De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis
Part 14
ADNOTATIO CRITICA Augustini libelli de dialectica tres habui codices. Bernenses duos meum in usum contulit accuratissime H. Vsener meus: B = codex Bernensis 363, de quo Vsener haec scribit: Bongarsi nomen primo secundo ultimo folio inscriptum est, qui unde codicem nactus sit non magis liquet quam unde sua hauserit F. Ritterus Hor. I praef. p. XXXII. codex est quadratus. schedis constat membranaceis CLXXXXVII. conpositus est uno quinione qui primo loco collocatus est et XXIIII quaternionibus; sed excisae sunt quaternionis XI duae schedae, quat. XXII una, quat. XXV duae. scriptus esse uidetur saeculo aeui n. VIII exeunte uel incunte VIIII litteris saxonicis. uersuum numerus in alia scheda alius, nam litterarum uersuumque species minime aequabilis. cum in Seruio paginae uersus continuos exhibeant, in Fortunatiano (cf. C. Halm praef. rhet. lat. min. p. VIII) eisque quae hunc secuntur bipertitae, in Horatio nonnumquam tripertitae uel adeo quadripertitae sunt.
_folio 153u. leguntur:_ c̄ · chIRII [*starting above h: consulis] for| TuNaTIaNI · aRTIs Rhe|TORICe lib · III · expl. IN|cIpIT · auRElII · au|GUSTINI · de dialecTica
_C = cod. Bern. 548 saeculi decimi, litteris scriptus quae perquam similes longobardicis sunt, non raro euanidis; tituli_ INCIPIT TRACTATUS SCI AGI INDIALECTICA _extremae litterae legi uix possunt, sed manifesta est subscriptio_ EXPLICIT FELICITE TRAC|TATus BEATI AuGuSTINI IN dIAlECTICA
_P = cod. Paris. lat. 7730 saeculi undecimi, quem Carolus Morel in usum meum contulit. D = cod. Darmstadiensis 166 cuius scripturas e W. Creceli editione opusculi Augustiniani Elberfeldae 1857 typis uolgata sumpsi. ‘in D liber tribuitur C. Chirio Fortunatiano et inscribitur_ de dialectica liber’: _Crecelius_.
1 rei _om. BDP_ || 2 quidquid _DP_ || 3 uel sentitur _suprascr._ uel _B_ || 9 qualiter _coni. Vsener pro_ quanta || 10 disputatione _BD_ || 11 congestione asperetur] congestione nodetur et congestione asperetur _B_ || 12 quot _C_ quot _suprascr._ uel quod _B_ quod _corr. in_ quot _P_ quod _D_ || 13 rithmus _BC_ || 14 tractatur _P_ tractetur _C_ || negotia {*above a: o} _P_ || 15 enim _inter lineas add. C_ || 16 optinent uerbạ {*above ạ: orum} _C_ || 17 illa _om. D_ || nam--loquimur _uncis inclusit Vsener_ || 19 loquimur _corr. ex_ loqnimur _B_ || occurr̃ _C_ || 23 quidquid _DP_ || 24 aures _BD_ aures{*above e: i} _P_ || et _DCP_ ex _sed in mg._ i.e. et _B_ || 26 aliquod _BP_ || 29 quod _D_ || 30 quatuor _P_ ·IIII· {*above last I: or} _B_ || 31 distincte _P_ || 32 significat et nomen est sed uerbi · · quod _B_ || 34 significat _suprascr. a manu rec.:_ continetur _P_ || 35 uerbum est nec tamen uerbum sed _P_ || iam in {*above in: ..} illa _B_ || 36 ipsud _C_ || quod fit] quod _a manu rec. add. in P_ || 38 quidquid _DP_
Verba ipsa quispiam ex eo putat dicta quod aurem quasi uerberent. immo inquit alius quod aerem. sed quid 40 nostram? non magna lis est, nam uterque a uerberando huius uocabuli originem trahit. sed de transuerso tertius uide quam rixam inferat. quod enim uerum nos ait loqui oportet odiosumque fit natura ipsa iudicante mendacium, uerbum a uero cognominatum est. nec ingenium quartum 45 defuit. nam sunt qui uerbum a uero quidem dictum putant, sed prima syllaba satis animaduersa secundam neglegi non oportere. uerbum enim cum dicimus, inquiunt, prima eius syllaba uerum significat secunda sonum. hoc enim uolunt esse ‘bum’. unde Ennius sonum pedum ‘bombum pedum’ 50 dixit, et βοῆσαι graeci clamare. | ergo uerbum dictum est quasi a uerum boando hoc est uerum sonando.
