Part 9
10. Recedant ergo ab anima mea qui dicunt ei: Interest unde {91} quis gaudeat. Gaudebat mendicus ille vinolentia; tu gaudere cupiebas gloria. Qua gloria, Domine? Quas non est in te. Nam sicut illud verum gaudium non erat, ita nec illa vera gloria; et amplius vertebat mentem meam. Et ille ipsa nocte digesturus erat ebrietatem suam; ego cum mea dormieram et surrexeram, et dormiturus et surrecturus eram; vide quot diebus. Interest vero unde quis gaudeat, scio, et gaudium spei fidelis incomparabiliter distat ab illa vanitate; sed et tunc distabat inter nos. Nimirum quippe ille felicior erat, non tantum quod hilaritate perfundebatur, cum ego curis eviscerarer; verum etiam, quod ille bene optando acquisiverat vinum, ego mentiendo quærebam typhum. Dixi tunc multa in hac sententia charis meis, et sæpe advertebam in his quomodo mihi esset; et inveniebam male mihi esse, et dolebam et conduplicabam ipsum male. Et si quid arrisisset prosperum, tædebat apprehendere, quia pene priusquam teneretur, avolabat.
[Sidenote: VII. Alypium a Circensium insania convertit.]
11. Congemiscebamus in iis qui simul amice vivebamus, et maxime ac familiarissime cum Alypio et Nebridio ista colloquebar: quorum Alypius ex eodem, quo ego, ortus erat municipio, parentibus primatibus municipalibus, me minor natu. Nam et studuerat apud me, cum in nostro docere coepi oppido, et postea Carthagini: et diligebat me multum, quod ei bonus et doctus viderer; et ego illum, propter magnam virtutis indolem, quæ in non magna ætate satis eminebat. Gurges tamen morum Carthaginensium, quibus nugatoria fervent spectacula, absorbuerat eum in insaniam Circensium: sed cum in eo miserabiliter volveretur, ego autem rhetoricam ibi professus publica schola uterer, nondum me audiebat ut magistrum, propter quamdam simultatem quæ inter me et patrem ejus erat exorta, et compereram quod circum exitiabiliter amaret, et graviter angebar, quod tantam spem perditurus, vel etiam perdidisse mihi videbatur. Sed monendi eum et aliqua coercitione revocandi nulla erat copia, vel amicitiæ benevolentia, vel jure magisterii. Putabam enim eum de me cum patre sentire; ille vero non sic erat. Itaque postposita in hac re patris voluntate, salutare me coeperat, veniens in auditorium meum, et audire aliquid atque abire.
12. Sed enim de memoria mihi lapsum erat agere cum illo, ne vanorum ludorum cæco et præcipiti studio tam bonum {92} interimeret ingenium. Verum autem, Domine, tu qui præsides gubernaculis omnium quæ creasti, non eum oblitus eras futurum inter filios tuos antistitem sacramenti tui; et ut aperte tibi tribueretur ejus correctio, per me quidem illam, sed nescientem operatus es. Nam quodam die cum sederem loco solito, et coram me adessent discipuli, venit, salutavit, sedit, atque in ea quæ agebantur animum intendit: et forte lectio in manibus erat, quam dum exponerem, et opportune mihi adhibenda videretur similitudo Circensium, quo illud quod insinuabam et jucundius et planius fieret, cum irrisione mordaci eorum quos illa captivasset insania; tu scis, Deus noster, quod tunc de Alypio ab illa peste sanando non cogitaverim. At ille in se rapuit, meque illud non nisi propter se dixisse credidit. Et quod alius acciperet ad succensendum mihi, accepit honestus adolescens ad succensendum sibi, et ad me ardentius diligendum. Dixeras enim tu jam olim, et innexueras Litteris tuis: [Sidenote: Prov. 9, 8.]_Corripe sapientem, et amabit te_. At ego illum jam non corripueram; sed utens tu omnibus, et scientibus et nescientibus, ordine quo nosti, et ille ordo justus est, [Sidenote: Is. 6, 6.]de corde et lingua mea carbones ardentes operatus es, quibus mentem spei bonæ adureres tabescentem, ac sanares. Taceat laudes tuas qui miserationes tuas non considerat, quæ tibi de medullis meis confitentur. Etenim ille post illa verba proripuit se ex fovea tam alta, qua libenter demergebatur, et cum miserabili voluptate* cæcabatur; et excussit animum forti temperantia, et resiluerunt omnes Circensium sordes ab eo, ampliusque illuc non accessit. Deinde patrem reluctantem evicit, ut me magistro uteretur: cessit ille atque concessit. Et audire me rursus incipiens, illa mecum superstitione involutus est, amans in Manichæis ostentationem[140] continentiæ, quam veram et germanam putabat. Erat autem illa vecors et seductoria, [Sidenote: Prov. 6, 26. Sabat.]_pretiosas animas captans_, nondum virtutis {93} altitudinem scientes tangere, et superficie decipi faciles, sed tamen adumbratæ simulatæque virtutis.
