# De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis

## Part 12

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/de-m-terenti-varronis-libris-grammaticis-16400/index.md

Cum uero neque quot fuerint libri sciamus et duo tantum uel tria fragmenta supersint, ordo disputationis uel singulorum librorum argumenta nequeunt indagari, sed acquiescendum est in eis quae Pompeius ibi exposita fuisse testatur, qui non solum obseruationem de numero litterarum inde excripsit, sed breuiter quid omnino Varro ibi docuerit significauit. primum de inuentoribus singularum litterarum Varronem tractasse tradit (fr. 104), de qua re multum quaesitum ab antiquis et in uarias partes discessum esse notum est. quot autem et quam ineptae maximam partem doctorum sententiae fuerint ut ostendam quam breuissime, adponam particulam disputationis e Lucii Tarrhaei libro{116} περὶ γραμμάτων excerptae: τῶν στοιχείων ὁ Κάδμος εὑρετής ἐστιν, ὥς φησιν Ἔφορος καὶ Ἀριστοτέλης‧ ἄλλοι δὲ λέγουσιν ὅτι Φοινίκων εἰσὶν ἑυρήματα, Κάδμος δὲ ταῦτα διεπόρθμευσεν εἰς τὴν Ἑλλάδα. Πυθόδωρος δέ φησι‧ καὶ πρὸ Κάδμου ὁ Δαναὸς ἐκεῖθεν αὐτὰ μετεκόμισεν. ἔνιοι δὲ Μουσαῖον εὑρετὴν λέγουσι τῶν στοιχείων τὸν Μητίονος καὶ Στερόπης, γενόμενον κατὰ τοὺς καιροὺς τοῦ Ὀρφέως. Ἀντικλείδης δὲ τοῖς Αἰγυπτίοις τὴν εὕρεσιν ἀνατίθησιν. Αἰσχύλος δὲ Προμηθέα φησὶν εὑρηκέναι αὐτὰ. Δωτιάδης (i.e. Δωσιάδης) δὲ ἐν Κρήτῃ λέγει εὑρεθῆναι αὐτά. Στησίχορος δὲ Παλαμήδην εὑρετὴν αὐτῶν ποιεῖται, ᾧ συμφωνεῖ καὶ Εὐριπίδης. Μνασέας δὲ κατὰ πάντα τάπον εὑρετὰς γεγενῆσθαι τῶν στοιχεῖων. prudentiores quidem non dubitabant, quin in Aegypto aut Assyria siue Syria inuentae essent litterae et postea a Cadmo uel Phoenicibus in Graeciam translatae (Herod. V 58. Diodor. III 67. Plin. VII 192 sq. Tacit. annal. XI 14 cf. F.A. Wolf proleg. ad Hom. p. L sq.). ita Varro Chaldaeos primos litterarum esse auctores iudicauit, eo usus argumento, quod earum nomina, quae a singularum figura repetenda essent, ad Chaldaeorum linguam spectarent (fr. 103). has litteras a Phoenicibus cum Graecis communicatas sedecim fuisse tradunt, quibus Palamedes Simonides Epicharmus reliquas addiderint. ualde discrepat inter scriptores quas quisque eorum adiecerit (cf. I. Franz elem. epigr. gr. p. 14 sq.), quod partim ad diuersas sententias pertineat, partim fortasse librariorum culpa est. satis sit conmemorasse, plerumque Palamedi (cf. O. Iahn Palam. p. 25 sq. E. Curtius nou. mus. rh. VII p. 455 sq.) tribui consonantium adspiratarum, Simonidi inuentionem litterarum Η Ω Ξ Ψ; sed haec non modo confunduntur et inuertuntur, sed etiam aut alterum aut singulae harum litterarum Epicharmo adscribuntur. quid in hac causa Varro statuerit ex contrariis narrationibus scriptorum latinorum inuestigari non potest, nec magni momenti est, cum in hac re omnes fere antiquos errasse satis constet. in rebus autem historicis parum interest priorum hominum errores exponere, si uerum inuentum est, cum in eis rebus, quae in cogitandi ratione nituntur, etiam errorum historia non solum sapientem uehementer adliciat, sed perquam utilis sit. in Italiam omnes consentiunt (cf. Tac. l.l. Dion. Hal. ant. rom. I 33), Euandrum Arcadem (cf. R.H. Klausen Aeneas u. d. penat. II p. 889 sq.) eiusque matrem Carmentem graecas litteras adtulisse{117}, quod Varroni quoque placuisse Pompeius (fr. 104) docet. nam haec quin ex eodem fonte fluxerint atque ea quae de numero litterarum secuntur noli dubitare, cum ex Liuio quem profert sumta esse non possint.

