De francicae linguae recta pronuntiatione
Part 4
Literas quiescentes habet Gallica lingua Hebræorum more, quarum plerasque tamen probabile est olim fuisse pronunciatas, & paulatim vsu quodam veluti attritas, vt ex eo liquet quòd vix vlla est Galliæ prouincia cuius dialecto nonnullæ literæ non sileant, quæ in aliis efferuntur. Quiescentes autem istæ in nonnullis vocibus idcirco retinentur, vt discrimen aliquod constituatur inter voces alioquin similiter prorsus enunciatas, vt quum scribimus *fust*, esset: vt distinguatur à *fut*, fuit: itidémque *fist*, faceret: vt discernatur à *fit* fecit, in quibus tamen vtrisque eadem prorsus auditur pronunciatio, eo excepto quòd in *fust* & *fist* auditur tonus circumflexus: aliorum verò duorum puta *fut* & *fit*, breuis est pronunciatio: quod discrimen typographi imperiti non obseruant. Subseruiunt etiam litteræ quiescentes indicandæ etymologiæ, vt quum scribimus *pètits*, inserta litera *t*, quod tamen quiescit: nempe vt sciamus hunc numerum pluralem non deduci à nominatiuo *peti*, sicut dicimus *ami* num. singulari, & numero plur. *amis*: sed à nominatiuo *pètit*: & vt moneamur foemininum adiectiuum non esse *pètie*, sicut à masculino *ami* deducitur foemininum *amie*: sed *pètite*. Verùm vt hæc ratio in nonnullis dictionibus valeat, sítque diligenter obseruanda, non tamen consequitur tantam esse habendam etymologiæ rationem, vt necesse sit temere quasuis literas ad illam declarandam requiri: vt interim non dissimulem plus hîc sæpe valuisse infelicissimam seculorum barbariem quàm rationem. Itaque fatendum est multas hodie in Gallico scribendo sermone literas quiescentes scribi, quas omitti præstiterit, si modò posset istud ab imperitis, quorum longè maximus est numerus, impetrari. Dicemus autem priore loco de quiescentibus vocalibus.
De *A*, quiescente.
*A* si occurrat geminatum, prius quiescit, quod in paucissimis vocabulis euenit, vt *baailler*, oscitare, vt distinguatur à *bailler*, tradere. Item in hac voce *aage*, ætas, quàm nonnulli scribunt *eage*, & videntur Galli veteres hac in re imitati veteres Romanos, quos ait Fabius, consueuisse productas vocales scribere geminas, sicut etiam Græcorum /ê/ duo epsila, & /ô/ duplex /o/ refert. Voces autem istæ Isaac, Aaron, Baal, vt Hebræa sunt, sic etiam integro suo duplicis vocali sono Hebraico pronunciari debent.
II. Quiescit coniunctum cum *o*, vt nonnulli scribunt *saoul*, satur, quum pronunciemus *soul*, immò etiam *sou*, quiescente litera *l*. Sic quoque scribitur *paoure*, pro quo pronunciamus *povré*, digammate videlicet Æolico, cuius characteris neglectus vsus Francicæ linguæ scripturam multis literis alioqui minimè necessariis onerarunt.
III. Quiescit coeunte vocali *i* & *u*, ad constituendam syllabam eandem, vt *pain*, panis: *ainsi*, ita: *sainct*, sanctus: in quibus *a* non auditur. Campanorum verò istud est proprium, quòd in his vocabulis pronuntiant diphthongum *ai*, id est *è*, quod apertum vocauimus: vt *pèn, mèn*, pro quo Itali per *a, pan*, & *man*. Sed si *n* sese adiungat sequenti vocali, tunc diphthongus *ai* tota pronunciatur. Sic dicimus in adiectiuo masculino *vain*, quasi scriptum sit *vin, a* vocali vel prorsus quiescente, vel exiliter admodum sonante: at in foeminino dicimus *vaine*: & similiter *serain*, serenus quiescente *a*, in foeminino verò *seraine*, serena: sic *sain*, sanus: in foem: *saine*, sana.
