# De Graecorum Medicis Publicis

## Part 5

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/de-graecorum-medicis-publicis-18331/index.md

Archiatros nominatos in his imperatorum epistulis medicos esse publicos apparet ex Constantini ad populum epistula anni 333 (C. Iust. X, 53, 6), in qua, postquam _medicis et maxime archiatris vel ex-archiatris_ aliisque liberalium artium professoribus libertates confirmatae sunt, hoc dicitur: _Mercedes etiam eorum et "salaria" reddi iubemus, quo facilius liberalibus studiis et memoratis artibus multos instituant_ (cf. Th. XIII, 3, 1. Diog. 16 §1, XXXIV, 1). In quibus mercedes pecunias a privatis datas esse putamus, salaria autem annua a re publica accepta. Quae disertius etiam Lampridius memoriae tradit, cum dicit Severum Alexandrum "medicos" Romae instituisse _usque ad sex, qui annonas binas aut ternas accipiebant_ (Alex. Sev. 42). Ex quibus sex Severi Alexandri medicis publicis quattuordecim urbis Romae archiatri prodierunt. Ita enim in Cod. Iust. (X, 53, 9) et Theod. (XIII, 3, 8) de archiatris quattuordecim regionum constitutum est: _archiatri scientes "annonaria" sibi "commoda a populi commodis" ministrari_ eqs. et de eisdem C. Th. XIII, 3, 9 ex.: _hisque "annonarum compendia" quae eorum sunt meritis dignitatique praestanda tua sinceritas_ (Olybrius _p.u._) _iuxta dispositionem prius habitam fiat ministrari_. Romae igitur medici publici erant saeculo III. ineunte, qui IV. saeculo archiatri nominabantur, ita ut apte intelligatur, cum medici publici ex urbibus Graecis Romam profluxerint, qui ibi inveniuntur +archiatroi+, medicos publicos fuisse.

Tituli quidem archiatrorum cum plurimi breves sint et longiores etiam plerumque nihil nisi multa munerum nomina exhibeant, levia tantum praebent momenta, ut natura archiatrorum Graecorum cognoscatur. Tamen ex eo, quod munus archiatri una cum aliis muneribus publicis nominatur, munus archiatri publicum fuisse apparere videtur. Exempli causa Heracleae-Salbacae M. Aurelius Charmides +prutanis kai stephanêphoros kai archiatros+ nominatur (nr. 58 cf. 57), Cerami M. Aur. Valens Polites nominatur +ho archiatros+ (nr. 60) et eodem modo Aur. Artemidorus Coloae (nr. 67) et alii (nr. 53, 69). Iam vero si Attalus Asclepiades Priscus Ephesi +archiatros dia genous+ est (nr. 65), cum hunc titulum ei aut alicui maiorum a populo datum esse necesse sit, munus archiatri publicum munus fuisse manifestum fit. Sed Galeni etiam locus (K. XVIII, 2, 678) demonstrat civitates saec. II medicinis (+iatreiois+) quidem constituendis publice consuluisse, quem locum infra, ubi de medicina agemus, tractabimus (c. II §4).

Adsunt autem illi +archiatroi tês poleôs+, quos a populo conductos muneri medico praefectos esse ex titulo certe apparet. Verum cum etiam Charmidae illi, Politae, alii, quos supra contulimus, medici a populo instituti esse videantur, nihil iam inter utrumque titulum interest et +ho archiatros+ vel +ho archiatros tês poleôs+ medicus publicus tum vocabatur. Nam ne leve quidem indicium exstat saec. iam II. vocabulum archiatri eandem habuisse vim ac simplex medici, cum praesertim multi medicorum tituli eiusdem temporis in Asia Minore reperti sint, in quibus medici +iatroi+ simpliciter vocantur.[36] Contra archiatri sunt »médecins fonctionnaires«.

[Adnotatio 36: CIG. 4249, 3872b. AM. XXIV, p. 211, 34; XXIX, p. 169, 12. IoHSt. X, p. 72, 24; XI, p. 251, 27; XXIV, p. 287, 33. BCH. VII p. 452 II vs. 12; XVIII, p. 160, 4; XXIV, p. 403, 79. Americ. Journ. IV, p. 13, 13. Papers of the Am. Sch. III, p. 27, 29 (= BCH. X 510). Lebas 1663b. Wood, _Disc. at Eph._ App. 7, 7. Heberdey u. Wilhelm, _Reisen in Kil._ p. 69, 179. aliae.]