Footnote 116: Schol. Dion. Thr. p. 786. Lucii Tarrhaei haec esse ostendunt Crameri anecd. Oxon. IIII p. 318 sq. cf. L. Preller Polem. fragm. p. 62. praeterea de litterarum inuentione cf. sch. Dion. Thr. p. 781 sq. 1168 sq. Theodos. p. 1 sq. 10 sq.

Footnote 117: Ioannes Lydus quoque de mens. I 9 Euandrum sedecim litteras in Italiam tulisse scribit, sed qua est inscitia et inconsiderantia Cn. Flauium, quem M. dicit, reliquas addidisse opinatur (cf. Pomp. de orig. iur. Digest. I 2, 2, 7. S.W. Zimmern gesch. d. roem. priuatrechts p. 205 sq.). ingeniose subicit φιλεῖ γὰρ ὁ χρόνος ἐναμείβειν τὰ πράγματα, sed uereor ne tantundem stupor Lydorum.

Praeterea teste Pompeio (p. 9) exposuit Varro _cur tot sint litterae et quare eo ordine positae et cur isdem nominibus uocentur_. antiquitus litteras latinas sedecim fuisse existimauit (fr. 104) totidemque suas antiquissimas Graecos putauisse supra dixi. cum uero nec graecae litterae unquam (cf. Franz l.l. p. 17) nec latinae (cf. Franz l.l. p. 27 sq. Th. Mommsen unterital. dial. p. 33 sq.) sedecim fuerint sed plures, in hac re facta ignorauerunt uel neglexerunt et ficticiam doctrinam protulerunt grammatici. eundem quem Varro statuit litterarum numerum sumpsit Marius Victorinus I 4, 95 p. 2468 ex historicis ipsasque litteras enumerat. quos auctores cum facile conicias idem atque Varronem docuisse adscribam Victorini uerba, quae non leuiter interpolata mutilata corrupta sunt: Repertores litterarum ... Cadmus ex Phoenice in Graeciam et Euander ad nos transtulerunt a b c d e i k l m n o p q r s t litteras numero XVI. postea quasdam a Palamede et alias a Simonide adiectas implesse numerum XXIIII [in comoedia scriptum erat ellum, non recte uos fecistis illum, est enim en illum] grammatici _praeterea_ Demetrius Phalereus, Hermocrates, ex nostris autem Cincius Fabius Gellius tradiderunt. ex quibus Cincius paucis, inquit, commutatis ut ad linguam nostram _peruenirent_, eas namque Cadmus in Graeciam, unde ad nos Euander transtulerat. cum non repertores litterarum sed litteras Cadmus in Graeciam transtulerit, post _litterarum_ minimum _Chaldaei_, quod propter similitudinem sequentis uocis facile neglegi potuit, uel _Phoenices erant_ nisi plura interciderunt. taceo de additamento uncis incluso, quod a Gaisfordio ut haec omnia bona fide prolatum (cf. M. Hertz de Luciis Cinciis p. 59) medium enuntiatum dissecat. etiam _praeterea_ aut eiciendum aut uestigium est historicorum quorundum grammaticis praemissorum et illa interpolatione submotorum, sicut statim latini historici secuntur. extrema dubito utrum pro Cinci uerbis, a Victorino male excerptis, accipienda an prauo Victorini generi dicendi indulgenda sint, sed non dubito, quin pro _peruenirent_ scribendum sit _conuenirent_. ex auctoribus a Victorino prolatis Demetrius et Hermocrates de graecis litteris antiquissimis locuti sunt, latinique (cf. Hertz l.l. p. 82) easdem XVI ab Euandro in Italiam aduectas esse dixerunt, praeter Cincium, qui paucis conmutatis hoc factum esse uoluit. graecas litteras omnes scriptores una mente has fuisse tradunt α β γ δ ε ι κ λ μ ν ο π ρ σ τ υ, easdem igitur pro latinis acceptas fuisse consentaneum est, praeterquam quod pro Υ poneretur V, quod primitus idem atque Υ esse Verrius Flaccus apud Velium Longum p. 2215 intellexit, easdemque apud Victorinum, ubi congruentia graecarum et latinarum litterarum premitur, propositas esse expectares. sed Υ simpliciter reiectum est et numerus XVI addito Q expletur{118}. cum uero Victorinus eo loco, quo eas posuit, de communibus graecorum et latinorum litteris loquatur, itaque hoc contra omnem rationem pugnet, facile contenderes, illam seriem litterarum turbatam esse, quod L omissum et H ab hac re prorsus alienum, inlatum confirmare uideretur, nisi I 4, 20 p. 2458 easdem ac nostro loco enumeratas litteras uideres. itaque fortasse secutus est in hac re Cincium eiusque enumerationem ibi quoque posuit ubi non prorsus apta erat.

