# De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis

## Part 11

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/de-m-terenti-varronis-libris-grammaticis-16400/index.md

Footnote 102: Singulariter in multis conuenire Maximum Victorinum et Diomedem uidit L. Spengel allg. schulzeitg. 1832 II p. 286, ut supra monui. sed consensus ille magis in dispositionibus quam in rebus conspicuus est (exempli gratia cf. adnotationem ad fr. 93), nam omnia fere doctiora apud Victorinum desunt. quem e Diomede hausisse non credet, qui rerum diuersam tractationem et diuersum ordinem spectat. tertium igitur habemus testem, quamquam longe a fonte remotum, de libro Varroniano.

Footnote 103: Melius quam Maximi lectionis expositio Theodosi, qui Dionysium secutus est (cf. Villoison anecd. gr. II p. 102 sq. Bekkeri anecd. gr. II 676. gramm. post F. Osanni Philemon. p. 303), ἀναγνώσεως explicatio cum librorum de sermone latino argumento conueniret, unde quam fallacia talia sint adparet.

Footnote 104: Dionysii de accentibus sententiam in libro tertio de sermone latino a Varrone prolatam fuisse supra uidimus (p. 59).

Footnote 105: Nihil fere ad Varronem rettulerim nisi fundamenta eorum quae p. 437 sq. de posituris leguntur conlatis Aristophane in Pseudo-Arcad. p. 214 sq. Schm. et Dionysio p. 630.

De litteris in grammatica actum esse res ipsa postulat et testatur Cornutus Cassiodori p. 2286P. eidemque tribuo quod Probus tradit, nomina litterarum indeclinabilia esse (fr. 94). de litteris autem teste Cornuto (fr. 95) haec Varro scripsit ‘litterarum partim sunt et dicuntur ut A et B, partim dicuntur et non sunt ut H et X, partim sunt neque dicuntur ut Φ et Ψ’. deinde de uocalium et consonantium natura et coniunctionibus agere debuit, ut Dionysius Marius Victorinus Martianus Capella. ex huius uero uerbis III 263 p. 59 Gr.: _haec cum grammatica diceret, eamque progredi Iuppiter Deliusque praeciperent, hic Pallas ‘de iunctura syllabarum’ inquit ‘dum haec litteratura deproperat, partem historicam praetermisit’_ fortasse conligendum etiam historicas de litteris obseruationes a Varrone additas fuisse, nam quanti momenti talia in Martiano sint, docuit C.F. Hermann praef. ed. Kopp. p. XX, cui accedit quod etiam Marius Victorinus I 4 p. 2456P. multa de eadem re profert; quid uero ex hoc libro sumpserit eo incertius est, quia praeter Varronis de H et X doctrinam, ad quam I 3, 8. 10 p. 2455P. cf. Mart. Cap. III 259 p. 58 Gr. spectat, etiam quae cum libris de antiquitate litterarum et de origine linguae latinae conueniunt habet. sequebantur sine dubio syllabae, fortasse etiam breuis disputatio de uocabulis et enuntiatis. sed haec etiamsi ueri similia incerta sunt, cum nec quatenus Dionysium Varro secutus sit sciamus, nec Martiano Capellae satis confidere licet, ut eo solo auctore nisi aut disertis uerbis Varronem excitat aut alia accedunt de qualibet re a Varrone tractata quidquam statuamus. denique de partibus orationis egit.

Quot autem partes statuerit extra dubitationem positum non est. crederes eum cum Dionysii artem legerit; hunc uel potius Aristarchum (Quint. inst. or. I 4, 20) secutum esse, qui has posuerunt; nomen uerbum participium articulum pronomen praepositionem aduerbium coniunctionem (cf. Apoll. de constr. I 3 p. 10 Bekk.). sed hoc incertum est, etiamsi e libris de lingua latina et quibusdam aliis testimoniis constat, plerasque Alexandrinorum partes ei notas fuisse. in quattuor partes eum orationem in libris de l.l. diuisisse supra (p. 28) exposui: uocabula quae habent casus, quae tempora, quae utrumque, quae neutrum, quarum tres priores respondent Alexandrinis praeterquam quod prima etiam articulos et pronomina conplectitur, quarta Varronis Alexandrinorum praepositionem aduerbium coniunctionem conprehendit. hanc diuisionem secutus pauca quae huius generis extant percurram, deinde num eandem disputationis suae fundamentum Varro esse uoluerit dicam.

