De francicae linguae recta pronuntiatione
Part 2
Hæc consonans pronuntiata nullam syllabam claudit in Francica lingua præter vltimam in quibusdam dictionibus, in quibus perinde pronuntiatur vt *t*, sed ita vt siccitas eius aliquatenus liquefiat. Quod si quis roget, cur non igitur *t* potius quàm *d* scribatur, respondeo id fieri propter deriuatorum analogiam. Itaque scribimus *gaillard*, hilaris: *paillard*, scortator: *lard*, lardum propter deriuata, *gaillardise, paillarder, larder*, quum alioqui haud secus illa propriè efferamus, quàm si per *t* scriberentur. Sic quamuis tertiæ personæ singulares præsentis indicandi modi verborum actiuorum *t* literam regulariter requirant in secunda & tertia coniugationibus, scribimus tamen *entend*, intelligit: *fend, defend, fond, respond*, propter infinita, *entendre, fendre, defendré, fondré, respondre*, quibus etiam nonnulli addunt *pleind, peind, craind, feind, estraind, ioind, poind*, sed immeritò. Nec enim in eorum infinitis modis, *plaindre, pendre, craindré, feindre, estraindre, ioindre, poindre*, litera *d* inuenitur vt in illis ex analogia, sed euphoniæ causa inseritur, vt in Græca dictione /andros/ pro /anros/, & in Francica *tendre*, pro *tenre*, à Latina voce tener. Sed nullam excusationem admittit eorum error qui inter *quand* pro quando & *quant* pro quantum nullum discrimen in scriptura statuunt. Et hîc admonendi sunt Germani ne *t* pro *d* pronuntient, vt suum *das* & *dag*, efferre solent *tas* & *tag*, & Latinè pro Doctore Toctorem aut etiam Tocthorem proferre.
*F f*.
Hanc literam initio fuisse Æolici digammatis, siue *u* consonantis notam, ipsa figura à Latinis vsurpata, demonstrat, ex vno gammate alteri imposito constructa vt ex Ciceronis etiam quodam loco in oratione pro Flacco manifestè liquet. Postea verò pro /ph/ Græcorum, id est pro ph vsurpari coepit, vt & à Francis hodie pronuntiatur. Sicut autem dixi de *u* consonante, magnoperè cauendum esse Germanis ne illam cum *f* confundant, ita vicissim summoperè studeant oportet ne *f* pro *v* consonante vsurpent: quanuis hæc litera dictionem finiens à Francis loco digammatis scribatur, & vt *f* pronuntietur, vt *beuf, bref, cerf, gref, naïf, nef, nerf, serf, suif, vif*, à Latinis vocibus, bouis, breuis, ceruus, grauis, natiuus, nauis, neruus, seruus, seuum, viuus: restituto in illorum deriuatis digammate, vt *bovine, breveré, cerve, grever, navire, nerveux, servitude, vivacit[e], naiveté*.
*G g g*.
Hæc consonans ante *a, o*, & *u*, verum suum sonum seruat proximum Cliteræ, vt *gale*, scabies: *gaule*, Gallia: *gosier*, guttur: *goutte*, gutta: *aigu*, acutus. At ante *e* & *i*, errore à Latina vitiosa pronuntiatione propagato, idem prorsus plerunque sonat atque *i* consonans in Latinis vocibus, vt à plerisque etiamnum enuntiatur Regere & Regis, vt *gager, regir*, ac si scriptum *gaier et rejir*. Sed neque illud neque istud exceptione caret. Nam & ante *a* & ante *o* interdum vt *j* consonans, & contrà ante *e* & ante *i* natiuo suo sono profertur, quæ tamen varietas facilè discernitur. Quoties enim ante *a* & *o* pro *j* consonante vsurpatur, illi subiici solet *[e]*, non vt proferatur, sed vt silens ostendat *g* in iis dictionibus non aliter efferendum quàm ante *[e]* consueuit, id est pro *j* consonante, vt *mangeons* comedimus, item *ié mangeay, tu mangeas, il mangea, nous mangeasmes, vous mangeastes, ils mangearent*, comedi, disti, dit, dimus, distis, derunt, perinde ac si scriberetur *manions, manjay, manias*, &c. Sic Germani nonnulli pro Ego perperam pronuntiant Eio, & pro Gallus Iallus. Vnde Bituricenses *Iau* pro Gallo & *Aiacé* pro *Agacé*, id est pica. Sic etiam ante *o* vt *flageol*, fistula pastoritia. At quoties ante *e* vel *i* natiuum suum sonum retinet, solet illi adiici *u* itidem quiescens, & hoc vnum ostendens, quanuis sequatur *e* vel *i*, tamen natiuo suo sono hanc literam esse proferendum vt *langue* & *languir*, in quibus nusquam auditur *u*, sed indicat non esse proferendas istas voces vt si scriberetur *lanje* & *lanjir*. Itali verò nescio qua ratione hunc sonum per *gh* scribunt, vt *stringhié, ghiotto*, & similia.
