# Confessiones

## Part 8

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/confessiones-33849/index.md

22. Sedulo ergo agere coeperam, propter quod veneram, ut docerem Romæ artem rhetoricam, et prius domi congregare aliquos, quibus et per quos innotescere coeperam; et ecce cognosco alia Romæ fieri, quæ non patiebar in Africa. Nam revera illas eversiones[124] a perditis adolescentibus ibi non fieri manifestatum est mihi. Sed "subito," inquiunt, "ne mercedem magistro reddant, conspirant multi adolescentes, et transferunt se ad alium;" desertores fidei, et quibus præ pecuniæ charitate justitia vilis est. [Sidenote: Ps. 138, 22.]_Oderat_ etiam istos _cor meum_, quamvis non _perfecto odio_. Quod enim ab eis passurus eram, magis oderam fortasse, quam eo quod cuilibet illicita faciebant. Certe tamen turpes sunt tales, et _fornicantur abs te_, amando volatica ludibria temporum et lucrum luteum, quod cum apprehenditur, manum inquinat; et amplectendo mundum fugientem, contemnendo te manentem, et revocantem, et {79} ignoscentem redeunti ad te meretrici animæ humanæ. Et nunc tales odi pravos et distortos, quamvis eos corrigendos diligam, ut pecuniæ doctrinam ipsam, quam discunt, præferant, ei vero te Deum veritatem et ubertatem certi boni et pacem castissimam. Sed tunc eos magis pati nolebam malos propter me, quam fieri propter te bonos volebam.

[Sidenote: XIII. Docturus rhetoricam mittitur Mediolanum; ab Ambrosio suscipitur.]

23. Itaque posteaquam missum est a Mediolano Romam ad præfectum urbis, ut illi civitati rhetoricæ magister provideretur, impertita etiam evectione publica[125]; ego ipse ambivi per eosdem ipsos manichæis vanitatibus ebrios, quibus ut carerem, ibam, sed utrique nesciebamus, ut dictione proposita me probatum præfectus tunc Symmachus mitteret. Et veni Mediolanum ad Ambrosium episcopum, in optimis notum orbi terræ, pium cultorem tuum; cujus tunc eloquia strenue ministrabant adipem [Sidenote: Ps. 4, 8. 103, 15.]_frumenti_ tui, et lætitiam _olei_, et sobriam _vini_ ebrietatem populo tuo. Ad eum autem ducebar abs te nesciens, ut per eum ad te sciens ducerer. Suscepit me paterne ille homo Dei, et peregrinationem meam satis episcopaliter dilexit. Et eum amare coepi, primo quidem non tanquam doctorem veri, quod in Ecclesia tua prorsus desperabam, sed tanquam hominem benignum in me. Et studiose audiebam disputantem in populo, non intentione qua debui, sed quasi explorans ejus facundiam; utrum conveniret famæ suæ, an major minorve proflueret, quam prædicabatur: et verbis ejus suspendebar intentus; rerum autem incuriosus et contemptor astabam; et delectabar suavitate sermonis, quanquam eruditioris, minus tamen hilarescentis atque mulcentis quam Fausti erat, quod attinet ad dicendi modum. Cæterum rerum ipsarum nulla comparatio: nam ille per manichæas fallacias aberrabat; iste autem saluberrime docebat salutem. Sed [Sidenote: Ps. 118, 115.]_longe est a peccatoribus salus_, qualis ego tunc aderam: et tamen propinquabam sensim et nesciens*.

[Sidenote: XIV. Audito Ambrosio paulatim ab erroribus resipiscit.]

24. Cum enim non satagerem discere quæ dicebat, sed tantum quemadmodum dicebat audire (ea mihi quippe jam {80} desperanti ad te viam patere homini, inanis cura remanserat), veniebant in animum meum simul cum verbis quæ diligebam, res etiam quas negligebam. Neque enim ea dirimere poteram. Et dum cor aperirem ad excipiendum* quam diserte diceret, pariter intrabat et quam vere diceret, gradatim quidem. Nam primo etiam ipsa defendi posse mihi jam coeperant videri; et fidem catholicam, pro qua nihil posse dici adversus oppugnantes Manichæos putaveram, jam non impudenter asseri existimabam; maxime audito uno atque altero, et sæpius ænigmate soluto de Scriptis veteribus; ubi, cum ad litteram acciperem, occidebar* spiritaliter. Itaque plerisque illorum librorum expositis locis, jam reprehendebam desperationem meam, illam duntaxat qua credideram Legem et Prophetas detestantibus atque irridentibus[126] resisti omnino non posse. Nec tamen jam ideo mihi catholicam viam tenendam esse sentiebam, quia et ipsa poterat habere doctos assertores suos qui copiose et non absurde objecta refellerent; nec ideo jam damnandum illud quod tenebam, quia defensionis partes æquabantur. Ita enim Catholica non mihi victa videbatur, ut nondum etiam victrix appareret.

