De francicae linguae recta pronuntiatione
Part 3
Leuis autem erit huius literæ emendatio, charactere minimè immutato, sed duplici tantum apice huic formæ *ij* imposito, vt iam omnes nullum hic esse Græcum /u/ norint, sed duplex iJ, nusquam alibi scribendum quàm post diphthongos *ai* vel *oi*, sequentibus quas dixi, vel diphthongis vel triphthongis.
*z*.
Hæc litera respondens Hebræorum zain, non autem eorundem Tsade, nec Latinorum Zetæ, dictiones aliquas peregrinas inchoat vt *zephire, zacinthe*. Vsus etiam obtinuit necessitate quadam vt in nomine numerali *vnze*, scribatur, quia si *s* scriberetur, tum integro sibilo pronuntiaretur *vnsse*, nempe *s* inter consonantem præcedentem & vocalem sequentem deprehensa, sicuti in sigmate diximus. At vsus postea, non eadem ratio, effecit vt similiter scribatur, *douze, trezé, quatorze, quinze, seze*, sicut etiam scribimus *ozeille*, oxalis. Commodè verò mihi facere videntur qui personas secundas plurales verborum, vt à pluralibus rectis nominum substantiuorum distinguantur, hac litera finiunt in *[e]* clausum desinentes, vt *aimez, aimerez*.
De diphthongis Francicis.
Hactenus de simplicium literarum pronuntiatione disseruimus. Nunc de syllabis quæ ex duabus vocalibus coalescentibus conficiuntur dicemus, quas diphthongos, id est, geminisonas appellant. Sunt autem eæ in duplici differentia. Nam in vnis neutra vocalis auditur, sed tertius quidem sonus ex vtraque conflatus: in aliis verò vtraque profertur, sed in vnicam syllabam coïens. Sunt autem nouem numero, nempe, *ai, au, ao, ei, eu, oi, ou, ue, ui*.
*Ai*.
Hanc diphthongum maiores nostri, vt & Græci omnes, quibus nulla est diphthongus ex *a* & *e* constituta, & veteres Latini sic efferebant vt *a* & *i*, raptim tamen & vno vocis tractu prolatam, quomodo efferimus interiectionem incitantis *hai, hai*, non dissyllabam, vt in participio *hai*, exosus, sed vt monosyllabam sicut Picardi interiores hodie quoque hanc vocem *aimer*, pronuntiant. Sicut autem posteriores Latini Aulai & Pictai dissyllaba, quæ poetæ per /dialysin/ trissyllaba fecerunt, mutarunt in Aulæ & Pictæ, ita etiam Franci, licet seruata vetere scriptura, coeperunt hanc diphthongum per *ae* pronuntiare: sic tamen vt in eius prolatione neque *a* neque *[e]* audiatur, sed mixtus ex hac vtraque vocali tertius sonus, is videlicet quem *e* aperto attribuimus. Quum enim vocalis *[e]* propriè penè coniunctis dentibus enuntietur, (qui sonus est *[e]* quem clausum vocauimus) in hac diphthongo adiectum *a* prohibet dentes occludi, & vicissim *e* vetat ne *a* claro illo & sonoro suo proferatur. Exemplo sunt hæ voces, *parfaite* & *Prophete*, quarum penultimæ non vno modo scribuntur, sed eodem penitus sono enuntientur. Sic prior syllaba in *maistre* & media in *permettre*, non sono sed sola quantitate differunt. Nam in illa quidem longa est per *s* quiescens notata, ista verò breuis est, in qua prius *t* quiescit, ostendens *e*, non esse clausum, sed apertum. Sed duo sunt præterea in hac diphthongo notanda. Vnum, interdum per /dialysin/ esse pronuntiandam: vt in verbo *hair*, odisse, dissyllabo, & aliquot huius verbi personis, vt *haïsse*, odissem: *haissoie*, oderam: quum tamen in themate dicamus *hai, hais, hait*, monosyllaba, & in nomine verbali *haine*, dissyllabum: quæ vsu discuntur. Alterum, in hac diphthongo nonnunquam *a* penitus quiescere, & solùm *i* audiri, sicut dicemus in literarum quiescentium tractatu. Neque hîc mihi dissimulandum videtur vulgi Parisiensium vitium, qui *faisant*, |--| participium pronuntiant *fesant*, |u-| Spondæo in Iambum mutato. Denique & illud notandum est, hanc diphthongum interdum scribi quidem, sed pronuntiatione cum diphthongo *ei* confundi. Nam scribimus quidem *bain*, balneum: & *gain*, lucrum: & *plain*, planus: quæ tamen sic efferimus vt si scriptum esset *bein, guein, plein*: integra tamen in deriuatis restituta diphthongo, vt *plaine*, plana: *baigner*, balneare, pro quo tamen extrito *i* multi pronuntiant *bagner*. Sic etiam à voce *gain* deducitur verbum *gaigner*, vt à Picardis adhuc hodie profertur. Purius autem loquentes hodie, eliso *i* pronuntiant *gagner*. Idem contigit in his vocibus *guairir*, & *guairison*, quas plerique extrito *i* proferunt, *guarir* & *guarison*. Mihi tamen illa vetustior pronuntiatio magis probatur.