Footnote 118: Qui hanc rationem secuti sunt Q, quod saepe in antiquorum graecorum scriptura occurrit (cf. Franz l.s. p. 16), antiquitus traditum putauerunt (cf. W. Corssen l.s. p. 15), V contra aliam atque Υ litteram, quia alium apud graecos sonum haberet, eamque postea XVI illis adiectam esse duxerunt.

Varro autem aliter statuit. cuius libros de antiquitate litterarum cum a Prisciano semel proferantur, et aliud fragmentum quod idem (I 16 p. 13) librorum nostrorum argumento bene aptum habet{119} ad eosdem referre et quaerere licet, num alia praeterea uestigia eorum apud illum indaganda sint. sine dubio uero huc pertinent, quae I 12 p. 11, 1 leguntur: apud antiquissimos graecorum non plus sedecim erant literae, quibus ab illis acceptis latini antiquitatem seruauerunt perpetuam. nam si uerissime uelimus inspicere eas, non plus duas additas in latino inueniemus sermone: _digamma_ Aeolicum ϝ, quod apud antiquissimos latinorum eandem uim quam apud Aeolis habuit ... X etiam duplicem loco C et S uel G et S postea a graecis inuentam assumpsimus. adparet igitur Priscianum eiusque auctorem V eandem litteram atque Υ accepisse{120}. ceterum discrepantiam antiquarum et recentiorum litterarum non accurate persequitur. antiquis enim C media ut graecis, K tenuis erat, deinde G addito C pro tenui ponebatur, K paullatim neglegebatur, quod Varronem praetermisisse nemo credet, Priscianus praetermisit cum diceret (I 14 p. 12, 5): ‘K et Q, quamuis figura et nomine uideantur aliquam habere differentiam, cum C tamen eandem tam in sono uocum quam in metro potestatem continent. et K quidem prorsus superuacua est’ e.q.s. quae cum ea quae supra scripsi excipiant, ne intellexit quidem hanc sententiam cum illa de sedecim litteris non conuenire, Varro autem G et Q postea addita esse docuit. quam Prisciani inconstantiam qui considerauerit non dubitabit, quin ipse Varronis libros non legerit sed apud alium quendam scriptorem fortasse Censorinum eos adhibitos inuenerit. confudisse enim uidetur cum illa de antiquissimis litteris aliam Varronis disputationem, quam in fine operis uel alio idoneo loco posuit, de litteris e numero uolgo traditarum re uera necessariis. ad talem enim expositionem alterum Prisciani locum (fr. 115) spectare arbitror, quo Varronem K et Q superuacaneas duxisse, H reiecisse sine dubio tamquam adspirationis notam tradit; praeterea X quoque ut duplicem sicut in grammatica (fr. 95) repudiasse censendus est{121}. in illa uero de antiquis litteris disputatione neque ab antiquissimorum monumentorum scriptura profectus est Varro, ut debuit, cognatarumque litterarum apud reliquas gentes conparatione, neque arbitrariam doctrinam excogitauit, sed simpliciter graecorum scriptorum de graecis litteris sententiam secutus easdem ad latinam scripturam transtulit. scripserunt autem non pauci graeci de hac re, quorum non nullos a Lucio Tarrhaeo conmemorari uidimus. sed primus erat ut uidetur{122} Aristoteles.

Footnote 119: Debet quidem hoc testimonium Censorino, sed fortasse alterum quoque (fr. 103) ex eiusdem sumpsit libro grammatico, de quo parum constat cf. O. Iahn praef. Censor. p. VII.