*H h h*.
Aspirationem Franci quantum fieri potest emolliunt, sic tamen vt omnino audiatur, at non asperè ex imo gutture efflata, quod est magnoperè Germanis & Italis præsertim Tuscis, obseruandum. Deinde cauendum accuratè, ne vel vbi quiescit efferatur, (quibus autem in vocabulis quiescat, partim vsus docet, partim etiam suo loco dicemus) vel vbi pronuntianda est prætermittatur, quo vitio purgatis auribus molestissimo, Burgundi, Bituricenses, Lugdunenses, & Aquitani penè omnes laborant, pronuntiantes *en ault, l'autesse, l'acguenee, l'azard, les ouseaux*, pro *en hault, la haultesse, la hacquenee, le hazard, les houseaux*. Quibus autem in vocibus sonet exquiescentium recensione etsi facilè fuerit iudicare, placuit tamen illorum in quibus auditur, plerasque enumerare, quò faciliùs sibi quisque ab illo vitio cauere possit. In harum igitur dictionum initiis aspiratio pronuntiatur.
*H* ante *a*.
*Ha* Interiectio exclamantis & imitantis. *Hache*, hasta. *Halier*, dumetum. *Haïr*, odisse, cum omnibus deriuatis. *Haire*, cilicium. *Hairon*, ardea. *Hait*, vetus verbum Gallicum quo animi acquiescentis alacritas significatur, vnde *souhait* & *souhaitter*. *Halé*, forum tectum rerum venalium. *Halecret*, thorax ferreus. *Haler*, sursum funibus onus attollere. *Haleter*, anhelare. *Hameau*, viculus. *Hanap*, patera, vetus Gallicum verbum. *Hanche*, coxa. *Hante*, hastile. *Hanter*, frequentare, cum deriuatis. *Haquebute*, gestatoria bombarda. *Haquenee*, gradarius equus. *Hacquet*, species vehiculi. *Harangue*, oratio publicè habita. *Haras*, equorum grex. *Harceler*, incessere. *Hardes*, sarcinæ. *Hardi*, Audax, cum deriuatis. *Haren*, halec, pro pisciculo marino. *Harer*, incitare, fictitia vox ab interiectione ha. *Harnie*, hernia, cum deriuatis. *Harier*, vrgere, ab eadem interiectione ha. *Harnois*, lorica. *Harpe*, Cithara, cum deriuatis. *Hart*, Laqueus. *Hazard*, periculum incertum, cum deriuatis. *Hasle*, torrens solis æstus, cum deriuatis. *Haste*, veru, pro quo purius loquentes Franci dicunt *vne broche*. *Haubert, haubergeon*, thorax. *Haute*, quantum aliquis potest semel arripere. *Hauet*, vncus. *Hauir*, retorrere. *Hault*, altus, cum deriuatis. *Haye*, sepes. *Haure*, nauale.
*H* ante *e e e*.
*He*, interiectio vocantis. *Heaume*, galea. *Hector*, nomen proprium. *Hennir*, hinnire. *Herault*, fecialis. *Henri*, nomen proprium. *Herisson*, herinaceus. *Herse*, occa. *Hestoudeau*, pullaster. *Hestre*, cerrus. *Heurt*, Illisio, cum deriuatis.
*H* ante *i*.
