# Confessiones

## Part 23

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/confessiones-33849/index.md

38. Alii vero quibus hæc verba non jam nidus, sed opaca fruteta sunt, vident in eis latentes fructus, et volitant lætantes, et garriunt scrutantes, et carpunt eos. Vident enim, cum hæc {245} verba legunt vel audiunt, tua, Deus, æterna et stabili permansione cuncta præterita et futura tempora superari; nec tamen quidquam esse temporalis creaturæ, quod tu non feceris: cujus voluntas quia id est quod tu, nullo modo mutata, vel, quæ antea non fuisset, exorta voluntate fecisti omnia: non de te similitudinem tuam formam omnium, sed de nihilo dissimilitudinem informem, quæ formaretur per similitudinem tuam, recurrens in te unum pro captu ordinato, quantum cuique rerum in suo genere datum est: et* fierent omnia bona valde, sive maneant circa te, sive gradatim remotiori distantia per tempora et locos pulchras variationes* faciant aut patiantur. Vident hæc, et gaudent in luce veritatis tuæ, quantulum hic valent.

39. Et alius eorum intendit in id quod dictum est, _In principio fecit Deus_, et respicit Sapientiam _Principium, quia et loquitur ipsa nobis_. Alius itidem intendit in eadem verba, et principium intelligit exordium rerum conditarum; et sic accipit, _In principio fecit_, ac si diceretur, Primo fecit. Atque in eis qui intelligunt, _In principio_, quod in Sapientia fecisti coelum et terram; alius eorum ipsum coelum et terram, creabilem materiam coeli et terræ sic esse credit cognominatam; alius jam formatas distinctasque naturas; alius unam formatam, eamdemque spiritualem coeli nomine, aliam informem corporalis materiæ, terræ nomine. Qui autem intelligunt in nominibus coeli et terræ, adhuc informem materiem, de qua formaretur coelum et terra, nec ipsi uno modo id intelligunt: sed alius unde consummaretur intelligibilis sensibilisqne creatura; alius tantum unde sensibilis moles ista corporea, sinu grandi continens perspicuas promptasque naturas. Nec illi uno modo qui jam dispositas digestasque creaturas _coelum et terram_ vocari hoc loco credunt; sed alius invisibilem atque visibilem: alius solam visibilem in qua luminosum coelum suspicimus, et terram caliginosam, quæque in eis sunt.

[Sidenote: XXIX. Quot modis dicitur aliquid prius.]

