino adscripta et post Putschium a Lindemanno in corpore grammaticorum lat. I p. 271 sq. edita conspicuus est (cf. L. Spengel allg. schulzeitg. 1832 II p. 286. F. Osann beitr. z. gr. u. roem. litteraturgesch. II p. 355 sq.). quare non tam inprobabile ab eodem scriptore duas illas artes profectas esse mihi uidetur, quam Osanno l.l. p. 371, qui tamen ipse eadem apud Marium et Maximum quibusdam locis recurrere concedit cf. L. Lersch ztschr. f. alterthw. 1840 p. 116. Wentzel l.l. p. 55.

In rhythmo definiendo Aristoxenum Varro secutus est. M. Terentio est enim ‘rhythmus pedum temporumque iunctura uelox diuisa in arsi et thesi, uel tempus quo syllabas metimur’ (fr. 64), Aristoxeno ῥυθμός ἐστι χρόνων τάξις (Max. Planud. in Hermog. id. V p. 454 W. cf. anon. schol. VII p. 892) uel χρόνος διῃρῃμένος ἐφ᾽ ἑκάστῳ τῶν ῥυθμίζεσθαι δυναμένων (Bacch. p. 22 Meib.), quas generaliter positas definitiones eum ad rhythmum qui in uoce ualet pergentem ita circumscripsisse, ut Varroniana proxime ad eam accedat R. Westphal l.l. p. 86 sq. p. 101. cl. Aristox. rhythm. elem. p. 272. 276 Mor. ostendit {56}. etiam in metro explicando, de quo quid Aristoxenus senserit ex Aristide Quintiliano{57} (cf. A. Rossbach griech. metr. p. 13 sq.) conligendum est, ab hoc non discessit, nam metrum rhythmum modo finitum dixit (fr. 65), et hac definitione nixus quid inter utrumque discrimen sit accuratius exposuit (fr. 66). cum autem in metri definitione praecipuum ei sit quod finem habet, statim hoc loco eum disputasse existimo de finibus uel clausulis metrorum (fr. 67), de quibus cf. R. Bentley sched. de metr. Terent. p. 8. ad Terent. Adelph. IIII 4,1. G. Hermann elem. doctr. metr. p. 181. 432. deinde partes quasi metri recensendae erant cola commata periodi (fr. 68), cf. Westphal philol. XX p. 79 sq., quorum colon est quod finitis constat pedibus, comma in quo pars pedis remanet, quae nomina constanter confunduntur, ut a Diomede p. 498, 10, immo a Victorino ipso qui statim post has definitiones (I 13, 2 p. 2498P) _arma uirumque cano_ colon adpellat, cum sit comma, cf. Atilium Fortunatianum quem dicunt II 28, 8 p. 2699P. utrumque igitur ad caesuram spectat, quae si cum fine pedis conuenit colon, si in pedem incidit comma efficit{58}. uersum autem a metro ita distinxit, ut eum caesura in duas diuidi partes diceret, quod in definitione uersus supra scripta a (fr. 69) Victorino ut omnia fere quae ad nos nunc pertinent obscuratum quamquam non prorsus deletum, manifestis uerbis Augustinus et Victorinus aliis locis tradunt (cf. H. Weil l.l. p. 336); eumque uocari a uersura et a dimetro ad hexametrum progredi uoluit. qui uero uersus faciant uates a uersibus uiendis nuncupari uel graece poetas a ποιεῖν (fr. 70), unde poetice quoque et poesis et poema sint ducta, quorum illa ars ipsa, altera perpetuum argumentum uersibus tractatum ut Enni annales, tertium carmen quodque uel minus uel maius sit. hoc secundum stoicos dictum esse docet Posidonius apud Laert. Diog. VII 60: ποίημα δὲ ἐστιν, ὡς ὁ Ποσειδώνιός φησιν ἐν τῇ περὶ λέξεως εἰσαγωγῇ, λέξις ἔμμετρος ἢ ἔρρυθμος μετὰ σκευῆς τὸ λογοειδὲς ἐκβεβηκυῖα‧ τὸ ἔρρυθμον δὲ εἶναι τὸ ῾Γαῖα μεγίστη᾽ καὶ ῾Διὸς αἰθήρ᾽. ποίησις δὲ ἐστι σημαντικὸν ποίημα μίμησιν περιέχον θείων καὶ ἀνθρωπείων (cf. R. Schmidt stoic. gramm. p. 50. Lucil. ap. Non. u. poesis p. 428). breuiter tum quibus uersuum generibus poetae latini{59} usi sint significant, ut mihi quidem uidetur. ad hunc igitur locum Rufini testimonium (fr. 71) de fabulis Plautinis et Terentianis (cf. F. Ritschl parerga Plaut. et Terent. I p. 359) refero.