25. Tunc vero fortiter intendi animum, si quo modo possem certis aliquibus documentis Manichæos convincere falsitatis. Quod si possem spiritualem substantiam cogitare, statim machinamenta illa omnia solverentur et abjicerentur ex animo meo; sed non poteram. Verumtamen de ipso mundi hujus corpore, omnique natura quam sensus carnis attingeret, multa probabiliora plerosque sensisse philosophos, magis magisque considerans atque comparans, judicabam. Itaque Academicorum more, sicut existimantur[127], dubitans de omnibus atque inter omnia fluctuans, Manichæos quidem relinquendos esse decrevi: non arbitrans eo ipso tempore dubitationis meæ in illa secta mihi permanendum esse, cui jam nonnullos philosophos præponebam; quibus tamen {81} philosophis, quod sine nomine salutari Christi essent, curationem languoris animæ meæ committere omnino recusabam. Statui ergo tamdiu esse catechumenus in catholica Ecclesia mihi a parentibus commendata, donec aliquid certi eluceret quo cursum dirigerem.

* * * * *

Hanc vitæ partem summatim recenset Aug. in lib. de util. credendi (c. 8.) si forsan Honorato viam eandem inire persuadeat: quædam autem habet illa narratio, quæ huic lucem affundant. "Edam tibi ut possum, cujusmodi viam usus fuerim, cum eo animo quærerem veram religionem, quo nunc exposui esse quærendam. Ut enim a vobis trans mare abscessi, jam cunctabundus atque hæsitans, quid mihi tenendum, quid dimittendum esset: quæ mihi cunctatio in dies major oboriebatur, ex quo illum hominem, cujus nobis adventus, ut nosti, ad explicanda omnia quæ nos movebant, quasi de cælo promittebatur, audivi, eumque excepta quadam eloquentiâ talem quales ceteros esse cognovi; rationem ipse mecum habui magnamque deliberationem jam in Italia constitutus, non utrum manerem in illa secta, in quam me incidisse poenitebat, sed quonam modo verum inveniendum esset, in cujus amorem suspiria mea nulli melius quam tibi nota sunt. Sæpe mihi videbatur non posse inveniri, magnique fluctus cogitationum mearum in Academicorum suffragium ferebantur. Sæpe rursus intuens quantum poteram, mentem humanam tam vivacem, tam sagacem, tam perspicacem, non putabam latere veritatem, nisi quod in ea quærendi modus lateret, eundemque ipsum modum ab aliqua divina auctoritate esse sumendum. Restabat quærere, quænam illa esset auctoritas; cum in tantis dissensionibus se quisque illam traditurum polliceretur. Occurrebat igitur inexplicabilis silva, cui demum inseri multum pigebat; atque inter hæc sine ulla requie, cupiditate reperiendi veri animus agitabatur. Dissuebam me tamen magis magisque ab istis, quos jam deserere proposueram. Restabat autem aliud nihil in tantis periculis, quam ut divinam providentiam lacrymosis et miserabilibus vocibus, ut opem mihi ferret, deprecarer. Atque id sedulo faciebam: et jam fere me commoverant nonnulæ disputationes Mediolanensis episcopi, ut non sine spe aliqua de ipsa vetere Testamento multa quærere cuperem, quæ, ut scis, male nobis commendata exsecrabamur. Decreveramque tamdiu esse catechumenus in Ecclesia, cui traditus a parentibus eram, donec aut invenirem quod vellem, aut mihi persuaderem non esse quærendum. Opportunissimum ergo me ac valde docilem tunc invenire posset, si fuisset qui posset docere.

* * * * *

{82}

LIBER SEXTUS.

Monnicæ matris ejus, adventus, et pium erga Ambrosium obsequium. Ambrosii mores et vitæ habitus. Aug. annum ætatis agens trigesimum, Ambrosii conciones frequentat, et doctrinam Catholicam a Manichæis falso insimulari clarius intelligit; fidei tamen naturam et utilitates haud attingit. Alypii amici ejus mores. In diversa rapitur, dum de vita melius instituenda deliberat; mortis quoque ac judicii metu perculsus, ad vitæ conversionem in dies accenditur.