*Au* & *ao*.
Hæc quoque diphthongus aliter pronuntiatur quàm scribatur: sic nimirum vt vel parum vel nihil admodum differat ab *o* vocali, vt, *aux*, allia: *paux*, pali: *vaux*, valles: quæ vix aliter mihi videntur sonare quàm in *os*, ossa: *vos*, vestri: *propos*, propositum. Normanni verò sic illa sonorè pronuntiant vt *a* & *o* audiatur, vt qui dicant *autant*, perinde penè acsi scriptum esset *a, o, tant*: fiúntque fortasse antiqua & vera huius diphthongi tum prolatio tum scriptura quæ in pauculis adhuc dictionibus à nonnullis seruatur, nempe in *paon*, pauo: *faon*, foetus, in quibus nunc *o* quiescit. Pronuntiamus enim *pan*, & *fan*. At in verbo *faonner*, quod de ceruarum partu dicitur, mansit & scriptura & pronuntiatio huius diphthongi integra. Sic veteres Franci scribebant & pronuntiabant *paour*, pauor. At nunc sic quidem plerunque hæc dictio scribitur, sed tamen effertur per *eu* diphthongum, acsi scriberemus *peur*. In duobus autem istis vocabulis *paoure*, pauper, & *paovreté*, paupertas, videtur *o* insertum ne quis pronuntiare *pou,ré*, & *pou,rè,té*, per *ou*, diphthongum. Sed vitari facilius hoc potuit, si vel vt maiores nostri vsurpato charactere *v* consonantis scriberetur, *povre*, & *povreté*, vel per *au* diphthongum *pauvre* & *pauvreté*, vt hodie nonnulli scribunt. Itaque vt ad diphthongum *au* reuertar, quum initio scriberetur & efferretur per *ao*, quam prolationem Normanni retinent, *o* paulatim in *u* mutatum fuit: vnde tandem tertia hodie vsitata prolatio nata est, *a* extrito, & hac diphthongo vt *o* simplex pronuntiata. Sed hîc obseruandum est si hanc scripturam proximè sequatur aliqua vocalis, tunc nullum esse huic diphthongo locum, sed *v* esse consonans quam digamma Æolicum vocauimus, & eum illa proximè sequente vocali cohærere, vt *avare*, auarus: *avanture*, euentus fortuitus: *aviron*, remus: *avorter*, abortire: *avoir*, habere: *Auvergné*, Aluernia. Præterea istud quoque prætereundum non est, hanc diphthongum sæpissimè nasci ex *al* syllaba in deriuatis à Latino sermone deductis, vt *aultre*, ab alter: *hault*, ab altus, & alia plurima: sic tamen vt si occurrerit in vltima syllaba, seruetur in recto singulari, mutetur autem in *au* in plurali, vt *mal*, malum: *maux*, mala: *cheual*, caballus: *cheuaux*, caballi. Postremò & illud est obseruandum, errore factum vt in futuro indicatiui, præterito imperfecto coniunctiui, ab infinito modo verbi habere, *u* consonans, tanquam vocalis in hanc diphthongum *au* coiens, pronuntiari coeperit, nempe vt *au,rai: au,ras: au,ra: au,rons: au,rez: au,ront*: quum & infinitus modus à quo futurum indicandi modi formari consueuit, nempe *avoir*, & ipsum etymon Latinæ dictionis, manifestè conuincant *v* consonantem esse in hoc toto verbo, in quam *b* litera fuit mutata: sicut *p* mutata etiam est in eandem consonantem in verbo Recipere, *recevoir*, vnde deducitur futurum *recevrai*. Itaq. non dubium est quin maiores nostri pronuntiarent *a,vrai: a,vras*: & sic deinceps, vt Itali hauero, hauerai, hauera, haueremo, hauerete, haueranto. Vsus autem postea obtinuit vt extrito *u* dici coeperit, *arai, aras, ara, arons, arez, aront*, quod quidem illi per manifestam inscitiam inuectæ pronuntiationi anteposuerim.