Primae classis partes sunt quattuor, e quis dicta a quibusdam prouocabula quae sunt ut quis quae, uocabula ut scutum gladium, nomina ut Romulus Remus, pronomina ut hic haec. duo media dicuntur nominatus, prima et extrema articuli. primum genus est infinitum, secundum ut infinitum, tertium est finitum, quartum ut finitum.{106} nomina et uocabula, quae duae diuersae orationis partes stoicis erant, sine dubio in grammatica quoque distinxit. ad alterum genus duae spectant obseruatiunculae. primum enim praecepit (fr. 97) _lact_ in nominatiuo dici debere,{107} cuius genetiuus sit _lactis_. quamquam enim Probus scribit (cathol. I p. 7, 3 K.): _e littera unum nomen reperitur terminatum generis neutri declinationis tertiae, is enim facit genetiuo: hoc lac lactis. quidam putant hoc lact debere dici, sed non legi nisi in Varrone de lingua latina_, et Spengelius philologi XI p. 402 codicem Florentinum de lingua latina V 104 p. 106 _lact_ praebere testatur, obtemperandum esse duco Diomedi p. 303, 7 qui _lac_ exterminasse Varronem tradit, et Pompeio XVIII 2 p. 233, qui de certo quodam Varronis praecepto in hac re loquitur. aliter Varronem statuisse narrat Cledonius p. 1904P.: ‘lact (lacte _cod. Bern. 380. Putsch._) ait Varro non dici, numquam enim nomen ex duabus mutis terminatur aut currit: hoc lacte’. sed aperte confudit Varronem cum Caesare qui teste Pompeio (cf. supra p. 55) nullum uocabulum duabus consonantibus terminari uoluit, ut Cledonius aut Pompeium aut eius auctorem male excripsisse uideatur. omnino enim Donati interpretes in tot rebus congruunt, quod exigua ex parte docet adnotatio nostra ad fragmenta 99. 100, ut omnes ex uno eodemque doctiore conmentario hausisse aliumque plura alium pauciora inde sumpsisse existimem. in eo autem conmentario conscribendo Varronis grammaticam adhibitam esse ex fragmentis modo adlatis conligendum ideoque hanc quoque obseruationem de forma _lact_ codem refero, quod Martiani (III 256 p. 57 Gr.) consensu confirmatur. praeterea huc spectare quod Charisius (p. 131, 10) de graecis uocabulis -a terminatis tradit (fr. 98) supra (p. 34) iam indicaui, cum in libro de grammatica breuia de iustis uocabulorum formis praecepta dari oporteret, quale hoc fuisse uidetur.

Footnote 106: In hoc loco (de l.l. VIII 45 p. 424 sq.) scribendo Spengelium et Augustinum ab eo laudatum sequor.

Footnote 107: cf. W. Freund in Iahni annal. V 1832 p. 100. Ritschl nou. mus. rh. VII p. 606 sq. H. Wentzel symb. crit. ad hist. scr. rei metr. lat. p. 33. I. Vahlen anal. Non. p. 10. L. Mueller de re metr. poet. lat. p. 379. W. Corssen krit. beitr. z. lat. formenl. p. 578.