[Sidenote: I. Augustinus nec Manichæus nec catholicus.]

1. Spes mea a juventute mea, ubi mihi eras, et quo recesseras? An vero non tu feceras me, et discreveras me a quadrupedibus et volatilibus coeli? Sapientiorem me feceras, et [Sidenote: Is. 50, 10. Ps. 34, 6.] _ambulabam per tenebras et lubricum_, et quærebam te foris[128] a me, et non inveniebam Deum cordis mei; et veneram in profundum maris, et diffidebam et desperabam de inventione veri. Jam venerat ad me mater pietate fortis, terra marique me sequens, et in periculis omnibus de te secura. Nam et per marina discrimina ipsos nautas consolabatur, a quibus rudes abyssi viatores, cum perturbantur, consolari solent; pollicens eis perventionem cum salute, quia hoc ei tu per visum pollicitus eras. Et invenit me periclitantem quidem graviter desperatione indagandæ veritatis. Sed tamen ei cum indicassem, non me quidem jam esse manichæum, sed neque catholicum christianum, non, quasi inopinatum aliquid audierit, exsilivit lætitia; cum jam secura fieret ex ea parte miseriæ meæ, in qua me tanquam mortuum sed resuscitandum tibi flebat, et [Sidenote: Luc. 7, 14. 15.]_feretro_ cogitationis _efferebat_, ut diceres filio viduæ: _Juvenis_, _tibo dico_, _surge_; et revivisceret et _inciperet loqui, et traderes illum matri suæ_. Nulla ergo turbulenta exsultatione trepidavit cor ejus, cum audisset ex tanta parte jam factum quod tibi quotidie plangebat ut fieret; veritatem me nondum adeptum, sed falsitati jam ereptum: imo vero quia certa erat, et quod restabat te daturum, qui totum {83} promiseras; placidissime et pectore pleno fiduciæ respondit mihi, credere se in Christo, quod priusquam de hac vita emigraret, me visura esset fidelem catholicum. Et hoc quidem mihi. Tibi autem, fons misericordiarum, preces et lacrymas densiores*, ut accelerares adjutorium tuum et illuminares tenebras meas; et studiosius ad Ecclesiam currere, et in Ambrosium* ora suspendi, [Sidenote: Joh. 4, 14.]_ad fontem salientis aquæ in vitam æternam_. Diligebat autem illum virum [Sidenote: Gal. 4, 14.]_sicut angelum Dei_, quod per illum cognoverat me interim ad illam ancipitem fluctuationem jam esse perductum, per quam transiturum me ab ægritudine ad sanitatem, intercurrente arctiore periculo*, quasi per accessionem quam criticam medici vocant, certa præsumebat.

[Sidenote: II. Epulæ et synaxis apud sepulcra martyrum.]

2. Itaque cum ad Memorias[129] sanctorum, sicut in Africa solebat, pultes et panem et merum attulisset, atque ab ostiario prohiberetur; ubi hoc episcopum vetuisse cognovit, tam pie atque obedientur amplexa est, ut ipse mirarer* quam facile accusatrix potius consuetudinis suæ, quam disceptatrix illius prohibitionis effecta sit. Non enim obsidebat spiritum ejus vinolentia, eamque stimulabat in odium veri amor vini, sicut plerosque mares et feminas, qui ad canticum sobrietatis, sicut ad potionem aquatam madidi nauseant. Sed illa cum attulisset canistrum cum solemnibus epulis prægustandis atque largiendis, plus etiam quam unum pocillum* pro suo palato satis sobrio temperatum, unde dignationem sumeret, non ponebat. Et si multæ essent, quæ illo modo videbantur {84} honorandæ, memoriæ defunctorum; idem ipsum unum, quod ubique poneret, circumferebat; quo jam non solum aquatissimo, sed etiam tepidissimo* cum suis præsentibus per sorbitiones exiguas partiretur: quia pietatem ibi quærebat, non voluptatem. Itaque ubi comperit a præclaro prædicatore atque antistite pietatis præceptum esse ista non fieri, nec ab eis qui sobrie facerent, ne ulla occasio se ingurgitandi daretur ebriosis[130], et quia illa quasi parentalia superstitioni gentilium essent simillima; abstinuit se libentissime: et pro canistro pleno terrenis fructibus, plenum purgatioribus votis pectus ad memorias martyrum afferre didicerat; ut et quod posset daret egentibus, et sic communicatio[131] Dominici corporis illic celebraretur, cujus passionis imitatione immolati et coronati sunt martyres. Sed tamen videtur mihi, Domine Deus meus, et ita est in conspectu tuo de hac re cor meum, non facile fortasse de hac amputanda consuetudine matrem meam fuisse cessuram, si ab alio prohiberetur, quem non sicut Ambrosium diligebat, quem propter salutem meam maxime diligebat; eam vero ille propter ejus religiosissimam conversationem, qua in bonis operibus tam [Sidenote: Rom. 12, 11.]_fervens spiritu_ frequentabat ecclesiam: ita ut sæpe erumperet, cum me videret, in ejus prædicationem*, gratulans mihi quod talem matrem haberem; nesciens qualem illa me filium, qui dubitabam de illis omnibus, et inveniri posse _viam vitæ_ minime putabam.