*Ei*.
Hæc diphthongus non profertur nisi mox sequente *n*, & ita pronuntiatur vt paululum prorsus ab *i* simplici differat, vt *gueine*, vagina: *plein*, plenus: cuius tamen foemininum *plene*, vsus obtinuit vt absque *i* scribatur & efferatur, Picardis exceptis, qui vt sunt vetustatis tenaces, scribunt & integro sono pronuntiant *pleine*. Idem autem vsus effecit, vt in Francicis non paucis dictionibus à Latinis per *i* simplex scriptis deductæ, hæc diphthongus scribatur expresso etiam *[e]*, sed vsque adeò obscurè & correptè, vt vix eius sonus sentiatur, vt *sein*, sinus: *ceindre*, cingere: *feindré*, fingere: *peindre*, pingere: *teindre*, tingere: *veincre*, vincere: cum deriuatis. Præterea obseruandæ sunt dictiones quæ nonnisi per /dialysin/ scribuntur & efferuntur, vt *reiterer*, reiterare, quatuor syllabarum: & *obeir*, trissyllabum, cum suis deriuatis. Denique ante duplex *ll* scribitur quidem *ei* sed *i* quiescente, & solo *e*, aperto pronuntiato, vt *treillé*, pergula: *treillis*, cancelli: *corneille*, cornix: *corbeille*, corbis: *veille*, vigilia: *veiller*, vigilare.
*Eu*.
In hac diphthongo neutra vocalis distinctè, sed sonus quidem ex *e* & *u* temperatus auditur, quem & Græcis & Latinis ignotum vix liceat vlla descriptione peregrinis exprimere, vt *beuf, ceux, eux, feu, ieu, ieux, ioiieux, alleu*, allodium: *neuf*, nouem: *peu*, paucum: *seur*, soror: *veu*, votum: & similia, in quorum nonnullis Picardi nescio quo modo elidunt *e*, vt quum pronuntiant *diu*, & *iu*, pro *Dieu* & *ieu*. Sic apud eos qui purius Francicè loqui existimantur vsus obtinuit vt *e* exteratur, primum in quibusdam nominibus & verbis quæ vsu potius quàm vllis regulis dignoscuntur, vt *seur*, securus. (Nam in *seur* pro sorore diphthongus integra auditur: *sur* verò pro austero gustu, & pro Super, simplici *u* scribitur) vnde *seurté*, securitas: *asseurer*, & *asseurance*, quasi assecurare, & assecurationem dicas: *meureté*, maturitas: *meur*, maturus. Et in genere per *u* vocalem simplicem à rectè pronuntiantibus efferuntur quæcunque verbalia desinunt in *eure*, longum, vt *blesseure*, læsura: *casseure*, fractura: *naureure*, vulneratio: *rompeure*, ruptura ab infinitis, *blesser, casser, naurer, rompre*. Idem obseruandum est in omnibus participiis præteriti temporis passiuis, tum masculinis tum foemininis in hanc diphthongum terminatis, vt *eu*, habitus, *eue*, habita, (quas voces Aurelij & vicini Carnutes, vitiosissimè efferunt per /dialysin/ eü, vt dissyllabum) *beu, beue*, bibitus, ta: *receu, receue*, receptus, ta: *creu, creue*, creditus, ta: *deu, deue*, debitus, bita: *leu, leue*, lectus, lecta: *meu, meue*, motus, mota: *seu, seue*, scitus, scita: *teu, teue*, tacitus, ta: *veu, veue*, visus, visa, & alia eiusmodi. Idem obseruandum in subiunctiui modi tempore imperfecto, vt *seusse*, scirem: *eusse*, haberem: quæ tamen omnia tum nomina tum participia, Carnutes, (vt dixi) & Normanni hac integra diphthongo proferunt vt & Aquitani interiores apud quos poetas sæpe inuenias falsa /homoiteleuta/ hac diphthongo, vt *heur* & *dur*: *engrauure* & *figure*: *heure*, & *nature*.
