De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis
Part 13
Ita uia munita aliud quoque Lydi testimonium his libris tribuendum est. scribit enim in eodem opere II 13 haec: τὴν δὲ ὅλην κατασκευὴν τοῦ περιζώματος οἱ Γάλλοι καρταμέραν (λέγουσιν), ἣν τὸ πλῆθος καρτάλαμον ἐξ ἰδιωτείας ὀνομάζει. ὅτι δὲ οὐ Ῥωμαικὸν τουτὶ τὸ ῥημάτιον, μάρτυς ὁ Ῥωμαῖος Βάρρων ἐν βιβλίῳ πέμπτῳ περὶ Ῥωμαικῆς διαλέκτου, ἐν ᾧ διαρθροῦται ποία μὲν τις λέξις ἐστὶν Αἰολική, ποία δὲ Γαλλική, καὶ ὅτι ἑτέρα μὲν ἡ Θούσκων, ἄλλη δὲ Ἐτρούσκων, ὧν συγχυθεισῶν ἡ νῦν κρατοῦσα τῶν Ῥωμαίων ἀπετελέσθη φωνή. unus quisque uidet hanc rem, uestigia dico aliarum linguarum in latino sermone indaganda, quam maxime ad hos libros aptam esse. in qua re nullius momenti est, quod Lydus titulum non accuratius indicat, cum ipse hos libros haudquaquam legerit et insolita neglegentia stupiditate uanitate praeditus fuerit{128}. grauius fortasse est quod quintus liber in opus nostrum non quadrat, sed non dubito quin in hac quoque re Lydus peccauerit. quinque enim libros uel plures, ut libros de antiquitate litterarum mittam, non nisi opera de lingua latina et de sermone latino conplectebantur. ad eum librum de sermone latino haec, si ueri similia sequimur, spectare nullo modo possunt. ad quintum de lingua latina relata sunt ab I.D. Fussio, primo librorum Lydianorum editore (de magistr. p. 118), cui adsenserunt L. Spengel ed. Varr. p. 5. 121 et R. Merkel praef. Ouid. fast. p. CVI. generalia autem, quae Lydus profert, minime huic libro accommodata esse, perspexit O. Mueller ad de l.l. V 116. nihilo magis in hoc libro locum habet uox καρταμέρα, quam V 116 p. 121 excidisse putabant. leguntur ibi in codice Florentino haec: _lorica quod e loris de corio crudo pectoralia faciebant. postea subcidit galli e ferro sub id uocabulum ex anulis ferream tunicam_, ubi siue cum O. Muellero _ex anulis ferrea tunica_ siue cum Lachmanno (ad Lucr. VI 954 p. 404) _ex anulis fere iam tunica_ scribis, de re non de gallico nomine agi concedendum est. nam loricam romanam antiquitus e loris factam indeque nominatam fuisse dicit, postea idem nomen in ferream e Gallia translatam transiisse. ex eo autem quod apud Varronem baltei explicatio sequitur, apud Lydum praemittitur, noli efficere Lydum eo loco usum esse, nam magna uerbositate de uestimentis magistri equitum locutus singula percensere debuit, Varroni autem nihil adscribit nisi καρταμέραν (cf. L. Diefenbach orig. europ. p. 285 sq.) et illa generalia, quorum omnium in libro de lingua latina quinto nec uola nec uestigium. quare ad libros nostros (fr. 108) ea refero contentus, quod non solum in titulo et numero Lydus peccauit, sed etiam inpudenter res a Varrone expositas auxit. nam neque ille docuit e linguis gallica aeolica etrusca inter se mixtis latinam linguam ortam esse, id quod quaeuis pagina librorum de lingua latina ostendit, sed nonnulla ex eis sumpta esse existimauit, quae sine dubio accuratius pertractauit, neque facile dixeris quae discrepantia inter Tuscos et Etruscos intercedat (cf. O. Mueller Etrusk. I p. 100. C. Wachsmuth l.s. p. XXXI). parui sane tale testimonium aestimandum est, sed etiamsi omnia finxit Lydus, haec in libris nostris exposita fuisse reliqua testimonia probant.
