Confessiones

Part 19

Chapter 19 3,428 words Public domain Markdown

Hic ubi vitæ præteritæ enarrationem abrumpit Aug., haud inutile erit adponere, quid hæreticis responderit, auctoritatem ejus in fidei defensione elevantibus, propter ea, quæ nondum fidelis commiserit. Ii vero præcipue fuerunt {204} Donatistæ. His præclare coram populo respondit. (Serm. 3. in Ps. 36. §. 19) "Loquantur ergo adversus nos quidquid volunt: nos diligemus illos et nolentes. Novimus enim, Fratres, novimus linguas eorum; propter quas eis non irascamur, patienter ferte nobiscum. Vident enim in caussa se nihil habere, et linguas convertunt in nos; et incipiunt de nobis dicere mala, multa quæ sciunt, multa quæ nesciunt. Quæ sciunt, præterita nostra sunt. Fuimus enim aliquando, sicut dicit Apostolus, "stulti et increduli, et ad omne opus bonum reprobi." In errore perverso desipientes et insanientes fuimus, non negamus; et quantum præteritum nostrum non negamus, tanto magis Deum qui nobis ignovit, laudamus. Quid ergo hæretice dimittis caussam, et is ad hominem? Quid enim ego sum? Quid sum? Numquid Catholica ego sum? Numquid hereditas Christi diffusa per gentes ego sum? Sufficit mihi ut in ea sim. Vituperas mala mea præterita, quid magnum facis? Severior sum ego in mala mea quam tu: quod tu vituperasti, ego damnavi. Utinam velles imitari, ut et error tuus fieret aliquando præteritus. Ista sunt mala præterita, quæ noverunt, maxime in ista civitate. Hic enim male viximus, quod ego confiteor: et quantum gaudeo de gratia Dei, tantum de meis præteritis quid dicam--Doleo? Dolorem, si adhuc essem. Sed quid dicam? Gaudeo? Nec hoc possum dicere: utinam enim numquam fuissem. Quidquid tamen fui, in nomine Christi præteritum est. Quod autem modo reprehendunt, non norunt. Sunt quæ adhuc in me reprehendant: sed tamen multum est ad illos ut hæc noverint. Multa enim ago in cogitationibus meis, pugnans adversus malas suggestiones meas, et habens conflictationem diuturnam, et prope continuam cum tentationibus inimici subvertere me volentis. Gemo ad Deum in infirmitate mea; et novit quid parturit cor meum, ille qui novit partum meum. "Mihi autem minimum est, ut a vobis dijudicer, aut ab humano die," ait Apostolus; "sed neque ego meipsum judico." Melius enim me ego novi quam illi, sed melius Deus quam ego. Non ergo vobis insultent de nobis, non, faciat Christus. Dicunt enim, Et qui sunt? et unde sunt? malos hic illos novimus, ubi baptizati sunt? Si nos bene noverunt, sciunt quia et navigavimus aliquando; sciunt quia et peregrinati sumus; sciunt quia alii ivimus, et alii redivimus. Non hic baptizati sumus; sed ubi baptizati sumus, Ecclesia est nota universo orbi terrarum. Et multi fratres nostri sunt, qui et norunt quia baptizati sumus, et nobiscum baptizati sunt. Facile est ergo hoc nosse, si quis fratrum est inde sollicitus.

* * * * *

{205}

LIBER UNDECIMUS.

Quæ ex instituto dicenda occurrebant, quo tandem modo ad Officia Divina exequenda fuerit perductus, silentio præterit, Deum ex eo laudaturus, quod Scripturæ suæ interiora sensim ei aperuerit. Moysen non nisi in Christo intelligendum esse fatetur, ne exordium quidem libri Geneseos, _In principio fecit Deus coelum et terram._ De his disserens, occurrit obtrectantibus, "quid faceret Deus antequam coelum et terram conderet; et unde ei in mentem venerit tandem aliquando ea facere, cum antea non fecisset." Dum vero iis refellendis insistit, de Tempore copiose et accurate disserit.

[Sidenote: I. Cur confitemur Deo scienti.]