*Hibou*, bubo. *Hideux*, horridus. *Hie*, fistuca.
*H* ante *o*.
*Ho*, interiectio vocantis. *Hobin*, equus tolutarius. *Hocher*, quatere. *Hochet*, infantile crepitaculum. *Hoguiner*, contrectatione lacessere. *Hola*, Interiectio sistentis. *Hon*, Interiectio cum indignatione recusantis, vnde *hongner*. *Hongre*, Hungarus, Cantherius. *Hongrie*, Hungaria. *Honnir*, dedecorare. *Honte*, pudor, ignominia, cum deriuatis. *Hoquet*, singultus. *Hoqueton*, tunicæ species. *Horion*, ictus fuste impactus, vox Picardis peculiaris. *Hors*, foris. *Hote*, corbis dossuaria. *Hou*, interiectio abigentis cum ignominia. *Houbelon*, lupulus. *Houe*, bipalum cum deriuatis. *Houlette*, pedum. *Houppe*, floccus. *Houseau*, ocrea. *Housse*, stragula sellæ equestri imposita. *Housser*, pertica abstergere. *Houssine*, virga arbustea. *Houx*, aquifolia.
*H* ante *V*.
*Huer*, inclamare, fictitia vox. *Huche*, mactra. *Hucher*, voce accersere, dictio Picardis præsertim familiaris, cum deriuatis. *Hulote*, vlula. *Humer*, sorbere cum deriuatis. *Hupe*, vpupa. *Hurler*, vlulare.
*L l l*.
*L* natiuum suum sonum singularis retinet tum dictionem inchoans vt *la, le, li, lo, lu*, tum finiens, vt *al, el, il, ol, ul*. Sin verò geminetur ídque ante *a, e*, vel *o* (quod fieri solet consuetudine potius quàm necessaria ratione) tum nihilominus pronuntiatur vt simplex, vt *aller, belle, telle, querelle, folle, molle*. Ante *i* verò vocalem edit mollem quendam sonum Hebreæ, Græcæ, & Latinæ linguæ prorsus insuetum, proximè accedentem ad sonum syllabæ *li* cum proxima vocali coalescentis, quem Itali quidem per *gl* scribunt, tum in initio, vt in *gli* articulo, tum intra ipsam dictionem, vt *figliuolo*: Hispani verò per duplex *ll* initio quoque vocabulorum notant, vt *llamado* quasi *liamado* trissyllaba dictione. Francis autem hic sonus nullam dictionem incohat, præterquam Bituricensibus qui *gloire* & *glorieux*, & similia efferunt quasi *lioire* dissyllabum, & *liorieux* trissyllabum scribatur. Sic ergo duplex *ll* à Francis enuntiatur, proximè præcedente *i*, quæ vocalis si sola fuerit, sonum suum seruat, vt *bille*, globulus, *fondrillé*, sordes in fundo hærentes: *fille*, filia: *grille*, craticula: *fourmiller*, formicarum instar pullulare: *chenille*, eruca: *piller*, populari: *quille*, lignum paruulum pyramidis instar effictum: *siller*, nictare: *sillon*, sulcus in re rustica, siue merges. Excipe dictionem vnicam *ville* pro vrbe, in qua sonat *l* singulare, sic scripta, vt à foeminino adiectiuo *vile*, vilis discernatur. Sin autem vocalem *i* præcedat alia quæcunque siue simplex, siue in diphthongo, tum *i* quiescit, & indicat duplex illud *ll* illo molli sono efferendum, vt ante *a bailler*, tradere, *paille*, palea: *saillir*, salire: ante *e, veiller*, vigilare, *treillis*, clathra: ante *ou, mouiller*, madefacere: *grenouille*, rana: *bouillir*, bullire. ante *eu, feuille*, folium: *veuille*, velim. Sic enim hæc arbitror scribenda non vt vulgo solent, *fueille, vueille*. Quod autem Aquitani & eos imitati nonnulli hunc sonum scribunt per *lh* vt *balher, moulher*, & similia, ipsi viderint qua ratione faciant.
*M m m*.