Footnote 128: De Lydi indole fide linguae latinae peritia optime disputauit I.F. Schultze l.s. p. 6 sq. cf. praeterea E. Dirksen verm. schr. I p. 62 sq. C. Wachsmuth proleg. Lydi de ostentis p. XVIII. XXXVI. ipse de se uerissime iudicauit de magistr. I 23: καὶ πολλὰ ἄν τις τοιαῦτα συνάγοι κατὰ σχολήν, εἰ τυχὸν αὐτόν, οὐκ ἔχοντα ὅ τι πράττοι, ἀφρόντιδα συμβαίνει διαβιοῦν, καὶ τοιουτοις ὁποιοις ἐγο, καιπερ μυριαις συμπεπλεγμένος φροντίσιν, ἐναγρυπνῶ *μωραίνων* ἀθύρμασιν.
Praeterea de eis nihil constat: neque quo tempore scripti sint dici potest. nam cum Pompeio (cf. L. Roth leben d. Varr. p. 11 sq.) per triginta annos, inde ab a.u. DCLXXVIII usque ad cladem Pharsalicam, coniunctus erat, sed artiores fines nullum indicium prodit.
Non mediocris relliquiarum copia ex Apulei libellis de nota aspirationis et de diphthongis (cf. I.N. Madvig opusc. acad. p. 3) accedere uidebatur, qui de nota asp. p. 107 Osann. Varronem _in libro de origine l.l._ et de diphth. p. 125 eundem _in libris de origine l.l._ adfert. accuratius tamen inquirenti non dubium est, quin sic libros de lingua latina V-VII significauerit (cf. Spengel. ap. Ritschelium l.s. p. 531. Th. Mommsen unterital. dial. p. 358 n.), siue ita argumentum librorum de origine uerborum indicare uoluit, siue codex quo usus est hunc titulum habuit. in Florentino quidem codice libris V-VII inscribitur _de lingua latina de disciplina originum uerborum_, in Gothano (cf. Iacobs u. Vkert beitr. z. alt. litt. I p. 270) _de uerborum origine_{129}, aliis uero _de origine linguae latinae_ inscriptum fuisse ostendit catalogus bibliothecae coenobii Fesulani (cf. F. Blume iter ital. II p. 31. 47), quem Montfaucon diar. ital. p. 393. bibl. biblioth. I p. 418 edidit. hunc enim nemo de ueris libris de origine l.l. accipiet, quos uix Priscianus legit. interdum uero neglegenter uel cum suis additamentis Varronis uerba posuit Apuleius, quare breuiter testimonia percurram{130}. ex uno autem loco ipse Varro corrigendus esse uidetur, nam cum Apulei uerbis (de not. asp. p. 107) _M. Varro in libro de origine latinae linguae ab hordeo horreum deriuatum aspirat, hordeum uero ab horrore tractum dicitur_ (_dicit?_ Osann) si contuleris locum de l.l. V 106 p. 109 _hordeum ab horrido_ ibi aliquid excidisse putabis et scribendum esse _horreum ab hordeo, hordeum ab horrido_, quod confirmat Augustinus de dial. VI p. 11, 5 Crec., quem e Varrone hausisse uidimus: _aut per id quod continetur (dictum), ut si quis horreum mutata littera adfirmet ab hordeo nominatum._ quae leguntur de not. asp. p. 94. p. 107. de diphth. p. 125 sumpta sunt e libro V 97 p. 99, inepte adiectis p. 94 _trahere_, p. 125 _uehere_, cf. Mommsen l.s. p. 358. de diphth. p. 127: _ae ante d reperitur in aedes quod ab edendo secundum Varronem deriuatum est_ conlatis de l.l. V 160 p. 160 _aedes ab aditu quod plano pede adibant_ scribendum est _ab adeundo_{131}. p. 129 scribit _aes aeris quod Marcus Varro ab asse, alii ab auri similitudine dictum putant_, contra Varro V 169 p. 169 _as ab aere_.