Pronomina prouocabulis Varro non opposuisse (quamquam in ipsis rerum nominibus posterioribus grammaticis non ualde confido), sed duas has classes pronomina nominasse uidetur. diuisit ea in primigenia et deductiua (fr. 99), ut _quis_ et _quisquam quispiam_. primigenia autem erant uiginti unum, quorum quattuor classes, quas contra Donatum duas tantum proferentem{108} Pompeius Sergius Cledonius enumerant, ad Varronem pertinere credo. adferunt quidem huius rei auctorem Probum, in cuius institutis artium p. 131, 25 hoc legitur, sed primum Varro accurate quae pronomina essent primigenia indicare debuit, deinde hoc prope ad stoicorum doctrinam accedit,{109} talesque partitiones Varronem adamasse uel locus suprascriptus e libris de lingua latina docet. uoluit enim pronomina aut finita (ego tu ille{110}) aut minus quam finita (ipse iste is hic idem sui) aut infinita (qui uel quis qualis talis tantus quantus quotus totus) aut possessiua (meus tuus suus noster uester) esse, ut ex eo Probum et Isidorum orig. I 7, 2. 3. 6 hausisse existimem. hanc autem diuisionem a Varrone profectam esse confirmant quae Probus instit. art. p. 151, 30 ex eodem de aduerbiis a pronominibus deriuandis profert (fr. 102). aduerbia enim e sedecim pronominibus fieri docuit, quae secundum illam partitionem enumerantur: ex _ille_, ex _iste hic idem_, ex _qui_ (_quique quicunque quidam quispiam aliquis_) _qualis_, ex possessiuis.{111} in hac quidem re duorum scriptorum auctoritati cedendum erat, non tamen credo Cledonio p. 1905P., qui omnia pronomina succedanea Varronem dixisse contendit. ita enim optime correxit Petrus Bondam uar. lect. II 2 p. 115 cf. L. Lersch sprachphil. d. alt. II p. 151 quod in codice Bernensi 380, quo ipso Putschius usus est, legitur: ‘pronomen quia non (non _om. cod._) fungitur officio nisi praemisso nomine, ideo haec pars a Varrone _succedat in ea_ dicitur’ (fr. 100). succedaneum bene adpellari potuit relatiuum, ut _is_ et _ipse_ a Prisciano (I p. 579, 20. 580, 14), _is_ et _tantus_ a Diomede p. 329, 20. 331, 5. cf. Char. 163, 28 subiunctiua nuncupantur. cum autem nomen pronominibus personalibus nunquam praemittatur, ea tantum pronomina succedanea Varro dicere potuit, quae re uera nominibus succedunt.

Footnote 108: Donat. II 11, 2 p. 1752. cf. Sergius p. 1847 P.: Probus autem pronomen in quatuor partes diuidi putauit, id est pronomen infinitum, finitum, minus quam finitum et possessiuum. quod non uidetur habere rationem. unde Donatus melius qui in duas partes in primo diuisit. nam si ea sunt finita pronomina, quae recipiunt personas, alia omnia quae non recipiunt personas infinita dicenda sunt; unde apparet quod infinita et minus quam finita et possessiua sunt. quod quam bene ad artem logicam accommodatum sit doceat Cledonius p. 1906: ‘minus quam finita sunt quae nec finita sunt nec infinita, nam iste et ipse et de praesentibus dicimus et de absentibus’.

Footnote 109: Prisc. XIII p. 548: ‘stoici enim articulum et pronomen unam partem orationis accipiebant, infinitum articulum uocantes, quem grammatici articulum, eique adiungentes etiam infinita nomina uel relatiua,... finitum autem articulum dicebant idem stoici, quod nunc pronomen uocamus finitum, quod et uera ratione solum pronomen est dicendum; ergo Romani quoque artium scriptores stoicorum secuti magis traditionem pronomina finita dixerunt et infinita, nam articulos non habent e.q.s.’--aliter Dionysius Thrax p. 640 Bekk. cf. Apoll. de pron. p. 4 cl. M. Schmidt l.s. p. 513. G. Schoemann lehre v. d. redeth. p. 119 sq.

Footnote 110: Num _ille_ huic classi adnumerauerit dubito cf. Diom. p. 329, 5: ‘qualitas finita in prima et in secunda persona est, infinita et minus quam finita in tertia inuenitur. finita est, quae notat certum numerum et certum gestum dirigit ad certam personam ut ego. infinita est, quae certam non recipit personam sed cuilibet potest aptari, ut quis quae quod, minus quam finita est quae certis et incertis personis aptari potest, ut ipse’. Seru. ad Don. p. 1785: ‘_ille_ plerumque uariatur, nam si ad praesentis personam refertur, tunc recte finitum est; si de absente dicatur, minus quam finitum est’.

Footnote 111: His coniunctis testimoniis obsecutus sum, quamuis alia diuisio a Prisciano XII 1. tom. I p. 577 (cf. p. 575) prolata, secundum quam octo pronomina primitiua (ego tu ille ipse iste hic is sui), septem deriuatiua (meus tuus suus noster uester nostras uestras), reliqua quae uolgo huc referuntur nomina sunt, simplicior sit meliusque cum Dionysio (p. 640. 22) conueniat.