Footnote 56: Has definitiones cum Aristoxeneis quem ad modum ab ipso prolatae erant prorsus conuenire non magis adfirmare uolo, quam in his Varronis ipsa uerba seruata existimo. reputa enim, omnes fere metricorum latinorum definitiones inter se pugnare et hebeti iudicio nec rebus subtiliter perceptis esse perscriptas, praeterea singulos scriptores longe a primo fonte abesse, pluribus qui eadem retractauerint interiectis auctoribus, neque sane miram tibi uidebitur Varronis doctrinam haud mediocriter deprauatam et deformatam esse. quamuis uero Aristoxeno Varronem usum esse mihi constet, omnia quae in Victorini libris ex illo fluxisse Westphal (l.l. p. 91. 101. al. cf. harmonik u. melop. d. gr. p. 36 sq.) probauit Varroni tamquam ab hoc accepta tribuere nolui, quia etiam alios uelut Caesium Bassum ex illo, posteriores autem ex enchiridiis posteriorum Graecorum, qui iterum ilium hic illic adhibere potuerunt, hausisse uel certum est uel probabile.

Footnote 57: I p. 49 Meib.: μέτρον μὲν οὖν ἐστι σύστημα ποδῶν ἐξ ἀνομοίων συλλαβῶν συγκείμενον ἐπὶ μῆκος σύμμετρον. διαφέρειν δὲ τοῦ ῥυθμοῦ φασιν, οἱ μὲν ὡς μέρος ὅλου, τομὴν γὰρ ῥυθμοῦ φασιν αὐτὸ, παρὸ καὶ μέτρον εἰρῆσθαι, διὰ τὸ μείρειν ὅ σημαίνει μερίζειν. οἱ δὲ κατὰ τὴν ὕλην‧ τῶν γὰρ γινομένων ἐκ δυοῖν ἀνομοίων τοὐλάχιστον γεννώμενον τὸν μὲν ῥυθμὸν ἐν ἄρσει καὶ θέσει τὴν οὐσίαν ἔχειν‧ τὸ δὲ μέτρον ἐν συλλαβαῖς καὶ τῇ τούτων ἀνομοιότητι.

Footnote 58: Vnde etiam adparet paullo inferius apud Victorinum (I 13,6 p. 2498), quem omnino iusto corruptiorem edidit Thomas Gaisford, _non_ inserendum esse: ‘partes ergo uersus, cum ea qua _non_ coniunctus erat parte dissoluitur, cola efficient; cum uero ea qua coniunctus erat parte absciditur particula quae diuolsa ex eo est comma dicetur, ut in illis uersus soluatur, in his caedatur’.

Footnote 59: Noli autem putare ex hoc libro fluxisse quae in Diomedis libro tertio de tragoedia comoedia palliata (p. 487, 15. 488, 7. 489, 18) e Varrone leguntur (nam de satura p. 486, 8 liber quaestionum Plautinarum II laudatur). haec enim e Suetonio Diomedem sumpsissa constat (cf. A. Reifferscheid quaest. Suet. p. 370 sq. W. Christ philol. XVIII p. 161 sq.) nulloque prorsus uinculo cum reliquis uestigiis doctrinae Varronianae apud Diomedem coniuncta sunt. quae cum e libris de poematis excerpta uideantur, facile ad eosdem cum Isidor. orig. VIII 7, 3 reliqua quae de poetice poesi poemate libro nostro tribui referas nixus Varronis uerbis de l.l. VII 36 p. 325 ‘antiquos poetas uates appellabant a uersibus uiendis ut de *poematis* cum scribam ostendam’. quamquam sine dubio ex libris de poematis sunt quae Isidorus l.l. habet ibidemque fortasse quae Victorinus (I 15, 1 p. 2499P) et Diomedes (p. 473) cum his coniuncta fuisse ostendunt exposita erant, tamen non magis in dubio relinquit Victorini et Diomedis consensus eadem breuius opinor et quasi in transcursu in eo libro scripta fuisse cui omnia reliqua debent.