Footnote 129: Ex re etiam titulus libri septimi in scholio quodam Plautino apud Ritschelium d. alex. bibl. p. 5 _M. Varro in libro de uerbis poeticis_ sumptus est.
Footnote 130: Locos qui cum Varronis uerbis congruunt his conposui. de diphth. 9 p. 129 cf. de l.l. VII 23 p. 308. Isid. XIII 12, 1. 14, 2. XX 3, 1. p. 132 cf. VII 96 p. 372. p. 135 cf. V 20 p. 29. p, 138. 139 cf. VI 50 p. 226. Isid. I 26, 14. X 155. p. 141 cf. V 178 p. 178. p. 141 cf. V 40 p. 40. p. 142 cf. VI 79 p. 255. p. 143 cf. VI 11 p. 193. locum p. 145 e pluribus locis Varronianis conglutinauit V 173 p. 173. VI 11 p. 193 deque suo addidit _saenus a sex_.
Footnote 131: Quod non reiciendum est, quia apud Apuleium haec secuntur: _et e quam in diphthongo habet a principali traxit. sed male uidetur dicere quod a principali traxit e, cum edo breuietur in prima syllaba._ pro priore _e_ habet codex Gudianus _ae_ et scribendum est _a_, in omnibus enim his etymologiis exponitur unde _a_ in diphthongo _ae_ oriatur. quae uero secuntur _sed male_ e.q.s. quidam adscripsit uerbis iam deprauatis.
* * * * *
V
A certis uel probabilibus uenio ad dubia et obscura. duo enim restant opera, de quibus cum praeter titulum nihil fere traditum sit uix habeo quod dicam.
Libri *de similitudine uerborum III* in Hieronymi indice exstant et semel a Charisio p. 91 conmemorantur. similitudo quid sit et quid de ea Varro iudicauerit ut quam breuissime ostendam duos adponam locos e libris de lingua latina. X 3 p. 545: de similitudine et dissimilitudine ideo primum dicendum, quod ea res est fundamentum omnium declinationum ac continet rationem uerborum. simile est quod res plerasque uidetur habere easdem quas illud cuius est simile. dissimile est, quod uidetur esse contrarium huius. minimum ex duobus constat omne simile, item dissimile, quod nihil potest esse simile, quin alicuius sit simile, item nihil dicitur dissimile quin addatur cuius sit dissimile. VIII 23 p. 407: cum utrumque nonnunquam accidat, ut et in uoluntaria declinatione animaduertatur natura et in naturali uoluntas (quae cuius modi sint aperietur infra{132}), quod utraque declinatione alia fiunt similia alia dissimilia, de eo graeci latinique libros fecerunt multos, partim cum alii putarent in loquendo ea uerba sequi oportere, quae a similibus similiter essent declinata quas appellarunt ἀναλογίας, alii cum id neglegendum putarent ac potius sequendam dissimilitudinem quae in consuetudine est quam uocant ἀνωμαλίαν, cum ut ego arbitror utrumque sit nobis sequendum, quod in declinatione uoluntaria sit anomalia, in naturali magis analogia. de eadem igitur re{133} hos libros conscripsit. num uero eis quasi praeparauerit libros de lingua latina an fortasse quod illic docuerat contra aduersarios, qui eum inpugnauerant, defenderit perspici non potest. e libro secundo (fr. 109) picem{134} singulariter tantum dici legimus, quod olim Spengelius ed. Varr. p. 594 ad librum de lingua latina nonum, quamuis ibi non occurrat, referre uoluit (cf. O. Mueller ed. Varr. p. 264. Ritschl l.s. p. 528). pertinet autem hoc praeceptum ad ea quae de l.l. VIIII 37 p. 482. X 83 p. 590 exponuntur, quod enim natura non subest deest multitudinis casus.