De *E*.
*E* quiescit similiter in diphthongo *ei*, sequente *n*, in eadem syllaba, vt *plein*, plenus, quasi scriptum sit *plin*: contrà verò in foem. exteritur *i*. Pronunciamus enim & scribimus, *plene*.
II. Superflua est hæc litera meritò, si ratio vsui dominaretur, expungenda in quibusdam vocabulis vt *sein*, sinus: *peindre*, pingere: *ceindre*, cingere: *veincre*, vincere: *feindre*, fingere. Docente etymo temere & per abusum litera *e* in hæc vocabula irrepsisse.
III. Quiescit sequente *a*, vel *o*, post *g*, vt *mangea*, manducauit: *gagea*, pignus deposuit: *flageol*, calamus agrestis: in quibus vocibus scribitur *e*, non vt proferatur, sed vt ostendat *g* in illis non retinere natiuum suum sonum, ante *a*, & *o*, sed pronunciandum esse vt *j*, consonantem.
IIII. Quiescit præcedente *c*, & sequente *o*, vel *a*, vt *commançea*, incoepit: vel *o*, vt *commanceons* incipiamus, vbi rursus scribitur *e*, vt significet literam *c*, non retinere suum natiuum sonum ante *a*, & *o*, in illis dictionibus, quasi scriptum esset *commenka, commenkons*, sed pronunciari per duplex *s*, sicuti diximus in *s*, litera, vt si scriptum sit *commanssa*, & *commanssons*.
V. Quiescit sæpe in diphthongo *eu*, in qua auditur tantum *u*. Huius rei exemplum habemus duplex in hac voce *heureux*, in cuius priore syllaba Galli rectè pronunciantes, omittunt literam *e*, quasi scriptum sit *hureux*: in posteriore verò totam diphthongum sonant, quamuis hæc vox oriatur à monosyllaba dictione *heur*, in qua diphthongo *eu* tota auditur. Locum autem habet hæc regula sine exceptione in participiis omnibus passiuis hac diphthongo terminatis, vt *eu*, habitum: *sceu*, scitum: *receu*, receptum: *veu*, visum, & similibus, quasi scriptum sit, *u, su, ressu, vu*, vitiosè totam in his diphthongum efferentibus Aureliis, & Carnutibus, atque adeò Normanis.
De *I*.
*I* quiescit ante duplex *l*, quod molle vocauimus, præcedente vel *a*, vt *caille*, coturnix: vel *e*, vt *oreille*, auris: vel diphthongo *eu*, vt *feuille* folium: (sic enim scribendum arbitror hanc vocem & alias similes, non vt vulgo solent, *fueille, vueille*,) vel *ou*, vt *mouiller*. Non quiescit autem etiam ante duplex *ll* molle quando finit præcedentem syllabam, vt *bille, fille, famille, chenille, piller*, cum deriuatis.
De *O*.
Hæc vocalis quiescit in diphthongo *ao*, vt *paon*, pauo, *faon*, foetus. Est enim Gallis molestissimus concursus vocalium *o* & *a*, etiam extra diphthongum, & interposito *n*, vt *on a dit*, quod pronunciamus quasi daghessata *n*, Hebræorum more scribatur *on na dit*. Bituricensium certè mos in hoc sono efferendo per simplex *n*, molestissimus est Francorum purè loquentium auribus. Sed & quum præcedit *a* finiens dictionem, si sequens dictio incipiat ab *o*, interponitur *t*, quamuis non scribatur. Scribunt enim Galli *dira-on*, dicetúrne: & *ira on*, ibitúrne: pronunciant autem *dirat-on: irat-on*, nisi malimus dicere *dira-lon, ira-lon*. Sed de hoc dicemus in litera *t*.
Item quiescit in triphthongo *oeu*, vt *oeuure*, opus: *boeuf*, bos: *oeuf*, ouum, quæ pronuntiantur vt si scriptum esset *euvre, beuf, euf*, in quibus certè scribendis vocibus *o*, prætermitti potuit, vt suo loco diximus.