[Sidenote: VIII. Alypius capitur insania ludorum gladiatoriorum, a quibus antea abhorruerat.]
13. Non sane relinquens incantatam sibi a parentibus terrenam viam, Romam præcesserat, ut jus disceret; et ibi gladiatorii spectaculi hiatu incredibili et incredibiliter abreptus est. Cum enim aversaretur et detestaretur talia, quidam ejus amici et condiscipuli, cum forte de prandio redeuntibus pervius esset*, recusantem vehementer et resistentem, familiari violentia duxerunt in amphitheatrum, crudelium et funestorum ludorum diebus, hæc dicentem: "Si corpus meum in illum locum trahitis, et ibi constituitis; numquid et animum et oculos meos in illa spectacula potestis intendere? Adero itaque absens, ac sic et vos et illa superabo." Quibus auditis, illi nihilo secius eum adduxerunt secum, idipsum forte explorare cupientes, utrum posset efficere. Quo ubi ventum est, et sedibus quibus potuerunt locati sunt, fervebant omnia immanissimis voluptatibus. Ille clausis foribus oculorum, interdixit animo ne in tanta mala procederet; atque utinam et aures obturavisset! Nam quodam pugnæ casu, cum clamor ingens totius populi vehementer eum pulsasset, curiositate victus, et quasi paratus quidquid illud esset, etiam visum contemnere et vincere, aperuit oculos; et percussus est graviore vulnere in anima, quam ille in corpore, quem cernere concupivit; ceciditque miserabilius quam ille quo cadente factus est clamor qui per ejus aures intravit, et reseravit ejus lumina, ut esset qua feriretur et dejiceretur audax adhuc potius quam fortis animus, et eo infirmior quo de se præsumpserat, qui debuit de te. Ut enim vidit illum sanguinem, immanitatem simul ebibit, et non se avertit, sed fixit aspectum; et hauriebat furias, et nesciebat, et delectabatur scelere certaminis, et cruenta voluptate inebriabatur. Et non erat jam ille qui venerat, sed unus de turba ad quam venerat, et verus eorum socius, a quibus adductus erat. Quid plura? Spectavit, clamavit, exarsit, abstulit inde secum insaniam qua stimularetur redire, non tantum cum illis a quibus prius abstractus est; sed etiam præ illis, et alios trahens. Et inde tamen manu validissima et misericordissima eruisti eum tu, et docuisti non sui habere, sed tui fiduciam; sed longe postea.
[Sidenote: IX. Alypius ut fur apprehenditur]
14. Verumtamen jam hoc ad medicinam futuram in ejus memoria reponebatur. Nam et illud, quod cum adhuc studeret {94} jam me audiens apud Carthaginem, et medio die cogitaret in foro quod recitaturus erat, sicuti exerceri scholastici solent, sivisti eum comprehendi ab æditimis fori tanquam furem. Non arbitror aliam ob causam te permisisse, Deus noster, nisi ut ille vir[141] tantus futurus jam inciperet discere, quam non facile in dignoscendis causis homo ab homine damnandus esset temeraria credulitate. Quippe ante tribunal deambulabat solus cum tabulis ac stilo, cum ecce adolescens quidam ex numero scholasticorum fur verus, securim clanculo apportans, illo non sentiente ingressus est ad cancellos plumbeos qui vico argentario desuper præminent, et præcidere plumbum coepit. Sono autem securis audito submurmuraverunt argentarii qui subter erant, et miserunt qui apprehenderent quem forte invenissent. Quorum vocibus auditis, relicto instrumento ille discessit, timens ne cum eo teneretur. Alypius autem qui non viderat intrantem, exeuntem sensit, et celeriter vidit abeuntem: et causam scire cupiens ingressus est locum, et inventam securim stans atque admirans considerabat. Cum ecce illi qui missi fuerant, reperiunt eum solum ferentem ferrum cujus sonitu exciti venerant: tenent, attrahunt; congregatis inquilinis fori, tanquam furem manifestum se comprehendisse gloriantur, et inde offerendus judici ducebatur.