Footnote 132: cf. X 51 p. 574: uoluntatem dico impositionem uocabulorum, naturam declinationem uocabulorum, quo decurritur sine doctrina.
Footnote 133: G. Boissier étude sur la uie et les ouvr. de M.T. Varron p. 130 errat cum scribit _le de similitudine uerborum, qui était sans doute quelque traité sur les synonymes_. ne uero mirere quod hunc librum nusquam conmemoraui, in illo crasso uolumine nihil noui inesse scito, quod homini germano aut accipere liceat aut refutare lubeat.
Footnote 134: E Charisi uerbis _pix singulariter dicitur ut ait Varro de similitudine uerborum II, quamuis Vergilius (geo. III 450) dixerit; Idaeasque pices et pingues unguine ceras_ effecit grammaticus incertus de generibus nominum a Mauritio Haupt post Ouidi Halieutica p. 74 sq., deinde plenior a F.G. Ottone Gissae 1850 editus haec (p. 93 H. p. 49 O.): _pix gen. fem. ut Varro: Idaeasque pices_. idem p. 92 H. p. 48 O. et p. 104 H. p. 59 O. Ouidi, p. 45 H. p. 50 O. et p. 98 H. p. 53 O. Lucili, p. 101 H. p. 56 O. Vergili uerba pro Varronianis uendidit. talis homo nullam habet fidem et neglexi quae apud eum leguntur. ne autem prorsus desint hic adscribam duo uel tria testimonia, quae ad Varronis libros grammaticos fortasse pertinere possent. 50 p. 28 O.: _calcem hominis aut iumenti fem. gen. dicendum ut Virgilius_ (Aen. XI 714): _ferrata calce fatigat. calx uero aedificiorum fem. gen. cuius nom. calcs per s non per x ut Varro: calcs circum fura quam_, quae misere quidem corrupta sunt, praeterea autem Varronis mentem non adsecutus est scriptor (cf. de _x_ littera supra p. 124). 63 p. 31 O.: _compago gen. fem., ut Varro: haec compages_. 312 p. 99 H. p. 53 O.: _stiria dicuntur ab stillis quid Virgilius genere fem., Varro neutro dixerit. sed uicit Virgilii auctoritas_, cf. Seru. in Verg. geo. III 366. gloss. ant. ap. A. Mai. class. auct. VII p. 581.
Contrariam partem eiusdem quaestionis Varro tractauit in libris *de utilitate sermonis*, quorum notitiam ad nos pertulit Charisius p. 123, 3, qui Plinio auctore unum uerbum (fr. 110 cf. supra p. 34) ex libro quarto seruauit. utilitatem similitudini opponit Varro de l.l. VIIII 48 p. 490: cum, inquiunt, utilitatis causa introducta sit oratio, sequendum non quae habebit similitudinem sed quae utilitatem. ego quidem utilitatis causa orationem factam concedo, sed ut uestimentum, quare, ut hic similitudines sequemur, ut uirilis tunica sit uirili similis, item toga togae, sic mulierum stola ut sit stolae proportione et pallium pallio simile, sic cum sint nomina utilitatis causa, tamen uirilia inter se similia, item muliebria inter se sequi debemus, quibuscum confer quae VIII 26 p. 410 sq. in contrariam partem disputata sunt. ueram Varronis sententiam de hac re et prior locus et quae supra ex libro octauo adscripsi et totus liber decimus ostendit. persuasum ei erat, in declinationibus analogiam, quam quid esse uoluit nunc non persequor, regere, praeterquam quod aliquid perspicuitati et similium uocabulorum distinctioni concedendum esse censuit. idemque hic quoque docuisse uidetur. in libris enim de lingua latina, ubi omnia conplectitur, quae contra analogiam et pro ea dicenda sint, utramque partem quam firmissime defendere non solum licebat, sed necesse erat; postremo autem suum pronuntiauit iudicium idque conprobauit ualidissimis argumentis, quo facto neque ipse incertus inter utrumque fluctuari uidebatur, et lectores quid de his rebus existimandum sit discebant. nimium uero Varroni tribuimus, si eum in illo opere alterum, alterum in hoc defendisse in morem sophistarum