De *V*.
*V* vocalis quiescit post *g* sequente *e*, vt *langue*, lingua: vel diphthongo *eu*, vt *gueule*, gula: vel *i*, vt *languir*, languere: idcirco tantum adscriptam, vt significetur *g*, quod ante *e*, & *i*, pronunciari solet vt *i*, consonans, natiuum suum sonum in illis vocibus retinere.
Item quiescit post *c*, sequente *eu*, vt *cueur*, cor: quomodo etiam scribunt *cueuillir*, & *recueul*, sic pronunciato, acsi per *k*, scriberetur *keur, keuillir, rekeul*.
Item quiescit post *q*, quæcunque vocalis sequatur, nempe vel *a* vt *Quand*, vel *e*, vt *que*: vel *i*, vt *qui*.
Postremò quiescit in quibusdam temporibus verbi Habeo, nempe in futuro modi indicandi, & imperfecto modi subiunctiui. Nam hæc tempora incipiunt à vocali *a* & *u* consonante, quæ consonans *v* paulatim est extrita, ac proinde perperam à nonnullis pro *u* vocali accipitur, ad constituendam dipht. *au*. Itaque sic quidem scribitur futurum *i'aurai*, habebo: *tu auras*, habebis: *il aura*, habebit: *nous aurons*, habebimus: *vous aurez*, habebitis: *ils auront*, habebunt: imperfectum verò subiunctiui *i'auroi*, haberem: *tu aurois*, haberes: *il auroit*, haberet: *nous aurions*, haberemus: *vous auriez*, haberetis: *ils auroient*, haberent, quæ omnia extrita, vt vsus obtinuit, consonante *v*, pronuntianda sunt per simplex *a*, ac si scriptum esset, *arai, aras, ara*, non autem per diphthongum *au*. Nam *v* esse in his vocibus consonantem siue digamma, non autem vocalem, ostendit infinitus modus *avoir*, habere, & analogia. Mutatur enim *b* in *v* digamma, non in *u* vocalem: ac proinde dubium non est veteres Gallos pronuntiasse *i'auroi*, & cæteras personas, per *v* consonantem *i'avrai*, & *iavroi*. Sicut Itali pronuntiant hauero, & hauerei.
De consonantibus quiescentibus.
Regulæ generales duæ.
I. Nulla consonans quiescit inchoans syllabam, præter *g*, ante *n*, molle, sicut in *h*, dicemus, & *s* in plurimis vocibus, sicut suo loco declarabimus.
II. Quoties scribitur duplex consonans, prior quiescit, exceptis *cc: mm: nn: rr*: quarum neutra quiescit, sed prior syllabam præcedentem terminat, posterior verò syllabam inchoat: vt *acces*, accessus: *homme*, homo: *bonne*, bona: *guerre*, bellum. Duplex enim *ll* non pronunciatur vt duplex: sed vel vt simplex, vt *femelle*, foemina: *belle*, bella: vel molli illo sono, de quo sæpissimè iam à nobis dictum est. Itidémque duplex *s*, non pronunciatur vt duplex, sed vt simplex natiuo suo sono, vt *chausse*, caliga. Seruanda autem est in primis hæc regula in adiectiuis pluralibus, in quibus formatiua litera numeri sing. seruata, asperiorem redderet pronunciationem, vt *cs*, in *secs*, à singulari *sec*: *fs*, in *griefs*, à *grief*: *ls*, in *tels*, à *tel*: *ps*, in *seps*, à *sep*: *ts*, in *petits*, à *petit*: in quibus omnibus aut prior consonans quiescit, aut ita molliter pronuntiatur, vt vix sentiatur.
De *B*.