[Sidenote: III. Occupationes et studia Ambrosii.]

3. Nec jam ingemiscebam orando ut subvenires mihi; sed ad quærendum intentus, et ad disserendum inquietus erat animus meus. Ipsumque Ambrosium felicem quemdam hominem secundum sæculum opinabar, quem sic tantæ potestates honorarent; cælibatus tantum ejus mihi laboriosus videbatur. Quid autem ille spei gereret, et adversus ipsius excellentiæ tentamenta quid luctaminis haberet, quidve solaminis in adversis, et occultum os ejus quod erat in corde ejus, quam sapida gaudia de pane tuo ruminaret[132]; nec {85} conjicere noveram, nec expertus eram: nec ille sciebat æstus meos, nec foveam periculi mei. Non enim quærere ab eo poteram quod volebam, sicut volebam, secludentibus me ab ejus aure atque ore catervis negotiosorum hominum, quorum infirmitatibus serviebat. Cum quibus quando non erat, quod per exiguum temporis erat, aut corpus reficiebat necessariis sustentaculis, aut lectione animum. Sed cum legebat, oculi ducebantur per paginas, et cor intellectum rimabatur, vox autem et lingua quiescebant. Sæpe cum adessemus, non enim vetabatur quisquam ingredi, aut ei venientem nuntiari mos erat; sic eum legentem vidimus tacite, et aliter nunquam: sedentesque in diuturno silentio (quis enim tam intento esse oneri auderet?) discedebamus, et conjectabamus eum parvo ipso tempore, quod reparandæ menti suæ nanciscebatur, feriatum ab strepitu causarum alienarum, nolle in aliud avocari; et cavere fortasse ne auditore suspenso et intento, si qua obscurius posuisset ille quem legeret, etiam exponere necesse esset; aut de aliquibus difficilioribus disceptare quæstionibus, atque huic operi temporibus impensis, minus quam vellet voluminum evolveret: quanquam et causa servandæ vocis, quæ illi facillime obtundebatur, poterat esse justior tacite legendi. Quolibet tamen animo id ageret, bono utique ille vir agebat.

4. Sed certe mihi nulla dabatur copia sciscitandi quæ cupiebam de tam sancto oraculo tuo pectore illius, nisi cum aliquid breviter esset audiendum. Æstus autem illi mei otiosum eum valde, cui refunderentur, requirebant, nec unquam inveniebant. Et eum quidem in populo [Sidenote: 2 Tim. 2, 15.]_verbum veritatis recte tractantem_ omni die dominico audiebam; et magis magisque mihi confirmabatur omnes versutarum calumniarum nodos, quos illi deceptores nostri adversus divinos Libros innectebant, posse dissolvi. Ubi vero etiam comperi ad imaginem tuam hominem a te factum, a spiritualibus filiis tuis quos de matre Catholica per gratiam regenerasti, non sic {86} intelligi ut humani corporis forma te terminatum crederent atque cogitarent: quanquam quomodo se haberet spiritualis substantia, ne quidem tenuiter atque in ænigmate suspicabar; tamen gaudens erubui non me tot annos adversus catholicam fidem, sed contra carnalium cogitationum figmenta latrasse. Eo quippe temerarius et impius fueram, quod ea quæ debebam quærendo dicere* accusando dixeram. Tu enim, altissime et proxime, secretissime et præsentissime, cui membra non sunt alia majora et alia minora, sed ubique totus es, et nusquam locorum es; non es utique forma ista corporea: tamen _fecisti hominem ad imaginem tuam_; et ecce ipse a capite usque ad pedes in loco est.