Footnote 120: Minus patet, quid Caesarem (Pomp. ad Don. I 17 p. 27) mouerit ut undecim tantum litteras adsignaret antiquissimis romanis. fortasse, si tam peruersas opiniones explicare operae pretium est, has admisit: A E I O, nam V alios quoque omisisse uidimus, B C D, quorum singula simul pro tenuibus, uel tenuia pro mediis posita essent, L M N R. restat S, quod nonnulli ut Messala Coruinus (cf. Quint. inst. orat. I 7, 23. Mart. Cap. III 245 p. 55 Gr. Cledon. p. 1882 sq. Prisc. I 42 p. 32, 19) sibilum esse uoluerunt, nisi eos Caesar secutus est, qui Appium Claudium Caecum demum R inuenisse putabant (Pomp. de orig. iur. Digest. I 2, 2, 36). undecim litteras Palamedem inuenisse tradit Hygin. fab. 277, ubi G.I. Vossius Arist. I 10 p. 35 F. sexdecim scribere maluit, cf. O. Iahn Palam. p. 24.

Footnote 121: Cf. de Nigidio Figulo disserentem Marium Victorinum I 4, 5 p. 2456P.: Nigidius Figulus in commentariis suis nec K posuit nec Q nec X. idem H non esse litteram sed notam adspirationis tradidit.

Footnote 122: Cuius libros III περὶ στοιχείων Laert. Diog. V 23 profert, cf. Plin. VII 192. schol. Dion. Thr. p. 783. 786. V. Rose Aristot. pseudepigr. p. 472. 534. praeterea occurrunt Pythodorus (cf. supra p. 119), Apion eiusque discipulus Apollonius Archibii, qui idem esse uidetur ac Messenius, περὶ ἀρχαίων γραμμάτων(sch. Dion. Thr. p. 484), Diogenes uel Diogenianus et Apollonius Dyscolus (Suid.).

De ordine litterarum multa docte disputari potuerunt (cf. Th. Mommsen l.l. p. 30 sq. nou. mus. rh. XV p. 463 sq.), sed talia quomodo cum numero litterarum a Varrone posito coniuncta fuerint, non facile est dictu. uereor autem ne similia quoque protulerit eis, quae multo quidem ineptius graeci posterioris temporis habent (cf. Bekkeri anecd. gr. III p. 1171. Theodos. p. 6 sq.). nomina litteris a Chaldaeis singularum formis congruentia data esse scripsit (fr. 103) et sine dubio addidit, haec nomina indeclinabilia esse (cf. de l.l. VIII 64 p. 439), de qua re et Priscianus eodem loco nonnulla dicit, et graecos diligenter quaesiuisse ostendit Lucius Tarrhaeus l.s. p. 319 cf. schol. Dion. Thr. p. 781.

Valde dolendum est quod non plura ex his libris seruata sunt, nam etiam in Prisciani libro primo praeter ea quae supra significaui uix aliquid inde ductum est. quam ob rem admodum inpeditum est iudicium de ratione quae inter eos et posteriorum grammaticorum libros intercedat. ante alios hic in censum ueniunt scriptores de orthographia, quorum Velius Longus p. 2215 haec scribit: Verrio Flacco uidetur, eandem esse apud nos V litteram quae apud Graecos Υ ... graecorum uero qui de antiquis literis scripserunt commentaria, ii item latinorum qui illos secuti sunt, eadem litera ueteres solitos scribere ostendunt μακρὸς μακροῦ μακρῷ et confusas fuisse Ο et Ω. latinorum uero qui _de antiquis litteris_ scripserunt neminem nouimus praeter Varronem, quamquam multi in libris aliter inscriptis de eadem re egerunt{123}. non inprobabiliter igitur libros nostros a Velio adhibitos esse conligeremus et cum Varronis si certas spectamus litteras de H Q K tantum supersit doctrina, quid de his Longus docuerit quaerendum est. de H littera eum Varronis sententiam inprobasse supra (p. 93 sq.) vidimus, de K p. 2218 cum eo consentit, Q litteram ex C et V conpositam esse putat. quae uereor ut satis firma sint quibus alia superstruas, nam de his litteris non agere non potuit, qui de recte scribendi ratione scripsit et omnes fere grammatici hanc rem attigerunt (cf. Donat. I 2. 3 p. 1736. Max. Vict. p. 277 L. p. 1945P. al. cf. adnotationem ad fr. 105). praeterea Longi disputatio ad plures auctores spectat, inter quos num Varro fuerit dubium et eo incertius est, quia certa testimonia Varronis quae profert e libris de sermone latino hausit. similia de Mario Victorino ualent qui in capite de orthographia permulta habet quae apprime apte huc quadrant.