Quae cum ita sint, cum Antoninus Pius immunitatem medicorum in numerum definitum concluderet, medicis publicis a civitatibus Asiae Minoris, ut in numero illo clauso inessent, concessum esse videtur. Quare factum est, cum antea numerus publicorum vaccillaret, ut tum in oppidis, quo erant ampliora, quinque vel septem vel decem medici publici instituerentur. Simulque epistula illa efficiebatur, ut nomen archiatri, quo usque ad id non omnes usi erant, ad totum illum certum numerum medicorum publicorum transmitteretur et maxime per urbes Asiae Minoris dilataretur.

Haec non omnino nos comminisci testes habemus archiatros duos, qui sibi immunitatem praebitam esse praedicant: +M. Aurêlios Ptolemaios kta. archiatros "teteimêmenos hupo tôn Sebastôn kai tê[s] patridos alitourgia" ktl.+ (Sidymae, nr. 55), +Brêsos Brêsô "archiatros alitourgatos"+ (Lesbi, nr. 73).

Sed tamen tenendum est vocem iam antea usitatam fuisse, atque tum etiam qui ea significabantur medici publici fuerint. Sunt enim inter inscriptiones archiatrorum nonnullae, quae non ad saec. II, sed ad primum aut saltem ad primam partem saeculi secundi pertinere videntur. Quae saepius, ut videtur, in Graecia ipsa inventae sunt. Quod quidem nullo idoneo argumento certius statuere possumus, cum plerumque aetas titulorum illorum non nisi ex litterarum formis agnoscatur. Quae quam incerta praebeant iudicia, inter omnes constat.[37]

[Adnotatio 37: cf. O. Kern, _Inschriften von Magnesia_, p. XXIX-XXXVII: »Die Geschichte der Steinschrift in Magnesia.«]

Tamen Coorum archiatri (nr. 74 et imprimis 75, ubi nomina +Ga. Ioulios+ respicienda sunt) haud scio an saeculi primi sint, cum praesertim eodem saeculo C. Stertinius Xenophon ibi iam ita vocatus sit (v. p. 33). Immo fortasse ab Cois, quippe apud quos medici multi et publici et alii fuissent, titulus archiatri ex aulis regum Orientis Graeci acceptus est et ab his paullatim ad alias urbes permanavit.

Quae utut se habent, saec. II. medici publici archiatri vocati in urbibus Graecis ubique exstant, atque ex his et institutum et nomen in alias provincias imperii Romani transiit praeter Aegyptum, quae ipsa antiquitus plurimos habebat medicos publicos. Nam per totum aevum Romanum medici ubique fere terrarum Graeci erant et sua verba et vocabula secum ferebant. Itaque saeculo altero in Italia etiam archiatri in municipiis inveniuntur (nr. 51, 80).

In Asia Minore primus etiam archiater imperatorius exstat, si Xenophontem non curamus. Inscriptionem eius in loco _Makuf_ (Heraclea-Salbacae) inventam ediderunt olim Henzen Ann. d. Inst. 1852 p. 154 et Lebas-Waddington III, 1695. Legitur in basi: +[S]tateilian Am|mi[an]ên St(ateilios) Atta|los _archiatros | Sebastôn_ | tên heautou mê|te[r]a+. Qui Attalus quo tempore vixerit, ex nummis tribus eodem loco inventis cognoscitur. Qui in parte adversa capita Antonini Pii et Marci Aureli atque nomina eorum monstrant, in aversa autem inscriptionem: +St. Attalos archiatros Hêrakleôtôn neois+, quorum verborum duo extrema semel in parte adversa leguntur (v. _Cat. of Greek Coins, Caria_ p. LVII et p. 120). Eodem igitur tempore, quo in Asia Minore +archiatroi (tês poleôs)+ saepissime inveniuntur, etiam +archiatros Sebastôn+ hic exstitit. Qui si Romae quondam in aula imperatoria militavit, tamen in patriam demum reversus titulum ibi florentem sibi indidisse videtur, cum voce ampliore tum usurpata carere non posset. Nam Romae, ut iam vidimus, Alexander Severus etiam »medico Palatino« munus medicum mandaverat, et quarto demum saeculo medici imperatorii in epistulis Caesarum archiatri vocantur. Quo tempore nomina inveniuntur haec: »archiatri sacri Palatii« (C. Th. XIII, 3, 14 et 19), »qui in sacro Palatio inter archiatros militarunt« (C. Iust. X, 53, II = Th. XIII, 3, 16), »archiatri inter Palatium militantes« (C. Iust. XII, 13, 1 = Th. VI, 16, 1), »archiatri, qui intra penetralia regalis aulae« (C. Th. XIII, 3, 12).