*M* syllabam inchoans vero & omnibus linguis vsitato sono compressis labiis effertur, vt *ma, me, mi, mo, mu*: syllabam autem finiens siue intra ipsam dictionem, siue in vltima vocabulorum, perinde prorsus pronuntiatur vt *n*, de qua mox dicemus, ita videlicet vt non modò labia non occludantur, sed etiam linguæ mucro dentium radicem non feriat, vt *temporel*, temporalis, *hymne*, hymnus, *dommage*, damnum, *dam*, damnum, *nom*, nomen, *haim*, hamus, *faim*, fames, *temps*, tempus, perinde efferenda acsi scriptum esset, *tanporel, hinne, donmage, dan, non, hin, fin, tans*.
*N n n*.
Hæc quoque consonans syllabam inchoans natiuum sonum retinet, vt, *na, ne, ni, no, nu*: intra dictionem autem, vel vltimam dictionis syllabam incipiens, sæpe sonum quendam edit mollem admodum, tum Hebræis tum Græcis, tum etiam fortasse Latinis ignotum, quamuis Italis quoque & Hispanis familiarem: quem illi quidem vt & Franci per *gn*, isti verò per *n* superinducta lineola signatum scribunt, hoc charactere videlicet, *ñ*, vt post *a, gagna*, post *e* clausum *gagner*: post *e* foemineum, *rongne*: post *i, ignorer, guigner*: post *o, rognon*: post *eu, gaigneur*: quæ pronuntiatio eadem penè est, atque si hæc ita scribas & pronunties vt dissyllaba, *gania, ganier, guinier, ronion, ganieur, et iniorer* trissyllabum. Hinc factum vt nonnulli ante *on* in huiusmodi vocibus *i* quiescens inserant, quod ego quidem non probo, quum potius si occurrerit sit expungendum. Sic enim à nominibus *coin, tesmoin, et besoin*, deducuntur verba, *cogner, tesmogner, et besogner*: quæ nonnulli, interiecto altero *n*, scribunt *congner, tesmongner, besongner*. Neque sanè temerè id faciunt, quum sæpissimè sic geminentur *m*, vt pro *home*, homo, vsus obtinuit vt scribatur & pronuntietur *hommé*, & *n* quoque in *bonne, sonner, honneur, honneste* à Latinis vocibus Bona, Sonare, Honor, Honestas: licet dicamus simplici *n honorer & honorable*, ab Honorare & Honorabilis. Sic etiam vel *g* expuncto scribendum est *conoistre, & conoissance* vel in *n* mutato, *connoistre et connoissance*, pro quibus vitiosè scribi solet *cognoistre* & *cognoissance*: Cuiusmodi *n* Hebræi non scriberent geminum, sed per daghes forte quod vocant, aptissimo compendio notarent, cuius exemplum nobis accommodatissimum nostra hæc Francica lingua suppeditat in diuersis dictionibus, quarum prior in *n*, posterior verò incipit à vocali: Exempli gratia, Francicè sic rectè scripseris, *Pierre s'en est alle*, quod tamen sic efferendum est, *Pierre s'en nest alle*. Sic, *on m'en a parle*, ac si scriptum esset, *on m'en na parle*, illo videlicet prioris dictionis *n* daghessato, & cum vocali sequentem vocem incipiente coniuncta, pro eo quod Parisiensium vulgus pronuntiat, *il sé nest alle, on me na parle*, per *e* foemineum vt in pronominibus *sé* & *mé*. Sed hoc in primis curandum est peregrinis omnibus quod antea in litera *m* monui, nempe hanc literam quoties syllabam finit, quasi dimidiato sono pronuntiandam esse, mucrone videlicet linguæ minimè illiso superiorum dentium radici, alioqui futura molestissima pronuntiatione: quo vitio inter Francos laborant etiamnum hodie Nortmanni. Græcos autem haud aliter hanc literam ante /k, g, ch/, pronuntiare consueuisse annotat ex Nigidio Figulo Agellius.
*P p*.
Sicca est admodum huius literæ pronuntiatio vt in reliquis linguis, sed in Francico idiomate quantum fieri potest emollitur, syllabam in paucis finiens, vt in interiectionibus *hip* quæ saltantis alacritatem indicat, & *hop* aliquem inclamantis, vt apud Aristophanem /batrachois/, & vetere voce iam obsoleta *hanap* pro calice: *cap* promontorium: *coup* ictus: vnde aduerbium *beaucoup*: *sep*, vitis. Germanis verò danda est opera ne illam cum *b* confundant, veluti cum bræceptor dicunt pro præceptor.
