# De francicae linguae recta pronuntiatione

## Part 5

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/de-francicae-linguae-recta-pronuntiatione-22368/index.md

Franci nullos accentus notant, nec veteres etiam Græci notabant, ac ne nunc quidem Latini. Est igitur mos iste à Grammaticis Græcis, Hebræorum, opinor, imitatione excogitatus, maximo certè cum fructu, ex quo disci à nutricibus illæ linguæ desierunt: si modò verus illius consuetudinis vsus seruaretur. Sed de hoc longè maximo abusu aliâs. Sunt qui contendant in Francica lingua nullum esse accentibus locum. Sunt contrà qui in Francica lingua tonos perinde vt in Græca lingua constituant. Magnus est vtrorumque error quod mihi facilè concessuros arbitror quicunque aures suas attentè consuluerint. Dico igitur Francicæ linguæ, vt & Græcæ & Latinæ, duo esse tempora, longum vnum, alterum breue: itidémq. tres tonos, nempe, acutum, grauem, circunflexum, non ita tamen vt in illis linguis obseruatos. Acuunt enim Græci syllabas tum longas tum breues, & Latinos idem facere magno consensu volunt Grammatici, quibus planè non assentior. Sed hac de re aliâs. Illud autem certò dixerim, sic concurrere in Francica lingua tonum acutum cum tempore longo, vt nulla syllaba producatur quæ itidem non attollatur: nec attollatur vlla quæ non itidem acuatur, ac proinde sit eadem syllaba acuta quæ producta, & eadem grauis quæ correpta. Sed tonus vocis intentionem, tempus productionem vocalis indicat. Nihil autem accidere potest auribus magis ingratum quàm si breuem producas, longam corripias, quod ij experiuntur qui peregrinos, aut Galliæ populos Francicè minus purè loquentes audiunt: veluti quum Turonenses aut Pictones audimus pronuntiantes *mestrèsse* |u-u| pro *maistrèsse* |-uu| aut *mèsse* |-u| pro *mèsse* |uu| vel Sabaudos pro *faicte*, |uu|, proferentes *fèste*, |-u| pro *Prophete* |uuu|, *prophèste* |u-u| pro *misericorde* quinque syllabarum natura breuium *misericorde* penultima longa: vel Italos proferentes *parole* |u-u| pro *parole* |uuu| quoniam suum *parola* sic pronuntiant. Illa verò productio in Francica lingua etiam in monosyllabis animaduertitur, quæ est propria vis accentus circunflexi. Sic productè circunflectuntur: *ie veu, tu veux, il veut*, volo, vis, vult, quod deprehenditur si prioribus illis opponas *ve[)u]*, votum: & *veux*, vota: quæ corripiuntur. Sic corripitur *beuf* & *neuf* singulari numero: quorum recti plurales, *beûfs* & *neufs*, quiescente *f* litera, circunflectuntur: vt *eûlx* & *ceûlx*. Item *fit*, fecit, & *fut*, fuit: & *eut*, habuit: corripiuntur: *fist*, faceret, & *fûst*, esset: & *eûst*, haberet, circunflectuntur, vt planè pudendus sit error tum scriptorum tum typographorum qui hoc discrimen scripturæ & pronuntiationis non obseruant. Sic etiam *êst, rôst, tôst*, circunflectuntur itidémque *plâist*, placet: *plûst*, plueret, quibus opponuntur correpta *et* coniunctio copulatiua: *plaid*, contentio iudicialis, *pleut*, placuit: *plut*, pluit. Itidémque circunflectuntur *je meûr*, morior: *tu meûrs*, moreris: corripiuntur autem *meur*, maturus: & *meurs*, maturi: foemininum autem *meûre*, matura, est trochaïcum: quæ vsu non regulis discuntur. Cæteræ verò syllabæ, id est quæ neque acuuntur neque circunflectuntur, natura breues censentur, exceptis monosyllabis, quæ quoties enclitica secum trahunt, producuntur, vt *si ie di* dactylum sonat: |-uu| *qui est ce*, amphibrachum |u-u|, qua de re in encliticis. Sunt autem hoc loco mihi admonendi peregrini paucissimas esse longas syllabas in Francica lingua, præ innumerali breuium multitudine: ac proinde verendum illis esse potius ne breues producant, quàm ne longas corripiant, præsertim vbi falli possunt Latinæ linguæ quantitate: sic exempli gratia, Natura, Vectura, Fortuna, Persona, & similia, Latinè penultimam producunt: at Francicæ voces, *nature, voiture, fortune, personne*, eandem corripiunt. Operæ pretium etiam fecerint, si hoc quoque diligenter obseruarint, maximum esse in Francica lingua vitium penultimam natura breuem producere, quotcunque & quæcunque consonantes illius pronuntiationem remorentur. Sic in *desordre, rètordre, discorde, misericorde, noblèsse, parèsse, aborder, dormir, endormir, porte, apporter, enhorter, exhorter*, & infinitis aliis penultimæ positione longæ, natura tamen corripiuntur. Sic etiam breues priores in *comme, sommeil*: *dormir, endormir*: *bonné, donne, belle*, nunquam nisi vitiosissimè producuntur, ne in metris quidem: qua in re grauiter ab iis peccari video qui Francicos versus non tantùm syllabarum numero, & /homoioteleutois/, quæ rythmos vocamus, æstimant, sed etiam pedibus Græcorum & Latinorum more metiuntur: audax & nobile certè inuentum, sed quod maxima difficultate non caret, tum propter longarum syllabarum penuriam, tum quòd, vt modò dixi, in Francica lingua nulla positio penultimam natura breuem sine maxima aurium offensione producat. Etsi verò breuium & longarum discrimen vsu potius quàm arte discitur, tamen paucas istas regulas mihi libuit in peregrinorum gratiam à me obseruatas subiicere.