40. At ille qui non aliter accipit, _In principio fecit_, quam si diceretur, "Primo fecit;" non habet quomodo veraciter intelligat coelum et terram, nisi materiem coeli et terræ intelligat, videlicet universæ, id est intelligibilis corporalisque creaturæ*. Si enim jam formatam velit universam, recte ab eo quæri poterit, "Si hoc primo fecit Deus, quid fecerit deinceps:" et post universitatem non inveniet: ac per hoc {246} audiet invitus, "Quomodo illud primo, si postea nihil?" Cum vero dicit primo informem, deinde formatam, non est absurdus; si modo est idoneus discernere, quid præcedat æternitate, quid tempore, quid electione, quid origine. Æternitate, sicut Deus omnia; tempore, sicut flos fructum; electione, sicut fructus florem; origine, sicut sonus cantum. In his quatuor primum et ultimum quæ commemoravi, difficillime intelliguntur; duo media facillime. Namque rara visio est et nimis ardua conspicere, Domine, æternitatem tuam incommutabiliter mutabilia facientem, ac per hoc priorem. Quis deinde sic acutum* cernat animo, ut sine labore magno dignoscere valeat, quomodo sit prior sonus quam cantus, ideo quia cantus est formatus sonus, et esse utique aliquid non formatum potest, formari autem quod non est, non potest? Sic est prior materies, quam id quod ex ea fit[331]: non ideo prior quia ipsa efficit, cum potius fiat; nec prior intervallo temporis. Neque enim priore tempore sonos edimus informes sine cantu, et eos posteriore tempore in formam cantici coaptamus aut fingimus; sicut ligna quibus arca, vel argentum quo vasculum fabricatur. Tales quippe materiæ, tempore etiam præcedunt formas rerum quæ fiunt ex eis: at in cantu non ita est. Cum enim cantatur, auditur sonus ejus; non prius informiter sonat, et deinde formatur in cantum. Quod enim primo utrumque sonuerit, præterit; nec ex eo quidquam reperies quod resumptum arte componas: et ideo cantus in sono suo vertitur; qui sonus ejus, materies ejus est. Idem quippe formatur ut cantus sit; et ideo, sicut dicebam, prior materies sonandi quam forma cantandi: non per faciendi potentiam prior*; neque enim sonus est cantandi artifex, sed cantanti animæ subjacet ex corpore, de quo cantum faciat. Nec tempore prior; simul enim cum cantu editur. Nec prior electione; non enim potior sonus quam cantus, quandoquidem cantus est non tantum sonus, verum etiam speciosus sonus. Sed prior est origine; quia non cantus formatur ut sonus sit, {247} sed sonus formatur ut cantus sit. Hoc exemplo, qui potest intelligat materiam rerum primo factam, et appellatam _coelum et terram_, quia inde facta sunt coelum et terra: nec tempore primo factam; quia formæ rerum exserunt tempora[332], illa autem erat informis; jamque in temporibus simul animadvertitur. nec tamen de illa narrari* aliquid potest, nisi velut tempore prior sit; cum pendatur extremior, quia profecto meliora sunt formata quam informia, et præcedatur* æternitate Creatoris, ut esset de nihilo, unde aliquid fieret.

[Sidenote: XXX. Tractatores Scripturæ diversa sentientes concordent invicem charitate et studio veritatis.]

41. In hac diversitate sententiarum verarum concordiam pariat ipsa Veritas; et Deus noster misereatur nostri, ut _legitime Lege utamur, præcepti fine, pura charitate_: ac per hoc si quis quærit ex me, quid horum Moyses tuus ille famulus senserit, non sunt hi sermones confessionum mearum. Si tibi non confiteor, nescio; et scio tamen illas veras esse sententias, exceptis carnalibus de quibus quantum existimavi locutus sum: quos tamen bonæ spei parvulos hæc verba Libri tui non territant, alta humiliter, et pauca copiose. Sed omnes quos in eis verbis vera cernere ac dicere fateor, diligamus nos invicem, pariterque diligamus te Deum nostrum fontem veritatis, si non vana, sed ipsam sitimus; eumdemque famulum tuum Scripturæ hujus dispensatorem, Spiritu tuo plenum, ita honoremus, ut hoc eum te revelante cum hæc scriberet attendisse credamus, quod in eis maxime et luce veritatis, et fruge utilitatis excellit.

[Sidenote: XXXI. Sensisse putandus est Moyses quidquid veri potest in ipsius verbis inveniri.]

42. Ita cum alius dixerit, "Hoc sensit quod ego;" et alius, "Imo illud quod ego;" religiosius me arbitror dicere, "Cur non utrumque potius, si utrumque verum est?" Et si quid tertium, et si quid quartum, et si quid omnino aliud verum quispiam in his verbis videt; cur non illa omnia vidisse credatur, per quem Deus unus sacras Litteras vera et diversa visuris multorum sensibus temperavit? Ego certe, quod intrepidus de meo corde pronuntio, si ad culmen auctoritatis aliquid scriberem; sic mallem scribere, ut quod veri quisque de his rebus capere posset, mea verba resonarent, quam ut {248} veram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem cæteras, quarum falsitas me non posset offendere. Nolo itaque, Deus meus, tam præceps esse, ut hoc illum virum de te meruisse non credam. Sensit ille omnino in his verbis, atque cogitavit cum ea scriberet, quidquid hic veri potuimus invenire, et quidquid nos non potuimus, aut nondum possumus, et tamen in eis inveniri potest.

