# De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis

## Part 21

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/de-m-terenti-varronis-libris-grammaticis-16400/index.md

_92_ Audiri absentium uerba non poterant. ergo illa ratio peperit litteras, notatis omnibus oris ac linguae sonis atque discretis. nihil autem horum facere poterat si multitudo rerum sine quodam defixo termino infinite patere uideretur. ergo utilitas numerandi magna necessitate animaduersa 5 est. quibus duobus repertis nata est illa librariorum et calculonum professio, velut quaedam grammaticae infantia, quam Varro litterationem uocat; [Graece autem quomodo appelletur non in praesentia recolo]. | Poterat iam perfecta esse grammatica, sed quia ipso 10 nomine profiteri se litteras clamat, unde etiam latine litteratura dicitur, factum est, ut quicquid dignum memoria litteris mandaretur ad eam necessario pertineret.

_92._ Augustin. de ord. II 12, 35. I p. 415 ed. congr. S. Mauri: illud quod in nobis est rationale, id est quod ratione utitur et rationabilia uel facit uel sequitur, quia naturali quodam uinculo in eorum societate astringebatur, cum quibus illi erat ratio ipsa communis nec homini homo firmissime sociari posset nisi colloquerentur atque ita sibi mentes suas cogitationesque quasi refunderent, uidit esse imponenda rebus uocabula id est significantes quosdam sonos, ut quoniam sentire animos suos non poterant, ad eos sibi copulandos sensu quasi interprete uterentur. sed *audiri absentium ... praesentia recolo.* progressa deinde ratio animaduertit eosdem oris sonos, quibus loqueremur et quos litteris iam signauerat, alios esse qui moderato uarie hiatu, quasi enodati ac simplices faucibus sine ulla collisione defluerent, alios diuerso pressu oris tenere tamen aliquem sonum, extremos autem qui nisi adiunctis sibi primis erumpere non ualerent. itaque litteras hoc ordine, quo expositae sunt uocales semiuocales et mutas nominauit. deinde syllabas notauit, deinde uerba in octo genera formasque digesta sunt, omnisque illorum motus integritas iunctura perite subtiliterque distincta sunt, inde iam numerorum et dimensionis non immemor, adiecit animum in ipsas uocum et syllabarum uarias moras atque inde spatia temporis alia dupla alia simpla esse comperit, quibus longae breuesque syllabae tenderentur. notauit etiam ista et in regulas certas disposuit. *poterat iam ... necessario pertineret.* _cf._ de mus. II 1, 1. I p. 564. Mart. Cap. III 229 p. 50 Gr.: tunc illa, ut familiare habebat exponere percunctata et docere facile quae ab eadem quaerebantur, penula a dextra cum modestia uerecundiaque releuata (_sic codd.: B = Bambergensis et D = Darmstadiensis, quos ipse contuli_) sic coepit: γραμματικὴ dicor in Graecia, quod γραμμὴ linea et γράμματα litterae nuncupentur, mihique sit attributum litterarum formas propriis ductibus lineare. hincque mihi Romulus litteraturae nomen ascripsit, quamuis infantem me litterationem uoluerit nuncupare, sicut *apud graecos γραμματιστικὴ primitus uocitabar*, tunc et antistitem dedit et assectatores (_B_ assectores _D_) impuberes aggregauit. cf. Ioann. Saresb. metalog. I 21. V p. 60 Giles. Asper. p. 309 Lind. p. 1725P. (_cf. supra p. 100_): grammatica est scientia recte scribendi enuntiandi interpretandique rationem (_sic cod. Vatican. 1492 chart._) uerborum. quam *Terentius* (et _add. Vat._) *Varro* primum ut adhuc rudem appellatam esse dicit litterationem (litteraturam _Vat._). Isidor. orig. I 3, 1: primordia grammaticae artis litterae communes existunt, quas librarii et calculatores secuntur. quorum disciplina uelut quaedam grammaticae artis infantia est, unde et eam *Varro* litterationem uocat. _cf._ I 5, 1. Diom. p. 421, 9: artium genera sunt plura, quarum grammatice sola litteralis est, ex qua rhetorice et poetice consistunt. idcirco litteralis dicta, quod a litteris incipiat. nam et grammaticus latine litterator est appellatus et grammatica litteratura, quae formam loquendi ad certam rationem dirigit. Quint. II 1, 4: et grammatice, quam in latinum transferentes litteraturam uocauerunt, fines suos norit, praesertim tantum ab hac appellationis suae paupertate, intra quam primi illi constitere, pronecta. nam tenuis a fonte assumptis historicorum criticorumque uiribus pleno iam satis alueo fluit, cum praeter rationem recte loquendi non parum alioqui copiosam prope omnium maximarum artium scientiam amplexa sit.

