# Confessiones

## Part 38

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/confessiones-33849/index.md

[190] Symbolum sc. Apostolicum, quod Catechumenis memoria tenendum tradebatur, ab iis autem reddebatur i.e. publice recitabatur antequam Sacramento Baptismi initiarentur: "Sacrosancti martyrii Symbolum, quod simul accepistis et singuli hodie reddidistis, verba sunt inquibus matris Ecclesiæ fides supra fundamentum stabile, quod est Christus Dominus, solidata firmatur. 'Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus.' Accepistis ergo et reddidistis, quod animo et corde retinere debetis, quod in stratis vestris dicatis, quod in plateis cogitetis, et quod inter cibos non obliviscamini: in quo etiam dormientes corpore, corde vigiletis. Fides ergo hæc et salutis est regula "credere nos in Deum Patrem omnipotentem, &c." (Aug. Serm. 215. in redditione symboli.) "Die sabbati quando vigilaturi sumus in Dei misericordia, reddituri estis non Orationem sed symbolum. (Id. Serm. 58. §. ult.) Ista quæ breviter audistis, non solum credere, sed etiam totidem verbis memoriæ commendare et ore proferre debetis. (Id. Serm. 214. in tradit. Symb. 3. §. 2.) Nec ut eadem verba Symboli teneatis, ullo modo debetis scribere, sed audiendo perdiscere nec cum didiceritis, scribere, sed memoria semper tenere atque recolere.--"Hoc est Testamentum quod ordinabo eis post dies illos," dicit Dominus, "dando legem meam in mente eorum, et in corde eorum scribam eam." Hujus rei significandæ causa, audiendo Symbolum discitur; nec in tabulis vel in aliqua materia sed in corde scribitur. (Id. Serm. 212. §. 2.) Vid. et Liturg. Rom. (Assem. Cod. Liturg. t. i. p. 11 sqq. 16.) Goth. et Gallic. (p. 30 sqq. p. 38 sq. 40 sq. &c.)

[191] Vid. inf. l. xii. §. 12. l. xiii. §. 11.

[192] "Ut Scipio, subjecta Africa, Africani sibi nomen assumpsit--ita et Saulus ad prædicationem gentium missus, a primo Ecclesiæ spolio, Proconsule Sergio Paulo, victoriæ suæ trophæa retulit erexitque vexillum ut Paulus diceretur e Saulo." Hieron. Comm. in Ep. ad Philem. init. Hanc opinionem memorat, neque omnino improbat Origenes, Apostolum tamen binominem potius fuisse censet; (Præf. in Comm. in Ep. ad Rom.) Chrys. nomen ejus Dei jussu immutatum fuisse ait, quod haud dubie verum est, neque tamen ei repugnat, quod hac occasione factum fuerit.

[193] Contra ac statuerunt Manichæi, vid. sup. l. iv. §. 26. n. 93. p. 59. n. 94. p. 60. l. v. §. 18. n. 112. p. 74.

[194] Illa est enim peccati poena justissima, ut amittat unusquisque quo bene uti noluit; id est, ut qui sciens recte non facit, amittat scire quid rectum sit; et qui recte facere cum possit noluit, amittat posse cum velit. Aug. de lib. arb. l. v. c. 18.

[195] Militare, pro, aliquo officio defungi in curia Principis, usurpant Scriptores, quo sensu [Greek: politeuesthai] dixit Theophanes. Qui igitur Principi in quolibet officio, seu in qualibet dignitate palatina, civili, aut militari deserviebat, ei "militare" dicebatur, ejusque esse "miles." Du Cange (vid. inf. l. ix. c. 8. Aug. de Civ. Dei, v. 6.) unde dicitur "Miles utriusque militiæ" qui armatam profitetur simul et literatam seu legalem. Carpent. Suppl.