*B* nullam Gallicam dictionem claudit, vt neque Græcam neque Latinam, excepta vnica Latina propositione AB, quæ est à Græcorum /apo/ deducta: vt Græca rursus ab Hebræa voce AB, quæ originem notat. Sed Hebræas duntaxat aliquot voces finiens, vt Iacob, Nadab. Finiens autem syllabam intra ipsam dictionem, nunquam scribitur nisi vel ante *s* simplex, vt *absent*, absens: *obseques*, exequiæ, & tunc non quiescit: vel ante *sc* & tunc pronuntiatur quidem, sed ita vt eius literæ siccitas mitigetur, quantum fieri potest, vt *obscur*, obscurus, cum deriuatis: perinde penè ac si scriptum sit *oscur*. Vel antè *st*, & tunc vel quiescit prorsus, vt in his vocibus *obstiné*, obstinatus: & *obstination*, obstinatio: quæ pronuntiamus *ostiné, ostination*: vel quantum fieri potest lenitur, vt *abstenir*, abstinere, *abstinencé*, abstinentia: vel antè *j* consonantem, vt *object*, obiectum, & tunc pleno suo sono effertur. Ante digamma verò aliquantulum lenitur vt in *obuier*, occurrere: sic ferè efferendo vt si scriberetur *ovier*. Inde hemistichion illud Gallico-latinum, _Omnia malo vie_, *on i a mal obuié*. Postremò quiescit in propositione *soubs*, & *dessoubs*, quæ pronuntiantur *sous* & *dessous*.
De *C*.
*C* quiescit antè q vt *acquerir, acquest, acquiter*, & similia, in quibus & si propter etymon scribitur, potuit tamen optima ratione prætermitti. Item ante *t* proximè sequens in fine dictionis, vt *ject*, iactus: *object*, obiectum: *faict*, factum: quæ perinde pronunciantur ac si scriptum esset, *jet, objet, fait*, &c. Sic etiam scribuntur & pronunciantur participia passiua, vt *dict*, dictum: *faict*, factum: nempe vt distinguantur à tertiis personis singularibus *dit*, dicit: *fait*, facit. Intra dictionem autem hæc syllaba *ct*, integra pronunciatur vt *acté*, actus: *action*, actio: *actif*, actiuus: *affèction*, affectio: *detracteur* detractor. Excipe *traicter*, tractare, cum deriuatis: & *dicton*, dictum siue sententia iudicis, in quibus *c* quiescit. Finiens autem dictionem hæc litera, quæcunque vel vocalis vel consonans sequatur, integra pronunciatur, vt in his vocibus *broc, froc, soc, sec, suc*, & similibus.
De *D*.
*D* quiescit in hac voce *pied*, quamuis à Picardis exprimatur quasi per *t*, scribatur: vnde *pieton*, pedester: Item quiescit *d*, litera ante *j*, consonantem, vt *adjuger*, adiudicare: *adjurer*, adigere iureiurando: *adjourner*, diem dicere: *adjouster*, addere, &c. cum deriuatis. Item ante *m*, vt *admonester*, cum deriuatis. Excipe *admirer*, admirari, cum deriuatis. Item ante *v*, consonantem, vt *adviser*, deliberare: *advis*, sententia. Finiens autem dictionem quiescit quæcunque consonans sequatur, vt ante *b*, vt *quand bon temps viendra*: & ante *c*, vt *quand cela se fèra*: ante *f*, vt *quand faudra le monde*, sic pronunciantis ac si scriptum esset, *quan bon temps: quan cela: quan faudra*: quod in cæteris consonantibus sine exceptione seruatur.
De *F*.
Diximus antea hanc literam apud Gallos idem valere atque /PH/ Græcorum, & PH, Latinorum. Ideo in Gallicis dictionibus quæ desinunt propriè in Digamma Æolicum, id est *v*, consonantem, scribitur hæc litera vt pronuntianda, vt *bref*, breuis: *gref*, grauis: *nef*, nauis. Sed in foemininis quæ ab illis masculinis adiectiuis formantur restituitur Digamma, vt *breve, greve*: Sic etiam à *vif*, viuus, deducitur foemin. *vive*, & à *naif*, natiuus, formatur foem. *naive*. Vsus autem obtinuit, vt in quibusdam eiusmodi vocabulis *s*, seruetur cum ipso Digammate. Scribunt enim vulgo non pauci *brefue, grefue*, ne videlicet hæ voces per diphthongum *eu* pronuncientur, nempe *greu,e: breu,e*. Sed omnino vitiosa est hæc scriptura, cui vitio mederetur restitutus vetus ille character Digammatis Gallici, nempe *v*, tam initio dictionum, quàm intra ipsas dictiones, vt *vive, naïve, grevé, brevé, neuve*.