Prima Regula. Non paucæ dictiones Francicæ solis breuibus constant, vt *misericorde*, quæ vox quinque breuibus natura syllabis constat. At nulla constat pluribus productis: minimè id quidem quasi non inueniantur voces in quibus plures sint syllabæ natura longæ: sed quoniam, vel antepenultima longa, si penultima sequens breuis fuerit: vel penultima longa sic dominatur, vt reliquæ præcedentes syllabæ, quanuis natura longæ, nec acuantur tamen, nec verè producantur. Exempli gratia, Hæc dictio *[e]nt[e]ndèment* constat ex duabus prioribus natura longis, vt in proxima regula ostendemus, prior tamen est æquali tenore proferenda, tono & quantitate in syllabam antepenultimam reiectis. Quod si huic dictioni subieceris enclyticam, vt *entendèment bon*, tunc sola eius vltima acuetur, reliquis velut in ordinem redactis. Sic in hac voce *entendre*, quanuis tres priores sint natura longæ, sola tamen penultima acuitur & producitur, ex tertia regula quam mox trademus. Sic in hac voce *envie*, inuidia, etiam diuisa, vt, *en, vie*, in vita, auditur amphibrachus |u-u|, propter penultimam longam: at in nomine *envieux*, propter penultimam breuem auditur amphimacrus |-u-| producta antepenultima quæ in *envie* corripitur.

Secunda Regula. Omnis syllaba desinens in literam *m* vel *n*, non geminatam, sed sequente alia consonante, est natura longa. Est igitur *endormir* dactylica vox |-uu| *feindre, teindre* trochaicæ, |-u| *bonté*, spondaica: |--|: *temporel*, dactylica |-uu| quod etiam in diuersis dictionibus accidit, vt *bon pais* |-uu|. Sed quid si *m* vel *n* geminetur? tunc syllaba corripitur, vt *somme, comme, donne, bonne, sonne, tonne,* |uu| *consomme, ordonne, resonne, estonne* |-uu|: quamobrem etiam *songer, besongne*, & similia penultima breui proferuntur, quoniam videlicet in illis quidem dictionibus non tam est *n* duplex quàm vnicum daghessatum, vt apparet ex dictionibus Latinis vnde deducuntur, dono, bona, sono, tono, ordino, resono. In istis verò *gn* ponitur pro altero *n*, quod molle vocauimus. Excipe *ennemi* |-uu|.