Quod autem diximus de diphthongo *au*, est etiam in ista obseruandum, nempe vocali proximè sequente nullum esse huic diphthongo locum: sed *v* consonantem esse, & cum illa vocali cohærere, vt *severité*, seueritas quatuor syllabarum: *rece,vrai*, recipiam: *aperce,vrai*, percipiam.
*Oi*.
Hæc diphthongus natiuo suo sono, id est, vtraq. correptè prolata vocali profertur, quoties cum illa cohæret *n*, vt *moins*, minus: *moindre*, minor: *soin*, sollicitudo: *loin*, longè: *besoin*, necessitas: *tesmoin*, testis, quibus dictionibus extremis imperitè nonnulli *g* adiiciunt. Sin minùs, id est, nisi *n* habeat adiunctum, non amplius diphthongi, sed triphthongi sono pronuntiatur, nempe vt *oai*, & diphthongus *ai*, pro æ siue pro *e* aperto, vt *loi*, lex: *loix*, leges: *moi*, ego: *mois*, mensis: *roi*, rex: *soi*, se: *toi*, tu: *voi*, video, quas dictiones vulgo vitiosè per falsum *y* Græcum scribunt, vt suo loco diximus. Huius autem diphthongi piguiorem & latiorem sonum nonnulli vitantes, expungunt *o*, & solam diphthongum *ai*, id est *e* apertum retinuerunt, vt Normanni, qui pro *foi*, fides, scribunt & pronuntiant *fai*: & vulgus Parisiensum *parlet*, loquebatur: *allet*, ibat: *venet*, veniebat, pro *parloit, alloit, venoit*, & Italo-franci pro *Anglois, François, Escossois*, pronuntiant, *Anglès, Francès, Escossès*, per *e* apertum ab Italis nominibus Inglese, Francese, Scosese. Nam ab hac triphthongo sic abhorret Italica lingua vt *toi, moi*, & similia per dialysin, producto etiam *o* pronuntient *fo,i*, & *mo,i* dissyllaba.
Corruptissimè verò Parisiensum vulgus Dores /plataizontas/ imitati, pro, *voirre*, vitrum: siue vt alij scribunt, *verre, foirre*, palea farracea: scribunt & pronuntiant *voarre*, & *foarre*: itidémque pro *trois*, tres, *troas*, & *tras*.
*Ou*.
In hac diphthongo neque *o* sonorum neque *u* exile, sed mixtus ex vtroque sonus auditur, quo Græci quidem veteres suum /ou/ Romani verò suum v vocale, vt & nunc Germani, efferebant: vnde illud accidit, vt nunquam in Latina lingua hæc diphthongus scriberetur. Sed hîc, vt antè admonui cauendum est, ne vel Lugdunensium qui *ou* pro *o*, vt *noustré, voustre*, pro *nostre, vostre*, vel Delphinatum & Sabaudorum vitium sequamur, qui errore contrario *o* pro *ou* proferunt, vt *cop, beaucop, oi, torment, dolour*, pro *coup, beaucoup, oui, tourment, douleur*.
*Ie*.