[Sidenote: XXXII. Veri Scripturæ sensus a Spiritu Sancto revelantur.]

43. Postremo, Domine qui Deus es, et non caro et sanguis; si quid homo minus vidit*, numquid et [Sidenote: Ps. 142, 10.]_Spiritum tuum bonum_ qui _deducet me in terram rectam_, latere potuit, quidquid eras in eis verbis tu ipse revelaturus legentibus posteris, etsiamsi ille per quem dicta sunt, unam fortassis ex multis veris sententiam cogitavit? Quod si ita est, sit igitur illa quam cogitavit cæteris excelsior*. Nobis autem, Domine, aut ipsam demonstra, aut quam placet alteram veram; ut sive nobis hoc quod etiam illi homini tuo, sive aliud ex eorumdem verborum occasione patefacias, tu tamen pascas nos, non error illudat[333]. Ecce, Domine Deus meus, quam multa de paucis verbis, quam multa, oro te, scripsimus! Quæ nostræ vires, quæ tempora omnibus Libris tuis ad istum modum sufficient*? Sine me itaque brevius in eis confiteri tibi, et eligere unum aliquid quod tu inspiraveris verum, certum et bonum, etiamsi multa occurrerint, ubi multa occurrere poterunt; ea fide confessionis meæ, ut si hoc dixero quod sensit minister tuus, recte atque optime; id enim conari me oportet: quod si assecutus non fuero, id tamen dicam quod mihi per ejus verba tua Veritas dicere voluerit, quæ illi quoque dixit quod voluit.

* * * * *

{249}

LIBER DECIMUS TERTIUS.

Dei bonitatem vel ex hoc maxime commendari docet, quod cum rebus a se creatis nullatenus indigeret, eas non tantum condiderit, sed singulas quasque in suo genere perfecerit. Trinum Deum, ipsiusque Spiritus sancti proprietatem, primis Geneseos verbis insinuari ostendit; et de ejus in nobis effectibus præclare omnino disserit. Deinde tota conditi Universi historia nobis allegorice exhiberi docet mirabilem illum ordinem, quem in instituenda et sanctificanda Ecclesia Deus servare voluit, cum non alio plane fine condita fuerint universa.

[Sidenote: I. Invocat Deum, cujus bonitate se præventum agnoscit.]

1. Invoco te, Deus meus, misericordia mea, qui fecisti me, et oblitum tui non oblitus es. Invoco te in animam meam[334], quam præparas ad capiendum te ex desiderio quod inspiras ei: nunc invocantem te ne deseras, qui priusquam invocarem prævenisti et institisti crebrescens multimodis vocibus, ut audirem de longinquo et converterer, et vocantem me invocarem te. Tu enim, Domine, delevisti omnia mala merita mea, ne retribueres manibus meis in quibus a te defeci; et prævenisti omnia bona merita mea, ut retribueres manibus tuis quibus me fecisti; quia et priusquam essem, tu eras; nec eram cui præstares ut essem; et tamen ecce sum ex bonitate tua præveniente totum hoc quod me fecisti, et unde me fecisti. Neque enim eguisti[335] me, aut ego tale bonum sum quo tu adjuveris, Dominus meus et Deus meus; non ut tibi sic serviam quasi ne fatigeris in agendo, aut ne minor sit potestas tua carens obsequio meo; neque ut sic te colam quasi terram, ut sis incultus si non te colam; sed ut serviam tibi et colam te, ut de te mihi bene sit[336], a quo mihi est ut sim cui bene sit.

[Sidenote: II. Creaturæ ex Dei bonitate subsistunt et perficiuntur.]