_93_ Grammaticae officia, ut adserit Varro, constant in partibus quattuor: lectione enarratione emendatione iudicio. lectio est uaria cuiusque scripti enuntiatio seruiens dignitati personarum exprimensque animi habitum cuiusque. enarratio est exquisitio, per quam unius cuiusque rei 5 qualitatem poeticis glossulis exsoluimus. emendatio est recorrectio errorum, qui per scripturam dictationemue fiunt. iudicium est aestimatio, qua poema ceteraque scripta perpendimus.

_93._ Diom. p. 426, 21: *Grammaticae officia ... lectio est* artificialis interpretatio uel *uaria cuiusque ... enarratio est* obscurorum sensuum quaestionumue explanatio uel *exquisitio per ... emendatio est* qua singula prout ipsa res postulat dirigimus aestimantes uniuersorum scriptorum diuersam sententiam uel *recorrectio errorum ... iudicium est* quo omnem orationem recte uel minus quam recte pronuntiatam specialiter iudicamus uel *aestimatio qua ... perpendimus*. Max. Victor. p. 272 Lind. p. 1938P.: grammaticae officia sunt quatuor: lectio enarratio emendatio iudicium. lectio quidem est secundum accentus ad sensum necessitatemque pronuntiatio. enarratio est secundum poetae uoluntatem uniuscuiusque discretionis explanatio. emendatio est errorum apud poetas et figmentorum reprehensio. iudicium est bene dictorum comprobatio.

4 expremensque _A_ exp̃mensque _M_ expraemensque _B_ || 4-5 cuisque narratio _A_ cuius narratio _BM_ || 5 exquisitio _AB_ adquisitio _M_ || 7 dictionemue _ABM_

_94_ Nomen unius cuiusque litterae omnes artis latores praecipueque Varro neutro genere appellari iudicauerunt et aptote declinari iusserunt.

_94._ Prob. instit. art. p. 48, 35: Nomen litterae est quo appellatur. sane *nomen unius cuiusque ... declinari iusserunt*.

_95_ Litterarum partim sunt et dicuntur ut A et B; partim dicuntur neque sunt ut H et X, quaedam neque sunt neque dicuntur ut Φ et Ψ.

_95._ Cassiodori Cornut. p. 576B Garet. p. 2286P.: Praeterea in libro qui est de (_sic A_, qui est in _B_) grammatica Varro cum de litteris dissereret, HA (ita. h. _libri_) inter litteras non esse disputauit. quod multo minus mirum, quam quod X quoque litteram esse negat. in quo quid uiderit nondum deprehendi. ipsius uerba subiciam: *litterarum partim ... ut Φ Ψ*. Mar. Vict. I 3, 12 p. 2452P.: nec dubitatur his litteris omnibus absque sola V remotis, latinae linguae reliquas decem et septem posse satis facere. nam pro H adspirationis nota, ut graeci faciunt, poni posset F et P et eadem aspiratio compleretur ... X autem per C et S possemus scribere. cf. I 3, 8. 10. 4, 77. Donat. I 2, 4 p. 1736P. Serg. in Donat. p. 1829P.