Hæc etiam vtraque vocalis raptim pronuntiata coalescit in vnicam syllabam, vt *biere*, zytum vel sandapila: *tiede*, tepidus dissyllaba: & foeminina omnia adiectiua à masculinis in *ier*, vt *entiere, merciere, chambriere*: tum post diphthongos *ai*, vt *plaije, joi*, vt *ioije, eu*, vt *ioijeux, ui*, vt *Essuijer, ennuijer*: tum ante *u* simplex, vt *ieux*, oculi, *vieux*, veteres, monosyllaba: tum ante *d*, in vnico nomine *pied*, pes, vt scribunt & pronuntiant integrè Picardi: tum ante *l*, vt, *ciel, fiel, miel, viel*. Itidem ante *n* vel cum ipsa diphthongo coalescens, vt *bien, chien*, in quibus tamen vocibus diximus *[e]* vt *i* proferri acsi scriptum sit *biin, chiin*, vel separatim vt *chiene, miene*, dissyllaba: *Estienne*, trissyllabum. Item ante *r*, siue in prima syllaba, vt *tiercement*, trissyllabum: siue in fine, vt *acier* chalybs, *cordier*, & *fier, hier*, monosyllaba, *cheualier*, trissyllabum: *premier, panier, tripier*: *requier*, requiro: *brasier*, prunæ: *chaussetier*. Excipe infinitos omnes modos verborum actiuorum in *ier* desinentes, qui omnes per /dialysin/ proferuntur, vt *fier*, fidere: *nier*, negare, dissyllaba: quod valet etiam in verbalibus inde deductis, vt *renieur, ennvieux*, ab infinitis *renier, ennuier*, & nominibus in *ieux*, quæ à Latinis in osus oriuntur, vt *curieux*, curiosus: trissyllabum, & similia.
*ui.*
In hac quoque diphthongo merè Græca vtraque auditur vocalis vno tractu pronuntiata, vt *buis*, buxus, *huis*, hostium: *lui*, ipse: *mui*, modius: *nuict*, nox: *nui*, noceo: *puis*, post: *sui*, sequor: *suis*, sum: *ruis*, antiquum Francicum nomen pro riuo, vnde *ruisseau*, riuulus: quæ omnes dictiones, vt & similes aliæ, sunt monosyllabæ. Sic *huistre*, ostrea dissyllabum est, *destruire*, trissyllabum *reconduire*, tetrassyllabo: & alia quamplurima. Sed obseruanda est syllaba *vi* per digamma Æolicum efferenda, & ab hac diphthongo prorsus diuersa, vt *vivre, vie, victoire, vin*. Nam ab hac diphthongo nulla Francica dictio inchoatur. Sic etiam *envie* & *envieux*, & alia similia non hac diphthongo, sed Æolico digammate siue *v* consonante pronuntiantur.
De falsis diphthongis duabus *ea* & *eo*.
Falsò inter diphthongos à grammaticis nostris nonnullis istæ vocalium coniunctiones refertur quum *e* in vtraque quiescat, sicut in *g* litera diximus: nec aliam ob causam adhibeatur, quàm vt significet *g* in his dictionibus non sicut ante *a* & *o* consueuit, suo natiuo sono, sed pro *j* consonante proferendum, vt *mangea* & *flageolet*, quasi scribatur *manja* & *flajolet*. Species tamen quædam est prioris diphthongi in *oui dea*, vt maiores nostri loquebantur, pro eo quod nunc dicimus *oui da*, affirmationem augentes: quam particulam subtiliter nonnulli volunt esse Græcorum /dê/ Doricè mutatum. Hoc verò ne cui videri possit inane commentum, sciat adhuc apud Aurelios vsitatissimum esse iurisiurandi speciem *ma dia*, id est /ma dia/, & *ni da*, quod est manifestè Græcorum /nê dia/.
De Francicis triphthongis.
Habent etiam triphthongos Franci, alias quidem veras & legitimas, nempe *eau*, & *ieu*, alias vero falsò sic appellatas, nempe *iei veu, oui*: alias denique mutata pronuntiatione non modò iam superfluas, sed etiam noxias, ac meritò, si pati posset linguæ consuetudo, expungendas, cuiusmodi sunt *iei, ueu, oui*.