Igitur uerbum quodlibet excepto sono (de quo bene disputare ad facultatem dialectici pertinet, non ad dialecticam disciplinam, ut defensiones Ciceronis sunt quidem rhetoricae facultatis sed non his docetur ipsa rhetorica) ergo omne uerbum praeter id quod sonat quattuor quaedam necessario uocat in quaestionem: originem suam uim declinationem ordinationem. de origine uerbi quaeritur, cum quaeritur unde ita dicatur, res mea sententia nimis curiosa et minus necessaria. neque hoc eo mihi placuit dicere, quod Ciceroni (_d. nat. deor. III 24, 62_) quoque idem uidetur. quis enim egeat auctoritate in re tam perspicua. quod si omnino multum iuuaret explicare originem uerbi, ineptum esset aggredi quod persequi profecto infinitum est. quis enim reperire possit quicquid dictum fuerit unde ita dictum sit. huic accedit quod ut somniorum interpretatio ita uerborum origo pro cuiusque ingenio iudicatur. ecce enim *uerba ipsa ... graeci clamare* et Vergilius (_geo. III 223_) ‘reboant siluae’. *ergo uerbum ... uerum sonando*. quod si ita est, praescribit quidem hoc nomen, ne cum uerbum facimus mentiamur. sed uereor ne ipsi, qui dicunt ista, mentiantur. ergo ad te iam pertinet iudicare, utrum uerbum a uerberando an a uero solo an a uerum boando dictum putemus, an potius unde sit dictum non curemus, cum quid significet intellegamus. breuiter tamen hunc locum notatum (hoc est de origine uerborum) uolo paulisper accipias, ne ullam partem suscepti operis praetermisisse uideamur. *stoici autumant* (_fr._ 2*) ... cf. Augustin. de magistro V 12. I p. 679 ed. congr. S.M. Prise. VIII 1. I p. 369, 5: uerbum autem quamuis a uerberatu aeris dicatur, quod commune accidens est omnibus partibus orationis, tamen praecipue in hac dictione quasi proprium eius accipitur, qua frequentius utimur in omni oratione. cf. Cassiod. de orat. et de part. eius 2. II p. 570A Garet.
40 inquid _D_ || 41 nostra _CP_ || 42 sed de trauerso {*above u: ns} _D_ sed et de transverso _C_ || 43 ubide {*above b: v} _D_ || 44 odiosum quae _D_ || fit _corr. Vsener pro_ sit || 45 quarto _C_ quartum est defuit _deleto_ est _B_ || 46 putent _C_ || 47 sillaba _C_ || 48 enim _BDP_ autem _C_ || 50 bonbum _D_ || 51 boesei _B_ boese _C_ boesae _D_ boase _uel_ boose _P_ || greci _C_ || ergo uerbum dictum est a uere boando _a man. rec. add. in P_ || 52 quasi uere boando _C_
LIBRI II-IIII AD SEPTIMIVM
III
_2*_ Stoici autumant | nullum esse uerbum cuius non certa explicari origo possit. et quia hoc modo eos urguere facile fuit, si diceres hoc infinitum esse, quod quibus uerbis alicuius uerbi originem interpretareris, eorum rursus a te origo _quaerenda esset: illi docent hoc tamdiu facien_dum esse, donec 5 perueniatur eo ut res cum sono uerbi aliqua similitudine concinat, ut cum dicimus aeris tinnitum, equorum hinnitum, ouium balatum, tubarum clangorem, stridorem catenarum. perspicis enim haec uerba ita sonare, ut ipsae res quae his uerbis significantur. sed quia sunt res quae non 10 sonant, in his similitudinem tactus ualere, ut si leniter uel aspere sensum tangunt, lenitas uel asperitas litterarum ut tangit auditum, sic eis nomina pepererit, ut ipsum lene cum dicimus leniter sonat. quis item asperitatem non et ipso nomine asperam iudicet? lene est auribus cum dicimus 15 uoluptas, asperum cum dicimus crux. ita res ipsae afficiunt ut uerba sentiuntur. mel, quam suauiter gustum res ipsa, tam leniter nomine tangit auditum; acre in utroque asperum est; lana et uepres ut audiuntur uerba sic illa tanguntur. haec quasi cunabula uerborum esse crediderunt, 20 ubi sensus rerum cum sonorum sensu concordaret. hinc ad ipsarum inter se rerum similitudinem