_de codd. uid. adnot. ad fr. 43_ 1 ut A et B et h et x partim sunt quę neque dicuntur. quędam _AB_ || 2 ut phi·y _B_ ut phi·ψ·_A_

_96_ Probus et Varro, alter eorum in duas partes scribit et reliquas subiectas facit, alter in quattuor prout quisque potuit sentire.

_96._ Cledon. comm. in Donat. p. 1861P.: De partibus orationis. *Probus et ... potuit sentire*. nos uero conuenit Donati sequi auctoritatem.

_B = cod. Bernensis 380 litteris uncialibus perscriptus saec. VI uel VII_ 1 Vasso altereutrum {*above utrum: eorum} _deleto_ e (eorum _man. rec. suprascr._) _B_ || nouas _in mg. man. altera:_ in duas _B_ || an _discribit_?

_97_ Lac non debemus dicere sed lact.

_97._ Pomp. comm. art. Don. XVIII 2 p. 233 Lind.: Nominatiuus tredecim litteris terminatur ... (Donatus) adiecit C. ut allec aut lac, de quo dubitatur. hoc dixi saepius. multi dicunt (_num_ inquirunt?) utrum lac dicamus an lact. et reuera si quaeras, hoc rite facit nec aliud. nam si dixeris lac, erit genetiuus lacis, quemadmodum allec allecis. lectum est hoc saepius praecipue apud Varronem. ille dicit: *lac non ... lact*. sed dixit Caesar contra ipsum rem ualentissimam, nullum nomen duabis mutis terminari. C et T duae mutae sunt, ergo exclusi sumus ab illa regula. superest, ut sequamur regulam Plauti, lacte ut dicamus. Habemus in Bacchidibus (_19_): ‘sicut lacte lactis simile’. Diom. p. 303, 3: omnia nomina latina nominatiuo casu singulari litteris duodecim extremis terminantur ... sunt qui addunt C ut lac, quod *Varro* (doctissimus _add. Keil._) artis grammaticae exterminat. Cledon. comm. in Donat. p. 1904P.: ‘ut allec uel lac uel lacte’, quia uolunt dicere quod lacte dicitur in nominatiuo singulari iuxta Plautum. ‘lact’ (lacte _libri_) ait *Varro* * * * non dici, numquam enim nomen ex duabus mutis terminatur. occurrit, (_sic Vsener pro_ aut currit.) ‘hoc lacte’, quod dicit Plautus (_fr. Bacch. 19 Ritschl._) ‘sicut (ut sit _libri_) lacte lactis’, non ‘sicut _lac_ lactis’. auctoritas Vergilii tamen lac dixit. _cf._ Varro l.l. V 104 p. 106. Prob. cath. p. 7, 5. Varr. Andabatis ap. Non. p. 483 u. lacte.

_A = cod. Sangermanensis 1180 B = cod. Sangerm. 1179, uterque saec. VIIII uel X_ 1 lac non _A_ lac non _rasura unius litterae post_ lac _B_

_98_ Glossemata ut toreumata enthymemata noemata schemata poemata et his similia omnia Varronis regula, inquit Plinius, datiuo et ablatiuo plurali in BVS dirigit, quia singularis ablatiuus E littera finiatur.

_98._ Char. p. 131, 10: _Glossemata ut ... littera finiatur._ melior tamen ratio est, quam sub A littera dedi; et ideo haec et eiusmodi ex alia formula genetiuum pluralem et ex alia datiuum sumunt, horum glossematum his glossematis. _cf._ p. 123, 3.

