Part 40
[331] Nec putandus est Deus informem prius fecisse materiam, et, intervallo aliquo interposito temporis, formasse quod prius informe fecerat; sed sicut a loquente fiunt verba sonantia, ubi non prius vox informis post accepit formam, sed formata profertur: ita intelligendus est Deus de materia quidem informi fecisse mundum, sed simul eam concreasse mundo. Non tamen inutiliter prius narratur unde aliquid fit, et postea quod inde fit; quia et si potest utrumque simul fieri, non simul potest utrumque narrari. Aug. contra Advers. Legis et Proph. l. i. c. 9. cf. de Gen. ad Lit. i. 14. v. 5. et sup. ad c. 20. p. 238. n. 328.
[332] Factæ itaque creaturæ motibus coeperunt currere tempora; unde ante creaturam frustra tempora requiruntur, quasi possint inveniri ante tempora tempora. Motus enim si nullus esset, vel spiritalis vel corporalis creaturæ, quo per præsens præteritis futura succederent, nullum esset tempus omnino: Moveri autem creatura non utique posset, si non esset. Potius ergo tempus a creatura, quam creatura coepit a tempore, utrumque autem ex Deo. Aug. de Gen. ad Lit. l. v. c. 5.
[333] Cum divinos libros legimus, in tanta multitudine verorum intellectuum, qui de paucis verbis eruuntur, et sanitate fidei Catholicæ muniuntur, id potissimum eligamus, quod certum apparuerit eum sensisse quem legimus. Si autem hoc latet, id certe quod circumstantia Scripturæ non impedit, et cum sana fide concordat. Si autem et Scripturæ circumstantia pertractari et discuti non potest, saltem id solum quod fides sana præscribit. Aliud est enim quid potissimum Scriptor senserit non dignoscere, aliud a regula pietatis errare. Si utrumque vitetur, perfecte se habet fructus legentis. Si vero utrumque vitari non potest, etiam si Scriptoris voluntas incerta sit, sacræ fidei congruam non inutile est eruisse sententiam. Aug. de Gen. ad Lit. l. i. fin.
[334] a Vid. l. i. §. 2. et n. 7. p. 2.
[335] Nec faciendis eguit, qui factis non eget. Aug. c. adv. Leg. et Proph. l. i. c. 4.
[336] Ille quippe servitute nostra non indiget, nos vero dominatione ejus indigemus, ut operetur et custodiat nos; et ideo verus et solus est Dominus, quia non illi ad suam, sed ad nostram utilitatem salutemque servimus. Aug. de Gen. ad Lit. l. viii. c. 11.
[337] Creatura, quamquam spiritalis et intellectualis et rationalis, potest habere informem vitam.--Aversa enim a sapientia incommutabili, stulte ac misere vivit, quæ informitas ejus est. Formatur autem conversa ad incommutabile lumen sapientiæ, quod est verbum Dei. A quo enim existit ut sit, utque vivat, ad illum convertitur ut sapienter et beate vivat. Aug. de Gen. ad Lit. l. i. c. 5.
[338] Quod cum ita sit, huic naturæ, quæ in tanta excellentia creata est, ut licet ipsa sit mutabilis, inhærendo tamen incommutabili bono, id est, summo Deo, beatitudinem consequatur, nec expleat indigentiam suam nisi utique beata sit, eique explendæ non sufficiat nisi Deus; profecto non illi adhærere vitium est. Aug. de Civ. Dei, l. xii. c. 1.