*Q q*.
Hæc consonans syllabam inchoans semper habet *v* vocalem adiunctam, sed quiescentem vt suo loco dicemus, & hoc vnum indicantem, hanc consonantem, quæcunque sequatur vocalis, idem valere atque K id est Græcorum Cappa, siue Hebræorum Coph, vt *quand*, quando: *quant*, quantum: *que*, quod: *qui*, quis: *quotidien* quotidianus: quasi scriptum sit *kand, kant, ke, ki*. Redundat igitur litera C illi à quibusdam præposita in nonnullis vocabulis, vt *auecques, picquer*, nullo prorsus vsu, quum sufficiat scribere *aueques & piquer*. Syllabam finit quantum possum meminisse in hac vnica dictione *Coq*, gallus gallinaceus: sed desinentia in *c* plurima vocabula scribuntur per *qu* in deriuatis, vt *rebequer, bequer, claquer, choquer, defroquer, greque, fantastique, publique, croquer*, à *rebec, bec, clac, choc, froc, grec, fantastic, public, croc*. Quædam tamen eiusmodi formant deriuata non in *qu*, sed in *ch*, vt, *duché, sachet, seche, rocher, deiucher, acrocher*, à nominibus *duc, sac, sec, roc, desiuc, croc*.
*R r r*.
HÆc litera siue inchoet siue finiat syllabam, natiuo suo sono profertur. Immò quamuis sit omnium literarum asperrima, ideóque apud Hebræos nunquam daghessetur, & Francicam linguam constet molitiem pronuntiationis in primis captare, tamen quum geminatur, fortiter est efferenda, vna quidem priorem syllabam finiente, altera verò sequentem inchoante, vt *barre, beurre, courre, errer, ferrer, fourrer, quarre, verre*. Itaque cauendum est Cenomanorum, Pictonum & Lotharingorum vitium qui duplicem vt simplicem enuntiant: quum tamen contrà iidem Cenomani simplicem vt duplicem efferant, vt *fairre*, facere, & *voirre*, verè. Parisienses autem, ac multo etiam magis Altissiodorenses & mei Vezelij simplicem etiam in s vertunt, vt *courin, Masie, pese, mese, Theodose* pro *cousin, Marie, pere, mere, Theodore*: quomodo etiam Romani promiscue scripserunt Valesius & Valerius: honos & honor: & flos & mos retinuerunt pro flor & mor, vt ex obliquis floris & moris apparet. Imo etiam veteres honosem pro honorem scribebant, vt Festus testatur. Sed hoc vitium in Francica lingua nullus mos excusat.
*S s s*.
Hæc consonans suo natiuo sibilo semper profertur dictionem incipiens, vt, *sage, semer, signe, songe, surmonter*. Intra ipsam autem dictionem, si inter duas vocales deprehendatur, vnam videlicet quæ syllabam præcedentem finiat, & alteram quæ ipsi sigmati adhæreat, tunc lenissimo sibilo vt Zain Hebræorum & Francorum Zeta, de quo mox dicemus, non autem vt Græcorum /z/, quod respondet Hebræorum Tsade, pronuntiatur, vt *cause, desir, plaisir, raison, baiser, creuser, priser, chose, oser, vser, excuser*, quæ sic efferuntur ac si scriberetur, *cauze, dezir, plaizir, raizon, baizer, creuzer, prizer, choze, ozer, vzer, excuzer*: ídque vsque adeò perpetuum est, vt etiam hæc litera dictionem finiens, & inter duas vocales deprehensa similiter pronuntietur vt *les ames, les asnes, les engins, les instrumens, les ordures, les vsages,* acsi scriberetur *lez ames, lez asnes, lez engins, lez instrumens, lez ordures, les vsages*. Quod si inter duas vocales duplex scripta comperiatur, tunc prior quidem quiescit, posterior autem perfecto natiuóque suo sibilo profertur, vt *aussi, baisser, laisser, chausse, chasser, dessus, dessoubs, glisser, grossir, toussir*, & similia. Idem statuendum quoties inter consonantem præcedentem & vocalem adhærentem occurrit, vt *ainsi, transi, apprehension*. Itaque perperam nonnulli *prinse, entreprinse, peinson*, scribunt & pronuntiant. Quibus autem in syllabis quæ pluribus consonantibus constant, hæc litera sileat, suo loco dicemus.