1 eΝΘΥΜΗΜΑΤΑ ΝΟΗΜΑΤΑ ϹΚΗΜΑΤΑ _N_ || 3 derigit _N_

_99_ Sunt autem pronomina finita _tria_ [ego tu ille], infinita septem, minus quam finita sex, possessiua quinque. et haec sunt pronomina. in rerum natura plus non inuenies. omnia pronomina quae sunt inuenta in latina lingua ista sunt: finita sunt tria: ego tu ille, infinita septem: quis qualis talis 5 tantus quantus quotus totus, minus quam finita sunt sex: ipse iste is hic idem sui, possessiua sunt quinque: meus tuus suus noster uester. alia pronomina non inuenies. sed dicere mihi habes: dixisti mihi alia pronomina non inueniri, sed inueni alia, dico tibi: ego dixi, quia non sunt 10 primigenia quae dicit Varro, sed deductiua. multum interest utrum sit aliquid naturale an aliquid deriuatum.

_99._ Pomp. comm. art. Don. XVIIII 4 p. 239 Lind.: *Sunt autem ... sed deductiua*. Prob. inst. art. p. 131, 25: qualitas pronominum in quattuor formas diuiditur: finita minus quam finita infinita possessiua. finita pronomina sunt, quae notant certum numerum, certam personam. haec tria sunt tantum: ego tu ille ... minus quam finita forma sex haec pronomina continet tantum: ipse iste is idem sibi hic ... infinita forma decem nouem haec pronomina continet tantum: qui uel quis quidam quicumque quisquam quisquis quisnam quispiam aliquis nequis siquis qualis qualiscumque talis quantus quantuscumque tantus quotus quotuscumque totus ... possessiua forma quinque haec pronomina continet tantum: meus tuus suus noster uester. _cf._ Serg. comm. in Don. p. 1847P. Cledon. comm. in Don. p. 1906P. Seru. comm. in Don. p. 1785P.: qualitas pronominum principaliter bipartita est. omnia enim pronomina aut finita sunt aut infinita. finita sunt, quae recipiunt personas, id est quae definiunt personas, et sunt tantum tria: ego tu ille. sed ille plerumque uariatur. nam si ad praesentis personam refertur, tunc recte finitum est, si de absente dicatur, minus quam finitum est. infinita autem pronomina uarias habent species. nam licet omnia quaecumque non recipiunt personas infinita sunt, tamen alia dicuntur generaliter infinita, alia minus quam finita, alia articularia uel demonstratiua, alia possessiua. generaliter infinita sunt, quae unicuique personae aptari possunt, ut est quis, et sunt haec septem tantum: quis talis qualis quantus tantus quotus totus. minus quam finita dicuntur, quae commemorationem habent notarum personarum, ut est ipse. haec sunt sex tantum: ipse iste is hic idem sui ... possessiua dicuntur pronomina, quae nos aliquid possidere ostendunt, ut est meus tuus ... sunt autem possessiua pronomina quinque tantum: meus tuus suus noster et uester. absque his pronominibus, quae omnia sunt uiginti et unum, nullum aliud quod suam originem habeat poterit reperiri, sed si qua sunt compositione fiunt. _cf._ Diom. p. 329, 5.

_Huius fragmenti non nisi extrema uerba mihi cum AB, de quibus uid. adnot. ad fr. 97, conlata sunt_ 1 tria _add. et_ ego tu ille _uncis inclusit Wachsmuth_ || 2 septim _infra quoque G = cod. Guelferbytanus Lindemanni_ || 3 inuenis _libri_ || 11 primigenia _AB_ primogenia _corr. ab alt. man. in_ primigenia _G_ || 12 aliquid a naturali _AB_ || diriuatum _B_ deriuatiuum _corr. in_ deriuatum _G_

_100_ Pronomen quia non fungitur officio nisi praemisso nomine, ideo haec pars a Varrone succedanea dicitur, quia non potest in eadem locutione esse; hoc est quia bis nomen repeti non potest. ordo tamen hic custodiendus est, ut nomen in praecedenti sit loco, pronomen in subiectis. 5

_100._ Cledon. comm. in Don. p. 1905P.: *Pronomen quia ... in subiectis.* Seru. comm. in Don. p. 484 Lind.: (pronomina) sunt particulae, quae fastidium repetitionis excluderent succedendo in ipsa nominis significatione. p. 501: pronomen dictum est quasi pro nomine, eo quod fungitur officio nominis ... et ideo etiam in subiectis locis ponuntur.