[339] Quid "montibus Dei" designetur, vid. Aug. in Joann. Tract. i. &c. et in Ps. 35, 7, ubi (§.10.) ita pergit; "Abyssum dicit profunditatem peccatorum, quo quisque pervenit contemnendo Deum. Sicut montes Dei justitia ejus, qui per gratiam ipsius fiunt magni: sic et per judicia ipsius fiunt in profundo, qui merguntur in ultima. Hac ergo delectent te montes, hac avertere ab abysso, et convertere ad id quod dicitur, 'Auxilium meum a Domino.' Sed unde? Quia 'levavi oculos meos in montes.' Quid est hoc? Latine dicam: In ecclesia Christi invenis abyssum, invenis et montes; invenis ibi pauciores bonos, quia montes pauci sunt, abyssus lata est, id est, multos male viventes ab ira Dei, quia sic egerunt ut traderentur in concupiscentias cordis sui, ut jam defendant peccata sua, et non confiteantur, sed dicant, Quare? Quid feci? Et ille illud fecit; et ille hoc fecit. Sed nondum es mons, nondum es abyssus: fuge abyssum, adtende in montes; sed nec remaneas in montibus. 'Auxilium enim tuum a Domino, qui fecit cælum et terram.'"
[340] Inde est civitatis sanctæ, quæ in sanctis Angelis sursum est, et origo, et informatio, et beatitudo. Nam si quæratur unde sit, Deus eam condidit; si unde sit sapiens, a Deo illuminatur; si unde sit felix, Deo fruitur. Subsistens modificatur, contemplans illustratur, inhærens jocundatur; est, videt; amat; in æternitate Dei viget; in veritate Dei lucet; in bonitate Dei gaudet. Aug. de Civ. Dei, l. xi. c. 24.
[341] Ille qui non alio, sed se ipso bono beatus est, ideo ipse miser non potest esse, quia non se potest amittere. Id. l. xii. c. 1.
[342] Intelligimus Filium in Principii nomine, qui non Patri, sed per seipsum creatæ--creaturæ principium est. Aug. de Gen. ad Lit. I. i. §. 12.
[343] Eadem iisdem fere verbis habet Aug. Ib. §. 13.
[344] Nulla re fruitur anima cum libertate, nisi qua fruitur cum securitate. Nemo autem securus est in iis bonis, quæ potest invitus amittere. Aug. de lib. Arb. l. ii. §. 37.
[345] Quæ est 'aqua sine substantia,' nisi aqua peccatorum sine substantia. Peccata enim non habent substantiam; inopiam habent, non substantiam; egestatem habent, non substantiam. Aug. ad loc. §. 9.
[346] Quo etiam peccato suo teste convincitur, bonam conditam se esse naturam. Nisi enim magnum et ipsa, licet non æquale conditori, bonum esset, profecto desertio Dei, tanquam luminis sui, malum ejus esse non posset. Nam sicut cæcitas oculi vitium est, et idem ipsum indicat ad lumen videndum oculum esse creatum, ac per hoc, etiam ipso vitio suo excellentius ostenditur coeteris membris membrum capax luminis;--ita natura quæ fruebatur Deo, optimam se institutam docet etiam ipso suo vitio, quo ideo misera est quia non fruitur Deo. Aug. de Civ. Dei, l. xxii. c. 1.
[347] Qualis est locus iste? Non dixit, Abscondes eos in sinu Abrahæ. Vilescat totum quidquid præter Deum est. Qui nos tuetur in loco vitæ hujus, ipse post istam vitam sit locus noster: quia et iste Psalmus, hoc ei ait superius, 'Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii.' Ergo erimus in vultu Dei absconditi. Quis sinus est in facie Dei, a me exspectatis audire? Purgate cor, ut ipse illuminet, et quem invocatis, intret. Esto domus ejus, et erit domus tua: habitet in te, et tu habitabis in eo. Si eum in hoc sæculo exceperis corde tuo, ille post hoc sæculum excipiet te vultu suo. Aug. ad Ps. 30, 21. Enarr. 4. §. 8.
[348] Porro rectissime Spiritus sanctus, cum sit Deus, vocatur etiam Donum Dei. Quod donum proprie quid nisi charitas intelligenda est, quæ perducit ad Deum, et sine qua quodlibet aliud donum Dei non perducit ad Deum? Aug. de Trin. l. xv. c. 18.