15. Sed hactenus docendus fuit. Statim enim, Domine, subvenisti innocentiæ cujus testis eras tu solus. Cum enim duceretur vel ad custodiam, vel ad supplicium, fit eis obviam quidam architectus cujus maxima erat cura publicarum fabricarum. Gaudent illi eum potissimum occurrisse, cui solebant in suspicionem venire ablatarum rerum quæ perissent de foro, ut quasi tandem ille cognosceret a quibus hæc fierent. Verum autem viderat homo sæpe Alypium in domo cujusdam senatoris {95} ad quem salutandum ventitabat: statimque cognitum manu apprehensa semovit a turbis, et tanti mali causam quærens, quid gestum esset audivit; omnesque tumultuantes qui aderant et minaciter frementes jussit venire secum. Et venerunt ad domum illius adolescentis qui rem commiserat. Puer vero erat ante ostium, et tam parvus erat ut nihil exinde domino suo metuens, facile posset totum indicare: cum eo quippe in foro fuit pedissequus. Quem posteaquam recoluit Alypius, architecto intimavit. At ille securim demonstravit puero, quærens ab eo cujus esset. Qui confestim, Nostra, inquit: deinde interrogatus aperuit cætera. Sic in illam domum translata causa, confusisque turbis quæ de illo triumphare jam coeperant, futurus dispensator[142] verbi tui, et multarum in Ecclesia tua causarum examinator, experientior instructiorque discessit.
[Sidenote: X. De integritate Alypii et adventu Nebridii.]
16. Hunc ergo Romæ inveneram, et adhæsit mihi fortissimo vinculo, mecumque Mediolanum profectus est, ut nec me deseret, et de jure quod didicerat aliquid ageret, secundum votum magis parentum quam suum. Et ter* jam assederat mirabili continentia cæteris, cum ille magis miraretur eos qui aurum innocentiæ præponerent. Tentata est quoque ejus indoles, non solum illecebra cupiditatis, sed etiam stimulo timoris. Romæ assidebat comiti largitionum Italicianarum*.[143] Erat eo tempore quidam potentissimus senator, cujus et beneficiis obstricti multi et terrori subditi erant. Voluit sibi licere nescio quid ex more potentiæ suæ, quod esset per leges illicitum; restitit Alypius: promissum est præmium; irrisit animo: prætentæ minæ; calcavit: mirantibus omnibus inusitatam animam, quæ hominem tantum, et innumerabilibus præstandi nocendique modis ingenti fama celebratum, vel amicum non optaret, vel non formidaret inimicum. Ipse {96} autem judex, cui consiliarius erat, quamvis et ipse fieri nollet, non tamen aperte recusabat: sed in istum causam transferens, ab eo se non permitti asserebat; quia et revera si ipse faceret, iste discederet. Hoc solo autem pene jam illectus erat studio litterario, ut pretiis prætorianis[144] codices sibi conficiendos curaret: sed consulta justitia deliberationem in melius vertit; utiliorem judicans æquitatem qua prohibebatur, quam potestatem qua sinebatur. Parvum est hoc; sed [Sidenote: Luc. 16, 10-12.]_qui in parvo fidelis est, et in magno fidelis est_. Nec ullo modo erit inane, quod de tuæ Veritatis ore processit: _Si in injusto mammona fideles non fuistis; quod verum est, quis credet vobis? Et si in alieno fideles non fuistis; quod vestrum est, quis dabit vobis?_ Talis ille tunc inhærebat mihi, mecumque nutabat in consilio, quisnam esset tenendus vitæ modus.