2. Ex plenitudine quippe bonitatis tuæ creatura tua subsistit, ut bonum quod tibi nihil prodesset, ne* de te æquale tibi esset, tamen quia ex te fieri potuit, non deesset. Quid {250} enim te promeruit _coelum et terra_, quæ _fecisti in Principio_? Dicant quid te promeruerunt spiritualis corporalisque natura*, quas fecisti in Sapientia tua, ut inde penderent etiam inchoata et informia quæque in genere suo, vel spirituali vel corporali, euntia in immoderationem, et in longinquam dissimilitudinem tuam; spirituale informe præstantius, quam si formatum corpus esset; corporale autem informe præstantius, quam si omnino nihil esset: atque ita penderent in tuo Verbo informia, nisi per idem Verbum revocarentur ad unitatem tuam, et formarentur, et essent ab uno te summo bono universa bona valde. Quid te promeruerunt* ut essent saltem informia, quæ neque hoc essent, nisi ex te?

3. Quid te promeruit materies corporalis, ut esset saltem [Sidenote: Gen. 1, 1.]_invisibilis et incomposita_? quia neque hoc esset, nisi quia fecisti eam; ideoque te, quia non erat, promereri ut esset non poterat. Aut quid te promeruit inchoatio creaturæ spiritualis, ut saltem tenebrosa fluitaret[337] similis abysso, tui dissimilis, nisi per idem Verbum converteretur ad idem a quo facta est, atque ab eo illuminata lux fieret, quamvis non æqualiter, tamen conformis formæ æquali tibi? Sicut enim corpori non hoc est esse quod pulchrum esse, alioquin deforme esse non posset: ita etiam creato spiritui non id est vivere, quod sapienter vivere; alioquin incommutabiliter saperet. [Sidenote: Ps. 72, 18.]_Bonum_ autem illi _est hærere tibi semper_[338], ne quod adeptus est conversione, aversione lumen amittat, et relabatur in vitam tenebrosæ abysso similem. Nam et nos qui secundum animam creatura spiritualis sumus, aversi a te nostro lumine, in ea vita [Sidenote: Eph. 5, 8.]_fuimus aliquando tenebræ_, et in reliquiis obscuritatis nostræ laboramus, donec simus [Sidenote: Ps. 35, 7.]_justitia tua_ in Unico tuo _sicut montes Dei_: nam _judicia tua_ fuimus, _sicut multa abyssus_[339].

{251}

[Sidenote: III. Ex Dei gratia omnia.]

4. Quod autem in primis conditionibus dixisti, [Sidenote: Gen. 1, 3.]_Fiat lux et facta est lux_; non incongruenter hoc intelligo in creatura spirituali; quia erat jam qualiscumque vita quam illuminares. Sed sicut non te promeruerat, ut esset talis vita quæ illuminari posset; ita nec cum jam esset, promeruit te ut illuminaretur. Neque enim ejus informitas placeret tibi, si non lux fieret, non existendo, sed intuendo illuminantem lucem eique hærendo*; ut et quod utcumque[340] vivit, et quod beate vivit, non deberet nisi gratiæ tuæ, conversa per commutationem meliorem ad id quod neque in melius neque in deterius mutari potest; quod tu solus es, quia solus simpliciter es, cui non est aliud vivere, aliud beate vivere, quia tua beatitudo[341] tu es.

[Sidenote: IV. Deus non eget rebus conditis.]

5. Quid ergo tibi deesset ad bonum quod tu tibi es, etiamsi ista vel omnino nulla essent, vel informia remanerent, quæ non ex indigentia fecisti, sed ex plenitudine bonitatis tuæ, cohibens atque convertens ad formam, non ut tanquam tuum gaudium compleatur ex eis? Perfecto enim tibi displicet eorum imperfectio, ut ex te perficiantur et tibi placeant; non autem imperfecto, tanquam et tu eorum perfectione perficiendus sis. _Spiritus_ enim tuus bonus _superferebatur super aquas_; non ferebatur ab eis tanquam in eis requiesceret. _In_ quibus enim _requiescere_ dicitur _Spiritus tuus_ bonus, hos in se requiescere facit. Sed superferebatur incorruptibilis et incommutabilis voluntas tua, ipsa in se sibi sufficiens, super eam quam feceras vitam; cui non hoc est vivere quod beate vivere, quia vivit etiam fluitans in obscuritate sua; cui restat converti ad {252} eum a quo facta est, et magis magisque vivere apud [Sidenote: Ps. 35, 10.]_fontem vitæ, et in lumine ejus videre lumen_, et perfici, et illustrari, et beari.