Sed de his nunc accuratius non agemus. Nobis nunc quidem explicuisse satis esto per totum aevum Romanum medicos publicos inter Graecos non periisse, sed nomine mutato archiatros vocatos munere esse functos; hoc nomine institutum, quod Graeci suo ingenio perfecerant, ab imperatoribus Romanis iam antea affirmatum tum legibus eorum per totum imperium diffusum esse.

CAPUT ALTERUM.

DE RATIONE ET CONSUETUDINE MEDICORUM PUBLICORUM.

§1.

DE VOCABULIS USURPATIS DE MEDICIS PUBLICIS.

Antequam archiatri nomen percrebesceret, medicus publicus nominabatur +ho dêmosios iatros+ vel +ho dêmosieuôn iatros+. Sic legis in titulis Cois: +kai tôn iatrôn tôn [dam]os[ieuon]tôn en tai polei ktl.+ (nr. 7 vs. 7) et +iatron damosieuonta+ (nr. 13 vs. 10) sic tradit Plato: +ei tô tis tôn dêmosieuontôn iatrôn ktl.+ (Politic. 259a). In Aegypto autem, ubi haec designatio diu vigebat, nunc +dêmosios iatros+ dicitur (OP. I, 51), nunc +iatros dêmosieuôn+ (OP. I, 40). Sed vocabulo +iatrou+ omisso saepe etiam +ho dêmosieuôn+ tantum medicus publicus vocabatur. Quod optime demonstrat versus Aristophanis: +all', ô ponêr', ou dêmosieuôn tunchanô+ (Ach. 1030).

At tamen omnes hae designationes non loco firmi tituli ut postea titulus archiatri habebantur. Saepe enim medici, quos muneri publico praefuisse certe constat, simpliciter +iatros+ vel +ho iatros+ appellabantur. Athenis ipsis inscriptio publici inventa est, in qua nominatur medicus publicus +ho iatros+ (nr. 2). Ut autem decretum novissimum proferamus, in titulo nuper Teni reperto +Apollônios Hierokleous Milêsios iatros huparchôn+ bis legitur (nr. 11), etiamsi Apollonius cum in urbibus aliis medicus publicus erat (vs. 7)[38] tum Teni munere publico fungebatur (vs. 15).