[349] Ita enim corpus pondere, sicut animus amore fertur, quocumque fertur. Aug. de Civ. Dei, l. xi. c. 28.
[350] "Et nos quidem in nobis, tametsi non æqualem, immo valde longeque distantem, neque coæternam, et, quo brevius totum dicitur, non ejusdem substantiæ, cujus est Deus, tamen qua Deo nihil sit in rebus ab eo factis natura propinquius, imaginem Dei, hoc est summæ illius Trinitatis, agnoscimus, adhuc reformatione perficiendam, ut sit etiam similitudine proxima. Nam et sumus, et nos esse novimus, et id esse ac nosse diligimus. In his autem tribus quæ dixi, nulla nos falsitas veri similis turbat." Aug. de Civ. Dei, l. xi. c. 26. "Sicut autem duo quædam sunt, mens et amor ejus, cum se amat: ita quædam duo sunt, mens et notitia ejus, cum se novit. Igitur ipsa mens et amor et notitia ejus, tria quædam sunt, et hæc tria unum sunt: et cum perfecta sunt, æqualia sunt. Si enim minus se amat quam est, ut, verbi gratia, tantum se amet hominis mens, quantum amandum est corpus hominis, cum plus sit ipsa quam corpus; peccat, et non est perfectus amor ejus. Item si amplius se amat quam est, velut si tantum se amet, quantum amandus est Deus, cum incomparabiliter minus sit ipsa quam Deus; etiam sic nimium peccat, et non perfectum habet amorem sui. Majore autem perversitate et iniquitate peccat, cum corpus tantum amat, quantum amandus est Deus. Item notitia si minor est, quam est illud quod noscitur, et plene nosci potest, perfecta non est. Mens vero cum se ipsam cognoscit, non se superat notitia sua; quia ipsa cognoscit, ipsa cognoscitur. Cum ergo se totam cognoscit, neque secum quidquam aliud, par illi est cognitio sua: quia neque ex alia natura est ejus cognitio, cum se ipsam cognoscit. Et cum se totam nihilque amplius percipit, nec minor nec major est. Recte igitur diximus, hæc tria cum perfecta sunt, esse consequenter æqualia.--Simul etiam admonemur, si utcumque videre possumus, hæc in anima exsistere, et tamquam involuta evolvi ut sentiantur et dinumerentur substantialiter, vel, ut ita dicam, essentialiter, non tamquam in subjecto, ut color aut figura in corporo, aut ulla alia qualitas aut quantitas. Quidquid enim tale est, non excedit subjectum in quo est. Non enim color iste aut figura hujus corporis potest esse, et alterius corporis. Mens autem amore quo se amat, potest amare et aliud præter se. Item non se solam cognoscit mens, sed et alia multa. Quamobrem non amor et cognitio tamquam in subjecto insunt menti; sed substantialiter etiam ista sunt, sicut ipsa mens: quia etsi relative dicuntur ad invicem, in sua tamen sunt singula quæque substantia.--At in illis tribus, cum se novit mens et amat se, manet trinitas, mens, amor, notitia; et nulla commixtione confunditur: quamvis et singula sint in semetipsis, et invicem tota in totis, sive singula in binis, sive bina in singulis. Itaque omnia in omnibus. Nam et mens est utique in se ipsa, quoniam ad se ipsam mens dicitur: quamvis noscens, vel nota, vel noscibilis, ad suam notitiam relative dicatur; amans quoque, et amata, vel amabilis, ad amorem referatur, quo se amat. Et notitia quamvis referatur ad mentem cognoscentem vel cognitam, tamen et ad se ipsam nota, et noscens dicitur: non enim sibi est incognita notitia, qua se mens ipsa cognoscit. Et amor, quamvis referatur ad mentem amantem, cujus amor est, tamen et ad se ipsum est amor, ut sit etiam in se ipso: quia et amor amatur, nec alio nisi amore amari potest, id est, se ipso. Ita sunt hæc singula in se ipsis. In alternis autem ita sunt, quia et mens amans in amore est, et amor in amantis notitia, et notitia in mente noscente." Aug. de Trin. l. ix. c. 4, 5. ubi pluribus rem persequitur, non quo Sacrosanctæ Trinitatis mysterium planum faciat, sed quo ostendat Deum "se non sine testimonio" in mente humana "reliquisse;" librum vero ita claudit; "Et est quædam imago Trinitatis, ipsa mens, et notitia ejus, et amor tertius: et hæc tria unum, atque una substantia. Nec minor proles, dum tantam se novit mens quanta est: nec minor amor, dum tantum se diligit quantum novit et quanta est."