[Sidenote: V. Trinitas, qui Deus est, ex primis verbis Geneseos intelligitur.]

6. Ecce apparet mihi in ænigmate Trinitas, quod es Deus meus; quoniam tu, Pater, in _Principio_ sapientiæ nostræ* quod est tua Sapientia de te nata, æqualis tibi et coæterna, id est in Filio tuo, _fecisti coelum et terram_. Et multa diximus de _coelo coeli_, et de terra invisibili et incomposita, et de abysso tenebrosa, secundum spiritualis informitatis vagabunda deliquia, nisi converteretur ad eum a quo erat qualiscumque vita, et illuminatione fieret speciosa vita, et esset coelum coeli ejus, quod inter aquam et aquam postea factum est; et tenebam jam Patrem in Dei nomine, qui fecit hæc, et Filium in Principii[342] nomine, in quo fecit hæc; et Trinitatem credens Deum meum, sicuti credebam, quærebam in eloquiis sanctis ejus, et ecce _Spiritus_ tuus _superferebatur super aquas_. Ecce Trinitas Deus meus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, creator universæ creaturæ.

[Sidenote: VI. Cur dictus est Spiritus superferri super aquas.]

7. Sed quæ causa fuerat, o lumen veridicum! tibi admoveo cor meum; ne me vana doceat, discute tenebras ejus, et dic mihi, obsecro te per matrem charitatem; obsecro te, dic mihi quæ causa fuerat, ut post nominatum coelum, et terram invisibilem et incompositam, et tenebras super abyssum, tum demum Scriptura tua nominaret Spiritum tuum[343]? An quia oportebat sic eum insinuari, ut diceretur superferri; et non posset hoc dici, nisi prius illud commemoraretur cui superferri Spiritus tuus posset intelligi? Nec Patri enim nec Filio superferebatur; nec superferri recte diceretur, si nulli rei superferretur. Prius ergo dicendum erat cui superferretur, et deinde ille quem non oportebat aliter commemorari, nisi ut superferri diceretur. Cur ergo aliter eum insinuari non oportebat, nisi ut superferri diceretur?

[Sidenote: VII. Effectus Spiritus sancti.]

8. Jam hinc sequatur qui potest intellectu Apostolum tuum dicentem, quia [Sidenote: Rom. 5, 5.]_charitas_ tua _diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis_; et [Sidenote: 1 Cor. 12, 1. 31.]_de spiritualibus docentem_ et _demonstrantem supereminentem viam charitatis_, et [Sidenote: Eph. 3, 14-19.]_flectentem genua pro nobis ad te, ut cognoscamus {253} supereminentem scientiam charitatis Christi_. Ideoque ab initio supereminens superferebatur super aquas. Cui dicam? quomodo dicam de pondere cupiditatis in abruptam abyssum, et de sublevatione charitatis per Spiritum tuum, qui superferebatur super aquas? Cui dicam? quomodo dicam*? Neque enim loca sunt quibus mergimur et emergimus. Quid similius et quid dissimilius? Affectus sunt, amores sunt; immunditia spiritus nostri defluens inferius amore curarum, et sanctitas tui attollens nos superius amore securitatis[344], ut sursum cor habeamus ad te, ubi Spiritus tuus superfertur super aquas, et veniamus ad supereminentem requiem, cum [Sidenote: Ps. 123, 5.]_pertransierit anima nostra aquas quæ sunt sine substantia_[345].