Footnote 123: Simile argumentum Terentius Scaurus tractauit in libro _de nouis litteris_, quem ipse conmemorat p. 2264, cui larga materia praesto erat inde ab Appio Claudio et Sp. Caruilio usque ad Ti. Claudi Caesaris litteras.

L. Attium poetam probabiliter statuunt fere anno u. DCLXX mortuum esse (cf. Ritschl mon. epigr. tria p. 30. G. Bernhardy roem. litt. p. 391) ideoque ante hunc annum Varronem hos libros scripsisse necesse est, quod etiam a ueri similitudine non abhorret. natus enim erat anno u. DCXXXVIII, triginta igitur annos egressus uel hac fere aetate opus nostrum conposuit (cf. Ritschl n. m. rh. VI p. 557).

Transeo ad libros *de origine linguae latinae*, quos tres fuisse Hieronymi indice scimus. antea de libro primo tantum semel a Prisciano I 39 p. 30 conmemorato constabat, quem primum esse de lingua latina uoluerunt (cf. L. Spengel ed. Varr. p. 7. 592. O. Mueller ed. Varr. p. 264. cf. paed. phil. litt. bl. d. allg. schulzeitg. 1827 II p. 4), quam coniecturam per se parum probabilem (cf. G. Pape lect. Varr. p. 41. ztschr. f. alterth. 1834 p. 215 sq.) Hieronymi testimonium explosit. fragmento uerum a Prisciano seruato (fr. 107) in hoc quoque opere de litterarum quarundum scriptura et pronuntiatione actum fuisse docemur. teste enim M. Terentio Ion, quem Chium esse probabiliter suspicatus est F.W. Schneidewin n. mus. rh. VII p. 463 (cf. B. ten Brink Varr. locus de urb. Roma p. 2. C. Mueller hist. gr. fr. II p. 44 sq.), uoluit sonum illum peculiarem, quem Γ ante Γ Κ Χ haberet, ἄγγμα{124} nuncupari et hanc litteram, etiamsi nota eius non in promptu esset, uigesimam quintam esse. addidit Varro eundem sonum eisdem locis in uocabulis latinis audiri ideoque Attium{125} talia uerba duplici G scripsisse. uerba tradita sunt haec: _in eiusmodi graeci et Attius noster bina G scribunt, alii N et G, quod in hoc ueritatem uidere facile non est._ additis uerbis ‘_quod ... non est_’ non id agit Varro, utra sententia uera sit, utra falsa; nam deinceps relicuam Attianae sententiae partem memoratus est: _similiter agceps agcora_, quibus quo conpleretur dictio haec fere adiecisse scriptor uidetur _per GC Attius, illi per NC_. itaque non illam Varro dicit ueritatem quae grammatici iudicio conprobatur, sed eam quae in ipso loquentium sermone est et auditur; ab hoc autem sermonis sono dissociat signum soni quod in litteris cernitur: prorsus simili ratione atque artis rhetoricae scriptores ueritatem actioni forensi tribuunt, procul habent ab umbratica declamatione exercitationis causa instituta; cuius rei exempla suppeditabent Ernestius lexic. technol. latin. p. 417 et Ellendtius ad Ciceron. de orat. II 23, 94 uol. II p. 217 sq. quam ob causam dubitari nequit quin Marius Victorinus I 4, 71 eandem Varronis sententiam siue expresserit siue interpretatus sit, cum ‘anceps’ et similia uerba per NC non GC scribi ideo iubet ‘_quoniam ... familiarior est auribus nostris N potius quam G_’. rectissime igitur Ritschelius mon. epigr. tr. p. 24 sic locum scripsit: _quod in hoc ueritatem facile uidere est, in illo non est._ ex illa uero conparatione graeci sermonis et latini, facile est intellectu in hoc libro non numerum et historiam litterarum, ut in libris de quibus modo dixi, persecutum esse scriptorem, sed quid antiquitus utrique linguae commune fuerit inuestigasse, quod quanti momenti sit ad origines linguae latinae indagandas manifestum est.

Footnote 124: Ἄγγμα e coniectura ten Brinki l.s. scripsi cum nomen litterae sono illi accommodatum fuisse consentaneum sit.