[196] Natus est A.D. 251. Vid. de eo Athanasii Vita S. Antonii Opp. t. i. p. 793 sqq. Tillemont Hist. Eccl. t. vii. p. 46 sqq. Repertor, Britann. t. ix. p. 41. 158. 277. Plura testimonia de hoc opere S. Athanasii, e cæteris patribus exhibent PP. Benedict. l. c. p. 785 sqq. unde colligi potest quanti Antonium Christiani veteres habuerint. Eum appellat Aug. "sanctum et perfectum virum, qui sine ulla scientia litterarum scripturas Divinas et memoriter audiendo tenuisse, et prudenter cogitando intellexisse prædicatur." de Doctr. Christian. Prolog. §. 4.

[197] Vid. Athanasii Vita S. Anton. §. 54. 56. sqq. Tillemont l. c. art. 7. Repert. Brit. l. c. p. 577 sqq.

[198] Requirant, quam magnum illic [in Ægypto] gregem colligat, quantam numerositatem sanctorum atque sanctarum habeat contemnentium penitus mundum. Grex ille tantum crevit, ut etiam inde superstitiones expulerit. Aug. Serm. 138. §. 10. Florebat Ægyptus ea tempestate, non solum eruditis in Christiana philosophia viris, verum etiam his qui per vastum eremum commanentes, signa et prodigia Apostolica, simplicitate vitæ et cordis sinceritate, faciebant--ut vere compleretur Apostoli dictum, "quia ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia." Ruff. H. E. l. ii. c. 8.

[199] Difficilius est virtutem in multiplici hominum genere, et in ista vita turbulentiore servare.--Difficillimum est hic tenere optimum vitæ modum, et animum pacatum atque tranquillum. Quippe, ut breviter explicem, hi, [Episcopi presbyteri, diaconi, et cujuscemodi ministri divinorum Sacramentorum] agunt ubi vivere discitur, illi [Monachi] ubi vivitur. Nec ideo tamen laudabile Christianorum genus contempserim, eorum scilicet qui in civitatibus degunt, a vulgari vita remotissimi. Vidi ego diversorium sanctorum Mediolani, non paucorum hominum, quibus unus presbyter præerat vir optimus et doctissimus. De Morib. Eccl. Cath. c. 32, 33.

[200] Vid. sup. p. 134. not. 195.

[201] "Agentes in rebus" "qui Principis jussis obsecundabant, eorum mandata in provincias perferebant," Magisteriani "item appellati, quod sub Magistro officiorum militarent." Vid. Jac. Gotofred. ad tit. Cod. Theod. de Agent. in reb. [t. ii. p. 164 sqq.] Du Cange.

[202] Cohibere, adquiescere. Cohibet, consentit. Conspiratio, conibentia, consensio. Gloss. Mss. ad Concil. Afr. ap. Du Cange. [Greek: epimuô] conhibeo. Gloss. Gr. Lat. ibid. ub. plur.

[203] Qui se diligit stultum, non proficiet ad sapientiam, nec fiet quisquis qualis cupit esse, nisi se oderit qualis est. Aug. de vera Relig. c. 48.

[204] Vid. sup. l. iii. c. 4.

[205] Hæc est enim poena inobedienti homini reddita in semetipso, ut ei vicissim non obediatur nec a semetipso. Aug. c. Advers. Leg. et propt. l. i. c. 14.

[206] Vid. sup. ad l. iv. §. 26. p. 59.

[207] Vid. sup. ad l. vii. §. 5. p. 106. n. 156.

[208] Antonius, quando huic monito obtemperavit, decimum octavum, vel, ut maximum, vicesimam agebat annum. Vid. Athanas. Vit. S. Antonii, §. 2, 3.

[209] Quod cum ait Apostolus, ostendit non esse culpandum carnis providentiam, quando ea providentur quæ ad necessitatem salutis corporalis valent. Si autem ad superfluas delectationes, atque luxurias, ut quisque in his gaudeat quæ carne cupit, recte reprehenditur, quia providentiam carnis in concupiscentiis facit. Aug. in exp. quarumd. prop. ex Ep. ad Rom. c. 77.

[210] Vid. sup. l. iii. c. 11.

[211] Omni homini converso ad Deum mutatur delectatio, mutantur delicæ; non enim subtrahuntur, sed mutantur. Aug. Præf. ad Psal. 74. Non enim amor temporalium rerum expugnaretur, nisi aliqua suavitate æternorum. Aug. de Musica, 1. vi. c. 16.