[Sidenote: VIII. Intellectuali creaturæ ad beatam requiem non sufficit quidquid Deo minus est.]

9. Defluxit angelus, defluxit anima hominis, et indicaverunt abyssum universæ spiritualis* creaturæ in profundo tenebroso, nisi dixisses ab initio, _Fiat lux_, et facta esset lux, et inhæreret tibi omnis obediens intelligentia coelestis civitatis tuæ, et requiesceret in Spiritu tuo, qui superfertur incommutabiliter super omne mutabile. Alioquin et ipsum coelum coeli tenebrosa abyssus esset in se; _nunc antem lux est in Domino_. Nam et in ipsa misera inquietudine defluentium spirituum et indicantium tenebras suas nudatas veste luminis tui, satis ostendis quam magnam rationalem creaturam feceris, cui nullo modo sufficit ad beatam requiem quidquid te minus est[346], ac per hoc nec ipsa sibi. Tu enim, [Sidenote: Ps. 17, 29.]_Deus noster, illuminabis tenebras nostras_: ex te oriuntur _vestimenta_ nostra, et [Sidenote: Ps. 138, 12.]_tenebræ nostræ sicut meridies erunt_. Da mihi te, Deus meus, redde mihi te: en amo*; et, si parum est, amem validius. Non possum metiri ut sciam quantum desit mihi amoris ad id quod sat est, ut currat vita mea in amplexus tuos, [Sidenote: Ps. 30, 21.]nec avertatur donec abscondatur* in abscondito vultus tui[347]. Hoc {254} tantum scio, quia male mihi est præter te, non solum extra me, sed et in meipso; et omnis mihi copia quæ Deus meus non est, egestas est.

[Sidenote: IX. Cur solus Spiritus sanctus superferebatur super aquas.]

10. Numquid aut Pater aut Filius non superferebatur super aquas? Si tanquam loco sicut corpus, nec Spiritus sanctus: si autem incommutabilis divinitatis eminentia super omne mutabile, et Pater et Filius et Spiritus sanctus superferebatur super aquas. Cur ergo tantum de Spiritu tuo dictum est hoc? cur de illo tantum dictum est? Quasi locus ibi esset, qui non est locus, de quo solo dictum est quod sit donum tuum[348]. In dono tuo requiescimus; ibi te fruimur. Requies nostra, locus noster. Amor illuc attollit nos, et Spiritus tuus bonus [Sidenote: Ps. 9, 15.]_exaltat_ humilitatem nostram [Sidenote: Luc. 2, 14.]_de portis mortis_. In bona voluntate pax nobis est. Corpus pondere suo nititur ad locum suum. Pondus non ad ima tantum est, sed ad locum suum. Ignis sursum tendit, deorsum lapis. Ponderibus suis aguntur*, loca sua petunt. Oleum infra aquam fusum, super aquam attollitur; aqua super oleum fusa, infra oleum demergitur; ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. Minus ordinata, inquieta sunt; ordinantur, et quiescunt. Pondus meum amor meus; eo feror quocumque feror[349]. Dono tuo accendimur, et sursum ferimur. Inardescimus et imus. Ascendimus [Sidenote: Ps. 83, 6.]_ascensiones in corde_, et cantamus canticum graduum. Igne tuo, igne tuo bono inardescimus et imus; quoniam sursum imus [Sidenote: Ps. 121, 6. 1.]_ad pacem Jerusalem_, quoniam _jucundatus sum in his qui dixerunt mihi*, In domum Domini ibimus_. Ibi nos collocavit voluntas bona, ut nihil velimus aliud quam permanere illic in æternum.

[Sidenote: X. Ex dono Dei omnia.]