[Adnotatio 38: Neque enim in hoc versu (7) mihi comprobatur coniectura Demulini: +etê polla dôrean+. Cum antea +apodêmôn+ legatur atque hoc verbo dicatur Apollonium, ut saepissime fecerunt medici publici, Tenum reliquisse, postquam laude, corona, honoribus aliis affectus est (vs. 6 et 37), sic fere versum septimum explendum esse puto: +apodêmôn te kai dêmosieuôn [en allais polesi]+, ad quae apte conveniunt, quae continue insequuntur: +ektenê kai prothumon homoiôs+ (atque apud Tenios) +heauton pareicheto [kata te tên technên] kai kata tên loipên eunoian pasi tois entunch[anousin autôi]+. Ut perspiciatur quod tum deest quo modo supplendum sit, ab decreto concilii insulanorum, quod in hac prima parte integrius conservatum est, proficiscamur oportet. Facile partes tres in hoc decreto intelliguntur: prima vss. 34-38 in., in qua honores antea iam decreti commemorantur (cui parti vss. 3-7 in. psephismatis Teniorum respondent), altera vs. 38/39 nihil accuratius exhibens: +en te tois meta tauta chronois diateteleken akoloutho[n heau]ton parechomenos tei ex archês hairesei+, tertia denique rem ipsam continens, propter quam insulani quoque Apollonium honoraverunt, vs. 39 sqq.: +peristantôn de [loimôn epi]dêmôn+ (+[pathôn en]dêmôn+ Dem.) +kata koinon tous nêsiôtas ktl.+ (usque ad vs. 46). Consentaneum est in decreto insulanorum, quod eorum ipsorum maxime interest, pluribus verbis explicatum esse quam in Teniorum, quippe qui quae ad se pertinerent accuratius exposuerint. Itaque parti tertiae illi in decreto Teniorum respondent vs. 15-19 (vel tantum 16 et 17). Quos ita supplere fortasse licet: vs. 15: +nun te lambanôn to dêmosion [ergon para tês poleôs philanthrôpos ên kai | loim]ou periestêkotos epikindunou hap[antas tous] nês[iôtas esôi|se hôs pleistous] k[ai ka]t[a] t[a a]ll[a] pro[noian apodeiknus iatreuse dê]mosiai ktl.+, quorum complura iam Demoulin explevit. Quae autem in altera parte decreti insulanorum paucis transacta sunt, eis respondent versus 7-14 decreti Teniorum, in quibus quae insunt ad solos Tenios spectare debent, cum insulani nihil nisi verba inania faciant (vs. 38/39. vid. supra). Sed versus 7-9 ne ad Tenios quidem attinere supra demonstravimus, tamen potius in decreto Teniorum quam in insulanorum locum habent. Tum vs. 10-14 de Apollonio bene merito de Teniis narrant. Quos versus non omnes satis explere potui, fortasse autem vs. 11/12 ita percipiendi sunt: +epi tên ekklêsian [autou elthon]tos sôtêr[ian hupescheto kai lei]|tourgêsein tên examênon t[ên epiousan to iatrikon ergon] | kai touto poiêsantos autou philotimôs kai ekte[nôs kai pollous] sôisantos eg+ (sic) +megalôn arrôstiôn ktl.+

De Apollonio igitur haec fere ex lapide Tenio plus minusve certe cognoscimus: Apollonius Milesius medicus cum apud Tenios aliquamdiu artem medicam factitavisset (vs. 4), Tenum reliquit (vs. 7) honoribus ab Teniis decretis (vs. 6 et 21 sq.--decretum hoc Fr. Hiller de Gaertringen ex titulo Tenio Demulini nr. 23 (BCH. 1902, 429) restiturus esse videtur: Demoulin p. 236{4}). Tum in urbibus compluribus insularum maris Aegaei (cf. vs. 35/36) medicus publicus factus (vs. 7 sqq.) et ibi sicut Teni laudatus honoratusque est (vs. 37). Sed pestilentia Teni exorta sua sponte eo revertit et per sex menses gratis aegrotos curabat (vs. 10-14). Tum autem Tenii officium publicum ei tradebant (vs. 15), et medicus publicus cum de Teniis bene meritus est (vs. 15 et 17 sq.), tum de insulanis pestilentia vexatis (vs. 19 et 39 sqq.). Qua pestilentia exstincta ab Teniis novis honoribus affectus (vs. 22 sq. et 36) itemque ab insulanis honoratus est. Quorum honorum lapis hic exstat.]

Similia habes in decreto Amphissiorum: +epeidê Mênophantos Artemi[dôrou] Makedôn Hurkanios iatros ktl.+ (nr. 9 vs. 7 sq. cf. vs. 5), quem tamen publicum fuisse verba versuum 8 et 9: +metapemphtheis hupo tas polio[s kai] ep[idamês]a[s] kai ergolabêsas monos to iatrikon ergon+ ostendunt. Damiades Lacedaemonius autem, qui certe publicus fuit (nr. 12 vs. 28 sqq.), tamen +iatros+ solum vocatur (vs. 9) et alio loco +Asklapiou hupourgos+ (vs. 7). Postremum de veterinario publico Lamiensium nihil nisi +hu[pa]rchôn hippiatros+ dicitur (nr. 10 vs. 5).