*Eau*.
In hac triphthongo auditur *[e]* clausum cum diphthongo *au*, quasi scribas *eo*, vt *eau*, aqua: (quam vocem maiores nostri scribebant & proferebant addito *e* foeminino *eaue*) *seau*, situla: *ruisseau*, riuulus: *veau*, vitulus: *beau*, bellus, sequente consonante, vt *vn beau manteau, vn beau garçon*. Nam sequente vocali dicimus *bel*, vt *vn bel homme, vn bel accord*: vnde oritur foemininum *belle*, bella. Vitanda est autem vitiosissima vulgi Parisiensis pronuntiatio in hac triphthongo, nempe *liaue*, & *liau*, pro *leau, beau, ruisseau*, & similia.
*Ieu*.
Auditur etiam in hac triphthongo *i* vocalis cum diphthongo *eu*, raptim pronuntiata, vt *cieux*, coeli: *Dieu*, Deus: *dieux*, dij: *lieu*, locus: *lieux*, loci: *ieux*, oculi, à singulari obsoleto, *ieul*, quo vulgus Parisiensum adhuc vtitur. Est autem hæc dictio à vocabulo *jeux*, ioci, discernenda, in qua *i* non est vocalis, sed consonans. Et hîc monendi sunt Germani vt paulatim huic triphthongo raptim pronuntiandæ assuefiant, vtpote qui *Dieu* quasi dissyllabum, & quidem priore *e* producta, proferre consueuerint. Et hæ quidem sunt veræ diphthongi: quæ verò sequuntur sunt adulterinæ, nempe, *iei, ueu*, & *oui*.
*Iei*.
Sic scribitur hæc vox *vieille*, vetula, in qua vocalis *i* apponitur, non vt proferatur, sed vt ostendat duplex *ll* esse molliter enuntiandum, sicut in *l* litera docuimus. Nam alioqui pronuntiaremus *viele* per simplex *l*, & prius *e* apertum, quod est instrumenti cuiusdam musici nomen.
*ueu*.
Ne hæc quidem est triphthongus, quum in hac trium vocalium congerie, sola *eu* diphthongus audiatur: *u* vocali præposita, non vt efferatur, sed vt ostendat, *c* vel *g* literam, quum ante *e* soleat, illa quidem vt *s*, ista verò vt *j* consonans pronuntiari, natiuo suo sono vbi hæc diphthongus occurrit esse proferendam: vt *cueur*, quasi, *keur* scribas: *gueule*, gula: *gueux*, mendicabulum. Sic etiam scribitur vetus Gallicum vocabulum, *queux*, coquus.
*Oui*.
Scribi solent hæ tres vocales in quibusdam dictionibus ante *ll* molle, ideoque triphthongum non constituunt, quum *i* non sit adiecta vt pronuntietur, sed vt mollem sonum illum duplicis *ll* significet, vt *mouiller*, madefacere: *rouille*, ærugo: qua etiam ratione, nempe & situ & pronuntiatione, hæc syllaba differt ab *oui* dissyllabo, vt *oui*, ita, & auditus: *iouir*, frui: *esiouir*, lætari, & similia.
*Oeu*.
Huius triphthongi vt & duarum sequentium vsus planè nullus est in pronuntiatione, quæ tamen peregrinos torquere possit. Nam scribimus quidem *oeuvre*, opus: *voeu*, votum: *oeuf*, ouum. Sic etiam adhuc nonnulli scribunt *boeuf*, bos: in quibus tamen omnibus *o* penitus quiescit. Pronuntiamus enim, *euure, euf, beuf*: neque video cur *o* adscribatur, nisi fortasse propter Latinas voces à quibus deducuntur, nempe opus, votum, ouum, bos: vel quoniam in horum deriuatis *e* mutatur in *o*, vt *ouvrier*, operarius: *over*, oua parere per *v* consonans: *bouvier*, bubulcus. Sed neutra hæc ratio vllius est momenti: neque causam iustam huius scribendæ triphthongi video, nisi fortassis in hoc vnico verbo *coeuure* & *coeurre*, quibus vtebantur veteres pro *couure*, cooperit: & *courir*, currere: in quo vocalis *o* quiescens ostendit *c* literam esse non pro *s*, sed natiuo suo sono efferendam, quo modo etiam plurimi hodie scribunt *coeur*, cor.