putamus, sed eandem sententiam ubique tueri debuit, nisi forte pluribus praeterlapsis annis antea se errauisse intellexit, quod cum posterioribus demum uitae annis his quaestionibus studuisse uideatur, et certos auctores tamquam duces in plerisque sibi sumpserit, non ita ueri est simile. nihilo minus in prioribus libris formas declinationesque quatenus analogiae aut respondeant aut repugnent considerasse, in his contrariam uiam persecutus esse uidetur, si titulos spectamus. in utroque igitur opere unam earum quaestionum, quas in libris de lingua latina generaliter exposuit, accuratius tractauit, qua ex re quanti momenti et Varroni et aequalibus eius hae res fuerint intellegitur.
Superest ut uno uerbo tangam perpaucas relliquias, quarum sedem indagare non contigit. ablatiuum Varro teste Diomede (fr. 111) casum sextum uel latinum adpellauit. curculionem pro gurgulione per ἀντίστοιχον uel antithesin (cf. Char. p. 279, 16. Diom. p. 442, 28) dictum esse (fr. 112) uoluit.
Hae sunt relliquiae quas probabiliter libris grammaticis tribui posse arbitror. nemo enim hic talia expectabit, qualia Gellius habet (IIII 16, 1. cf. Don. in Ter. heaut. II 3, 46) Varronem genetiuos _senatuis fluctuis domuis_ similia uel (V 21, 6) formas _pluria_ et _conpluria_ probasse. sciens etiam ut Isidori ita omnes neglexi reliquas etymologias, quas huc pertinere non certo constabat, qualia sunt ut paucis exemplis defungar: _ualuae sunt, quae reuoluuntur et se uelant_ (Seru. in Aen. I 449), _amoena quasi amunia hoc est sine fructu_ (Seru. Aen. VI 638. cf. thes. nou. lat. in Mai class. auct. VIII p. 5) _freni a frendere dicti_ (Seru. Aen. VIII 230), _hilum Varro ait significare medullam eius ferulae quam graeci_ ἀσφόδελον _uocant, et sic dici apud nos nihilum, quomodo apud graecos_ οὐδὲ γρῦ (Isid. orig. X 1, 85. XVII 9, 95). prorsus praeterea contempsi testimonia ficticia et aut neglegentia aut stupore deprauata, quorum quaedam protulisse exempla satis sit. ut uix crederes apud Nonium u. protinus p. 376 haec _uel protinam uel protinus continuationem uel praeteritae uel futurae longitudinis_ eadem esse ac _protinam a protinus continuitatem significans_ nisi ipse adscripsisset librum de l.l. VII (107 p. 385), ita diu quaesiui, unde haec explicatio esset scholiastae qui dicitur Cruquiani ad Horat. epist. I 2, 28 _Varro nebulones uocat obscuro loco natos_, donec in hunc Columellae locum (VIII 16, 4) incidi: _itaque Terentius Varro nullus est inquit hoc seculo nebulo ac rhinton, qui non iam ducat nihil sua interesse, utrum eiusmodi piscibus an ranis frequens habet uinarium_, quae excripta sunt, si tale quid excribere dicere fas est, ex Varronis rer. rust. III 3, 9: _quis contra nunc rhinton non dicit, sua nihil interesse, utrum iis piscibus stagnum habeat plenum an ranis?_ primae in hac re deferendae sunt Pomponio Sabino et Cynthio Cenetensi in conmentariis Vergilianis, quos primo obtutu singularibus fontibus usos esse putares, deinde neglegentiae has copias deberi intellegis. Varro scribit de l.l. V 72 p. 77: _Neptunus, quod mare terras obnubit ut nubes caelum, a nuptu id est opertione, ut antiqui, a quo nuptiae, nuptus dictus. Salacia Neptuni a salo._ inde effecit Pomponius ad Verg. Aen. I 125 p. 236 ed. Bas.: _Varro ait Neptunus dicitur a neptu id est optione, quod ut coelum nubes, ita mare terras obnubuit. declinatur neptus tus tui. eius sacrificia dicuntur salatia a salo._ e Varronis (V 73 p. 78) _uirtus ut uiri uis a uirilitate_ primum fecit Cynthius (ad Aen. V 344 p. 112) _uirtus a uiriditate_, deinde _uirgo dicitur a uiriditate_ (ad Aen. VI 45 p. 128 cf. VII 72 p. 162). Pomponius (ad Geo. I 166 p. 78 ed. Bas.) habet: _mystica dicuntur a mysterio, ut inquit Varro_, ad eundem uersum Seruius: _uannus: legimus tamen et uallus secundum Varronem_ (de l.l. V 138 p. 141. rer. rust. I 23, 5. 