Sed dixerit quispiam hos omnes, cum +iatroi+ nominarentur, nondum publicos fuisse, quia in titulis postea demum referretur eos factos esse publicos: +"kai nun lambanôn" to dêmosion+ vel +"kai ergolabêsas" to iatrikon ergon+ vel +"paraklêtheis" te epi to ergon+. At tamen, si +ho dêmosios+ vel +ho dêmosieuôn iatros+ titulus firmus fuisset, iam antea initio decreti ita dicendum fuisset, cum ibi nomen quoque totum cum patris patriaeque nomine exacte proferatur. Sequitur, ut quidem medici publici voce +ho dêmosieuôn+ vel +dêmosios+ ab aliis medicis distinguerentur; at tamen his vocibus titulo firmo non utebantur. Quod ne Athenis quidem neque Co factum est, licet in his urbibus saepius et ratione certiore vocabula illa usitata fuerint. Sed poterat una voce +iatrou+ et praecipue articulo apposito medicus publicus significari.

Quoniam medicus publicus +ho dêmosieuôn+ vocabatur, verbum +dêmosieuein+ munus eius significat. Sub hac enim voce lexica vetera quod de medicis publicis sciunt reservarunt. Hesychius quidem tradit s.v.: +dêmosieuein: dêmosia hupêretein epi misthô+, exemplum medicorum non laudans, eademque tantum inter cetera E. M. s.v. +dêmosios+ profert. Suidas autem »+dôrean ergazomai+« verbum +dêmosieuein+ interpretatur et tum Aristophanis locum (Ach. 1030) et quae scholia tradunt (+hoi dêmosia cheirotonoumenoi iatroi kai dêmosioi proika etherapeuon+) affert. Sed Athenis vox valde usitata fuit, cum Plato ea saepe utatur (Gorg. 514d., al.) eamque tituli exhibeant: +kai nun epidedô[ke]n heauton dêmosieuein dôre[a]n+ (nr. 2 vs. 17 sq.), +tois iatrois hosoi dêmosieuousin+ (nr. 3 vs. 11 sq.); et in aliarum quoque urbium titulis verbum id exstat (Brycuntis: 4 vs. 1; Teni: 11 vs. 7).

Sicut autem +dêmosieuein+ non solum de medicis usurpatur, sed etiam de omnibus demiurgis aliis, ita verbum +iatreuein+, quod ad medicos omnes attinet, de publicis dicitur addita voce +dêmosia+. Nam in titulo Tlo reperto +iatreusanti dêmosia+ legitur (nr. 14 vs. 5), et idem verbum in inscriptione Tenia restituendum esse puto: +[iatreuse dê]mosiai+ (nr. 11 vs. 17.--cf. adn. 38).

§2.

DE RATIONE ELIGENDI MEDICOS PUBLICOS.

Medicos claros ab urbibus invitari, ut munus publicum susciperent, et consentaneum est et diserte enuntiant tituli. In decreto Gytheatarum, quamquam titulus gravissimus valde mutilus est et lacunae nondum satis sunt expletae, tamen ex verbis quae in lapide extant elucere videtur Gytheatas cum munus publicum vacaret et audivissent Damiadam medicum optimum esse, in contione populi archontibus ferentibus decrevisse illum advocare eumque per litteras invitatum munus accepisse (nr. 12 vs. 9-15). Bonae famae causa Menophantus etiam ab Amphissiensibus accitus esse videtur: +epeidê Mênophantos Artemi[dôrou] Makedôn Hyrkanios iatros "metapemphtheis hupo tas polio[s]" kai ep[idamês]a[s] kai ergolabêsas monos to iatrikon ergon ktl.+ (nr. 9 vs. 7 sqq.). Ac saepe ita factum sit: civitas medicum clarum quendam invitabat, ut munus certum subiret aut in urbe consideret, sive per litteras eum advocabat sive ut ex decretis Cnossiorum et Apteriorum apparet (nr. 18 et 27) per legatos impetrabat ut ab alia urbe (et maxime ab urbe medicorum Co) medicus dimitteretur.