[351] Ut quoniam coeli et terræ nomine sæpe in Ecclesia spiritales carnalesque significantur, coelos ostenderit pertinere ad serenam intelligentiam veritatis, dicens, 'Qui fecit coelos in intelligentia;' terram vero ad fidem simplicem parvulorum, sed prophetica et evangelica prædicatione firmissimam, quæ per baptismum solidatur, et ideo subjecerit, dicens, 'Fundavit terram super aquam.' Aug. de Gen. ad Lit. l. ii. §. 4. cf. Serm. 56. in Mat. 6. §. 7. et 57. §. 6.
[352] "Propter ipsum Christum, qui assidue in Scripturis mons appellatur." Aug. de div. Quæst. 83. §. 6. vid. sup. n. 215. p. 148. ad l. ix. §. 5.
[353] Quæ ergo abyssus, quam invocat abyssum? Si profunditas est abyssus, putamus non cor hominis abyssus est? Quid enim est profundius hac abysso? Loqui homines possunt, videre possunt per operationem membrorum, audiri in sermone: sed cujus cogitatio penetratur, cujus cor inspicitur? Quid intus gerat, quid intus possit, quid intus agat, quid intus disponat, quid intus velit, quid intus nolit, quis comprehendet? Puto non absurde intelligi abyssum hominum. Abyssus abyssum invocat, homo hominem. Abyssum invocant sancti prædicatores verbi Dei. Numquid et ipsi, non abyssus? Quanta profunditas infirmitatis latebat in Petro, quando quid in se ageretur intus nesciebat, et se moriturum cum Domino vel pro Domino temere promittebat! quanta abyssus erat! Quæ tamen abyssus nuda erat oculis Dei. Ergo omnis homo licet sanctus, licet justus, licet in multis proficiens, abyssus est, et abyssum invocat, quando homini aliquid fidei, aliquid veritatis propter vitam æternam prædicat. Sed tunc est utilis abyssus abysso invocatæ, quando fit in voce cataractarum tuarum. Aug. ad Ps. 41, 8. §. 13.
[354] Sentit se non videre quod cupit, et tamen sperare non desinit. Spes enim quæ videtur, non est spes. Intelligit tamen quare non videat, quia nondum nox peracta est, id est, tenebræ quas peccata meruerunt. Non ille es, inquit, qui possis videri ab eis, quorum ab oculis nox peccatorum nondum recessit: peracta ergo erroris mei nocte, et discedentibus tenebris, quas mihi peccatis meis feci, exaudies vocem meam. Aug. in Ps. 5, 4.
[355] Vid. sup. n. z. ad l. vii. §. 24.
[356] Extat enim authoritas divinarum Scripturarum, unde mens nostra deviare non debet; nec relicto Solidamento divini eloquii, per suspicionum suarum abrupta præcipitari, ubi nec sensus corporis regit, nec perspicua ratio veritatis elucet. Aug. de Trin. 1. iii. c. 10. Hanc auctoritatem primo posuit Deus in Ecclesia sua, inde cæpit exsequi cætera; posuit enim coelum, et extendit sicut pellem. Id. in Ps. 103, §. 8.