52, 9), _quod idem nihilo minus significat. mystica autem Iacchi ideo ait (Vergilius), quod Liberi patris sacra ad purgationem animae pertinebant, et sic homines eius mysteriis purgabantur, sicut uannis frumenta purgantur_, quem quam egregie interpretatus sit Pomponius uides. sed nolo coaceruare plura eiusdem generis.
* * * * * * * * * * * * * *
M. TERENTI VARRONIS
LIBRORVM GRAMMATICORVM PRAETER LIBROS V-X DE LINGVA LATINA
RELLIQVIAE
In adferendis grammaticorum latinorum testimoniis Keili et Hertzi usurpaui notas.
* * * * *
{Transcriber’s Note:
Most fragments have three elements: --original text, shown with line numbers; --commentary and testimonia, indented in the same way as footnotes; --critical apparatus keyed to line numbers in the text. Words or phrases *enclosed by asterisks* represent emphatic text.
Some details of the critical apparatus are given descriptively: {*above space: qui} {*between a and e: small r}
All other asterisks are as in the original. Asterisks in fragment numbers are explained in the author’s preface.}
DE LINGVA LATINA LIBRI XXV
I
_1*_ Verbum est uniuscuiusque rei signum quod ab audiente possit intellegi a loquente prolatum. res est quicquid uel sentitur uel intellegitur uel latet. signum est quod et se ipsum sensui et praeter se aliquid animo ostendit. loqui est articulata uoce signum dare. articulatam autem 5 dico quae comprehendi litteris potest. | omne uerbum sonat. cum enim est in scripto non uerbum sed uerbi signum est. | sed quod sonat nihil ad dialecticam. de sono enim uerbi agitur, cum quaeritur uel animaduertitur qualiter uocalium uel dispositione leniatur uel concursione dehiscat, 10 item consonantium uel interpositione nodetur uel congestione asperetur et quot uel qualibus syllabis constet, ubi poeticus rhythmus accentusque a grammaticis solarum aurium tractantur negotia. et tamen cum de his disputatur praeter dialecticam non est. haec enim scientia disputandi est. sed 15 cum uerba sint rerum, quando de ipsis obtinent, uerborum autem illa quibus de his disputatur (nam cum de uerbis loqui nisi uerbis nequeamus, et cum loquimur non nisi de aliquibus rebus loquimur), occurrit animo ita esse uerba signa rerum, ut res esse non desinant. cum ergo uerbum 20 ore procedit, si propter se procedit id est ut de ipso uerbo aliquid quaeratur aut disputetur, res est utique disputationi quaestionique subiecta, sed ipsa res uerbum uocatur. quicquid autem ex uerbo non auris sed animus sentit et ipso animo tenetur inclusum dicibile uocatur. cum uero uerbum 25 procedit non propter se sed propter aliud aliquid significandum dictio uocatur. res autem ipsa quae iam uerbum non est neque uerbi in mente conceptio, siue habeat uerbum quo significari possit siue non habeat, nihil aliud quam res uocatur proprio iam nomine, haec ergo quattuor 30 distincta teneantur uerbum dicibile dictio res. quod dixi uerbum et uerbum est et uerbum significat. quod dixi dicibile uerbum est, nec tamen uerbum sed quod in uerbo intellegitur et animo continetur significat. quod dixi dictionem uerbum est, sed quod iam illa duo simul id est et 35 ipsum uerbum et quod fit in animo per uerbum significat. quod dixi rem uerbum est, quod praeter illa tria quae dicta sunt quicquid restat significat.