[212] E Vers. vet. "quid dabitur tibi--ad linguam dolosam," i.e. (inquit Aug. ad loc.) quod habeas adversus linguam dolosam, quo te munias adversus eam.--Respondet subjiciens sibi interroganti "sagittæ acutæ &c. sagittæ potentis acutæ, verba Dei sunt.--Novit Dominus sagittare ad amorem, et nemo pulcrius sagittat ad amorem, quam qui verbo sagittat.--Exempla sunt "carbones vastatores."--Ut puta, incipit enim tibi dicere Deus, "tu non potes? quare ille potest? quare alter potuit?--Foeminæ potuerunt, viri non possunt? Delicati divites potuerunt, pauperes non possunt? Videte ergo, quare dicti sunt carbones? Quia qui se convertunt ad Dominum, de mortuis reviviscunt. Carbones autem quando accenduntur, antequam accenderentur, exstincti erant. Nam extincti carbones, mortui dicuntur; ardentes, vivi appellantur. Exempla ergo multorum iniquorum, qui conversi sunt ad Dominum, carbones dicti sunt.--Quid sequitur? Jam repellit "linguam subdolam et labia iniqua," jam adscendit gradum, incipit proficere.

[213] Cum utrumque verum fuerit, Aug. pro eorum indole, cum quibus agebat, nunc hanc, nunc illam causam profert, cur a professione abscesserit, ita tamen ut planum sit, ei hunc pulmonis dolorem re vera profuisse. Ad Mediolanenses utrumque (inf. c. 5.) ad Romanianum pectoris dolorem tantum profert; "quæ [mundi hujus dona] meipsum capere moliebantur quotidie ista cantantem [de vanitate rerum humanarum] nisi me pectoris dolor ventosam professionem abjicere, et in philosophiæ gremium confugere coegisset." c. Acad. i. 3. et ad Theodorum de Beata vita, §. 4. "Quid ergo restabat aliud, nisi ut immoranti mihi superfluis, tempestas quæ putabatur adversa, succurreret? Itaque tantus me arripuit pectoris dolor, ut illius professionis onus sustinere non valens, qua mihi velificabam fortasse ad Sirenas, abjicerem omnia, et optatæ tranquillitati vel quassatam navem fissamque perducerem." Ad Zenobium autem apertius, (de Ordine. l. i. §. 5.) "Nam cum stomachi dolor scholam me deserere coegisset, qui jam, ut scis, etiam sine ulla tali necessitate in philosophiam confugere moliebar," alibi vero (in Epist.) se id magis alliciente desiderio vacandi Deo fecisse testator.

[214] Conversio ergo Aug^i. plene effecta est circa fin. mensis Augusti vel initio Sept. A.D. 386.

[215] "Quem montem intelligere debemus nisi eundem Dominum Christum, de quo et alius Propheta dicit: 'erit--manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium?' Ipse est mons incaseatus, propter parvulos gratia tamquam lacte nutriendos; mons uber, ad roborandos atque ditandos donorum excellentia; nam et ipsum lac unde fit caseus, miro modo significat gratiam: manat quippe ex abundantia viscerum maternorum, et misericordia delectabili parvulis gratis infunditur." Aug. ad loc.

[216] Vid. sup. l. v. c. 9. not. 109. p. 72.

[217] Vid. sup. l. vi. §. 17. et not. ibid.