17. Nebridius etiam qui relicta patria vicina Carthagini, atque ipsa Carthagine ubi frequentissimus erat, relicto rure paterno optimo, relicta domo et non secutura matre, nullam ob aliam causam Mediolanum venerat, nisi ut mecum viveret in flagrantissimo studio[145] veritatis atque sapientiæ: pariter suspirabat, pariterque fluctuabat, beatæ vitæ inquisitor ardens, et quæstionum difficillimarum scrutator acerrimus. Et erant ora trium egentium, et inopiam suam sibimet invicem anhelantium, et [Sidenote: Ps. 144, 15.]_a te exspectantium, ut dares eis escam in tempore opportuno_. Et in omni amaritudine quæ nostros sæculares actus de misericordia tua sequebatur, intuentibus nobis finem cur ea pateremur, occurrebant tenebræ; et aversabamur* gementes, et dicebamus: Quamdiu hæc? Et hoc crebro dicebamus; et dicentes non relinquebamus ea; quia non elucebat certum aliquid quod illis relictis apprehenderemus.
[Sidenote: XI. Anxius Augustinus de instituenda vita deliberat.]
18. Et ego maxime mirabar, satagens et recolens, quam longum tempus esset ab undevigesimo anno ætatis meæ, quo fervere coeperam studio sapientiæ; disponens, ea inventa, relinquere omnes vanarum cupiditatum spes inanes et insanias mendaces: et ecce jam tricenariam ætatem gerebam, in eodem luto hæsitans aviditate fruendi præsentibus, fugientibus {97} et dissipantibus me, dum dico: Cras inveniam; ecce manifestum apparebit, et tenebo: ecce Faustus veniet, et exponet omnia. O magni viri Academici! nihil ad agendam vitam certi comprehendi potest. Imo quæramus diligentius, et non desperemus. Ecce jam non sunt absurda in Libris ecclesiasticis quæ absurda videbantur, et possunt aliter atque honeste intelligi. Figam pedes in eo gradu in quo puer a parentibus eram positus, donec inveniatur perspicua veritas. Sed ubi quæretur? quando quæretur? Non vacat Ambrosio, non vacat legere. Ubi ipsos codices quærimus? unde, aut quando comparamus? a quibus sumimus? Deputentur tempora, distribuantur horæ pro salute animæ. Magna spes oborta est: non docet catholica fides quod putabamus, et vani accusabamus; nefas habent docti ejus credere Deum figura humani corporis terminatum: et dubitamus pulsare quo aperiantur cætera? Antemeridianis horis* discipuli occupant: cæteris quid facimus? cur non id agimus? Sed quando salutamus amicos majores, quorum suffragiis opus habemus? quando præparamus quod emant scholastici? quando reparamus nos ipsos, relaxando animo ab intentione curarum?
19. Pereant omnia, et dimittamus hæc vana et inania: conferamus nos ad solam inquisitionem veritatis. Vita* misera est; mors incerta. Si subito obrepit, quomodo hinc exibimus? et ubi nobis discenda sunt quæ hic negleximus, ac* non potius hujus negligentiæ supplicia luenda? Quid, si mors ipsa omnem curam sensu amputabit et finiet? Ergo et hoc quærendum. Sed absit ut ita sit. Non vacat, non est inane quod tam eminens culmen auctoritatis christianæ fidei toto orbe diffunditur[146]. Nunquam tanta et talia pro nobis divinitus agerentur, si morte corporis etiam vita animæ consumeretur. Quid cunctamur igitur relicta spe sæculi, conferre nos totos ad quærendum Deum et vitam beatam? Sed exspecta: jucunda sunt etiam ista; habent non parvam dulcedinem suam: non {98} facile ab eis præcidenda est intentio, quia turpe est ad ea rursum redire. Ecce jam quantum est, ut impetretur aliquis honor? et quid amplius in his desiderandum? Suppetit amicorum majorum copia: ut nihil aliud, et multum festinemus, vel præsidatus dari potest; et ducenda uxor cum aliqua pecunia, ne sumptum nostrum gravet[147]; et ille erit modus cupiditatis. Multi magni viri et imitatione dignissimi, sapientiæ studio cum conjugibus dediti fuerunt.
20. Cum hæc dicebam, et alternabant hi venti et impellebant huc atque illuc cor meum, transibant tempora, et tardabam converti ad Dominum, et differebam de die in diem vivere in te, et non differebam quotidie in memetipso mori. Amans beatam vitam, timebam illam in sede sua; et ab ea fugiens, quærebam eam. Putabam enim me miserum fore nimis, si feminæ privarer amplexibus[148]; et medicinam misericordiæ tuæ ad eamdem infirmitatem sanandam non cogitabam, quia expertus non eram; et propriarum virium credebam esse continentiam, quarum mihi non eram conscius, cum tam stultus essem ut nescirem, sicut scriptum est, _neminem posse esse continentem, nisi tu dederis_. Utique dares, si gemitu interno pulsarem aures tuas, et fide solida in te jactarem curam meam.