Tertia Regula. Omnes dictiones terminatæ per *e* foemininum, proximè præcedente vocali, producunt penultimam, vt *aimee, fondue, velue* |uu-| *mue, nue, due, fie, lie, amie, joue, loue, moue, noue, aije, plaije, ioije, voije* |-u| *enuoie* |u-u|. Quod si illud *e* foemininum mutetur in *e* masculinum, tunc eædem illæ penultimæ corripiuntur, vt *nuer, muer, fier, lier, iouer, louer, nouer, enuoijer* |-uu|.

Quarta Regula. Diphthongus *au* semper producitur siue in penultima, vt *aultre* |-u|, *autant* |--| *haultain* |-u|: siue in antepenultima, vt *haultement* |-u-|, *haultaine* |-uu|: siue in vltima trahente secum sequentem dictionem, vt *hault et droict* |-uu|.

Quinta Regula. *S* inter duas vocales deprehensa, ac proinde, sicut suo loco diximus, per *z* pronuntiata, & vocalem singularem & diphthongum antecedentem producit, vt *iaser, braise, saison, plaisir, cause, bise, mise, prise, oser, chose, poser, choisir, loisir, noise, toise, vser, ruse, muse, cuise, frise*, |-u|: & in antepenultima, vt *causera, osera, embrasera, reposera, choisira, prisera, cuisine, vsera, accusera, excusera, vsage, visage* |-uu| *camuse* |u-u|: nisi obstet penultima alia ratione longa. Tunc enim penultima dominatur, vt *prisee* |u-u|, *accusee, excusée* |u--u|. Excipe *e* foemininum occurrens, quod nunquam producitur, vt *peser, gesir*, |uu|: *gesine*, |uuu|. Item *treze* |uu|. *quatorze*, |uuu| *moisi* |u-|, *cramoisi* |uu-| *voisin, cousin* |uu|: *voisine, cousine*, |uuu|.

Quinta Regula. A cum *i* quiescente ante duplex *ll* molle cum *e* foeminino dictionem finiente est longum, vt *aille, baille, caille, faille, maille, paille, saille, taille, vaille* |-u|.

Sexta Regula. Personæ verborum desinentes in *asse* vel *isse* producuntur, vt *passe, aimasse, ouisse*.

Septima Regula. Omne *s* sequente consonante quiescens (quibus autem in syllabis quiescat suo loco diximus) vocalem præcedentem producit, vt ante *sl, hasle, isle* |-u|: ante *sm blasme* |-u|, *aimasmes*, |u-u|, *esmeuté, esmouuoir*, |-uu|: *blesme, mesme* |-u|, *caresme, baptesme*, |u-u| *escriuismes* |uu-u|: *seusmes* |-u|: *receusmes* |u-u|: *vismes, fismes*, |-u|: *entendismes* |uu-u|: *cosme* |-u|: ante *sn*, vt *asne* |-u|: *alésne* |u-u|: *rosne* |-u|: ante *sp*, vt *esperon* |-uu|: *esperonné* |-uu|: *espier*, |-uu|: ante *st*, vt *ost, rost, tost, fust, fist, eust*, circunflexa *haste, taste, tèste, bèste: èstre, maistre, naistre: fèste, giste, viste, crouste, vouste* |-u|: etiam in polysyllabis, vt *desuoijer*, |-uu|. Excipe *esté* pro verbo esse, & pro æstate |u-u|: *rotir, roti*, contra naturam sui primitiui *rost*. Pronomina verò *nostre* & *vostre* ancipitem habent priorem: breuem videlicet si nomini cui adhærent præponantur, vt *nostre maison, vostre raison*, |uu-u|: sin postponantur, longam, vt *ié suis vostré, patenostre* |uu-u|.

Octaua Regula. Omnis syllaba ante geminatum *rr*, producitur, vt *catairre*, |u-u| *catairrèux* |u--|: *fèrrer, guerre, tèrre, pourrir* |-u| *entèrrer* |u-u|.

De encliticis dictionibus.

Encliticæ dictiones vocantur, quæ à præcedentis dictionis tono pendent, de quibus hæc regula certissima est.