*T t*.
Hæc consonans syllabam inchoans, siue sola vt *ta, te, ti, to, tu*: siue cum *r*, vt *tra, tre, tri, tro, tru*, (nam in Francica lingua vix aliam sibi consonantem adsciscit) natiuum suum sonum retinet à litera *d* distinctum. Hoc obseruandum est Germanis, quibus mos est has duas literas sæpissimè permutare. Syllabam verò nunquam finit intra dictiones, nisi geminata ac proinde quiescens, vel aliâs superuacanea, vt *lettre, mettre*. Cæterùm in Francicis vocibus à Latinis in *tio* desinentibus desumptis, (in quibus hæc consonans scribitur) nulla certè ratione, sed communi errore ab iis qui vitiosè Latina pronuntiant, in peregrinas quoque linguas propagato, hæc litera pronuntiatur per *c* siue solum vt *interrogation, disposition*, & similia plurima: siue cum *c*, vt *affection*, affectio, quasi scriptum sit *interrogacïon, disposicion, affeccion*: præcedente tamen *s*, suum natiuum sonum seruat, vt *combustion*. Quòd si dictionem finiat, sequente quacunque consonante, quiescit, vt suo loco dicemus. Sed huic literæ mirum quiddam accidit, nempe vt, vbi nusquam apparet, tamen euphoniæ causa pronuntietur, vt si scribas *parle-il*, loquitúrne? pronuntiandum erit interposito *t*, etiam seruato *e* foemineo, *parlet-il*. Sic in tertiis personis singularibus futuri indicatiui *ira-il, parlera-il*, & præsentis etiam indicandi in quibusdam verbis, vt *va-il*, scribitur quidem, sed pronuntiatur *irat-il, parlerat-il*, quam pronuntiationem recentiores quidam ad normam scripturæ exigunt: sed hoc certè facere saltem non possunt in tertia persona singulari præsentis temporis indicatiui primæ coniugationis vt *aime il*? Veteres autem maiores nostros tertias personas singulares desinentes in a, vt *va* vadit, & tertias singulares tum præteritorum perfectorum, vt *aima* amauit, tum futurorum vt *aimera*, scripsisse & pronuntiasse addito, *t* quod scribi paulatim desierit, indicat Burgundorum dialectus, qui adhuc hodie scribunt & pronuntiant, *Ié va, tu vas, il vat*, & *i'aima, tu aimas, il aimat*, & *ié parlera, tu parleras, il parlerat*.
*X x*.
Hæc litera in peregrinis dictionibus, necessitate quadam Francicæ linguæ suauitati veluti vim afferente, pronuntiatur pro duplici *cc* vt *xerxes, Artaxerxes*, sic tamen vt in posteriore istorum nominum syllaba audiatur alterum *c* duntaxat, quasi scribatur *xerces Artaxerces*. Sic etiam syllabam finiens effertur, vt *exercer, exemplé, executer*, etiam vbi *c* redundat, vt *exces, excessif*. In extremis verò dictionibus idem sonat prorsus atque s, & partim vsu potius quàm firma ratione vsurpatur, vt in dictionibus *noix*, nux: *paix*, pax: *poix*, pix: & in nominibus numeralibus *six*, sex, & *dix*, decem, & eorum deriuatis, vt *sixiesme, dixiesme*: partim etiam ratione. Quum enim in litera quotidiana & verè Francica quam manu scriptam cursiuam vocant, vix ac ne vix quidem discerni possent *n* & *u*, (quæ causa etiamnum hodie cogit Germanos literam *u* ab *n* imposito quodam apice distinguere) vsurpari cæpit x pro s præcedente diphthongo *au* vel *eu*, ne in pronuntiatione hallucinaretur, vt *ceux, dieux, lieux, mieux*, ne quis si s adhibitum esset, legeret *cens, diens, liens, miens*. Itidémque vsus obtinuit vt scriberetur *cheuaux, maux*, & similia, ne quis legeret *cheuans et mans*.