1. Numquid, Domine, cum tua sit æternitas, ignoras quæ tibi dico, aut ad tempus vides quod fit in tempore? Cur ergo tibi tot rerum narrationes digero? Non utique ut per me noveris eas, sed affectum meum excito in te, et eorum qui hæc legunt, ut dicamus omnes: [Sidenote: Ps. 95, 4.]_Magnus Dominus, et laudabilis valde._ Jam dixi, et dicam: amore amoris tui facio istud. Nam et oramus, et tamen Veritas ait: [Sidenote: Mat. 6, 8.]_Novit Pater vester quid vobis opus sit, priusquam petatis ab eo._ Affectum ergo nostrum patefacimus in te, confitendo tibi miserias nostras et misericordias tuas super nos, ut liberes nos omnino, quoniam coepisti, ut desinamus esse miseri in nobis, et beatificemur in te; quoniam vocasti nos ut simus [Sidenote: Mat. 5, 3-9.]_pauperes spiritu, et mites_, et _lugentes_, et _esurientes ac sitientes justitiam_, et _misericordes_, et _mundicordes_, et _pacifici_. Ecce narravi tibi multa quæ potui, et quæ volui; quoniam tu prior voluisti ut confiterer tibi Domino Deo meo, [Sidenote: Ps. 117, 1.]_quoniam bonus es, quoniam in sæculum misericordia tua_.

[Sidenote: II. Petit a Deo Scripturarum sanctarum intelligentiam.]

2. Quando autem sufficio lingua calami enuntiare omnia hortamenta tua, et omnes terrores tuos, et consolationes, et gubernationes quibus me perduxisti prædicare verbum, et sacramentum tuum dispensare populo tuo[294]? Et si sufficio

{206} hæc enuntiare ex ordine, caro mihi valent stillæ temporum. Et olim inardesco meditari in lege tua, et in ea tibi confiteri scientiam et imperitiam meam, primordia illuminationis tuæ, et reliquias tenebrarum mearum, quousque devoretur a fortitudine infirmitas. Et nolo in aliud horæ diffluant, quas invenio liberas a necessitatibus reficiendi corporis, et intentionis animi, et servitutis quam debemus hominibus, et quam non debemus[295] et tamen reddimus.

3. Domine Deus meus, intende orationi meæ, et misericordia tua exaudiat desiderium meum; quoniam non mihi soli æstuat, sed usui vult esse fraternæ charitati: et vides in corde meo quia sic est. Sacrificem* tibi famulatum cogitationis et linguæ meæ; et da quod offeram tibi. [Sidenote: Ps. 85, 1.]_Inops_ enim _et pauper sum_; [Sidenote: Rom. 10, 12.]_tu dives in omnes invocantes te_, qui securus curam nostri geris. _Circumcide_ ab omni temeritate omnique mendacio interiora et exteriora _labia mea_. Sint castæ deliciæ {207} meæ, Scripturæ tuæ; nec fallar in eis, nec fallam ex eis. Domine attende; et miserere, Domine Deus meus, lux cæcorum et virtus infirmorum, statimque lux videntium et virtus fortium; attende animam meam, et audi [Sidenote: Ps. 130, 1.]_clamantem de profundo_. Nam nisi adsint et in profundo aures tuæ, quo ibimus? quo clamabimus? [Sidenote: Ps. 73, 16.]_Tuus est dies, et tua est nox_: ad nutum tuum momenta transvolant. Largire inde spatium meditationibus nostris in _abdita legis tuæ_, neque adversus pulsantes claudas eam. Neque enim frustra scribi voluisti tot paginarum opaca secreta[296]; aut non habent illæ [Sidenote: Ps. 28, 9.]_silvæ cervos_[297] suos recipientes se in eas et resumentes, ambulantes et pascentes, recumbentes* et ruminantes[298]. O Domine, _perfice_ me, et _revela_ mihi _eas_. Ecce vox tua gaudium meum, vox tua super affluentiam voluptatum*. Da quod amo: amo enim; et hoc tu dedisti. Ne dona tua deseras, nec herbam tuam spernas sitientem. Confitear tibi quidquid invenero in Libris tuis; et _audiam vocem laudis_ et te bibam, et [Sidenote: Ps. 25, 7.]_considerem mirabilia de lege tua_, ab usque [Sidenote: Ps. 118, 18.]_principio in quo fecisti coelum et terram_, usque ad regnum tecum perpetuum sanctæ civitatis tuæ.