De *G*.
*G* quiescit ante *n* molle vt *gagner*, lucrari. Vsus tamen obtinuit, vt excipiantur quædam, vt *signe*, signum, cum deriuatis: vt *signer* signare: *resigner*, resignare: *regne*, regnum: & *regner*, regnare: in quibus *g*, quiescit, & *n*, natiuo suo sono, & non illo molli effertur, quasi scriptum sit *siné: siner: resiner: rèné: rener*. Quod autem nonnulli imperiti hanc literam scribunt in his vocibus *vng*, vnus: *tesmoing*, testis: *soing*, cura: *besoing*, opus: vitiosè scribitur. Nam quòd in deriuatis *tesmoigner*, testari: *soigner*, curam habere: *besongner*, laborare: adscribitur *g*, id fit propter *n* molle, ac proinde in illis thematibus nullus est ei locus. Imò etiam non debuit etymologia efficere vt scribatur *cognoistre* & *cognoissance*, vt alibi diximus. Scribitur autem meritò & quiescit in voce *hareng*, pro halece, à quo deriuatur *harengere*, & *harengerie*.
De *H*.
Aspirationis nota in vocibus Græcis & Latinis aspiratis, & in Francicam linguam traductis, scribitur quidem sed quiescit. Vt *habiter*, habitare, cum deriuatis: *habit*, habitus, pro veste, cum deriuatis: *habitude*, consuetudo: *habituer*, consuefacere: *halene*, halitus: *halener*, afflare: *heresie*, hæresis, cum deriuatis: *Hebrieu*, Hebræus, cum deriuatis: *Hercules*: *Helas*, heu: *Helene*: *Helicon*: *Heleboré*: *heur*, sors prospera: *heureux*, foelix: *heure*, hora: *heriter*, consequi hæreditatem, cum deriuatis: *Herodes*: *Hilaire, histoire, hoir*, hæres cum deriuatis: *homme*, homo, cum deriuatis: *honneur*, honor, cum deriuatis: *horologe*, cum deriuatis: *horoscope*: *horreur*, horror, cum deriuatis: *enhorter*, cum deriuatis: *hoste*, hospes: *Hospital*, Nosodochium, cum deriuatis: *humble*, humilis, cum deriuatis: *humeur*, humor, cum deriuatis: *hiuer*, hyems: *hydromel*: *hydropisie*, &c. quæ omnes voces partim à Latinis, partim à Græcis vocibus aspiratis oriuntur, in quibus tamen aspiratio quiescit. Excipiuntur autem ab hac regula *haché*, à Latina voce hasta: Item *hareng*, à voce hales cum deriuatis. Item *Hector* & *Henri*. Item *harpe*, à Græca voce /harpê/. Similiter etiam aspiratio quiescit in his dictionibus, *huis*, ostium cum deriuatis: *huile*, oleum cum deriuatis: *huict*, octo: *huistre*, ostrea: sed aliam ob causam nempe quoniam alioqui legi sic possent hæ dictiones, quasi *v*, esset digamma non vocalis, nempe pro *huis, vis*: sic etiam pro *huile, vile*, &c. Contrà verò in vernaculis Gallicis scribitur simul & pronunciatur aspiratio, vt in illis quæ à Latinis non aspiratis deducuntur. Sic ab altus deducuntur Gallicæ voces aspiratæ *hault, haultain, haultesse, haulteur, haultement, hausser*. Hæc autem vocabula vernacula Gallica obseruaui in quibus aspiratio & scribitur & auditur: *halier*, vepretum: *hair*, odisse, cum deriuatis: *hait*, animi inclinatio, gratum aliquid habens: vnde compositum *souhait*, & *souhaiter*: item, *halbarde, hasle, hasler, haleter*, crebrum anhelitum ducere: *hameau, hameçon, hanche, hanter, hantise, hacqueboute, haquenee, hardi, hardiesse, harnieux, honte, hotee, hober, harier, hazard, hibou, huer, hucher, huche, honte, hocher, hochepot, hacquet, hocquet, hocqueter, haster, haste, hastif*: *hauet*, fuscina: *haure*, nauale: *haye*, sepes: *heaume*, galea: *houe*, ligo: *houer*, fodere: *humer*, sorbere. Quiescit autem post *c* sequente *r*, vt *Iesus Christ, Chrestien, Chrestienté, Sepulchre*. Item in *Iehan*, & *Iohan*, à Iohane.