[Sidenote: IV. Doctrinam Ecclesiæ Ambrosio concionante intelligit.]

5. Cum ergo nescirem quomodo hæc subsisteret imago tua, pulsans* proponerem quomodo credendum esset, non insultans opponerem quasi ita creditum esset: tanto igitur acrior cura rodebat intima mea quid certi retinerem, quanto me magis pudebat tam diu illusum et deceptum promissione certorum, puerili errore et animositate, tam multa incerta quasi certa garrisse. Quod enim falso essent, postea mihi claruit. Certum tamen erat quod incerta essent, et a me aliquando pro certis habita fuissent, cum Catholicam tuam cæcis contentionibus accusarem, etsi nondum compertam vera docentem, non tamen ea docentem quæ graviter accusabam. Itaque confundebar, et convertebar: et gaudebam, Deus meus, quod Ecclesia* unica corpus Unici tui, in qua mihi nomen Christi infanti est inditum, non saperet infantiles nugas; neque hoc haberet in doctrina sua sana, quod te creatorem omnium in spatium loci quamvis summum et amplum, tamen undique terminatum membrorum humanorum figura contruderet.

6. Gaudebam etiam quod vetera scripta Legis et Prophetarum jam non illo oculo mihi legenda proponerentur, quo antea videbantur absurda, cum arguebam tanquam ita sentientes sanctos tuos; verum autem non ita sentiebant: et tanquam regulam diligentissime commendaret, sæpe in popularibus sermonibus suis dicentem Ambrosium lætus audiebam, [Sidenote: 2 Cor. 3, 6.]_Littera occidit; spiritus autem vivificat_: cum ea quæ ad litteram perversitatem docere videbantur, remoto mystico velamento spiritualiter aperiret, non dicens quod me offenderet, quamvis ea diceret, quæ utrum vera essent adhuc ignorarem. Tenebam enim cor meum ab omni assensione, timens præcipitium; et {87} suspendio magis necabar. Volebam enim eorum quæ non viderem ita me certum fieri, ut certus essem quod septem et tria decem sint. Neque enim tam insanus eram, ut ne hoc quidem putarem posse comprehendi; sed sicut hoc, ita cætera cupiebam, sive corporalia quæ coram sensibus meis non adessent; sive spiritualia, de quibus cogitare nisi corporaliter nesciebam. Et sanari credendo poteram[133], ut purgatior acies mentis meæ dirigeretur aliquo modo in veritatem tuam semper manentem, et ex nullo deficientem. Sed sicut evenire assolet ut malum medicum expertus, etiam bono timeat se committere; ita erat valetudo animæ meæ, quæ utique nisi credendo sanari non poterat, et ne falsa crederet, curari recusabat; resistens manibus tuis, qui medicamenta fidei confecisti, et sparsisti super morbos orbis terrarum, et tantam illis auctoritatem tribuisti.

[Sidenote: V. De sacrorum Librorum auctoritate et necessario usu.]

7. Ex hoc tamen quoque jam præponens doctrinam catholicam, modestius ibi minimeque fallaciter sentiebam juberi ut crederetur quod non demonstrabatur (sive esset quid, sed cui forte non esset, sive nec quid esset[134]), quam illic temeraria pollicitatione scientiæ credulitatem irrideri; et postea tam multa fabulosissima et absurdissima, quia demonstrari non poterant, credenda imperari[135]. Deinde paulatim tu, Domine, {88} manu mitissima et misericordissima pertractans et componens cor meum, consideranti quam innumerabilia crederem quæ non viderem*, neque cum gererentur adfuissem; sicut tam multa in historia gentium[136], tam multa de locis atque urbibus quæ non videram, tam multa amicis, tam multa medicis, tam multa hominibus aliis atque aliis; quæ nisi crederentur, omnino in hac vita nihil ageremus[137]; postremo, quam inconcusse fixum {89} fide retinerem, de quibus parentibus ortus essem, quod scire non possem, nisi audiendo credidissem: persuasisti mihi, non qui crederent Libris tuis, quos tanta in omnibus fere gentibus auctoritate fundasti[138]; sed qui non crederent esse culpandos, nec audiendos esse, si qui forte mihi dicerent: Unde scis illos Libros unius veri et veracissimi Dei spiritu esse humano generi ministratos? Idipsum enim maxime credendum erat, quoniam nulla pugnacitas calumniosarum quæstionum, per tam multa quæ legeram inter se confligentium philosophorum, extorquere mihi potuit ut aliquando non crederem, te esse quidquid esses quod ego nescirem; aut administrationem rerum humanarum ad te pertinere.