Footnote 125: Verba Victorini (I 4, 4 p. 2456P.) _Attius cum scriberet anguis angulus_ (_anguies angules_ cod. Paris. 7539 Gaisfordi et cod. Valentinianus cf. Ritschl l.s. p. 23) _imponebat_ referenda sunt ad ea quae praecedunt _consonantes litteras non geminabant, ...sed supra litteram quam geminari oportebat scilicet sicilicum imponebant..., sicut apparet in multis adhuc ueteribus ita scriptis libris. iidem uoces, quae pressiore sono educuntur ausus causa fusus odiosus per duo S scribebant aussus (caussa fussus odiossus). iuxta autem non ponebant CM, deinde nec Alcmenam dicebant nec Tecmesam_ e.q.s. in quibus quaedam de scribendo nomine _Tecmesa_ cum duobus S excidisse puto, a quibus ad formas _Tecumesa_ et _Tecmesa_ declinarit Victorinus, quem quidem satis neglegenter scripsisse uel hic locus docet. de sicilico cf. Ritschl. prisc. lat. mon. epigr. enarr. p. 81.

Cum hoc argumento optime conueniunt, quae Ioannes Lydus{126} de magistr. I 5 profert, Romulum eiusque aequales bene calluisse sermonem graecum, nempe aeolicum, quem Euander Arcas (cf. de l.l. V 21 p. 31) in Italia peruolgasset. tradidisse haec Varronem τὸν πολυμαθέστατον dicit ἐν προοιμίοις τῶν πρὸς Πομπήιον αὐτῷ γεγραμμένων. unde sequi uidetur libros nostros Pompeio{127} missos fuisse. multis quidem libris Varro Pompei nomen inscribere pariterque in multorum operum praefatione de cognatione aeolicae linguae et latinae loqui potuit, sed haec singularis argumentorum congruentia, praeeunte Ritschelio n. mus. rh. VI p. 531 sq., me mouet ut ad eosdem libros utrumque testimonium referam, donec constat de opere quodam ad Pompeium misso, cui tale prooemium aptum est. hodie autem praeter isagogicum ex quo disceret Pompeius consul, _quid facere dicereque deberet cum senatum consuleret_ (Gell. XIIII 7, 2) et ephemeridem naualem (itiner. Alexandri 6 ed. pr. Mai. 3. p. 5 class. auct. uol. VII), de quibus in hac re nemo cogitabit, ad Pompeium librum aliquem scriptum esse nescimus. egregie uero illa (fr. 106) habent locum suum (cf. Spengel l.s. p. 7) in prooemio librorum de origine linguae latinae, ubi igitur Euandrum eum esse dixit, a quo linguae aeolicae et latinae similitudo repetenda sit. cum aeolico sermone latinum saepius contulerunt uolgaremque de hac re sententiam profert Quintilianus (inst. or. I 6, 31): ‘continet (etymologia) in se multam eruditionem, siue ex graecis orta tractemus, quae sunt plurima praecipueque _aeolica_ ratione, cui est sermo noster simillimus, declinata, siue’ e.q.s. etiam I 5, 55 latini et graeci sermonis similitudinem premit: uerba aut latina aut peregrina sunt. peregrina porro ex omnibus prope dixerim gentibus ut instituta etiam multa uenerunt. taceo de _tuscis_ et _sabinis_ et _praenestinis_ quoque ... plurima _gallica_ ualuerunt ... sed haec diuisio mea ad _graecum_ sermonem praecipue pertinet, nam et maxima ex parte romanus inde conuersus est, et confessis quoque graecis utimur uerbis, ubi nostra desunt, cf. Varr. de l.l. V 10 p. 22. X 69 p. 582 sq.

Footnote 126: Lydum hunc locum scholiis Vergilianis debere iudicauit I.F. Schultze quaest. Lyd. I p. 17. 43, quod, quamuis ipsum Diogeniani Varronis Catonis libros, quos omnes eodem loco laudat, legisse minime credam, certum non est. Seruius quidem ad Aen. I 292 _Quirinum_ a κοιράνῳ, eundem Lydus a κυρίῳ ducit, et scholia ad eum uersum fortasse quondam pleniora erant Lydumque praeterea permulta simulasse et sine ulla religione fontibus suis usum esse (cf. Schultze l.l. p. 47 sq.) scimus; sed his omnibus concessis parum similes Lydi Seruique expositiones sunt, quam ut illud inde efficias.

Footnote 127: Spengelius ed. Varr. p. 7 librum primum de lingua latina, de origine linguae latinae, _ad Pompeium_ missum fuisse uoluit, L. Krahner l.s. p. 20, ut quam plurima confunderet, librum illum primum a Prisciano de origine l.l., in Pompei conmento _ad Atticum_, a Lydo πρὸς Πομπώνιον, quod pro πρὸς Πομπήιον scribit, uocari opinatur.