De uerbis et participiis (de l.l. VIII 58 p. 434) uel participialibus (de l.l. X 34 p. 564) cum nihil e grammatica seruatum sit ad quartam orationis partem transeo, quae praepositiones aduerbia coniunctiones conprehendit. quorum nominauit quidem copulam (de l.l. VIII 10 p. 399) uel iungendi partem (de l.l. VIII 44 p. 424). sed praeterea nihil de hac traditum est. praepositiones contra non agnouisse uidetur; quamuis enim _ad ab in ex_, sed _re_ quoque et ut uidetur _dis_ praeuerbia dicat (de l.l. VI 38 p. 217 sq.), ea in libro nostro aduerbia localia adpellauit. ad hunc enim pertinere arbitror quae ad calcem Scauri de orthographia p. 2262 sq. leguntur nulloque uinculo cum praemissa expositione coniuncta sunt. ad finem enim iam antea Scaurus librum perduxerat p. 2262 ‘haec sunt quae urgenti tempore complecti tibi in praesentia potui Theseu; si quid exemplis defecerit uel quaestionibus subiungetur, nam, quod ad rem maxime pertinet regulam uides’. deinde continuo secuntur quaedam de scriptura aduerbii temporis _cum_, quae excipiuntur longiore disputatione de aduerbiis localibus e Varrone exscripta, denique adiectae sunt breues obseruationes orthographicae et secunda clausula, qua iterum breuitatis ueniam petit qui earn scripsit. uix credibile est Scaurum tam neglegenter libros suos conposuisse, quam ob rem ab alio quodam homine, qui simul Scauri epilogum discerpsit, illa interposita esse suspicor. sed quisquis ille erat, bene de nobis meruit, quod tam luculentum pannum doctrinae Varronianae nobis seruauit. expositio illa de aduerbiis Varroni diserte adscribitur eamque totam interiectis quibusdam alienis e Varrone fluxisse uidit C. Lachmann ad Lucr. III 835 p. 186: ‘sunt autem illae tres Putschii paginae excerptae e libro Varronis, sed interpolatae iis quae alio modo concepta leguntur in grammaticis Eichenfeldii p. 452’. optime enim intellexit a Varrone non profecta esse quae nimia uerbositate de scribendis _e_ uel _ex_, _a_ uel _ab_ p. 2262 sq. leguntur et similiter e codice Parisino 7520 a Vindobonensibus edita sunt. his igitur reiectis{112} reliqua libro de grammatica (fr. 101) tribuo, quia ex disputatione de aduerbiis temporum et locorum, quae igitur ordinem orationis partium sequebatur, sumpta sunt taliaque breuia praecepta recte loquendi perbene huic operi conueniunt. de temporum aduerbiis nihil excripsit ille nisi _cum_ per _c_ scribendum esse; quae secuntur aliis tribuuntur et Varrone indigna sunt. etiam expositio de locorum aduerbiis interpolationibus quibusdam et lacunis turbata et mutilata est; et praeterea ille prout aliquid ei in Varronis libro notabile uidebatur transcripsit, ordine rerum prorsus contempto, quod in tali fragmento ab homine quodam non indiligenti suum in usum alii libro addito non admodum mirum est. exposuit igitur Varro satis eopiose de usu horum aduerbiorum, ubi adhibenda ubi uitanda essent, semper eonparatis similibus loquendi formulis. ita cum uerbis mouendi _e_ aduerbium, ut eius termino utar, non _de_ coniungi iussit, ut _e prouincia_, _e senatu redeo_, ‘nam de prouincia existimamus cum de ea bene aut male praedicamus’. qua in re reliquorum quoque aduerbiorum significationem respexit et explicuit, ut _e contione uenit_, _in contione stat_, _de contione loquitur_, item _e scena_ uenit actor, _a scena_ spectator, contra spectator _e theatro_, actor _a theatro_, _de scena_ loquitur, _in scena_ pronuntiat actor secundum graecorum loquendi morem, secundum latinorum _pro scena_, ‘nam exiit e scena’. similiter _pro rostris_ ‘is contionatur qui his dicit qui ante rostra sunt, pro rostris enim et ante idem sunt’. ut _e prouincia uenire_, ita etiam _e tabulis recitare_, _e senatus sententia_ dicendum esse censuit, sed litteris perperam inscribi _datae e Gallia_ uel _in Roma_, nam in loco dari. etiam de his aduerbiis cum uerbis conpositis locutus est ut de discrimine inter _describere_ et _transcribere_, et scribendi rationem non prorsus neglectam fuisse ostendit id quod _ebibit_ pro _exhibit_ scribi conmemorauit.