Omnis dictio monosyllaba longa vel polysyllaba in longam desinens acuitur, & breuem proximè sequentem dictionem, siue monosyllabam siue etiam dissyllabam suo tono subiicit, quasi cum ea coiens: quod valde optarim in peregrinorum gratiam notari accentu acuto, sicut Græci consueuerunt. Exemplum monosyllabarum, *c'èst´ moi, c'èst´ vous: c'èst´ lui: cela èst´ bon, c'èst bién dict: sera bién faict: on s'én va*. Exemplum dissyllaborum, *vn bón païs: vne chose bién dicte, vne chose bién faicte: on s'én ira*.

De accentu interrogante.

Accentus interrogans eo differt à dictione enclitica quod ipsa vltima syllaba orationis per interrogationem conceptæ, quæcunque & quantacunque illa sit natura, in Francico sermone acuitur, vt *que dites vous? ferez-vous cela? ne vous repentirez-vous iamais?* cuius pronuntiationis vsque adeò sunt obseruantes Normanni, vt etiam si nihil interrogent, sed duntaxat negent aut affirment aliquid, sermonis finem acutè, non sine aurium offensione pronuntient.

De Subunione.

Subunionem coeperunt accuratiores typographi notare linea diuersas dictiones interiungente quam Hebræi Raphe appellant, vt *di-ie, dit-il, fit-il, sais-ié, diras-tu*, quibus sic vtuntur Galli, vt Latini suis illis inquam & inquit, & aliquantulum ab encliticis ista differunt.

De Apostropho.

Apostrophon, id est, aduersæ siue elisæ vocalis notam coeperunt vtiliter iidem Typographi Græcos imitati adscribere, at non vbique, quod tamen factum velim, eorundem Græcorum exemplo. De hac autem nota certæ sunt sequentes regulæ.

Prima Regula. Omne *e* foemininum sequente quacunque vocali, eliditur in pronuntiatione, vt *l'auaritieux, l'espee, l'ingrat, l'ouurier*, & sequente *h* quiescente *l'homme: l'huis: la femm'auaritieuse, la fauls'obeissance, la mauuais'inuention, ce qu'on dit*. Magnum igitur vitium est istam elisionem non obseruare, quod in versibus inprimis sine exceptione obseruatur: in quibus nullus est *e* foemineo locus, vel in quarta syllaba, si versus decem fuerint syllabarum, vel in sexta si fuerint Hexametri, quos vulgo Alexandrinos appellant. Et generaliter in omni Francicorum carminum genere *e* foemineum in vltima versus syllaba pro nihilo habetur.

Secunda Regula. *a* in articulo *la* ante eandem vel aliam vocalem eliditur, vt *l'auarice, l'espee, l'ignorance, l'auenture, l'vmbre, l'hostèsse*. Idem maiores nostri faciebant in possessiuis pronominibus *ma, ta, sa*, vt *m'espee, s'espee*, vt adhuc loquuntur Sabaudi. Sic in veteribus sepulchris sæpissimè legitur *s'ame*. Immò adhuc hodie dicitur *m'amie, s'amie, m'amour*. Sed vsus obtinuit vt in cæteris dictionibus potius vsurpetur solæcismus, substitutis pronominibus masculinis, *mon, ton, son*, vt *mon espee, mon hostèsse, son auarice, son ignorance*.

Tertia Regula. *i* nunquam eliditur nisi ante pronomen *il*, vt *s'il vient* pro *si il*. Malè igitur Lugdunenses *ce qu'est*, pro *ce qui est, s'on* pro *si on*, quo tamen abusus sum ego licentia poëtica in Psalmorum interpretatione. V verò & *u* nunquam eliduntur. Sic Marotus, *s'ainsi* pro *si ainsi*.

Obseruandum est autem peculiariter foemininum adiectiuum *grande*, in quo *e*, consueuit etiam ante consonantes elidi, vt *vne grand besongne, vne grand' chose, vne grand' femme, vne grand' meschanceté*.

De Aphæresi, Syncopa & Apocopa.

Aphæresi non vtuntur Franci, quantum nunc quidem possum meminisse. Illam enim Prouincialium Aphæresim *Dieu nous pelle, s* quoque putidè pronuntiata pro *Dieu nous appelle*, nemo Francus emendatè loquens patienter tulerit.