De *L l l l*.
*L* quiescit post diphthongum *eu* sequente *x*, vt *mieulx, ceulx*: & sequente *t*, vt *peult*. Item post diphthongum, *au*, sequente *t*, vt *aultre*, alius: *espeaultre*, spelta: in quibus dictionibus interseritur ne *u*, pro *n* legatur. Item quiescit in dictione *sould*, pro solido siue asse, quod pronunciatur à Picardis acsi scriberetur *sout*. Item in dictione *saoul*, satur, quam pronunciamus *sou*. Additur autem *l* quamuis non pronuncietur, propter deriuata, vt *saouler*. Item in his duabus dictionibus *fol*, & *col*, quas pronunciamus per *ou*, diphthongum *fou* & *cou*. Sed finiens dictionem hæc litera, quæcunque consonans sequentem vocem inchoet, sonum suum seruat.
De *M*.
*M* nunquam quiescit, sed vt suo loco diximus, finiens syllabam vel dictionem, non aliter pronunciatur quàm *m*, illo de quo diximus sono imperfecto.
De *N*.
*N* quiescit in tertiis personis verborum desinentibus in *e*, foemininum cum *nt*, vt *aimènt, aimerènt, aimeroiènt, aimassènt*.
De *P*.
*P* quiescit in his duabus dictionibus *temps* & *compte*, computum, vt differat à *conte*, comes. Item in *sept*, septem: & *loup*, lupus: & eius plurali *loups*, lupi: quas voces pronunciamus *lou* & *lous*. Contrà non quiescit in *coup*, ictus: & *sep*, vitis: singularibus. Verùm in earundem vocum plur. nempe *coups*, & *seps*, quiescit, quas dictiones pronunciamus *cous* & *ses*. Cæterùm scribi etiam consueuit à nonnullis, inter *e*, & *v*, consonantem ne confundantur cum *eu* diphthongo: vt *ensepvelir*, sepelire, pro *ensevelir*, in quibus vocibus si scribatur, quiescet: verùm præstiterit expungi vt superuacaneum: sicut in hac voce *escripre*, scribere, vt ineptè aliqui olim scribebant.
De *Q* & *R*.
Hæ literæ nunquam quiescunt.
De *S*.
Hæc litera finiens dictionem, quæcunque consonans proximè sequentem dictionem incipiat, quiescit, vt ante *b, lès bons hommès*: ante *c, lès cas*: ante *d, lès damès*: ante *g, lès gens*: ante *l, lès lunès*: ante *m, lès mechants*: ante *n, lès nouuèllès*: ante *p, lès partiès*: ante *q, lès questions*: ante *r, les rois*: ante *t, lès tèstès*: ante *v*, consonantem *lès vieillès*: in quibus omnibus in hac dictione *lès, s* litera quiescit. Intra ipsam autem dictionem nunquam iungitur hæc litera cum *b*, vel *d*, vel *f*, vel *g*, vel *l*, vel *r*, vel *v*, consonante. Supersunt autem *sl, sm, sn, sp, sq*, & *st*, quas literas antecedens interdum quiescit, interdum pronuntiatur, quod vsu potius discitur quàm vlla regula. Possumus tamen aliquid de his quoque syllabis tradere, sed ita intelligendum vt exceptiones ab vsu petantur.