Footnote 112: Etiam quae hanc disputationem excipiunt (p. 2264) de rebus orthographicis Lachmannus ad Varronem rettulit. sed quamuis per se probabile uideatur omnia interpolatorem ex uno eodemque libro sumpsisse, res tamen tam diuersae et discrepantes inter se sunt, ut in hac re Lachmannum sequi non audeam, cum circumspecte et caute hic agendum esse doceat satis ampla de _ex_ et _ab_ scribendis expositio, quam ipse a Varrone alienam esse iudicauit, et memoria _aliorum_ statim in initio excerpti posita.

In explicandis igitur orationis partibus nec Dionysium cuius praepositiones et pronominum diuisionem neglexit, nec stoicos, quorum terminos frustra quaeris, secutus est, quantum ex relliquiarum paucitate conligi potest, etiamsi in singulis exponendis, ubi fieri potuit, et illius et horum doctrinam respexit atque transtulit. itaque eandem diuisionem, quam in libris de lingua latina protulit, repetiisse et pro fundamento adhibuisse censendus est. idem Cledonius p. 1861P. significat, e cuius testimoniis quattuor Varronianis duo ad grammaticam pertinere exposui, unum quamquam probabiliter supra ad librum undecimum (fr. 9) de lingua latina relatum, eodem fere iure grammaticae tribui poterat{113}. itaque ad eandem quartum quoque Cledoni fragmentum spectare ueri simile est, quo quattuor orationis partes Varronem statuisse diserte adfirmat (fr. 96), quam partitionem eandem fuisse, qua secundum naturam diuisa (cf. C. Lachmann ad Lucr. V 1006 p. 328) in libris de lingua latina utitur, res ipsa clamat. cum uero omnes posteriores grammatici latini octo habeant partes orationes, antea id a Varronis{114} in libro de grammatica auctoritate repetendum esse existimaui, nunc omnibus consideratis hanc sententiam abicio primumque a quo posteriores pendent Palaemonem fuisse conicio memor Quintiliani ita scribentis (inst. or. I 4, 20): ‘alii tamen ex idoneis duntaxat auctoribus octo partes secuti sunt ut Aristarchus et aetate nostra Palaemon, qui uocabulum siue appellationem nomini subiecerunt tanquam species eius’. cum Aristarcho enim, qui primus omnium hanc diuisionem protulit, ne praeceptorem quidem suum ita conponere Quintilianus potuit, nisi re uera ante eum nemo Latinorum idem fecerat. quod autem in breui talium diuisionum historia quam Quintilianus l.s., Priscianus II 16, I p. 54 sq., Pompeius ad Don. p. 82 sq. habent, Varroniana partitio non conmemoratur, id factum esse adparet, quia haec noua et minime usitata erat, illi autem generalia tantum et notiora persecuntur. sin hunc fructum ingeni Varroniani contempserunt qui post eum uixerunt, in multis singulis eum secutos esse posteriores uel exigua uestigia, quae nominatim ad eum referuntur, docent. de grammatica igitur idem, quod de omnibus disciplinis (cf. L. Mercklin philol. IIII p. 427. F. Ritschl quaest. Varr. p. 1 sq. O. Iahn ueb. roem. encyclop. in ber. d. saechs. ges. d. wiss. II 1850 p. 272 sq.) dicendum est, Varronem graecas litteras retractatas correctas amplificatas quantum fieri potuit cum ciuibus suis communicasse, quo facto plurimum in posteriorum temporum studiis eius auctoritas ualuit, ut permulta in medii aeui doctrina ab eo repetenda sint.

Footnote 113: De generibus utroque loco tractandum erat et non dubitarem fragmentum illud grammaticae uindicare, nisi haud pauca Donati interpretes Plinio debere scirem, quem praecipue libris de lingua latina usum esse supra uidimus.

Footnote 114: Pro articulo enim latini ad explendas octo partes interiectionem, a graecis aduerbio adnumeratam (cf. Dion. Thr. p. 642, 3. 11. 17) addiderunt, quam Varroni notam fuisse ostendit fr. 81.

Absoluisse Varronem octoginta tres annos natum a. ab u. c. DCCXXI libros disciplinarum Ritschelius l.s. p. 53 cl. L. Roth leben d. Varro p. 31 sq. docuit. hinc autem, ut illius uerbis utar, fieri coniectura potest, quam maturae et tanquam consummatae eruditionis thesauris hi potissimum libri referti fuerint.