[357] "Mortuorum dicta, quia non eorum, sed per eos illius erant, qui extendit cælum sicut pellem, manent usque ad posteritatem nostram. Nam post mortem plus innotuerunt Prophetæ et Apostoli, non erant tam noti cum viverent: Prophetas vivos sola Judæa habuit, mortuos omnes gentes. Cum enim viverent, nondum erat extenta pellis, nondum erat extentum cælum, ut tegeret orbem terrarum." Aug. ad Ps. 103. §. 8. Cæterum "typum" hunc, quo "coeli" ministros Dei designant, varie illustrat ad hunc loc. et ad Ps. 8, 4. §.7. Ps. 18, 1. Ps. 32, 6. §. 4-7. Ps. 146, 8. §. 15.
[358] Imprimis Manichæos. vid. sup. l. iv. §. 26. et nott. 92. 93. 94.
[359] Propterea enim legitur lex, quia nondum venimus ad illam sapientiam, quæ implet corda et mentes intuentium; et non opus erit ut aliquid ibi nobis legatur. Quia in eo quod nobis legitur, syllabæ sonant et transeunt; illa lux veritatis non præterit, sed fixa permanens inebriat corda videntium. Aug. in Ps. 93. §. 6.
[360] "'Spes omnium finium terræ et in mari longe:' et quia 'in mari,' ideo 'longe.' Mare enim in figura dicitur sæculum hoc, salsitate amarum, procellis turbulentum; ubi homines cupiditatibus perversis et pravis, facti sunt velut pisces invicem se devorantes. Ille si non esset spes, et in mari longe, non diceret discipulis suis, 'Faciam vos piscatores hominum.' Jam in mari capti per retia fidei, gaudeamus nos ibi natare adhuc intra retia; quia adhuc mare hoc sævit procellis, sed retia quæ nos ceperunt, perducentur ad littus. Littus est finis maris; ergo perventio in finem sæculi. Interim intra ipsa retia, Fratres, bene vivamus; non retia rumpentes foras exeamus." Aug. in Ps. 64, 6. §. 9.
[361] Deus itaque super omnia, qui condidit omnia, et regit omnia, omnes naturas bonus creat; omnes voluntates justus ordinat. Aug. de Gen. ad Lit. l. viii. c. 9. vid. sup. l. i. c. 10. p. 9. n. 13. l. v. c. 2. p. 63. n. 98.
[362] "'Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes, terra dedit fructum suum.' Quem 'fructum?' 'Confiteantur tibi populi omnes.' Terra erat, spinis plena erat: accessit eradicantis manus, accessit vocatio majestatis ejus et misericordiæ, coepit terra 'confiteri,' jam 'dat terra fructum suum.' Daret fructum suum, nisi ante compluerentur? Daret terra fructum suum, nisi misericordia Dei veniret desuper?--Ergo hoc factum est, ibi pluente Domino per os suum, facta sunt quæ legimus in Evangelio; quo pluente per nubes suas, missis Apostolis, et prædicantibus veritatem, terra amplius dedit fructum suum, et ista seges jam implevit orbem terrarum." Aug. ad Ps. 66, 6. §. 8.
[363] Distat tamen ab æternorum contemplatione actio qua bene utimur temporalibus rebus, et illa sapientiæ, hæc scientiæ deputatur. Quamvis enim et illa quæ sapientia est, possit scientia nuncupari, sicut et Apostolus loquitur, ubi dicit, "Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum;" quam scientiam profecto contemplationis Dei vult intelligi, quod sanctorum erit præmium summum: tamen ubi dicit, "Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ secundum eundem Spiritum;" hæc utique duo sine dubitatione distinguit, licet non ibi explicet quid intersit, et unde possit utrumque dignosci. Verum scripturarum sanctarum multiplicem copiam scrutatus, invenio scriptum esse in libro Job, eodem sancto viro loquente, "Ecce pietas est sapientia, abstinere autem a malis est scientia." In hac differentia intelligendum est, ad contemplationem sapitentiam, ad actionem scientiam pertinere. Pietatem quippe hoc loco posuit Dei cultum, quæ Græce dicitur [Greek: Theosebeia]. Nam hoc verbum habet ista sententia in codicibus Græcis. Et quid est in æternis excellentius quam Deus, cujus solius immutabilis est natura? Et quis cultus ejus, nisi amor ejus, quo nunc desideramus eum videre, credimusque et speramus nos esse visuros; et quantum proficimus 'videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem in manifestatione?' Aug. de Trin. l. xii. §. 22. add. §. 25. l. xiii. §. 1. de div. quæst. ad Simplic. l. ii. §. 3. et in Ps. 135. §. 8.