[218] Quid sinu Abrahæ significari crediderit Augustinus, aperuit ipse postea in lib. 4. de Anima et ejus Origine, c. 16. n. 24: "Sinum Abrahæ intellige remotam sedem quietis atque secretam, ubi est Abraham; et ideo Abrahæ dictum non quod ipsius tantum sit, sed quod ipse pater multarum gentium sit positus, quibus est ad imitandum fidei principatu propositus." [ed. Ben.] Neque tamen id in hoc loco voluisse videtur Aug. se omnino nescire, quid sit quod nomine "Abrahæ sinus" designet Dominus, verum qualis sit ejus loci indoles, qualia gaudia; occulta enim esse, et nobis, qui adhuc in carne sumus, minus posse intelligi. Cæterum, ubique, de illo agens loco, sibi constat Aug. Eum "secretum" esse, "ubi erat Abraham;--sinus erat, quia secretum erat." Serm. 14. c. 3. "secretæ cujusdam quietis habitatio." Ep. 164. §. 7. "Sinu ejus, h. e. in secreto quietis ejus." De Gen. ad litt. l. xii. §. 63. "Ejus sinum i. e. nescio cujus felicitatis magnum abditumque secretum." c. Faust. xxxiii. 5. quomodo etiam universe "justos defunctos in _occultis_ piorum sedibus quietos" esse ait (de Civ. Dei, i. 13.) et iisdem fere verbis ubique utitur, unde constat eum non de loco ambiguum hæssisse, sed de gaudiis quibus "animæ justorum ac piorum defunctorum, quas in requie vivere dubitare fas non sit," (de Civ. Dei. xiii. 19.) ibi fruantur, cum certum sit ipsos plenioribus gaudiis post resurrectionem esse potituros. Cæterum eandem dubitationem de "sinu Abraham" cernere licet ap. Greg. Naz. Orat. Funebr. in S. Cæsar, med. [Greek: en kolpois Abraam, hoitines dê houtoi eisin, anapausoio].

[219] Id mihi amore inveniendi veri jam in consuetudinem verterat, (ait Aug. de Ordin. i. §. 6. de hac agens vitæ ejus parte) ita ut aut primam si tales curæ inerant, aut certe ultimam, dimidiam tamen fere noctis partem pervigil quodcunque cogitarem; nec me patiebar adolescentium lucubrationibus a meipso avocari." Testatur etiam se "poene quotidianis fletibus Deum rogare, ut sanentur vulnera" sua, "indigniorem tamen esse me, qui tam cito saner quam volo, sæpe memetipse convinco." Ib. §. 29.

[220] Sc. Disputt. iii. contra Academicos, "pauculis diebus transactis, posteaquam in agro vivere coepisset." c. Acad. i. §. 4. liber de beata vita, "idibus Novembris die ejus natali" (§. 6.) inceptus, disputationibus autem triduanis confectus, et libri 2 de ordine (Retract. l. i. c. 3.)

[221] Soliloquiorum Libri duo, "secundum studium meum et amorem--ratione indagandæ veritatis, de his rebus quas maxime scire cupiebam, me interrogans, mihique respondens, tanquam duo essemus, ratio et ego, cum solus essem--ita ut in 1mo. libro quæreretur et utcunque appareret, qualis esse debeat, qui vult percipere sapientiam--et quadam ratiocinatione in libri fine colligitur, ea quæ vera sunt immortalia esse; in 2do. autem de immortalitate animæ diu res agitur, et non peragitur." Retract. l. i. c. 4. Hujus quasi supplementum, scripsit paullo post Mediolani, lib. de Immortal. Animæ, (Opp. t. i. p. 387.) qui illo invito in manus hominum exiit, et de cujus obscuritate ipse conqueritur. (Retr. i. c. 5.)

[222] Paucæ quædam ex iis adhuc exstant cum Epp. Nebridii. Epp. iii-xiv. ed. Ben.

[223] Vid. sup. iv. §. 26. n. 93. p. 59. n. 94. p. 60.

[224] Vid. sup. l. iii. c. 10. p. 32. n. 37.

[225] Dum ordinem suum peragit pulchra mutabilitas temporum, deserit amantem species concupita. Aug. de Vera Relig. c. 20. Loca offerunt quod amemus, tempora surripiunt quod amamus; et relinquunt in anima turbas phantasmatum, quibus in aliud atque aliud cupiditas incitetur. Ita fit inquietus et ærumnosus animus, frustra tenere a quibus tenetur exoptans. Ib. c. 35.

[226] Quorum vita est spectare, contendere, manducare, bibere, concumbere, dormire, et in cogitatione sua nihil aliud quam phantasmata quæ de tali vita colligunt amplexari. Ibid. cap. 54.

[227] Nam qui videntur sibi copiosi, cum sint famelici, et pleni, cum sint inanissimi, non convertuntur. Aug. in Psal. 67.