1 non _om. B de quo uid. ad fr. 96_ || 2 barrone _B_ || succedanea _Bondamus uar. lect. II 2 p. 115_ succedat in ea _B_ || 3 poteset _B_ || 4 potes _B_

_101_ Per C ‘cum’ aduerbium erit temporis ut: cum uenerit loquemur, cum uoles ibimus, _cum_ petieris feres. |

_de cod. uid. adnot. fr. 44_

Varro aduerbia localia, quae alii praeuerbia uocant, quattuor esse dicit: ex in ad ab. ‘ex’ locum significat unde egredimur ut ex area, ‘in’ locum in quem ibimus ut in 5 aream, ‘ad’ locum ad quem adimus ut ad parietem, ‘ab’ locum a quo discedimus ut a pariete. horum duorum aduerbiorum, ex et ab, poste riores literae solent demi, alias recte alias perperam. quando ergo ex, quando e dici oporteat ex consequentibus uocabulis animaduertitur. 10 item et ‘apud’ locum significat ut: [accede ad me] qui dominati apud me sunt, apud illum est. ‘de’ quoque nonnumquam pro ‘a’ ponitur, et nonnumquam pro ‘ex’, pro ‘a’ ut in hoc ... ‘de prouincia uenire’ qui se dicit; nam perperam est, imus enim in prouinciam ut in nauem et in 15 circum, eximus ut e naue e circo sic e prouincia. de prouincia existimamus cum de ea bene aut male praedicamus, de naue dicimus cum longa an oneraria sit rogamus, de circo cum flaminius an maximus. item uitiose dicitur senatum habere apud aedem Apollinis, quod in aede dici 20 oportet. et ‘de senatus sententia’ uitiose, nam debent dicere ut ex mea sententia ex tua sententia, sic ex sensatus sententia. item qui dicunt ‘de senatu redii’ potius quam e senatu, eo quod quo _quom_ imus IN dicimus, inde cum redimus dicendum ex. ex senatu eiectus potius quam de senatu. 25 male imperant qui dicunt ‘de tabulis quid dicere’. de tabulis enim is dicit qui eas laudat aut culpat, e tabulis is dicit qui quod est in his scriptum recitat scriptumue pronuntiat. si eas uidet, potius dici oportet ‘legi’, contra quam ‘dici’, eas literas _si_ non spectat. ‘a capite dempta’ qui 30 uocant male appellant, quod sunt de capite dempta non a capite, ‘ad caput additum’ recto dicitur si est extra caput quod additur. qui transcribunt tabulas, non describunt sed exscribunt, qui quales sunt scribunt ii describunt. a scena uenit spectator, e scena uenit qui egit, contra spectator 35 e theatro, a theatro actor, de scena loquitur qui de ea bene an male ornata sit loquitur, in scena pronuntiat _actor_. qui hoc idem subtilius uult dicere non in scena sed pro scena dicit pronuntiare actorem. nam scena significat graece ‘domus’, e scena actor exiit, uenit in pulpitum ac 40 uestibulum, pro scena itaque actor est. cum eo uenit dicimus prodire, qui domo excedit procedere, qui ex ea quid ducit producere. pro rostris dici oportet cum is qui contionatur iis dicit qui ante rostra sunt, pro rostris enim et ante idem sunt. in rostra ascendit, e rostris descendit, de 45 rostris dicit qui ea cuiusmodi sint dicit. in contione stat, e contione uenit, de contione dicit. inscribunt quidam literis ‘e’: datae ‘e Gallia’, item ‘e Roma’, uitiose. nam sic dici oportet: ‘in Gallia’ et ‘Romae’. dantur enim in loco, afferuntur e loco, sequitur ut dentur in Gallia et Romae. 50 [praepositio nonnunquam per unam literam scribitur, sed per diminutionem ut ebibit pro exbibit.] ‘ab Roma uenio μεταπλασμὸς est pro ‘Roma’.