[364] Si discernimus duo Testamenta, Vetus et Novum, non sunt eadem sacramenta, nec eadem promissa, eadem tamen pleraque præcepta. Sacramenta non eadem, quia alia sunt sacramenta dantia salutem, alia promittentia Salvatorem. Sacramenta novi Testamenti dant salutem, sacramenta veteris Testamenti promiserunt Salvatorem. Cum ergo jam teneas promissa, quid quæris promittentia, habens jam Salvatorem? Mutata sunt sacramenta, facta sunt faciliora, pauciora, salubriora, felicioria. Aug. in Ps. 73. §. 2.
[365] Nihil enim horum est, quod in hujus sæculi nocte non sit necessarium; quæ cum transierit, necessaria ista non erunt, ideo 'in potestatem noctis.' Aug. in Ps. 135. §. 8.
[366] Quia a deliciis ad delicias migrare cupiebat, et has quibus delectabatur relinquere formidabat, abscessit tristis ad thesauros suos terrenos. Aug. Serm. 38. c. 5.
[367] Dominus Deus noster fidem in qua vivimus, et ex qua vivimus, per libros sanctos, Scripturas sanctas multipliciter nobis varieque diffudit, sacramenta quidem verborum varians, fidem tamen unam commendans. Una enim eademque res ideo multis modis dicitur, ut modo ipso dicendi propter fastidium varietur, sed propter concordiam una teneatur. Aug. in Ps. 46. init.
[368] Et quia in Baptismo, quem acceperunt, inconcussa credulitate consistunt, ideo dictum est, "Firmavit terram super aquas." Aug. in Ps. 135. §. 8.
[369] Tertull. de Bapt. c. 1. Nos Pisciculi secundum [Greek: ICHTHYN] nostrum Jesum Christum in aqua nascimur; nec aliter quam in aqua permanendo salvi sumus. Optat. cont. Parmen. l. iii. p. 62. Hic est Piscis qui in Baptismate per invocationem Frontalibus undis inseritur, ut quæ aqua fuerat, a Pisce etiam Piscina vocitetur. Cujus Piscis nomen, secundum Appellationem Græcam in uno nomine per singulas Literas turbam sanctorum nominum continet, [Greek: ICHTHYS] quod est Latine, Jesus Christus Dei Filius Salvator.
[370] Nulla vita est, quæ non sit ex Deo, quia Deus utique summa vita est, et ipse fons vitæ.--Vita ergo voluntario defectu deficiens ab eo, qui eam fecit, et cujus essentia fruebatur, et volens contra Dei legem frui corporibus, quibus eam Deus præfecit, vergit ad nihilum. Nam si ea quæ moriuntur, penitus morerentur, ad nihilum sine dubio pervenirent: sed tantum moriuntur, quantum minus essentiæ participant. Aug. de vera Rel. c. 11.
