Part 2
_SO._—Nonne igitur (leges inquient) conventa nobiscum et pacta transgrederis? quæ neque coactus es nobiscum inire, neque deceptus, neque ad breve tempus deliberare ad hæc eligenda es compulsus, sed annos septuaginta deliberare licuit: quo in tempore licuit et abire, nisi tibi placuissemus, conventionesque justæ tibi visæ fuissent. Tu vero nec Lacedæmonem, neque Cretam nobis anteposuisti, quas ipse urbes assidue prædicas recte gubernari, neque aliam ullam, vel Græcarum civitatum, vel Barbararum. immo ex hac rarius peregrinatus es, quam claudi et cæci, mancique alii soleant. usque adeo Atheniensibus tibi præ ceteris civitas placuit, atque nos, videlicet leges. cui enim placere potest civitas, cujus non placeant leges? Nunc vero non permanes in his, in quibus jamdiu nobis tibique convenit. Permanebis certe, si nobis credideris, ne egrediens urbe deridendus evadas.
Considera rursus, si hæc transgressus fueris, et ea quæ inique cogitas perpetraveris, ad quid tandem id vel tibi, vel necessariis tuis conducet. Cuique enim constat, in periculo necessarios tuos fore, ne ipsi quoque in exsilium expellantur, priventurque civitate, et patrimonio suo exspolientur. Tu autem si quam in civitatem finitimam te contuleris, vel Thebas, vel Megaras, (utræque enim gubernantur recte) hostis primum reipublicæ illius accedes, et omnes, quibus curæ est patria, despicient abominabunturque te, corruptorem legum existimantes. ideoque confirmabis eorum qui te damnarunt opinionem, ut recte contra te tulisse sententiam videantur. quisquis enim corruptor est legum, is potissimum et juvenum imperitorumque hominum videbitur esse corruptor. Quid ergo? civitatesne, quæ recte gubernantur, et modestissimos quosque homines devitabis? Atqui si id feceris, vitane dignus eris? an forte impudenter te his admiscebis, nec erubesces, de eisdem apud eos disserere, de quibus apud nos consuevisti; virtutem videlicet et justitiam, legesque, et instituta legum plurimi esse existimanda. neque putas, absurdum et ab his dissonans apparere Socratis factum? Procul dubio putandum est. Fortasse vero civitates has declinans in Thessaliam ad Critonis hospites abibis. illic enim absque ordine et temperantia vivitur. Ac forsan libenter illi te audient, narrantem quemadmodum e carcere ridicule fugeris, ut fascem quendam tibi super imponens, aut corio tegens, vel aliis quibusdam te involvens, quemadmodum solent qui fugam surripiunt, et in alienam figuram te transmutans illinc aufugeris. quemadmodum vero vir senex parvo admodum tempore, ut verisimile est, victurus, ausus fueris, ob vivendi cupididatem in tam sordida inopia vivere, maximas transgressus leges, nullusne dixerit? forte: si neminem offenderis. alioquin multa, o Socrates, atque indigna te audies. vives autem obnoxius cunctis hominibus atque deserviens. Quid vero facies in Thessalia? conviviane frequentabis? utpote qui in Thessaliam, quasi ad cœnam aliquam, adventaveris. Disputationes vero illæ de justitia, ceterisque virtutibus ubinam ulterius nobis erunt? Enimvero filiorum gratia vivere cupis, ut nutrias eos atque erudias. An ergo in Thessaliam eos perduces, ut illic nutrias eos, atque erudias, hospites eos efficiens, ut hoc insuper commodi abs te reportent? an id quidem non facies; hic vero relicti melius te vivo alentur, atque erudientur a necessariis tuis, te absente? Utrum vero, si Thessaliam abibis, tui id curabunt: sin autem in alteram transibis vitam, non curabunt? Profecto si quid opis est in his, qui aiunt se tuos necessarios esse, credendum est, curaturos.
Ceterum, o Socrates, fidem nobis adhibens nutricibus tuis, neque filios tuos, neque vitam, neque aliud quidquam pluribus facias, quam justitiam: ut cum in vitam alteram transmigraveris, valeas illic præsidibus horum omnium reddere rationem. Nempe si leges transgressus hæc feceris, neque melius, neque justius, neque sanctius id vel tibi continget, vel tuis; neque illuc tibi profecto conducet. quin potius injuriam passus abito, si abieris, non a nobis quidem legibus, sed ab hominibus. Verum si adeo turpiter aufugeris, etiam versa vice injurias malaque referens, conventionesque nobiscum initas et promissa transgressus, atque lædens eos, quos minime oportebat, te ipsum scilicet et amicos et patriam, nosque leges: nos utique et viventi tibi infensæ hic erimus, et in altera vita leges, quæ illic sunt nostræ sorores, haud quaquam te benigne recipient, scientes, te nos pro viribus disperdere conatum fuisse. Quamobrem, ne Crito aliter tibi quam nos persuadeat, caveto.
Hæc equidem, o dulcis amice Crito, audire videor, quemadmodum Corybantes tibias audire se putant. atque in me sermonum ejusmodi sonitus adeo reboat, ut alia audire non possim. Vides, quæ in præsentia mihi apparent: quibus si quid contradicere aggrediaris, frustra conabere. verumtamen si quid te profecturum confidis, dicas.
_CR._—Ergo vero quod dicam, o Socrates, nihil habeo.
_SO._—Desine ergo, Crito; et pergamus hac, quandoquidem hac nos Deus ipse ducit.
FINIS.
[TR1] "præterquum" -> "præterquam".
[TR2] "Utrum" -> "utrum".