[Sidenote: XII. Contentio inter Alypium et Augustinum de matrimonio et coelibatu.]
21. Prohibebat me sane Alypius ab uxore ducenda, cantans* nullo modo nos posse securo otio simul in amore sapientiæ vivere, sicut jam diu desideraremus, si id fecissem. Erat enim ipse in ea re etiam tunc castissimus, ita ut mirum esset; quia vel experientiam concubitus ceperat in ingressu adolescentiæ suæ, sed non hæserat; magisque doluerat et spreverat, et deinde jam continentissime vivebat. Ego autem resistebam illi, exemplis eorum qui conjugati coluissent sapientiam, et promeruissent Deum, et habuissent fideliter ac dilexissent {99} amicos. A quorum ego quidem granditate animi longe aberam: et deligatus* morbo carnis mortifera suavitate, trahebam catenam meam, solvi timens, et quasi concusso vulnere repellens verba bene suadentis, tanquam manum solventis. Insuper etiam per me ipsi quoque Alypio loquebatur serpens, et innectebat atque spargebat per linguam meam dulces laqueos in via ejus, quibus illi honesti et expediti pedes implicarentur.
22. Cum enim me ille miraretur, quem non parvipenderet, ita hærere visco illius voluptatis, ut me affirmarem, quotiescumque inde inter nos quæreremus, cælibem vitam nullo modo posse degere; atque ita me defenderem, cum illum mirantem viderem, ut dicerem multum interesse inter illud quod ipse raptim et furtim expertus esset, quod pene jam ne meminisset quidem, atque ideo nulla molestia facile contemneret, et delectationes consuetudinis meæ, ad quas si accessisset honestum nomen matrimonii, non eum mirari oportere, cur ego illam vitam nequirem spernere: coeperat et ipse desiderare conjugium, nequaquam victus libidine talis voluptatis, sed curiositatis. Dicebat enim scire se cupere quidnam esset illud, sine quo vita mea quæ illi sic placebat, non mihi vita, sed poena videretur. Stupebat enim liber ab illo vinculo animus servitutem meam, et stupendo ibat in experiendi cupidinem, venturus in ipsam experientiam, atque inde fortasse lapsurus in eam quam stupebat servitutem; quoniam _sponsionem_ volebat _facere cum morte_; et _qui amat periculum, incidit in illud_. Neutrum enim nostrum, si quod est conjugale decus in officio regendi matrimonii et suscipiendorum liberorum, ducebat, nisi tenuiter. Magna autem ex parte atque vehementer consuetudo satiandæ insatiabilis concupiscentiæ me captum excruciabat: illum autem admiratio capiendum trahebat. Sic eramus, donec tu, Altissime, non deserens humum nostram, miseratus miseros, subvenires miris et occultis modis.
[Sidenote: XIII. Uxor quæritur Augustino.]
23. Et instabatur impigre ut ducerem uxorem. Jam petebam, jam promittebatur, maxime matre dante operam, quo me jam conjugatum Baptismus salutaris ablueret, quo me in dies gaudebat aptari, et vota sua ac promissa tua in mea fide compleri animadvertebat. Cum sane et rogatu meo et desiderio suo, forti clamore cordis abs te deprecaretur quotidie, {100} ut ei per visum ostenderes aliquid de futuro matrimonio meo; nunquam voluisti. Et videbat quædam vana et phantastica, quo cogebat impetus de hac re satagentis humani spiritus; et narrabat mihi, non cum fiducia qua solebat, cum tu demonstrabas ei, sed contemnens ea. Dicebat enim discernere se nescio quo sapore, quem verbis explicare non poterat, quid interesset inter revelantem te, et animam suam somniantem. Instabatur tamen, et puella petebatur, cujus ætas ferme biennio minus quam nubilis erat; et quia ea placebat, exspectabatur.
[Sidenote: XIV. De vita communi agenda dum amicis deliberat.]