_101._ Ter. Scaur. p. 2262P.: *Per C cum ... petieris feres.* alii sic: quotiens V sequitur, Q ponendum, ut per QVO litteras: mequom tequom quotus quotiens aliquotiens. in ceteris uocalibus id est _AEIO_ (est eo P) C ponendum, ut * cecidit Cornelius citatus. *Varro aduerbia ... animaduertitur.* nam si id quod sequitur, litteram habet primam semiuocalem aut mutam ‘e’, dictum leuius uidebitur, ut e Gallia et e Tuscia. quotiens uero uocales secuntur in eo quod sequitur _AEO_, simplicem et eandem habent rationem, quod ‘ex’ praeponitur; ut in his: ex arce, ex Eryco, ex Olympo, aliter enim fiunt hiulca, ut e arce, e Eryco, e Olympo. si uero in uocabulo quod sequitur princeps littera uel I uel V fuerit, duas habet rationes. nam (unam B) si aliqua uocalis proxima coniuncta est in syllaba eadem, tunc sicut, cum est semiuocalis aut muta, obseruare dixi oportere. ita in his debet fieri, ut est e Vaticano e Iudaea. sin uocabulam duas uocales proxime non habuerit coniunctas, quorum sit littera princeps V aut I proinde atque A E O sit obseruandum, quod potius dici oportet ex Irpinis quam e Irpinis, ex Vmbria quam e Vmbria. similiter in H littera obseruari debet, ut in A E O litteris, ne dicamus e Hymetto (hymaesto _bis B_) sed ex Hymetto. similiter est in ‘ab’. quisbusdam diligentioribus leuitatis causa solet demi B (p _B_), cum propositum _est_ uocabulis aut nominibus locorum. in quibus principes sunt litterae semiuocales aut mutae, eam repudiant: a Baiis, a Capua, a Dertona. contra non demitur B, cum in uocabulis aut nominibus est primum A E O, ut ab Aricia, ab E_le_a. sin V aut I, duplicem habent rationem. si enim sunt solae, dicuntur ut reliquae uocales: ab Apso ab Illyrico (ababs abilli dico _B_). sin proximas litteras uocales secum habent coniunctas, proinde obseruandum est, an sint semiuocales, an mutae: a Venusia, a Ianiculo. *item et ... pro Roma*. singularis numerus per unam I litteram scribitur: docilis facilis, pluralis autem per E et I ut facileis docileis, ut ex hoc appareat singularis utrum (idem _corr. in_ item _B_) sit appellatio an pluralis. aureis, quas modo aetheris scribimus, modo quibus audimus (quomodo audimus quibus _B_). nec (ne _B_) minus a nobis I singularis in fraude produci potest, ut uidis (uidi _B_) scribitur. si autem cum eadem I littera, aliud breue, aliud longum est ut illa et pila. apices ibi poni debent ubi iisdem litteris alia atque alia res designatur, ut uenit et uênit, aret et âret, legit et lêgit ceteraque his similia. super I tamen litteram apex non (in _B_) ponitur, melius enim I _in_ pIla in longum producetur. ceterae uocales, quia (_an_ quae _uel_ quom?) eodem ordine positae diuersa significant, apice distinguuntur, ne legens dubitatione impediatur, hoc est ne os hos aedes pronuntiet. Gramm. inc. p. 452 Endl.: praepositiones locorum quattuor uulgo seruantur (_an_ asseruntur?): ex in ad ab. duae primae quo itur et unde exitur significant, ut in arcem et ex arce; duae sequentes quo aditur et unde abitur, ut ad simulacrum et ab simulacro. antiqui in duabus praepositionibus ex et ab sequentes demebant litteras, si proximum uerbum semiuocalem primam aut mutam habiturum erat ut: e Galliae locis, quoniam ex minus leuem compositionem facit. hoc consuetudo non conseruat, dicitur enim ex Gallia. illud seruamus, si uocales secuntur ut praeponamus: ex Eryco, ex Olympo. si sequitur I aut V, habetur ratio duplex antiquorum, nam si uocalis aliqua iungeretur, demebant X: e Vaticano e Iudaea. hoc consuetudo non seruat. si per se essent sine aliqua uocali, X adiiciebant, ut ex Illyrico ex Vmbria, item si H praeponeretur: ex Hymetto. hoc seruamus et quidem si secuntur uoces, in quibus consonantes primae sunt, detrahimus B, ut a Capua, a Dertona. in quibus uocales secuntur, B praeponimus, ut ab Erycinis ab Atheniensibus. si I aut V sequatur, item ut supra duo seruantur modi, si per se sunt _admittunt_, ut ab Illyrico ab Vrbino, si cum altera uocali amittunt, ut a Venusia a ianitore. _cf._ Sueton. fr. 206 Reiff. Diom. p. 414, 32: ex et ab praepositiones, si sequens uerbum a uocali incipiat, integre efferuntur, ut ex oppido ab illo, si consonantes sequantur, extremam litteram perdunt, ut e foro a Marco. similiter si uocalis sequatur consonantis loco posita, ut a Iunone e uirtute a uino. hae praeterea praepositiones non ut quibusdam uidetur [non _hinc transposuit Christ. Philol. XVIII p. 135_] idem unumque significant, nec enim unum est a theatro uenire et ex theatro. nam qui dicit a theatro non ex ipso theatro sed e loco qui est proximus theatro, qui ex theatro se uenire dicit ex ipso uenit theatro. his praepositionibus contraria potestate sunt ad et in, quae et ipsae non unum idemque significant, quia in forum ire est in ipsum forum intrare, ad forum autem ire, in locum foro proximum, ut in tribunal et ad tribunal uenire non unum est, quia ad tribunal uenit litigator, in tribunal uero praetor aut iudex.