[228] Temporalium enim specierum multiformitas ab unitate Dei hominem lapsum per carnales sensus diverberavit, et mutabili varietate multiplicavit ejus affectum: ita facta est abundantia laboriosa, et, si dici potest, copiosa egestas: dum aliud atque aliud sequitur, et nihil cum eo permanet. Sic "a tempore frumenti vini et olei sui, multiplicatus est," ut non inveniat "Idipsum," id est naturam incommutabilem et singularem, quam secutus non erret et assecutus non doleat. Aug. de Vera Relig. cap. 21. Non enim multiplicatio semper ubertatem significat, et non plerumque exiguitatem: cum dedita temporalibus voluptatibus anima semper exardescit cupiditate, nec satiari potest, et multiplici atque ærumnosa cogitatione distenta, simplex bonum videre non sinitur: qualis est illa de qua dicitur, "deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem." (Sap. 9.) Talis anima, temporalium bonorum decessione et successione, i. e. "a tempore frumenti, vini et olei sui," innumerabilibus completa phantasmatibus sic multiplicata est, ut non possit agere quod præceptum est, "Sentite de Domino in bonite, et in simplicitate cordis quærite illum." (Sap. 1, 1.) Ista enim multiplicitas illi simplicitati vehementer adversa est.--Singulares ergo et simplices, id est, secreti a multitudine ac turba nascentium rerum ac morientium, amatores æternitatis et Unitatis esse debemus, si uni Deo et Domino nostro cupimus inhærere. August. in Psal. 4.

[229] Non dictum est, aut "Obdormivi, et somnum cepi" aut "Obdormio et somnum capio:" sed, "Obdormiam, et somnum capiam." Tunc "corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate:" "tunc absorbebitur mors in victoriam," Id. Ib.

[230] Dolorem corporis non ob aliud vehementer formido, nisi quia me impedit a quærendo. Quamquam enim acerrimo his diebus dentium dolore torquerer, non quidem sinebar animo volvere, nisi ea quæ jam forte didiceram, a discendo autem penitus impediebar, ad quod mihi tota intentione animi opus erat: tamen mihi videbatur, si se ille mentibus meis veritatis fulgor aperiret, aut me non sensurum fuisse illum dolorem, aut certe pro nihilo toleraturum. Soliloq. i. §. 21.

[231] Isaias ergo inter illa quæ arguit iniqua, et justa præcepit, et peccatori populo mala futura prædixit, etiam de Christo et Ecclesia, hoc est, de Rege et ea quam condidit Civitate, multo plura quam ceteri prophetavit: ita ut a quibusdam Evangelista quam Propheta potius diceretur. Aug. de Civ. Dei, xviii. 29.

[232] Vid. sup. l. viii. §. 4. De hac nominum inscriptione vid. Bingham, l. x. c. 2. §. 6. "Quid autem aliud agit totum tempus, quo Catechumenorum locum et nomen tenent, nisi ut audiant quæ fides et qualis vita debeat esse Christani; ut cum "se ipsos probaverint, tunc de mensa Domini manducent, et de calice bibant?"--Quod autem fit per omne tempus quo in Ecclesia salubriter constitutum est, ut ad nomen Christi accedentes Catechumenorum gradus excipiat, hoc fit multo diligentius et instantius his diebus, quibus Competentes vocantur, cum ad percipiendum baptismum sua nomina jam dederunt." Aug. de fid. et operib. §. 9. De seipso autem ait Aug. ib. "An usque adeo dissimulamus a sensibus nostris, ut vel nos ipsos non recordemur quam fuerimus attenti atque solliciti quid nobis præceperint a quibus catechizabamur, cum fontis illius sacramenta peteremus, atque ob hoc Competentes vocaremur?

[233] Ejus sententiola tunc temporis in lib. de beata vita conservatur "Ille est vere castus, qui Deum adtendit, et ad eum solum se tenet." §. 18. de eo scribit Aug. ibid. §. 6. "Erat etiam nobiscum ætate minimus omnium, sed cujus ingenium, si amore non fallor, magnum quiddam pollicetur, Adeodatus filius meus."