His praemissis ad singula versuum genera transiit, quae eodem quo plerumque ea metrici latini ordine proferre solent, eum recensuisse puto, ut primum γένος ἴσον διπλάσιον ἡμιόλιον, deinde uersus conpositos tractaret. diligenter haec omnia persecutus est, ut fragmenta quae huc pertinere docuit Ritschl quaest. Varr. p. 34 sq. demonstrant. quid uero de singulis statuerit relliquiarum paucitas disceptare uetat. nam nihil fere de metris dactylicis traditum, pauca de iambicis, paucissima de conpositis. quamuis enim in Diomedis expositione de hexametro dactylico quaedam a Varrone repetita esse credam, praesertim quae de nominibus eius p. 494 sq. et incisionibus p. 497 (cl. Victorino I 19, 2 p. 2508P.) leguntur, tamen minus certa sunt, quam quae in fragmentorum seriem recipienda duxerim. unum tantum superest frustulum quod huc spectat (fr. 72). Archilochum enim trimetro dactylico uel heroo unam syllabam addidisse et talem uersum effecisse tradidit ‘omnipotente parente meo’ quod metrum Seruius (centimetr. p. 369 Gaisf. p. 1820P.) Alcmanium{60} dicit, Archilochium contra tetrametrum dactylicum acatalectum spondeo finitum Seruius et Victorinus l.l. adpellant. e iambicis metris Varronem de senario locutum esse scimus, e quo additis tribus syllabis septenarius (fr. 73), praepositis duobus pedibus iambicis octonarius (fr. 75) fieret. praeterea de nota quadam transuersa breuibus syllabis pro longis positis in septenario adscribenda egit (fr. 74), quod praeceptum apud Rufinum Diomedis de septenario testimonium excipit, nullo tamen cum hoc uinculo coniunctum est. ‘non potest enim’ ut Ritscheli uerbis (quaest. Varr. p. 35) utar, non hic esse utriusque nexus, ut a modo, quo septenarius fieret e senario, transiretur ad talium septenariorum commemorationem, quorum media syllaba breuis haberetur: qualium constat non minorem esse multitudinem, quam quorum media syllaba admisit hiatum. _in huiusmodi_ igitur _locis_ h.e. cum in mediis septenariis tum ubicunque breuis est pro longa syllaba, ut in extremis uersibus arsi terminatis, Varro poni iussit hanc notam metricam; cf. G. Hermann l.l. p. 149 sq. ex senario iambico alium uersum nasci uoluit (fr. 76), quem Marius Plotius p. 270 G. p. 2642P. dimetrum iambicum catalecticum Anacreontium dicit (cf. Serui centimetr. p. 366 G. p. 1818P. Terent. Maur. 2480 sq.). si nouum carmen hoc Diomedes nuncupat id non de aetate qua primum eo usi sint ualere docet priscum carmen populare uirginum Bottiacarum ἴωμεν εἰς Ἀθήνας (Plut. quaest. gr. 35 cf. Rossbach u. Westphal l.l. p. 197) et Simonidis ἐβόμβησεν θαλάσσα (fr. 1 Bergk.), sed cum Ritschelio l.l. p. 36 carmen nondum conmemoratum intellegendum est. uersuum conpositorum a Varrone explanatorum unum extat exemplum (fr. 77). paroemiacum cum ithyphallico coniunctum (cf. Hermann l.l. p. 592. Rossbach u. Westphal p. 358) Archilochium metrum dixit (cf. Seru. cent. p. 376 G. ubi pessime Putschius p. 1825 _partheniaco_ pro _paroemiaco_ edidit). hae exiguae relliquiae disputationis Varronianae supersunt{61}, qua singula uersuum genera haud paucis sine dubio poetarum potissimum latinorum, ubi fieri potuit, exemplis additis percensuit.

Footnote 60: Quo nomine etiam tetrametrum dactylicum in dactylum desinentem intellegunt Seruius l.s.s. et Victorinus II 2, 33 p. 2518P. cf. Rossbach u. Westphal griech. metr. p. 42.

Footnote 61: Non inprobabiliter quidem Ritschelius l.l. p. 36 suspicatus est plura Diomedem in capite de uersuum generibus p. 506 sq. Varroni debere, sed rationibus supra expositis obsecutus in eis quae conposui acquiesco.

Quem uero in rebus metricis auctorem praecipue M. Terentius secutus sit ex tam paucis relliquiis expiscari difficile est. si magis de Heliodori metrici aetate, de qua post Ritschelium d. alexandr. biblioth. p. 138 sq. nuper in uarias partes discesserunt H. Keil quaest. gramm. p. 14 sq. C. Wachsmuth philol. XVI p. 618 sq. H. Lipsius in Fleckeiseni ann. 1860 p. 609 sq., constaret, de hoc cogitauerim. eundem metricum ac rhetorem Horati comitem in itinere Brundisino (sat. I 5, 2. cf. I.G.F. Estrée Horat. prosopogr. p. 195) esse mihi quoque (cf. Th. Bergk nou. mus. rhen. I p. 374 sq.) ualde ueri simile uidetur et temporum ratio ut infra uidebimus non obstat, quominus huius uiri scriptis Varro usus sit, nam Horati saturam illam anno u. c. DCCXVII scriptam esse probauerunt C. Kirchner quaest. Horat. p. 58 sq. C. Franke fast. Horat. p. 96 sq. Varro autem artem metricam, quam praeterea in transcursu quasi tractauit, si magna Hephaestionis uolumina (cf. A. Rossbach d. Hephaest. Alexandr. libr. p. 8 sq.) conparamus, uix ipse primus constituit atque elaborauit, sed ut solet a graeco quodam scriptore transtulit, Heliodorus autem princeps τῶν συμπλεκόντων τῇ μετρικῇ θεωρίᾳ τὴν περὶ ῥυθμῶν (Arist. Quint, p. 40 Meib. cf. I. Caesar grundz. d. gr. rhythm. p. 226) fuisse uidetur, et ‘inter graecos huius (metricae) artis aut primus aut solus est’ (Mar. Vict. II 9, 8 p. 2541P. cf. Westphal d. fragm. d. gr. rhythm. p. 12 sq.) quam ratiocinationem si non prorsus aspernaris addiderim, quod per se non magni momenti esse concedo, Heliodorum uersus iambicos de quibus Varronem quoque diligenter egisse uidimus, magna subtilitate persecutum esse, id quod demonstrat Prisciani libellus de metris Terentianis (cf. H. Keil l.l. p. 13), eundemque de dimetro catalectico disputasse eiusque exemplum Simonidis uersum supra conmemoratum (Prisc. l.l. II p. 428, 7) proposuisse, qui cum exemplo quod Varronem adtulisse Diomedes testatur (fr. 76) etiam in spondeo secundo loco posito conuenit (cf. C.L. Schneider lat. gramm. I 1 p. 683).