10 oportet ex consonantib. uocalibus _B_ || 11 significandum _B_ || 13 pro ex et nonnunquam _B_ || pro a ut in hac prouincia ex prouincia uenire _B lacunam significaui qua exempla quaedam praepositionis de pro a positae et uerba:_ peccat etiam (_de prouincia uenire e.q.s._) _excidisse uidentur_ || perpera in _B_ || 14 ut in circum _B_ || 15 eximus in naue{*above e: b} (b _manu alt. suprascr._) circo _B_ || 18 longa aut _B_ || 19 flamminius _B_ || 20 Apollonis _B_ || In aedem _B_ || 21 senatu _B_ || 24 quod quo inimus _eraso_ in _B corr. Vsener_ || 25 dicendum ex _om. B_ || 26 tabulis ·n· his _eraso_ h _B_ || 27 eas] eius _B_ || is] his _eraso_ h _B_ || 28 s~criptum q: pronuntiat _B_ || 29 ea _B_ || uidet et potius _B_ || legi quam dici contra eas litteras non _B corr. Vsener_ || 32 capud {*above d: t} _B_ || 34 ii describunt] idem tribuunt _B_ || 37 actor _add. Wachsmuth_ || 38 non in] in _om. B_ || 39 autorem {*above u: c} in scena significare _B corr. O. Iahn_ || 41 uestibulum. scena _B_ || auctor _eraso_ u _B_ || 42 eocedit _B_ || ex ea] ex _om. B_ || quod _B_ || 43 his qui concionaturus dicit _B_ || 44 pro rostris] prorsus _B_ || 48 litere datae _B_ || uiciose _B_ || 49 Romae. Ceduntur _B_ || 50 Roma _B_ || 52 exebibit _B_ || ad (_corr. alt. m. in_ ab) Roma _B_ || 53 ΝΛΘΟΝΛΗƆ-ϹΑϹ _B_