Tamen urbes non semper in angusto versabantur, sed medici ipsi munus publicum petebant. Quod eo faciebant, quod valetudinem civium urbis eius, quae ut munus sibi traderet efficere volebant, gratis curarent, si illi in suum oppidum venerant, aut eo, quod in urbe quadam sua sponte considebant et benevolentiam populi gratuito sanando et aliis rebus aucupabantur. Demonstratur res decreto Lamiensium (nr. 10 vs. 5 sqq.): +epei Mêtrodôros ktl. hu[pa]rchôn hippiatros kai "anestrammenos en tai hêmeterai polei chronon pleiô" ktl. dia te hou metecheirizeto epi[t]adeumatos "ôphelei tôn politan tous etunchanontas autôi aneu misthou", spoudas kai philotimias ouden enleipôn, "paraklêtheis te epi to ergon" epedexato epi tôi sumpheronti tai polei ktl.+ Apollonius etiam Milesius, priusquam publicus factus sit, cum pestilentiam Teni exortam esse audiret, ultro eo profectus est et per sex menses mercedem non accepit, si modo recta sunt quae supra coniecimus (adn. 38). Brycuntii autem Menocrito laudi verterunt, quod +"pro tou te misthôthêmein diatribôn en [Rh]o[dôi] pollous tôn dametan"+ (sc. Brycuntiorum) +en epikinduno[is d]iathesesi genomenous "esôse [mi]sthon o[u dexame]nos"+ (nr. 4 vs. 12 sqq.).

At tamen hos omnes sive advocabantur sive ipsi munus publicum petebant non antea publicos factos esse consentaneum est quam a re publica electi essent. Medicos ita institutos esse ex Xenophonte iam apparet: +peri de hugieias akouôn kai horôn hoti kai poleis hai chrêzousai hugiainein iatrous "hairountai" ktl.+ (Inst. Cyr. I 6, 15). Similia Plato affert (Gorg. 455b): +hotan "peri iatrôn haireseôs" ê tê polei xullogos ê peri naupêgôn ê peri allou tinos dêmiourgikou ethnous ktl.+ Sed qua in contione medici Athenis electi sint, Plato non addit neque ex verbis mox insequentibus (466b) elucet, cum contio incerta relinquatur et res ipsa ficta esse videatur.[39] Tamen aliis in urbibus medici publici in comitiis populi instituebantur: Gythei (nr. 12 vs. 10, 16; cf. p. 48), Co. Qua in urbe contionem populi medico cuidam munus publicum tradidisse R. Herzog ex inscriptione nondum edita enuntiavit (nr. 5). Cum autem Athenis architecti, quibus multa cum medicis communia sunt, quoniam et architecti et medici sunt demiurgi, in comitiis populi eligerentur,[40] de medicis idem statuendum est. Ita res ex Teletis verbis (ap. Stob. 40, 8 p. 232) etiam apparet: +ou son ge, alla "tôn toutous cheirotonountôn kai psêphophorountôn"; hôsper ei "ton ariston iatron" aphentes pharmakopôlên "heilonto" kai toutô "to dêmosion enecheirisan", poter' an tou iatrou eipas an oneidos kai aklêrêma touto ê tôn helomenôn?+[41] --Quae verba ad Athenas quoque pertinere verisimile est, cum Teles (circa annum a. Chr. 250) maximam partem Athenis scripserit et res Atheniensium saepe spectet (cf. de Wilamowitz, _Antigonos_ p. 300 et adn. 11).

[Adnotatio 39: Plato Gorg. 456b: +Phêmi de kai eis polin hopê boulei elthonta rhêtorikon andra kai iatron, ei "deoi" logô diagônizesthai en ekklêsia ê en allô tini sullogô hopoteron dei "hairethênai iatron", oudamou an phanênai ton iatron, all' hairethênai an ton eipein dunaton, ei bouloito.+]

[Adnotatio 40: IG. II, 167 vs. 6/7 (cf. vs. 2): +[neimai--ton architekt]ona ton kecheiro[t]onêmeno[n] hup[o to]u d[êmou tôn teichôn tou asteôs kai tou Peiraieôs kai tôn ma]krôn te[ich]ôn ktl.+]

[Adnotatio 41: Grammatici etiam similia exhibent: +"hoi dêmosia cheirotonoumenoi iatroi" kai dêmosioi proika etherapeuon+: schol. ad Arist. Ach. 1030, unde habet Suidas (s.v. +dêmosieuô+) vel potius Hesychius Milesius. (cf. schol. ad Arist. Eq. 650 = Suidas s.v. +dêmiourgoi+).]