* * * * *

IIII

Quam egregiis ac paene singularibus ingeni facultatibus ad tractandas quaestiones historicas cuiusque generis Varro praeditus fuerit quantoque studio et amore se conlocauerit non solum in inuestigandis ac perscrutandis antiquorum romanorum moribus et institutis, uerum etiam in exquirenda et inlustranda litterarum scriptorumque historia demonstrat longa series operum doctissimorum et amplissimorum, quam de his rebus conposuit. non mirum igitur est, quod etiam in rebus grammaticis partem historicam, quam alioquin in deliciis habuit, respexit et pro uirili parte in his quoque studiis, quae hodie demum recte aestimantur, elaborauit. etiamsi uero in ceteris libris grammaticis has quaestiones ubicunque non ab argumento alienae erant magno cum gaudio uel attigit uel accuratius tractauit, duo tamen potissimum opera sunt, quae eis instituendis destinauit, libros dico de antiquitate litterarum et de origine linguae latinae. illis enim de inuentione et propagatione litterarum exposuit, in his primordia et progressus patrii sermonis persecutus est.

Libros *de antiquitate litterarum* uno nouimus Prisciani testimonio, qui I 3 p. 7 eorum secundum adhibet. quot igitur fuerint nescimus, sed minimum tres fuisse ex more uiri πολυγραφωτάτου conligendum est. eosdem autem hos libros esse atque libros ad Attium, quos bis Pompeius ad Donatum I 7. 17 p. 9. 27 Lind. profert, tam firmis argumentis conprobauit Ritschelius nou. mus. rh. VI p. 530, ut non ueri simile sed certum sit. primum enim talia ex libris ad Attium Pompeius excribit quae nulli operi melius quam huic si titulum spectas conueniant. deinde ni omnia fallunt ex alio libro omnino sumpta esse nequeunt. quamquam enim e libris de origine linguae latinae similia traduntur, felici casu accidit, ut in unico fragmento (Prisc. I 39 p. 30) ex hoc opere seruato _Attius noster_ conmemoretur, quod secundum antiquorum morem fieri non potuit, si illi libri ad eundem missi erant. de his igitur cogitare non licet, reliquis uero omnibus quorum omnino tituli ad nos peruenerunt, non Atti sed aliorum nomina inscripta fuisse constat. in primis hic in censum uenire possent, si argumentum respiceremus, libri de sermone latino et liber de grammatica, in quibus de litteris actum esse certum est; sed illi ad Marcellum scripti erant, grammatica unum tantum librum expleuit, cum Pompeius de _libris ad Attium_ loquatur. praeterea autem quam maxime probabile est hunc Attium{115} tragicum illum clarissimum fuisse, quem in scribendi ratione emendanda elaborauisse (cf. Mar. Vict. I 4, 4 p. 2456P.) et geminatis uocalibus natura longas syllabas scribere uoluisse (cf. Vel. Long. p. 2220. Ter. Scaur. p. 2255. Ritschl mon. epigr. tria p. 22 sq. prisc. lat. mon. epigr. enarr. p. 52) scimus, cum quibus studiis argumentum nostrorum librorum tam egregie conuenit, ut hoc casu tribuere temerarium esset. non uero dubium est, quin tragico Attio disciplinarum libri propter temporum rationem mitti non potuerint.

Footnote 115: Pro Attio ponere uoluerunt D. Ruhnken (post Mallium Theodorum ed. Heusinger p. 64), probante L. Krahnero de Varr. antiq. libr. p. 10, Atticum, ad quem libri de uita populi romani (cf. H. Kettner de M. Ter. Varr. de uita p. r. lib. p. 2 sq.) missi erant, F. Osann (anal. crit. p. 67) Atteium (cf. Suet. de gramm. 10), quos refutauerunt I.G. Schneider de uita et script. Varr. p. 239. O. Mueller ad Varr. p. 264. Ritschl quaest. Varr. p. 25 sq. de Q. Axio (cf. rer. rust. III 2 sq.) cogitare uidetur B. ten Brink M. Ter. Varr. locus de urbe Roma p. 2, idemque proposuit L. Roth leben d. Varro p. 11 n. quibus ne credas cf. Lachmannum ad Lucr. IIII 727 p. 254 de _Actio_, quod legitur in Pompei codice Guelferbytano, et _Attio_ disputantem.