Hoc uero argumento subtiliter tractato, satis amplo profecto et inpedito, Varronem totum librum quartum expleuisse arbitror. accedebat autem ni uehementer fallor aliud. non erat enim, cur in opere de sermone latino, quo tam accurate poetarum metra scriptorem inlustrasse uidimus, solutae orationis numeros neglegeret. in quibus explicandis antiquos haud mediocriter uersatos esse et inde a sophistarum Hippiae et Gorgiae temporibus praesertim qui de arte dicendi scripserunt huic doctrinae operam dedisse notum est (cf. Aristot. rhet. III 8. Cic. orat. 41, 140 sq. Quint. inst. orat. VIIII 4, 45 sq. E.M. Cope journ. of class. a. sacr. philol. III p. 51 sq.). Varronem autem non solum talia scripta ut Ephori περὶ λέξεως et Theophrasti libros in quibus prosae numeros tractauerat (cf. supra p. 61. Max. Schmidt l.l. p. 45 sq.) in hoc opere conscribendo consuluisse supra uidimus, uerum etiam ipsum opus siue titulum spectamus siue argumentum admodum simile et propinquum est eis libris, qui περὶ λέξεως inscripti artis rhetoricae partem de elocutione (cf. L. Spengel ueb. d. stud. d. rhetorik b. d. alt. p. 26) docebant (cf. E. Meier opusc. II p. 18. G. Westermann gesch. d. bereds. I p. 138. 171). in quibus cum orationis solutae numeros exponere solerent ex argumenti simillimi indole id Varronem quoque fecisse probabile est. grauius autem est, quod ab opere in quo puri sermonis praecepta danda erant prosae numeri, quorum scientia unicuique publice dicenti necessaria erat, non magis alieni erant quam poetarum metra. haec igitur cum a Varrone tractata esse sciamus, de illis satis probabiliter idem conligere possumus. testimonia certa et manifesta huius rei non repperi. non autem inconsiderate contendere mihi uideor alicuius momenti in hac quaestione esse Rufini locum qui in libello de metris oratorum e Cicerone et Victorino maximam partem excerpto Varronem de numeris scripsisse testatur (fr. 78), quod in illo opusculo et rerum conexu de prosae tantum numeris accipi potest. Rufinum excerptorem quidem neglegentissimum et stupidum cum libris nostris uel ipsum uel quod magis placet aliis intercedentibus usum esse uiderimus ad eosdem hoc testimonium spectare existimo.{62} quod fortasse aliquo modo Diomedis confirmatur auctoritate qui in libri secundi capite de conpositione, quamuis ibi constanter Ciceronis et Quintiliani libros rhetoricos adhibeat, haec scribit (p. 465, 1): nam structurae obseruatio bipartita tam ad oratorias uirtutes quam ad partes grammaticas pertinet. et alterum quod ab genere rhetorico trahitur trina ratione colligitur et est primum incisum, hoc graeci comma nominant; ex commatibus [hoc est incisis] membrum fit, quod illi colon appellant; ex commatibus et colis periodus constat, quam nostri conprehensionem dicunt. alterum ad officium artis grammaticae refertur hoc est ad pedes, si quidem adsumpta pedum imagine omnis orationis clausula struitur; quare (quod _codd._) genus hoc possis grammaticum, illud rhetoricum magis dicere.

Footnote 62: Ad disciplinarum librum de rhetorica Rufini testimonium refert Ritschelius l.l. p. 33, in quo quamquam eadem res paucis retractari potuit, tamen nescio an interpretatio mea probabilitatis quadam specie conmendetur.