11. Beata creatura quæ non novit aliud, cum esset ipsa aliud, nisi dono tuo quod superfertur super omne mutabile, mox ut facta est, attolleretur nullo intervallo temporis in ea vocatione qua dixisti, [Sidenote: Gen. 1, 3.]_Fiat lux, et fieret lux_*. In nobis enim {255} distinguitur tempore, quod [Sidenote: Eph. 5, 8.]_tenebræ fuimus, et lux efficimur_: in illa vero dictum est quid esset, nisi illuminaretur; et ita dictum est, quasi prius fuerit fluxa et tenebrosa; ut appareret causa qua factum est ut aliter esset, id est, ut ad lumen indeficiens conversa lux esset. Qui potest, intelligat*; a te petat. Utquid mihi molestus est, quasi ego [Sidenote: Joh. 1, 9.]_illuminem_ ullum _hominem venientem in hunc mundum_?

[Sidenote: XI. Symbola Trinitatis in homine.]

12. Trinitatem omnipotentem quis intelligit? Et quis non loquitur eam, si tamen eam? Rara anima quæ dum de illa loquitur, scit, quod loquitur*. Et contendunt et dimicant, et nemo sine pace videt istam visionem. Vellem ut hæc tria cogitarent homines in seipsis[350]. Longe aliud sunt ista tria {256} quam illa Trinitas: sed dico ubi se exerceant et ibi probent, et sentiant quam longe sunt*. Dico autem hæc tria: esse, nosse, velle. Sum enim, et novi, et volo: sum sciens, et volens; et scio esse me, et velle; et volo esse, et scire. In his igitur tribus quam sit inseparabilis vita, et una vita, et una mens, et una essentia, quam denique inseparabilis distinctio, et tamen distinctio, videat qui potest. Certe coram se est; attendat in se, et videat, et dicat mihi. Sed cum invenerit in his aliquid et dixerit, non jam se putet invenisse illud quod supra ista est incommutabile, quod est incommutabiliter, et scit incommutabiliter, et vult incommutabiliter: et utrum propter tria hæc et ibi Trinitas, an in singulis hæc tria, ut* terna singulorum sint; an utrumque miris modis simpliciter et multipliciter, infinito in se sibi fine, quo est, et sibi notum est, et sibi sufficit, incommutabiliter idipsum, copiosa unitatis magnitudine; quis facile cogitaverit? quis ullo modo dixerit? quis quolibet modo temere pronuntiaverit?

[Sidenote: XII. Mundi creatio formationem Ecclesiæ præfigurat.]

13. Procede in confessione, fides mea; dic Domino Deo tuo: _Sancte, Sancte, Sancte, Domine Deus_ meus, in nomine tuo baptizati sumus, _Pater et Fili et Spiritus sancte; in nomine tuo baptizamus, Pater et Fili et Spiritus sancte_; quia et apud nos in Christo suo* _fecit Deus coelum et terram_, spirituales et carnales Ecclesiæ suæ[351]; et _terra_ nostra antequam acciperet formam doctrinæ, _invisibilis erat et incomposita_, et ignorantiæ tenebris tegebamur; quoniam [Sidenote: Ps. 38, 12.]_pro iniquitate erudisti hominem_, et [Sidenote: Ps. 35, 7.]_judicia tua sicut multa abyssus_. Sed quia [Sidenote: Gen. 1, 2.]_Spiritus_ tuus _superferebatur super aquam_, non reliquit miseriam nostram misericordia tua, et dixisti: [Sidenote: Mat. 3, 12.]_Fiat lux. Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum_. {257} _Poeitenitam agite, Fiat lux_. Et quoniam [Sidenote: Ps. 41, 7.]_conturbata erat ad nos ipsos anima nostra, commemorati sumus tui, Domine, de terra Jordanis, et de monte_[352] æquali tibi, sed _parvo_ propter nos; et displicuerunt nobis tenebræ nostræ, conversi sumus ad te, _et facta est lux_. Et ecce [Sidenote: Eph. 5, 8.]_fuimus aliquando tenebræ; nunc autem lux in Domino_.

[Sidenote: XIII. Renovatio hominis dum hic vivit, nondum perfecta.]