processisse licentiam nominandi, ut cum uerbi causa crux propterea dicta sit, quod ipsius uerbi asperitas cum doloris quem crux efficit asperitate concordet, crura tamen non propter 25 asperitatem doloris, sed quod longitudine atque duritie inter membra cetera sint ligno crucis similiora, sic appellata sunt. inde ad abusionem uentum, ut usurpetur nomen non rei similis sed quasi uicinae. quid enim simile habet significatio parui et minuti, cum possit paruum esse, quod 30 non modo nihil minutum sit sed aliquid etiam creuerit? dicimus tamen propter quandam uicinitatem minutum pro paruo. sed haec abusio in potestate loquentis est, habet enim paruum ut minutum non dicat. illud magis pertinet ad id quod nunc uolumus ostendere, quod cum piscina 35 dicitur in balneis, in qua piscium nihil sit nihilque simile piscibus habeat, uidetur tamen a piscibus dicta propter aquam, ubi piscibus uita est. ita uocabulum non translatum similitudine, sed quadam uicinitate usurpatum est. quod si quis dicat homines piscibus similes natando fieri et inde 40 piscinae nomen esse natum, stultum est repugnare, cum ab re neutrum abhorreat et utrumque lateat. illud tamen bene accidit, quod hoc uno exemplo diiudicare iam possumus, qui distet origo uerbi quae de uicinitate arripitur ab ea quae de similitudine ducitur. hinc facta progressio 45 usque ad contrarium. nam lucus eo dictus putatur quod minime luceat, et bellum quod res bella non sit, et foederis nomen quod res foeda non sit; quod si a foeditate porci dictum est ut nonnulli uolunt, redit origo ad illam uicinitatem, cum id quod fit ab eo per quod fit nominatur. 50 nam ista omnino uicinitas late patet et per multas partes secatur: aut per efficientiam, ut hoc ipsum a foeditate porci per quem foedus efficitur, aut per effecta, ut puteus quod eius effectum potatio est creditur dictus, aut per id quo continetur, ut urbem ab orbe appellatam uolunt, quod 55 auspicato locus aratro circumduci solet, | aut per id quod continet, ut si quis horreum mutata littera affirmet ab hordeo nominatum, aut per abusionem, ut cum horreum dicimus et ibi triticum conditur, uel a parte totum ut mucronis nomine, quae summa pars gladii est, gladium 60 uocamus, uel a toto pars ut capillus quasi capitis pilus. | innumerabilia sunt uerba, quorum origo, de qua ratio reddi possit, aut non est ut ego arbitror, aut latet ut Stoici contendunt.
_2*._ Augustin. de dial. VI p. 42 ed. congr. S.M. p. 9 ed. Crec. *stoici autumant*, quos scio (_ci. Vsener_ ciẽ _B_ cicero _DCP_) in hac re ut Cicero irridet *nullum esse* ... [Donat. III 6, 2 p. 1775: κατάχρησις est usurpatio nominis alieni, ut parricidam dicimus, qui occiderit fratrem et piscinam quae pisces non habet. haec enim nisi extrinsecus sumerent suum uocabulum non haberent. Char. p. 276, 13: antiphrasis est dictio ex contrario significans. haec ab ironia hoc differt, quod ironia adfectu mutat significationem, antiphrasis uero diuersitatem rei nominat, ut bellum dicitur, quod minime sit bellum, et lucus, quod minime luceat. _cf._ Donat. III 6, 2 p. 1778. Mart. Cap. IIII 360 p. 104 Gr. Isid. or. I 36, 24] ... *circumduci solet*, cuius rei et Vergilius (_A. V 755_) meminit ubi Aeneas urbem designat aratro, *aut per id ... capitis pilus*. quid ultra prouehar? quicquid aliud adnumerari potest, aut similitudine rerum et sonorum aut similitudine rerum ipsarum aut uicinitate aut contrario contineri uidebis originem uerbi. quam persequi non quidem ultra soni similitudinem possumus, sed hoc non semper utique possumus. *innumerabilia sunt* enim *uerba ... est persequi*. nam et longum et minus quam illa quae dicta sunt necessarium.