4. Domine, miserere mei, et exaudi desiderium meum. Puto enim quod non sit de terra, non de auro et argento et de lapidibus, aut decoris vestibus, aut honoribus et potestatibus, aut voluptatibus carnis, neque de necessariis corpori et huic vitæ peregrinationis nostræ, quæ omnia nobis [Sidenote: Mat. 6, 33.]_apponuntur quærentibus regnum et justitiam tuam_. Vide, Domine Deus, meus, unde sit desiderium meum. [Sidenote: Ps. 118, 85.]_Narraverunt mihi injusti delectationes, sed non sicut lex tua, Domine._ Ecce unde est desiderium meum. Vide, Pater, aspice, et vide, et approba; et placeat in conspectu misericordiæ tuæ invenire me gratiam ante te, ut aperiantur pulsanti mihi interiora sermonum tuorum. Obsecro per Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, [Sidenote: Ps. 79, 18.]_virum dexteræ tuæ, filium hominis, quem confirmasti tibi_ mediatorem tuum et nostrum; per quem nos quæsisti {208} non quærentes te, quæsisti autem ut quæreremus te; [Sidenote: Joh. 1, 3.]_Verbum tuum per quod fecisti omnia_, in quibus et me; Unicum tuum per quem vocasti in adoptionem populum credentium, in quo et me: per eum te obsecro [Sidenote: Rom. 8, 34.]_qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat pro nobis, [Sidenote: Col. 2, 3.]in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi_. Ipsos* quæro in Libris tuis. [Sidenote: Joh. 5, 46.]_Moyses de illo scripsit_: hoc ipse ait; hoc Veritas ait.

[Sidenote: III. Quæ scripsit Moyses de creatione coeli et terræ, intelligere non potest nisi donante Deo.]

5. Audiam et intelligam quomodo [Sidenote: Gen. 1, 1.]_in principio fecisti coelum et terram_. Scripsit hoc Moyses, scripsit et abiit, transivit hinc a te ad te*; neque nunc ante me est. Nam si esset, tenerem eum, et rogarem eum, et per te obsecrarem ut mihi ista panderet; et præberem aures corporis mei sonis erumpentibus ex ore ejus. Et si Hebræa voce loqueretur, frustra pulsaret sensum meum, nec inde mentem meam quidquam tangeret; si autem Latine, scirem quid diceret. Sed unde scirem an verum diceret? Quod si et hoc scirem, num ab illo scirem? Intus utique mihi, intus in domicilio cogitationis, nec Hebræa, nec Græca, nec Latina, nec barbara veritas, sine oris et linguæ organis, sine strepitu syllabarum diceret, Verum dicit: et ego statim certus confidenter illi homini tuo dicerem, Verum dicis. Cum ergo illum interrogare non possim, te, te quo plenus vera dixit, Veritas, rogo; te, Deus meus, rogo parce peccatis meis; et qui illi servo tuo dedisti hæc dicere da et mihi hæc intelligere.

[Sidenote: IV. Creatura clamat creatorem Deum.]

6. Ecce sunt coelum et terra: clamant quod facta sint; mutantur enim atque variantur. Quidquid autem factum non est et tamen est, non est in eo* quidquam quod ante non erat, quod est mutari atque variari[299]. Clamant etiam quod seipsa non fecerint: Ideo sumus, quia facta sumus; non ergo eramus antequam essemus, ut fieri possemus a nobis. Et vox dicentium est ipsa evidentia. Tu ergo, Domine, fecisti ea qui pulcher es, pulchra sunt enim; qui bonus es, bona sunt enim; qui es, sunt enim. Nec ita pulchra sunt, nec ita bona sunt nec ita sunt, sicut tu, conditor eorum; cui* comparata, nec pulchra sunt, nec bona sunt, nec sunt. Scimus hæc, gratias tibi. Et scientia nostra scientiæ tuæ comparata, ignorantia est.

[Sidenote: V. Ex nihilo conditus mundus.]