*Oei*.
Hæ tres voces sic scribi plerunque solent in vnica voce *oeil* oculus, quæ scriptura si est germana, ostendit maiores nostros pronuntiasse *oel* pro oculo, singulari numero. Sed suspicor potius *u* alteram *eu* diphthongi vocalem fuisse ab imperitis extritam, & veteres scripsisse *oeul*, præposito *o* quiescente, sicut in proximè præcedente triphthongo diximus, ad ostendendum Latinæ vocis, oculus, etymon. Eadem autem inscitia factum est, vt *i* vocalis quiescens, huic dictioni insereretur, nempe propter deriuatum *oeuillade*, quo significatur oculorum in rem aliquam coniectio: in qua dictione *i* adiicitur de more: non vt proferatur, sed vt mollem illum sonum duplicis *ll* designet, sicut aliquoties iam repetiuimus. Vtcunq. sit, oculum vocamus *eul, eu*, diphthongo purè & integrè prolata.
*Vei*.
Hæ tres vocales nusquam nisi ante duplex *ll* scribuntur, inserta rursus vocali *i* non vt proferatur, sed vt mollis ille duplicis *ll* sonus ostendatur. Nec tamen in *ue*, auditur *u* & *e*, sed diphthongus *eu* plenè & sonorè prolata. Sic enim pronuntiamus *cueillir*, colligere, cum deriuatis & compositis: *fueillé*, cum deriuatis, folium: *vueille*, velim, ac si *i* quiescente, & duplex illud molle *ll* designante, scribatur *feuille, veuille*: & *o* quiescente, & natiuum sonum *c* literæ indicante, scribatur *coeuille*. Cur igitur, inquies, non sic scribitur, & pronuntiatur? certè propter characterum inopiam, quoniam maiores nostri solis Latinis literis siue potiùs Græcogallicis contenti, exprimere tamen illos peculiare quosdam suos sonos nequiuerunt, veluti *e* foeminini, & *e* aperti, duplicis *ll*, & *n* mollis. Itaque necessitas quædam huc eos adegit, vt vocales *eu* diphthongi ad hunc de quo nunc agimus in illis vocibus exprimendum sonum transponerent, ne quis nimirum per *v* consonantem pro *fueille*, pronuntiaret *fe,vi,llé*: pro *veuillé, ve,vi,llé*: pro *cueuillé, cue,vi,llé*. Sed haud scio an hæc ratio satis magni fuerit momenti. Scribimus enim *fouiller*, scrutari: *mouiller*, madefacere: *grenouille*, rana: *quenouille*, colus: & similia: neq. veremur nequis ista pronuntiet *fo,vi,ller*: *mo,vi,ller*: *gre,no,ville*: *que,noville*. Sed ego quidem videre me non posse profiteor, cur scribendum sit *dueuil*, luctus: & *vueil*, volitum: quum nullus hîc sit prorsus locus, *i* vocali, neque vt prolatæ, neque vt quiescenti. Nam clarè ac sonorè pronuntiamus *deul* & *veul*: in quibus *eu* diphthongus vsitatè mutatur in *ou* in deriuatis, vt *douloir, vouloir*, sicut à *douleur* & *langueur* formamus *douloureux*, & *langoureux*. Sic imperitè scribitur *orgueil*, superbia, pro *orgueul, u* quiescente & duntaxat ostendente *g* literam esse natiuo suo sono (non autem pro *j* consonante) pronuntiandam, vt in *langueur, rigueur*, & similibus. Inserta autem fuit illi voci, *orgueil*, per inscitiam litera *i*, propter eius deriuatum *orgueilleux*, vbi tamen quiescit, & mollem sonum illum duplicis *ll* demonstrat.
De literis quiescentibus.