2 posit _C_ || 3 dices _P_ || quod _add. Wachsmuth_ || 4 origine _BD_ || interpraetaris _BC_ interpretaris _DP_ || rursus _om. C_ || 5 origo dum esse donec _BD_ origo querendum esse donec _C_ origo dicenda est donec _P lacunam expleuit Crecelius et Wachsmuth_ || 7 innitum _C_ || 8 cathenarum _D_ || 9 ista _BC_ || 13 auditam _DP_ || sicis{*above ic: c} _C_ || peperit et ipsum _P_ || 16 asperum est cum _P_ || crux _B_ || 17 adficiunt _D_ efficiunt {*above e: a} _B_ efficiunt _P_ || sentiuntur _corr. in_ sentiantur _D_ sentiantur _BP_ || 18 re _ci. Otto Iahn_ || leuiter _P_ || 19 _post_ uerba _duae fere litterae erasae in B_ || 21 concordarent _BCDP_ || 22 ipsam _C_ || similitu{*above u: dine} processisse _C_ || 25 concordat _CP_ concordaret _B_ || 26 duritiae et inter _B_ duritiae et inter _sed pro_ et _antea_ ae _scriptum fuisse uidetur D_ duritie et inter _C_ duritiae inter _P_ || 27 crucis _om. BCDP add. Louanienses_ || appellata sint _BCD_ || 28 uentum est ut _P_ || nomen non _cod. Carthusianus Louaniensium_ tamen non _BCDP_ || 29 sed _om. P_ || 30 parum _BCD_ || 32 quamdam _BP_ || 34 dicatur _CP_ || 35 nunc _om. C_ || 36 piscibus simile _CP_ || 37 dictam _BD_ || 41 stultu _C_ || repugnare _BDP_ reputare _C_ || 43 accidi _C_ || hoc _om. C_ || 44 quid distet _BC_ quod istic _P_ || abripitur _C_ || 45 de similitudine _BCD_ dissimilitudine _P_ || dicitur _C_ || 49 origo _BCD_ ergo _P_ || 50 eo _ex correct. add. in C_ || 52 feditate _C_ || porci {*above i: per} quem fedus _C_ || 53 efficiatur _CD_ || per effectum _P_ || 54 eius effectus _P_ || {*above space: uel o} putatio _B_ putatio _D_ || quod continetur _C_ quod continet _P_ || 55 apellatam _C_ || 57 quis .{*above .: h}orreum _C_ || mutata d littera _P_ || 58 ordeo _C_ || au̇ {*above space: t} per _B_ || ut {*above u: cum} orreum _C_ hordeum _P_ || 60 ubi _D_ || 61 uocamus _DP_ uocant _C_ dicimus _B_ || capillos _BP_ || pilos _BP_ || 62 origo _om. C_ || 63 stoyci _C_
Vide tamen paululum quomodo perueniri putant ad illa verborum cunabula uel stirpem potius atque adeo sementum, 65 ultra quod quaeri originem uetant, nec si quisquam uelit potest quicquam inuenire. nemo abnuit syllabas, in quibus V littera locum obtinet consonantis, ut sunt in his uerbis primae: uafer uelum uinum uomis uulnus, crassum et quasi ualidum sonum edere. quod approbat etiam loquendi 70 consuetudo, cum de quibusdam uerbis eas subtrahimus ne onerent aurem. nam unde est, quod amasti dicimus libentius quam amauisti et nosti quam nouisti, et abiit non abiuit et in hunc modum innumerabilia? ergo cum dicimus uim, sonus uerbi ut dictum est quasi ualidus congruit rei quam significat. 75 iam ex illa uicinitate per id quod efficiunt, hoc est quia uiolenta sunt, dicta uincula possunt uideri et uimen, quo aliquid uinciatur. inde uites, quod adminicula quibus innituntur nexibus prendunt. hinc iam propter similitudinem incuruum senem uietum Terentius appellauit. hinc 80 terra, quae pedibus itinerantium flexuosa et trita est, uia dicitur. si autem uia, quod ui pedum trita est, magis creditur dicta, redit origo ad illam uicinitatem. sed faciamus a similitudine uitis uel uiminis, hoc est a flexu esse dictam. quaerit ergo a me quispiam: quare uia dicta est, 85 respondeo: a flexu, quod flexum uelut incuruum uietum ueteres dixerunt, unde uietos etiam quae cantho ambiantur rotarum ligna uocant. persequitur quaerere unde uietum flexum dicatur, et hic respondeo a similitudine uitis. instat atque exigit, unde ita sit uitis nomen; dico: quod 90 uinciat ea quae compraehenderit. scrutatur ipsum uincire unde dictum sit; dicemus a ui. Vis quare sic appellatur requiret; reddetur ratio quod robusto et quasi ualido sono uerbum rei quam significat congruit. ultra quod requirat non habet. quot modis autem origo uerborum corruptione 95 uocum uarietur, ineptum est persequi.