[371] Et quod eis dictum est, Habete potestatem, &c.: salvo quidem intellectu, quo manifestum est omnibus his animalibus hominem ratione dominari; recte tamen intelligitur etiam spiritaliter; ut omnes affectiones et motus animi, quos habemus istis animalibus similes, subditos haberemus, et eorum dominaremur per temperantiam et modestiam. Cum enim non reguntur isti motus, erumpunt et pergunt in foedissimas consuetudines, et per diversas perniciosasque delectationes nos rapiunt, et faciunt similes omni generi bestiarum. Cum autem reguntur et subjiciuntur, omnino mansuescunt, et nobiscum concorditer vivunt. Non enim a nobis alieni sunt motus animi nostri. Pascuntur etiam nobiscum cognitione rationum et morum optimorum, et vitæ æternæ, tamquam herbis seminalibus et lignis fructiferis et herbis viridibus. Et hæc est hominis vita beata atque tranquilla, cum omnes motus ejus rationi veritatique consentiunt; et vocantur gaudia, et amores sancti, et casti, et boni. Si autem non consentiunt, nihilo minus dum negligenter geruntur, conscindunt et dissipant animum, et faciunt vitam miserrimam; et vocantur perturbationes, et libidines, et concupiscentiæ malæ. De quibus jam nobis præcipitur, ut eas cum quanto possumus labore crucifigamus in nobis, 'donec absorbeatur mors in victoriam.' Dicit enim Apostolus: 'qui autem Jesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum perturbationibus et concupiscentiis.' Aug. de Gen. c. Manich. l. i. c. 20.
[372] Illa est igitur plena satietas animorum, hæc est beata vita, pie perfecteque cognoscere a quo inducaris in veritatem, qua veritate perfruaris, per quid connectaris summo modo. Quæ tria unum Deum intelligentibus unamque substantiam, exclusis vanitatibus variæ superstitiones, ostendunt. de Vita Beata, §. 35.
[373] Vid. sup. §. 29. not. 369
[374] Penuriam quippe pati quorumcumque hominum est; sed scire penuriam pati magnorum est. Sic et abundare quis non potest? Sed scire et abundare non nisi eorum est quos abundantia non corrumpit. Aug. de Bonæ conjug. c. 21.
[375] Sane non est negligenter prætereundum quod dictum est, 'Et vidit Deus omnia quæcumque fecit, esse bona valde.' Cum enim de singulis ageret, dicebat tantum, 'Vidit Deus quia bonum est;' cum autem de omnibus diceretur, parum fuit dicere 'bona,' nisi adderetur et 'valde.' Si enim singula opera Dei cum considerantur a prudentibus, inveniuntur habere laudabiles mensuras et numeros et ordines in suo quæque genere constituta, quanto magis omnia simul, id est ipsa universitas, quæ istis singulis in unum collectis, impletur! Omnis enim pulcritudo quæ partibus constat, multo est laudabilior in toto quam in parte: sicut in corpore humano, si laudamus oculos solos, et cetera si pulcra singula et sola laudamus; quanto magis totum corpus, cui omnia membra, quæ singula pulcra sunt, conferunt pulcritudinem suam: ita ut manus pulcra, quæ etiam sola laudabatur in corpore, si separetur a corpore, et ipsa amittat gratiam suam, et cetera sine illa inhonesta sint: tanta est vis et potentia integritatis et unitatis, ut etiam quæ multa sunt bona tunc placeant, cum in universum aliquid conveniunt et concurrunt. Universum autem ab unitate nomen accepit. Quod si Manichæi considerarent, laudarent universitatis auctorem et conditorem Deum; et quod eos propter conditionem nostræ mortalitatis in parte offendit, redigerent ad universi pulcritudinem, et viderent quemadmodum Deus fecerit omnia non solum bona, sed etiam bona valde. Aug. de Gen. c. Man. 1. i. c. 21.
[376] Manichæi. "Offensi enim quibusdam rebus, et rursus quibusdam delectati, non earum quibus offenduntur, sed earum quibus delectantur volunt esse authorem Deum." Aug. de Vera Relig. c. 9. vide sup. l. vii. c. 14 et 16.
[377] Manichæus duas dicit esse naturas, unam bonam et alteram malam; bonam, quæ fecit mundum, malam, de qua factus est mundus. Euod. de fide c. 49.