24. Et multi amici agitaveramus animo, et colloquentes ac detestantes turbulentas humanæ vitæ molestias, pene jam firmaveramus remoti a turbis otiose vivere: id otium sic moliti, ut si quid habere possemus, conferremus in medium, unamque rem familiarem conflaremus ex omnibus; ut per amicitiæ sinceritatem non esset aliud hujus et aliud illius; sed quod ex cunctis fieret unum, et universum singulorum esset, et omnia omnium: cum videremur nobis esse posse decem ferme homines in eadem societate, essentque inter nos prædivites, Romanianus[149] maxime communiceps noster, quem tunc graves æstus negotiorum suorum ad comitatum attraxerant, ab ineunte ætate mihi familiarissimus; qui maxime instabat huic rei, et magnam in suadendo habebat auctoritatem, quod ampla res ejus multum cæteris anteibat: et placuerat nobis ut bini annui tanquam magistratus omnia necessaria curarent, cæteris quietis. Sed posteaquam coepit
{101} cogitari utrum hoc mulierculæ sinerent, quas et alii nostrum jam habebant, et nos habere volebamus, totum illud placitum quod bene formabamus*, dissiluit in manibus, atque confractum et abjectum est. Inde ad suspiria et gemitus*, et gressus ad sequendas [Sidenote: Mat. 7, 13.]_latas_ et tritas _vias_ sæculi, quoniam multæ cogitationes erant in corde nostro; [Sidenote: Ps. 32, 11.]_consilium autem tuum manet in æternum_. Ex quo consilio deridebas nostra, et tua præparabas, nobis [Sidenote: Ps. 144, 15. 16.]_daturus escam in opportunitate_, et _aperturus manum atque impleturus_ animas nostras _benedictione_.
[Sidenote: XV. In locum discedentis concubinæ alia succedit.]
25. Interea mea peccata multiplicabantur, et avulsa* a latere meo tanquam impedimento conjugii, cum qua cubare solitus eram, cor ubi adhærebat, concisum et vulneratum mihi erat, et trahebat sanguinem. Et illa in Africam redierat, vovens tibi alium se virum nescituram, relicto apud me naturali ex illa filio meo. At ego infelix nec feminæ imitator, dilationis impatiens, tanquam post biennium accepturus eam quam petebam, quia non amator conjugii sed libidinis servus eram; procuravi aliam, non utique conjugem: quo tanquam sustentaretur et perduceretur vel integer vel auctior morbus animæ meæ, satellitio perdurantis consuetudinis, in regnum uxorium. Nec sanabatur vulnus illud meum quod prioris præcisione factum fuerat; sed post fervorem doloremque acerrimum putrescebat, et quasi frigidius, sed desperatius dolebat[150].
[Sidenote: XVI. Mortis et judicii metum nunquam deposuit.]
26. Tibi laus, tibi gloria, fons misericordiarum. Ego fiebam miserior, et tu propinquior. Aderat jam jamque dextera tua ereptura* me de coeno, et ablutura me; et ignorabam. Nec me revocabat a profundiore voluptatum carnalium gurgite, nisi metus mortis et futuri judicii tui, qui per varias quidem opiniones, nunquam tamen recessit de pectore meo. Et disputabam cum amicis meis Alypio et Nebridio de finibus bonorum et malorum, Epicurum accepturum fuisse palmam in animo meo, nisi ego credidissem post mortem restare animæ vitam, et tractus meritorum, quod Epicurus {102} credere noluit. Et quærebam, si essemus immortales et in perpetua corporis voluptate sine ullo amissionis terrore viveremus, cur non essemus beati, aut quid aliud quæreremus? Nesciens idipsum ad magnam miseriam pertinere, quod ita demersus et cæcus cogitare non possem lumen honestatis et gratis amplectendæ pulchritudinis, quam non videt oculus carnis, et videtur ex intimo. Nec considerabam miser, ex qua vena mihi manaret, quod ista ipsa, foeda tamen, cum amicis dulciter conferebam; nec esse sine amicis poteram beatus, etiam secundum sensum quem tunc habebam in quantalibet affluentia carnalium voluptatum. Quos utique amicos gratis diligebam, vicissimque ab eis me diligi gratis sentiebam. O tortuosas vias! Væ animæ audaci quæ speravit, si a te recessisset, se aliquid melius habituram! Versa et reversa in tergum, et in latera, et in ventrem; et dura sunt omnia: et tu solus requies[151]. Et ecce ades, et liberas a miserabilibus erroribus, et constituis nos in via tua, et consolaris, et dicis: Currite; ego feram, et ego perducam, et ibi ego feram*.
* * * * *
{103}
LIBER SEPTIMUS.