65 cunabula uerborum _C_ || sementum _BDP_ sem̃ttuũ _C_ || 66 quisque _P_ || 67 quidquam _P_ || syblabas _D_ || 68 ·u· littera _B_ quinta littera _C_ || obtinent _C_ || 69 primae _DP_ prime _C_ primae syllabae _B_ || uafer _suprascr._ fer _a man. rec. P_ || grassum _D_ || 71 eas _BCD_ eam _P_ || 72 honerent _CP_ || unde _BD_ inde _CP_ || 73 habiit _D_ || habiit non habiuit _utroque loco deleto_ h _C_ || non] quam _P_ || 74 hunc _corr. ex_ hoc _C_ || 75 quasi _corr. ex_ quae si _C_ quaesi _D_ || ualidius _BCDP_ || 77 uiolentia _B_ || possint _B_ || 78 quo aliquid uinciatur _om. B_ || amminicula _B_ || 79 innituntur _corr. ex_ inmituntur _C_ || prendunt _corr. ex_ prendent _uel_ prendont _C_ praendunt _B_ || 80 Terentius] _Eun. IIII 4, 21_ || 81 iterantium _corr. ex_ itinerantium _C_ iterantium _P_ || est et trita _P_ || 82 ui pedum _corr. ex_ uis pedum _C_ uis pedum _B_ usu (_suprascr._ uel ui) pedum _P_ || 83 faciemus {*above e: a} _C_ || 84 dicta _C_ || 85 quė. {*above .: rit}ergo _B_ || a me _C_ me _BDP_ || 86 uictum _D_ || 87 uictos _D_ || etiam quod _P_ || canto _C_ cantu _BDP_ || ambiuntur _P_ || 89 dicatur i _in rasura scripto C_ || 90 ita sit uitis nomen _BDP_ istud uiti sit nomen _corr. ex_ ista uitis sit nomen _C_ || quod _CP_ quid _BD_ || 92 dicemus _corr. ex_ dicimus _D_ || a ui uis _add. a man. rec. in P_ a uiuis. quare _B_ a uiuis. quare _corr. ex_ a uiuis. quere _C_ || 93 reddetur ratio _add. a man. rec. in P_ || 94 ultro _C_ || 96 prosequi _P_
_3_ Varro asinos rudere canes gannire pullos pipare dixit.
_3._ Non. p. 450 M: gannire cum sit proprie canum (*Varro ... dixit* et Lucretius lib. V (_1070_) alio pacto gannitu uocis adulant) etiam humanam uocem nonnulli gannitum uocauerunt. _cf._ Non. p. 156.
_4_ Ita respondeant cur dicant deos cum omnes antiqui dixerint diuos.
_4._ Seru. ad Verg. A. XII 139: deus autem uel dea generale nomen est omnibus. nam graece δέος, qui latine timor (δέος est latine timor _volg._ deus graece dicitur (φόβος id est timor _Daniel_) uocatur. inde deus dictus est, quod omnis religio sit timoris. Varro ad Ciceronem tertio: *ita respondeant ... diuos*. _cf._ Seru. ad A. V 45. VIII 275.
1 deus _cod. Paris. 7929. in Regin. et Hamburg. Varronis desiderantur uerba._ || omnibus _Paris._
_5_ Fixum.
5. Diom. p. 377, 11: figor ambigue declinatur apud ueteres tempore perfecto. reperimus enim fictus et fixus. Scaurus de uita sua ‘sagittis’ inquit ‘confictus’, Varro ad Ciceronem tertio *fixum*.
1 Ciceronem fixum _M_
_6_ Sicut nocet panthera et lea.
_6._ Philargyr. in Verg. ecl. II 63: hoc nomen (leaena) licet ueteres latinum negent, auctoritate tamen ualet. dicebant enim leonem masculum et feminam, ut Plautus in Vidularia: nam audiui feminam ego leonem semel parire. Cicero de gloria libro II sic ait: statuerunt gloria leaenae. leam uero Varro ad Ciceronem dicit libro III (libro NII _cod. Paris. 7960_): *sicut ... lea*.