Quibus Teletis verbis simul demonstratur ad optimum quemque medicum officium publicum deferri. Atque id spectabatur, quid polleret medicus in arte sua et a quo disciplinam didicisset. Ita enim Socrates apud Xenophontem (Mem. IV 2, 5) ironice fingit: +harmoseie d' an houtô prooimiazesthai kai "tois boulomenois para tês poleôs iatrikon ergon labein"; epitêdeion gar autois eiê tou logou archesthai enteuthen; par' oudenos men pôpote, ô andres Athênaioi, "tên iatrikên technên emathon" oud' ezêtêsa didaskalon emautô genesthai tôn iatrôn oudena; diateteleka gar phulattomenos ou monon to "mathein te para tôn iatrôn", alla kai "to doxai memathêkenai tên technên" tautên; homôs de moi to iatrikon ergon dote; peirasomai gar en humin apokinduneuôn manthanein.+ Utrumque Plato (Gorg. 514a) etiam demonstrat: +poteron edei an hêmas skepsasthai êmas autous kai exetasai prôton men "ei epistametha tên technên" ê ouk epistametha.... "kai para tou emathomen"+; quae verba, quae hoc loco ad architectum pertinent, ad medicum referuntur 514d addito tertio medicum aegrotos, si quos bene sanaverit, citasse.[42] Ars igitur et fama medici intuebantur, et peregrino non minus quam civi, si ars optima erat, munus medicum deferebatur. Quod enim solum decretum Atheniensium in honorem medici certe publici conservatum est, Rhodii cuiusdam est (nr. 2). Euenor autem Acarnan, quem publicum fuisse ex decreti IG. II 186 (nr. 15) versu 24 sq. certe colligi non potest: +kai hapanta hosa prosetaxen autôi ho dêmos ho Athênaiôn kai idiai kai "koinei" epimeletai+, diu Athenis versabatur, dum civitate donatus est (IG. II 187 vs. 14.--nr. 16), sicut etiam Metrodoros veterinarius a Lamiensibus inter alia civitatem adeptus est (nr. 10 vs. 12), postquam multum tempus in urbe eorum artem exercuit. Medicus quidam Casius ab Oluntiis civitatem est nanctus, quia non deseruit eos in summo periculo (nr. 21 vs. 6 sqq., 41). Iam in promptu est, quod aliis rebus quoque demonstrari posset, nullo modo medicus publicus civis sit necesse fuisse.

[Adnotatio 42: Plato Gorg. 514d: +SÔ. oukoun houtô panta, ta te alla kan ei epicheirêsantes dêmosieuein parekaloumen allêlous hôs hikanoi iatroi ontes, epeskepsametha dêpou an egô te se kai su eme, Phere pros theôn, autos de ho Sôkratês, pôs echei to sôma pros hugieian? "ê êdê tis allos dia Sôkratên apêllagê nosou", ê doulos ê eleutheros?+]

Aevo Romano, quamquam tum etiam urbes ipsae medicum publicum instituebant, is tamen a praefecto vel alio magistratu Romano sanciendus erat. Quod ex papyro Aegyptia quidem annorum p. Chr. 140--143 intelligitur (_Fayûm towns and their papyri_ by Grenfell, Hunt, Hogarth nr. CVI). In qua medicus quidam +para ta apêgoreumena achth[eis]+ (vs. 8--cf. legem Hadriani p. 40) ut onere liberetur petit, eodemque tempore in universum impetrare studet, ut praefectus edicat +hopôs teleon apoluôntai tôn [leitour]giôn hoi tên iatrikên epistê[mên] metacheirizomenoi, "mal[i]sta [de hoi de]dokimasmenoi hôsper kag[ô]"+ (vs. 20 sqq.). Cum satis mihi constare videatur numquam per totam antiquitatem medicos, ut nunc est, a re publica approbandos fuisse, sed omnibus qui volebant medicinam exercere licuisse et cum +hoi dedokimasmenoi+ verbis +malista de+ medicis aliis opponantur, sequitur, ut +hoi dedokimasmenoi+ in papyro illa medici publici sint, qui a civitate quidem declarabantur, ab praefecto autem confirmandi erant. Itaque in versu 7 papyri illius eo loco mutilae post +para Mar(kou) Oualer[i]ou Gemellou+ verba +dêmosiou iatrou+ tota vel non perscripta supplenda sunt.