8. Sed id credebam aliquando robustius, aliquando exilius; semper tamen credidi et esse te, et curam nostri gerere; etiamsi ignorabam vel quid sentiendum esset de substantia tua, vel quæ via duceret aut reduceret ad te. Ideoque cum essemus infirmi ad inveniendam liquida ratione veritatem, et ob hoc nobis opus esset auctoritate sanctarum Litterarum; jam credere coeperam nullo modo te fuisse tributurum tam excellentem illi Scripturæ per omnes jam terras auctoritatem, nisi et per ipsam tibi credi, et per ipsam te quæri voluisses. Jam enim absurditatem quæ me in illis Litteris solebat offendere, cum multa ex eis probabiliter exposita audissem, ad sacramentorum altitudinem referebam: eoque mihi illa venerabilior et sacrosancta fide dignior apparebat auctoritas, quo et omnibus ad legendum esset in promptu, et secreti sui dignitatem in intellectu profundiore servaret; verbis apertissimis et humillimo genere loquendi se cunctis præbens, et exercens intentionem eorum, qui non sunt leves corde: ut exciperet omnes populari sinu, et per angusta foramina paucos ad te trajiceret, multo tamen plures, quam si nec tanto apice auctoritatis emineret, nec turbas gremio sanctæ humilitatis hauriret. Cogitabam hæc, et aderas mihi; suspirabam, et audiebas me: fluctuabam, et gubernabas me; ibam per viam sæculi latam, nec deserebas.

{90}

[Sidenote: VI. De miseria ambitiosorum, adducto exemplo mendici lætantis].

9. Inhiabam honoribus, lucris, conjugio; et tu irridebas. Patiebar in eis cupiditatibus amarissimas difficultates, te propitio tanto magis, quanto minus sinebas mihi dulcescere quod non eras tu. Vide cor meum, Domine, qui voluisti ut hoc recordarer et confiterer tibi. Nunc tibi inhæreat anima mea, quam de visco tam tenaci mortis exuisti. Quam misera erat! et sensum vulneris tu pungebas, ut relictis omnibus converteretur ad te qui es super omnia, et sine quo nulla essent omnia; converteretur, et sanaretur. Quam ergo miser eram, et quomodo egisti ut sentirem miseriam meam, die illo quo cum pararem recitare Imperatori laudes[139], quibus plura mentirer, et mentienti faveretur ab scientibus, easque curas anhelaret cor meum, et cogitationum tabificarum febribus æstuaret; transiens per quemdam vicum Mediolanensem, animadverti pauperem mendicum, jam credo saturum, jocantem atque lætantem: et ingemui, et locutus sum cum amicis qui mecum erant, multos dolores insaniarum nostrarum; quia omnibus talibus conatibus nostris, qualibus tunc laborabam, sub stimulis cupiditatum trahens infelicitatis meæ sarcinam, et trahendo exaggerans, nihil vellemus aliud nisi ad securam lætitiam pervenire, quo nos mendicus ille jam præcessisset, nunquam fortasse illuc venturos! Quod enim jam ille pauculis et emendicatis nummulis adeptus erat, ad hoc ego tam ærumnosis anfractibus et circuitibus ambiebam, ad lætitiam scilicet temporalis felicitatis. Non enim verum gaudium habebat, sed et ego illis ambitionibus multo falsius quærebam. Et certe ille lætabatur, ego anxius eram; securus ille, ego trepidus. Et si quisquam percontaretur me, utrum mallem exsultare an metuere; responderem, Exsultare. Rursus si interrogaret, utrum me talem mallem qualis ille, an qualis ego tunc essem; meipsum curis timoribusque confectum eligerem: sed perversitate; numquid veritate? Neque enim eo me præponere illi debebam, quo doctior eram, quoniam non inde gaudebam, sed placere inde quærebam hominibus; non ut eos docerem, sed tantum ut placerem. Propterea et tu baculo disciplinæ tuæ [Sidenote: Ps. 41, 11. v. Sabat.]_confringebas ossa mea_.