1 nocẽ pantera {*above t: h} _cod. Laurent. pl. 45, 14 Paris._
IIII
_7_ Prolubium et prolubidinem dici ab eo quod lubeat. unde etiam lucus Veneris Lubentinae dicatur.
_7._ Non. p. 64 Prolubium .... Varro de lingua latina libro IIII (lingua lib. IIII _suprascr._ latina _W_): *prolubium ... dicatur*. _cf._ Varro l.l. VI 47 p. 224.
1 proluuiem et proluuidinem _W_ || 2 lubentina _WL_
LIBRI V-XXV AD CICERONEM QVORVM V-X SERVATI SVNT IN CODICE FLORENTINO
XI
_8_ Varro ait genera tantum illa esse quae generant.
_8._ Pomp. comment. art. Don. 11, 1 p. 143 Lind.: *Varro ait ... generant*. illa proprie dicuntur genera. quod si sequemur auctoritatem ipsius, non erunt genera, nisi duo: masculinum et femininum. nulla enim genera creare possunt, nisi haec duo. Seru. exposit. super paries minores p. 491 Lind.: *Varro* dicit genera dicta a generando. quicquid enim gignit uel gignitur, hoc potest genus dici et genus facere. quod si uerum est. nulla potest res integrum genus habere nisi masculinum et femininum. Seru. in secundam Donati edit. comm. p. 1782P.: genera dicta sunt ab eo quod generant atque ideo tantum duo sunt genera principalia: masculinum et femininum, hi enim sexus tantum generant. Prisc. V 1 p. 141, 4: genera nominum principalia sunt duo, quae sola nouit ratio naturae: masculinum et femininum. genera enim dicuntur a generando proprie quae generare possunt, quae sunt masculinum et femininum. Isid. orig. I 6, 33: genera dicta sunt quia generent, ut masculinum et femininum.
1 esse _supra lineam cod. Sangermanens. 1180 saec. VIIII uel X_
_9_ Dicit Varro nullam rem animalem neutro genere declinari.
_9._ Cledon. p. 1897P.: Ostrea si primae declinationis fuerit sicut musa, feminino genere declinabitur, ut ad animans referamus; si ad testam, ostreum dicendum est neutro genere et ad secundam declinationem, ut sit huius ostrei, sicut ostri. quia *dicit Varro ... declinari*. _cf._ Seru. expos. Don. p. 492 Lind. Caper de uerb. dub. p. 2249P.: ostrea et ostreas, quia nullum animal speciale neutrum est. Char. p. 57, 24: haec ostrea feminino genere singulari numero an hoc ostreum neutrali dicendum sit quaeritur. et dicenda haec ostrea feminine singulari numero, quia ita ab eruditis non uane adnotatum est, nullius animalis speciale nomen inueniri quod neutrale sit.
1 dicitur _cod. Bern. 380 saec. VI uel VII_
_10_ Ait Plinius Secundus, secutus Varronem, quando dubitamus principale genus redeamus ad diminutionem, et ex diminutiuo cognoscimus principale genus.
_10._ Pomp. comm. art. Don. 11, 7 p. 154 Lind.: *Ait Plinius ... principale genus*. puta arbor ignoro cuius generis sit. fac diminutiuum arbuscula, ecce hinc intellegis et principale genus quale sit. item si dicas columna, cuius generis est? facis inde diminutiuum id est columella et intellegis, quoniam principale feminini generis est. _cf._ Char. p. 155, 13. Diom. p. 326, 9. Excerpta gramm. p. 535, 19K. Prisc. III 27 p. 102, 1.
3 diminutiuo _cod. Sangermanens. 1179 saec. VIIII uel X_ || cognoscemus _Sangerm. 1179_
_11_ Hypocorismata semper generibus suis unde oriuntur consonant, pauca dissonant velut haec rana hic ranunculus, hic unguis haec ungula, hoc glandium haec glandula, hic panis hic pastillus et hoc pastillum, ut Varro dixit: haec beta hic betaceus, haec malua hic maluaceus, hoc 5 pistrinum haec pistrilla, ut Terentius in Adelphis; hic ensis haec ensicula et hic ensiculus, sic in Rudente Plautus.