Syncopa in nonnullis vocabulis est vsitata, vt *donra*, pro *donnera, amèrra* pro *amènera*: *emprise* pro *entreprise*: *ouent*, pro *osteuent*. Sed *baurra* pro *baillera*, proprium est Parisiensium vulgo. Sic in quibusdam futuris verborum exteritur *e*, vt *envoîrai, ennuîrai, essuîrai, loûrai,* pro integris *enuoijerai, ennuijerai, essuijerai, louerai*, quæ regularia sunt ab infinitis, *envoier, ennuier, essuier, louer*. Neque mihi dubium est quin futura *recevrai, apercevrai, aurai*, ab infinitis *recevoir, apercevoir, avoir*, fuerint initio *recevrai, appercevrai, averai*, et siqua sunt alia huiusmodi.

Apocopa verò vtimur etiam vulgo in quibusdam, vt *a'vous*, pro *auez-vous? sa'vous*, pro *savez-vous?* Illud autem *aga* pro *regarde*, & *agardez* pro *regardez* Parisiensum vulgo relinquitur. Sed de istis hactenus.

NOTES SUR LA TRANSCRIPTION

Conventions

On a indiqué entre signes _ le texte en italiques, entre / les caractères grecs, entre | les indications de rythme (sillabes brèves et longues), et entre signes * le texte composé en «lettres françoises» (police cursive dite aussi «Civilité»). On a résolu les abréviations par symboles conventionnels. Les e caudata et ligatures ae sont représentés par le même caractère æ.

On a utilisé les conventions suivantes pour les cursives:

Pour les e: Normalement en Civilité la lettre e a une forme différente (e final) lorsqu'elle figure en fin de mot. Cet e final placé en fin de mot est transcrit simplement par 'e'. L'auteur a également utilisé cet e final en début ou milieu de mot comme une convention (pour représenter un son 'e' ouvert?), et dans ce cas il est transcrit par 'è'. À l'inverse, on a transcrit par 'é' le e ordinaire placé en fin de mot, y compris dans les rares cas (inattention de l'imprimeur?) où ce 'e' ne correspond probablement pas à un 'e' fermé. Enfin un troisième 'e' a été représenté par [e].

Convention pour les i/j: On a transcrit par 'i' les deux variantes de i cursif (i court et i long) utilisées apparemment indifféremment. On a réservé le 'j' pour représenter le «i consonne» noté dans l'original par un 'j' en caractère romain.

Les autres variantes de la police Civilité, qui nous ont semblé purement esthétiques, sont transcrites toutes par la même lettre (ce qui explique les répétitions figurant dans la transcription, l'original comportant différentes variantes pour la même lettre).

Corrections

On a corrigé les coquilles probables suivantes:

p. 9: inuentute > iuuentute PPrimùm > Primùm p. 13: *gn* > *gm* aperrum > apertum p. 15: *Ceens* > *leens* p. 20: *commeneça* > *commençea* p. 24: *langiir* > *lanjir* p. 29: natium > natiuum articuculo > articulo p. 32: cousueuisse > consueuisse interiectioninibus > interiectionibus p. 34: veré > verè floc > flor p. 42: nonosyllaba > monosyllaba p. 47: *len* > *leu* p. 48: ante *i* > ante *u* p. 53: *biele* > *viele* p. 55: *g* > *c* p. 62: sciptum > scriptum verteres > veteres p. 66: scribunt > Scribunt p. 67: *herologe* > *horologe* *horocospe* > *horoscope* p. 72: Italibo > Italico *bastonrde* (peu lisible) > *bastonade* uua > qua sinat > sonat p. 76: /homoiotleutois/ > /homoioteleutois/ p. 77: untc > tunc p. 78: *consomue* > *consomme* *iotter* > *iouer* p. 79: *su* > *sn* *alésne* |u-u-u| > *alésne* |u-u| p. 83: Lud unenses > Lugdunenses p. 84: sa'vez-vous > savez-vous

Les problèmes de ponctuation et de lettres imprimées à l'envers ont été corrigés sans mention particulière.

Par ailleurs on signale que les mots suivants, très peu lisibles, sont d'une reconstitution hypothétique.

p. 22: *rigue* p. 68: *hotee* p. 69: une lettre illisible (t?) après *sou* p. 82: *son auarice*