De *y* quod u Græcum falsò vocant.
Quum hanc literam viderem non modò promiscuè & nulla prorsus ratione inscribenda Francica lingua vsurpari, sed etiam falsò *i* Græcum vocari, quum /u/ Græcorum non sit *i*, sed *u* illud exile crassæ diphthongo *ou* oppositum, videor mihi tandem comperisse quod res est: nunquam videlicet maiores illos nostros de isto *i* Græco cogitasse, sed duplex /i/ vocale scripsisse, vt nunc quoque Germani scribunt, hac nimirum forma *ij*: quæ facilè postea in *y* degenerarit, & *u* Græcum vocari coepit, quod eius formam, Latinis descriptoribus familiarem, imitaretur. Sic etiam corrupta iampridem Græca pronuntiatione factum vt /u/ cum iota confundatur. Vsus autem istius duplicis *ij* fuit duntaxat post *ai* & *oi* diphthongos occurentibus diphthongis aliis ab *i* incipientibus, puta *ia*, vel *ie*, aut triphtongis *iau* vel *ieu*, vt *plaije*: *aije*: *loijal: roijal: loijauté: ioije: ioijeux: loijaux*: in cuiusmodi dictionibus vitio scripturæ tripliciter vitiata fuit pronuntiatio. Nam alij sic ista efferunt posteriore *i* eliso, acsi scriptum esset *joi,eux: loi,al: moi,en: plai,e*. Alij, vt Aurelij, corruptissimè posterius *i* pronuntiant, vt consonantem, priore *i* expuncto, *a,ié: jo,je: io,jeux: lo,jal*: quas prolationes omnes constat vitiosas esse, & illam veram prolationem retinendam in qua diphthongus gemina, aut diphthongus & triphthongus distinctè audiuntur, nempe *plai,ié: ai,ié: pai,ier: pai,iement: ioi,ié: ioi,ieux: moi,ien: loi,ial: loi,iauté: roi,ial: monnoi,ieur*. Sic maiores nostri primas personas singulares præt. imper. tum indicatiui modi, vt *ai,moi,ie*, tum optandi, vt *ai,me,roi,ié*, enuntiabant, quod vsurpauit etiam Marotus Psalmo 23. nempe *vien,droi,ie*, & *craindroi,ie*, trissyllaba: pro quibus postea vsus obtinuit, vt, extrita diphthongo *ie*, scribamus & efferamus *aimoi, aimeroi, viendroi, craindroi*: sæpe etiam addito *s*, quæ tamen est propria, Græcorum more, secundæ personæ singularis nota, nempe *aimois, aimerois, viendrois, craindrois*. Sic enim etiam Marotus in quadam Epistola vsum potius quàm rationem sequutus,
*O noble Roy François, Pardonné moi, car ailleurs ié pensois.*
Sed & iidem nostri maiores eandem rationem olim sequebantur in tertiis pluralibus personis, per *e* tantum foemininum in vltima syllaba efferendis, puta *aimoi,ent: ai,me,roi,ent*: quæ pronuntiatio dupliciter postea corrumpi coepit. Quidam enim expuncto *i* pronuntiant, *aimoent*: & *aimeroent*, per *[e]* clausum, sicut Pictones adhuc hodie tertias personas plurales, *aiment, disent*, sic efferunt vt participia *aimant, disant*. Aliquj verò, vt Tholosates & alij plerique Aquitani, extrito *e* pronuntiant *ai,moint*, & *ai,me,roint*, diphthongo *oi* suo natiuo sono prolata vt in his vocibus, *soin, besoin, tesmoin*. At nunc Franci rectè pronuntiantes: quanuis verere manente scriptura, sic ista efferunt, vt plures personæ, *aimoïent, aimeroïent*, non sono sed solo accentu circumflexo differant à singularibus, *aimoit, aimeroit*, vt si scribatur, *aimôit, aimerôit*.