TESTIMONIA _1*_ Augustin. de dial. V. ed. congr. S. Mauri uol. XVI p.39 sq. ed. Creceli p. 7: *Verbum est ... litteris potest*. haec omnia quae definita sunt, utrum recte definita sint et utrum hactenus uerba definitionis aliis definitionibus persequenda fuerint, ille indicabit locus, quo definiendi disciplina tractatur. nunc quod instat accipe intentus. *omne uerbum ... signum est.* quippe inspectis a legente litteris occurrit animo quid uoce prorumpat. quid enim aliud litterae scriptae quam se ipsas oculis, praeter se uoces animo ostendunt? et paulo ante diximus signum esse quod se ipsum sensui et praeter se aliquid animo ostendit. quae legimus igitur non uerba sunt sed signa uerborum. sed ut, ipsa littera cum sit pars minima uocis articulatae, abutimur tamen hoc uocabulo, [et] ut appellemus litteram etiam cum scriptam uidemus, quamuis omnino tacita sit neque ulla pars uocis sed signum partis uocis appareat, ita etiam uerbum appellatur cum scriptum est, quamuis uerbi signum id est signum significantis uocis non _uox_ (uox _add. Vsener_) eluceat. ergo ut coeperam dicere omne uerbum sonat. *sed quod ... restat significat.* sed exemplis haec inlustranda esse perspicio. fac igitur a quoquam grammatico puerum interrogatum hoc modo: arma quae pars orationis est? quod dictum est arma propter se dictum est id est uerbum propter ipsum uerbum. cetera uero, quod ait, quae pars orationis, non propter se, sed propter uerbum, quod arma dictum est, uel animo sensa uel uoce prolata sunt. sed cum animo sensa sunt, ante uocem dicibilia erunt, cum autem propter id quod dixi proruperunt in uocem, dictiones factae sunt. ipsum uero arma, quod hic uerbum est, cum a Vergilio pronuntiatum est, dictio fuit: non enim propter se prolatum est, sed ut eo significarentur uel bella quae gessit Aeneas uel scutum et cetera, quae Vulcanus heroi fabricatus est. ipsa uero bella uel arma, quae gesta aut gestata (_corr. Vsener pro_ ingesta _ex D in quo_ igestata) sunt ab Aenea (ipsa inquam quae cum gererentur atque essent uidebantur quaeque si nunc adessent uel digito monstrare possemus aut tangere, quae etiamsi non cogitentur non eo tamen fit ut non fuerint) ipsa ergo per se nec uerba sunt nec dicibilia nec dictiones, sed res quae iam proprio nomine res uocantur. tractandum est igitur nobis in hac parte dialecticae de uerbis, de dicibilibus, de dictionibus, de rebus. in quibus omnibus cum partim uerba significentur partim non uerba, nihil est tamen, de quo non uerbis disputare necesse sit. itaque de his primo disputetur per quae de ceteris disputare conceditur.