[234] "In quo, disputatur, et quæritur, et invenitur, magistrum non esse, qui docet hominem scientiam, nisi Deum, secundum illud etiam quod in Evangelio scriptum est, unus est magister vester Christus." Retract i. 12. Exstat ap. Opp. Aug. t. i.

[235] Ab ipso baptizatus est Ambrosio, quod plus semel memorat. "Audi adhuc alium excellentem Dei dispensatorem; quem veneror ut patrem; in Christo enim Jesu per Evangelium ipse me genuit, et eo Christi ministro lavacrum regenerationis accepi. Beatum loquor Ambrosium, cujus pro Catholica fide gratiam, constantiam, labores, pericula, sive operibus sive sermonibus, et ipse sum expertus, et mecum non dubitat orbis prædicare Romanus." c. Julian. Pelagian. 1. §. 10. cf. de nuptiis et concupisc. §. ult et Ep. 147. c. 23. "neque enim et mihi propterea placet sancti viri Ambrosii sententia quia per illius os potissimum me Dominus ab errore liberavit, et per illius ministerium gratiam mihi baptismi salutaris indulsit, tanquam plantatori et rigatori meo nimium faveam."

[236] Quo sc. "Baslicam Portianam, h. e. extramuranam." Arrianis traderet; postea vero "basilicam novam h. e. intramuranam quæ major est," petivit. vid. Ambr. Epp. 20-22. Serm. c. Auxentium de Basilicis tradendis, pp. 852-880. ed. Ben. cf. Tillemont. Hist. Eccl. S. Ambroise, Art. 44-48. pp. 76-82. Eo tempore Mediolani erat Valentinianus vid. inf. not. 238.

[237] Longe ante Ambrosii tempus passi sunt, quippe qui narret "Invenimus miræ magnitudinis viros duos, _ut prisca ætas ferebat_." Ep. 22. §. 2. Eosdem tamen "longe posterius passos esse quem beatiss. Stephanum" "probe sciri" ait Aug. (Serm. 318.) "Sub ignobili cæspite latebant" (Ambr. l. c.) "in tantum ut supra ipsorum corpora ambularent omnes, qui vellent ad cancellos pervenire, quibus SS. Naboris et Felicis martyrum ab injuria sepulchra defendebantur." (Paullin. Vita S. Ambros. §. 14.) donec "Ambrosio per somnium revelata reperta sint." Aug. de Civ. Dei, l. xxii. c. 8. §. 2. Postea vero "senes repetierunt, se aliquando horum martyrum nomina titulumque legisse." Ambr. l. c. §. 12. Plerique eos sub Nerone passos esse credunt. vid. Tillemont. II. E. t. ii. Art. S. Gervais et S. Protais et nott. ibid. Ense martyrium adepti sunt; "avulsum humeris caput." (Ambr. l. c.)

[238] Ita factum esse haud negabant Arriani, sed narrabant "venerabilem virum Ambrosium pecunia comparasse homines qui se vexari ab immundis spiritibus mentirentur." Paull. l. c. §. 15.