Ergo *s* in *sc* quiescit, vt *escu, sçauoir*, vt nonnulli scribunt. Nec enim desunt qui *s* omittant. Sic etiam pronuntiamus *sciencé, s* quiescente.
In *sm* etiam quiescit, vt *blèsme, quarèsme, blasme*: in quibus videtur *s* scribi ad producendam duntaxat syllabam, ídque non paruo abusu, quum literæ non sint inuentæ vt pronuntiationis quantitatem significent. Sic pronuntiamus correptè *creme* pro cremore lactis: pro chrismate verò longa penultima scribimus *crèsme*.
In *sn* itidem quiescit, vt *chèsne*, quercus. Sic nonnulli scribunt *Rosne* pro Rhodono. Veteres scribebant, & integrè sonabant *isnèl*, velox.
In *sp* plerunque non quiescit, vt *esperer, esperance, esprit, especé, respirer*: imò nunquam quiescit dictionem inchoans, vt *specialement spirituel*. Dicimus tamen *s* quiescente, *espee, espèron, escrire*, cum deriuatis: *espouser*, vxorem ducere, cum deriuatis: *respondre*, respondere, cum deriuatis, quæ ipso vsu discuntur.
In *sq* aut semper aut certè plerunque pronuntiatur, vt *jusques, morisque*, præcedente *i* vel *v* vocalib. Præcedente verò *e* quiescit, vt *euèsque*.
In *st*, præcedente *a* quiescit: aut semper aut plerunque, vt *gaster*, vastare, *gasteau*, libum: *rasteau*, rastrum: *paste, paticier, empaster, bast*, clitellæ asini, *bastir*, ædificare (vnde vox Prouincialium *bastide*, expressa litera *s*) *baston*, vnde vocabulum Italico Gallicum *bastonade*, in qua *s* sonat.
Præcedente vero dipht. *ai* quiescit, vt *maistre, paistre*. Sed tamen dicimus *pasteur, s* expresso, pro quo in Aluernia dicunt, *s* quiescente, *pastre*. Sic quiescit in *pastoureau*, & in *pastorelle* auditur. Præcedente *e s* quiescit, vt *èstre, esté, bèste, fèste, arrèste*, spina piscis, *arrèster, prèste, apprèster, tèste*. Excipe *gèste, pèste, rèste, molèste*.
Præcedente *i* pronuntiatur, vt *miste*, homo elegans, lautus, concinnus, *mistere, mistion, histoire, Legiste, Sophiste*, & similia. Excipe *ils* pronomen plurale, in quo semper quiescit, siue sequatur vocalis seu consonans, vt *ils ont droit, ils disènt*, quæ sic efferuntur ac si scriptum esset *il on dit*, & *i disènt*, etiam *l* quiescente. Excipe itidem *giste*, quod dicitur propriè de loco vbi iacet lepus seu cubile leporis. Item excipiuntur omnes secundæ personæ plurales præteriti perfecti simplicis, desinentis in *istès*, vt *fistès, ouistès*, & similia.
Præcedente *o* quiescit, vt *oster, hoste, coste, nostre, vostre*. Excipe *poste, poster, postillon, ostade*, quæ est species texturæ. Item quiescit præcedente *ou*, vt *couster, crouste, gouster*.
Præcedente *u* pronuntiatur, vt *iuste, iustice, iustifier, rustre*, quæ vox est vetus Gallica, & significat hominem temerè ruentem, vagum & temerarium.
De *T*.
Hæc litera finiens dictionem, à quacunque consonante incipiat sequens dictio, semper quiescit. Sed videndum imprimis vt si sequens dictio incipiat à vocali, hæc litera præcedentem finiens cum illa vocali coniungatur, quasi ad illam dictionem sequentem pertinens, vt *ils sont à moi*, quod pronuntiandum est quasi scriptum sit *i son ta moi*. Sed in copula *et* sicut alibi diximus, *t* semper quiescit, siue consonans siue vocalis sequatur.
De Francicæ linguæ accentibus.