De Duodecim Abusionibus Sæculi

Part 2

Chapter 2 1,023 words Public domain Markdown

Decimus gradus abusionis est episcopus negligens; qui gradus sui honorem inter homines requirit, sed ministerii sui dignitatem coram Deo, pro quo legatione fungitur, non custodit. Primum namque ab episcopo, quid sui nominis dignitas teneat, inquiratur, quoniam, cum episcopus nomen graecum sit, speculator interpretatur. Quare vero speculator ponitur, et quid a speculatore requiritur, Dominus ipse denudat, cum sub Ezechielis prophetae persona, episcopo officii sui rationem denuntiat, ita inquiens: _Speculatorem dedi te domui Israel. Audiens ergo ex ore meo sermonem, nuntiabis eis ex me. Si autem videris gladium venientem, et tu non annuntiaveris ut revertatur impius a via sua, ipse quidem impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem tu annuntiaveris, et ille non fuerit reversus, ipse quidem in iniquitate sua morietur, sed tu animam tuam liberasti_ (_Ezech_. III, 17). Decet ergo episcopum, qui omnium speculator positus est, peccata diligenter attendere, et postquam attenderit, sermone, si potuerit et actu corrigere; si non potuerit, juxta Evangelii regulam, scelerum operarios declinare: _Si enim_, inquit in Evangelio Dominus, _peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum: si te non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos testes, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum: si illos non audierit, dic Ecclesiae: si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus_ (_Matth_. XVIII, 15). Tali ordine expellendus est quicumque doctori vel episcopo adhaerere noluerit. Et qui tali ordine expulsus fuerit, ab alio aliquo doctore vel episcopo non debet recipi. De sacerdote namque scriptum est in lege: _Viduam aut repudiatam non accipiat uxorem_ (_Levit_. XXI, 7). Qui ergo illum excommunicatum a catholico, illo non permittente, sibi jungit, jura sacerdotii sancti, in quo Christianorum genus electum est, excedit. Hac ratione episcopum, ad eos quibus in speculationem positus est, esse oportet. Caeterum vero, qualis in semetipso esse debeat, Paulus apostolus exponit: ut ad gradum episcopi veniens sit sobrius, prudens, castus, sapiens, modestus, hospitalis, filios habens subditos cum omni castitate, testimonium habens bonum ab his qui foris sunt, proferens doctrinae fidelem sermonem; antequam episcopus sit, non plures habens uxores quam unam; non percussor, non bilinguis, non ebriosus, non neophytus, ut per haec ipse ostendat in opere, quod alios docet in sermone doctrinae (I _Tim_. III, 2). Caveant ergo negligentes episcopi quod in tempore vindictae Dominus per Prophetam conqueritur, dicens: _Pastores muti demoliti sunt populum meum, et non pascebant gregem meum pastores, sed pascebant semetipsos_ (_Ezech_. XXXIV, 8); sed potius procurent hi quos constituit Dominus super familiam suam, dare illis cibum in tempore suo mensuram tritici, puram scilicet et probatam doctrinam, quatenus veniente Domino mereantur audire: _Euge, serve bone et fidelis, quia supra pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui_ (_Matth_. XXV, 23).

CAPUT XI.

Undecimus abusionis gradus est plebs sine disciplina, quae, cum disciplinae exercitationibus non servit, communi se perditionis laqueo constringit: iram etenim Domini absque disciplinae rigore non evadit. Atque idcirco Psalmistae vocibus indisciplinatae plebi praedicatur: _Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus_ (_Psal_. II, 12). Disciplina vero morum est ordinata correctio et majorum praecedentium regularum observatio. De qua disciplina Paulus apostolus ita loquitur dicens: _In disciplina perseverate; tamquam filiis vobis offert se Deus. Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti estis? Omnes enim adulteri, et non filii estis_ (_Hebr_. XII, 8). Qui ergo adulteri, sine disciplina sunt, et coelestis regni haereditatem non capiunt: si filii autem paternae disciplinae correctiones ferunt, et haereditatem quandoque recipcre posse non desperent. De qua etiam disciplina Esaias quidem indisciplinatae plebi praedicat, dicens: _Quiescite agere perverse, discite bene facere_ (_Isa_. I, 16). Et ad eamdem Psalmista consona voce compsallit, dicens: _Declina a malo, et fac bonum_ (_Psal_. XXIII, 15). Infelix ergo est qui abjicit disciplinam. Audet enim extra milites aliquid qui, Dominum crucifigentes, non ejus sciderunt tunicam, qui Ecclesiae Christi scindit disciplinam. Sicut enim tunica totum corpus praeter caput tegitur, ita disciplina, omnis Ecclesia, praeter Christum, qui caput est Ecclesiae et sub disciplina non est, protegitur et ornatur. Ipsa vero tunica contexta desuper fuerat per totum, quia eadem disciplina Ecclesiae a Domino de coelo tribuitur et integratur. De qua Dominus cum ad Patrem ascendisset, postquam resurrexit a mortuis, ad Apostolos suos loquebatur, dicens: _Vos autem sedete hic in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto_ (_Luc_. XXIV, 49). Tunica ergo corporis Christi disciplina Ecclesiae est: qui autem extra disciplinam est, alienus est a corpore Christi. _Non scindamus igitur illam, sed sortiamur de illa cujus sit_ (_Joan_. XIX, 24); id est, non solvamus quidquam de mandatis Domini, sed unusquisque in quo vocatus est, in eo permaneat apud Dominum.

CAPUT XII.

Duodecimus abusionis gradus est populus sine lege, qui, dum Dei dicta et legum scita contemnit, per diversas errorum vias eumdem perditionis laqueum incurrit. De quibus viis sub persona praevaricatoris populi, humanum genus Propheta ita deplangit: _Nos autem sicut oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit_ (_Isa_. LIII, 6), de quibus viis etiam Sapientia loquitur per Salomonem: _Multae viae videntur hominibus rectae, et novissima earum deducunt ad mortem_ (_Prov._ XIV, 12). Quae utique multae perditionis viae tunc inceduntur, cum una regalis via, lex Dei videlicet, quae neque ad dexteram neque ad sinistram declinat, per negligentiam deseritur. De qua scilicet via Dominus Jesus Christus, qui est finis legis ad justitiam onmi credenti, denuntiat: _Ego sum via, veritas et vita, neque venit ad Patrem nisi per me_ (_Joan_. XIV, 6). Ad quam viam omnes homines communiter invitat, dicens: _Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos_ (_Matth_. XI, 28); _quia non est personarum acceptio apud Deum_ (_Rom_. II, 11), ubi non est Judaeus, nec Graecus, masculus et femina, servus et liber, barbarus et Scytha, sed omnia in omnibus Christus: omnes enim unum sunt in Christo Jesu. Dum ergo Christus finis legis est, qui sine lege sunt, sine Christo fiunt. Igitur populus sine lege, populus sine Christo est. Abusivum ergo in temporibus Evangelii populum sine lege fieri, quando Apostolis in cunctas gentes licentia praedicationis data est, quando tonitruum Evangelii per cunctas saeculi partes intonuit, quando Gentes quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam; quando qui de longe fuerant, facti sunt prope in sanguine Christi: qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei in Christo; quando est tempus acceptabile, et dies salutis, et tempora refrigerii in conspectu Altissimi; quando unaquaeque gens habet testem resurrectionis; quando ipse Dominus protestatur, dicens: _Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi_ (_Matth_. XXVIII, 20). Non itaque simus sine Christo in hoc tempore transitorio, ne sine nobis Christus esse incipiat in futuro.