[239] Plura de eo habet Ambros. l. c. §. 2. "Dum transferimus, cæcus sanatus est" et postea, §. 17. in sermone coram populo frequente habito, "Negant [Arriani] cæcum illuminatum, sed ille non negat se sanatum. Ille dicit: Cæcus esse desivi: et probat facto. Isti beneficium negant, qui factum negare non possunt. Notus homo est, publicis cum valeret mancipatus obsequiis, Severus nomine, lanius ministerio. Deposuerat officium, postquam inciderat impedimentum. Vocat ad testimonium homines quorum ante sustentabatur obsequiis: eos indices suæ visitationis arcessit, quos habebat testes et arbitros cæcitatis. Clamat quia ut contigit fimbriam de veste martyrum, qua sacræ reliquiæ vestiuntur, redditum sibi lumen sit. Nonne simile istud est, atque illud quod in Evangelio legimus?--Detestabilior istorum quam Judæorum pertinacia. Illi cum dubitarent, vel parentes interrogabant: isti occulte interrogant, palam negant, jam non operi increduli, sed auctori."--Idem miraculum citat Aug. de Civ. Dei, l. xxii. c. 8. §. 2. inter ea, quæ "ad multorum notitiam potuerunt pervenire, quia et grandis est civitas et ibi erat tunc Imperator, et _immenso_ populo teste res gesta est, concurrente ad corpora Martyrum Protasii et Gervasii;" ipse porro, ut ait, testis oculatus; (Serm. 286. §. 4.) "cujus tunc tantæ gloriæ Martyrum etiam, ego testis fui. Ibi eram, Mediolani eram, facta miracula novi, adtestante Deo pretiosis mortibus sanctorum suorum: ut per illa miracula jam non solum: 'in conspectu Domini,' sed etiam in conspectu hominum esset 'mors illa pretiosa.' Cæcus notissimus universæ civitati illuminatus est, cucurrit, adduci se fecit, sine duce reversus est. Nondum audivimus quod obierit: forte adhuc vivit. In ipsa eorum basilica, ubi sunt eorum corpora, totam vitam suam serviturum se esse devovit. Nos illum gavisi sumus videntem, reliquimus servientem." Paullinus autem, notarius Ambrosii, qui eadem refert, ait hominem "_nunc usque_ in eadem basilica, quæ dicitur Ambrosiana, in quam Martyrum corpora sunt translata, religiose vivere." l. c. §. 14.

[240] Vid. sup. ad l. viii. c. 15.

[241] Hoc temporis intervallo, antequam Africam remearet, scripsit Aug. Libb. ii. "de moribus Ecclesiæ Catholicæ" et "de moribus Manichæorum," quo horum reprimeret "jactantiam de falsa et fallaci continentia vel abstinentia, qua se ad imperitos decipiendos, veris Christianis, quibus comparandi non sunt, insuper præferunt;" Retract. i. c. 7. et lib. "de animæ quantitate," quo eam incorpoream esse ostenderet (ib. c. 8.) item primum e 3. libb. "de libero arbitrio" e quibus constat "malum non exortum nisi ex libero voluntatis arbitrio." Ib. c. 9.

[242] Matris in se merita sæpius grato animo confitetur Aug. "in primis nostra mater, cuius meriti credo esse omne quod vivo" de beata vita §. 6. "cujus precibus indubitanter credo atque confirmo, mihi istam mentem Deum dedisse, ut inveniendæ veritati nihil omnino præponam, nihil aliud velim, nihil cogitem, nihil amem. Nec desino credere nos hoc tantum bonum, quod, te promerente, concupivimus, eadem, te petente, adepturos." Similia habet de dono Persever. §. 53. "me fidelibus et quotidianis matris meæ lacrymis ne perirem fuisse concessum."

[243] Multa enim fiunt a malis quidem contra voluntatem Dei; sed tantæ est ille sapientiæ tantæque virtutis, ut in eos exitus sive fines quos bonos et justos ipse præscivit, tendant omnia quæ voluntati ejus videntur adversa. Aug. de Civ. Dei, l. xxii. c. 2.

[244] Mater nostra, cujus ingenium, atque in res divinas inflammatum animum, cum antea convictu diuturno, et diligenti consideratione perspexeram, tum vero in quadam disputatione non parvæ rei, tanta mihi mens ejus apparuerat, ut nihil aptius veræ philosophiæ videretur. De Ord. l. ii. §. 1. Ibid. l. i. §. 32. eam "divinas scripturas vehementer" ait "amplecti" et eximium ejus profert responsum; "Si bona quæ velit et habeat, beatus est; si autem mala velit, quamvis habeat, miser est." De beata vita, §. 10.

[245] i.e. in id quod summe est. Alludit ad illud Prophetæ, Ps. 4, 5. "In pace, in Idipsum dormiam et requiescam." [Dub.] Vid. sup. §. 11.

[246] Quod enim sicuti est cogitare non possumus, utique nescimus; sed quidquid cogitanti occurrerit, abjicimus, respuimus, improbamus, non hoc esse quod quærimus novimus, quamvis illud nondum quale sit, noverimus. Aug. Ep. 130. §. 27.