7. Quomodo autem _fecisti coelum et terram_*, et quae machina tam grandis operationis tuæ? Non enim sicut homo {209} artifex formans corpus de corpore, arbitratu animæ valentis imponere utcumque speciem quam cernit in semetipsa interno oculo[300]. Et unde hoc valeret, nisi quia tu fecisti eam? Et imponit speciem jam existenti et habenti ut esset; veluti terræ, aut lapidi, aut ligno, aut auro, aut id genus rerum cuilibet. Et unde ista essent, nisi tu instituisses ea? Tu fabro corpus, tu animum membris imperitantem fecisti; tu materiam unde facit aliquid; tu ingenium quo artem capiat, et videat intus quid faciat foris; tu sensum corporis quo interprete trajiciat ab animo ad materiam id quod facit, et renuntiet animo quid factum sit; ut ille intus consulat præsidentem sibi veritatem, an bene factum sit. Te laudant* hæc omnia creatorem omnium: sed tu quomodo facis ea? quomodo _fecisti_, Deus, _coelum et terram_? Non utique in coelo neque in terra _fecisti coelum et terram_; neque in aere aut in aquis, quoniam et hæc pertinent ad coelum et terram: neque in universo mundo fecisti universum mundum, quia non erat ubi fieret antequam fieret ut esset. Nec manu tenebas aliquid unde _faceres coelum et terram_; nam unde tibi hoc quod tu non feceras, unde aliquid faceres? Quid enim est, nisi quia tu es? Ergo [Sidenote: Ps. 32, 9. 6.]_dixisti, et facta sunt_, atque _in verbo tuo fecisti ea_.

[Sidenote: VI. Quomodo Deus dixit, ut fieret mundus.]

8. Sed quomodo dixisti? Numquid illo modo quo facta est vox de nube, dicens: [Sidenote: Mat. 3, 17; et 17, 5.]_Hic est filius meus dilectus?_ Illa enim vox acta atque transacta est, coepta et finita. Sonuerunt syllabæ atque transierunt, secunda post primam, tertia post secundam, atque inde ex ordine, donec ultima post cæteras, silentiumque post ultimam. Unde claret atque eminet, quod creaturæ motus expressit eam, serviens æternæ voluntati tuæ ipse temporalis. Et hæc ad tempus facta verba tua nuntiavit auris exterior menti prudenti, cujus auris interior posita est ad æternum Verbum tuum. At illa comparavit hæc verba temporaliter sonantia, cum æterno in silentio Verbo tuo, et dixit: "Aliud est, longe aliud est." Hæc longe infra me sunt; nec sunt, quia fugiunt et prætereunt: _Verbum autem Domini_* mei supra me _manet in æternum_. Si ergo verbis sonantibus et prætereuntibus dixisti ut _fieret coelum et terra_, atque ita _fecisti coelum et terram_, erat jam creatura corporalis ante coelum et terram, cujus motibus temporalibus temporaliter vox illa percurreret. Nullum autem corpus ante coelum et terram: {210} aut si erat, id certe sine transitoria voce feceras, unde transitoriam vocem faceres qua diceres ut _fieret coelum et terra_. Quidquid enim illud esset unde talis vox fieret, nisi abs te factum esset, omnino non esset. Ut ergo fieret corpus unde verba ista fierent, quo verbo a te dictum est?

[Sidenote: VII. Verbum Dei coæternum Deo.]

9. Vocas ergo nos ad intelligendum Verbum Deum apud te Deum, quod sempiterne dicitur, et eo sempiterne dicuntur omnia: neque enim finitur quod dicebatur, et dicitur aliud ut possint dici omnia; sed simul ac sempiterne omnia[301]. Alioquin jam tempus et mutatio, et non vera æternitas, nec vera immortalitas. Hoc novi, Deus meus, et gratias ago. Novi, confiteor tibi, Domine; mecumque novit et benedicit te quisquis ingratus non est certæ veritati. Novimus, Domine, novimus; quoniam inquantum quidquid non est quod erat, et est quod non erat, intantum moritur et oritur. Non ergo quidquam Verbi* tui cedit atque succedit quoniam vere immortale atque æternum est. Et ideo Verbo tibi coæterno, simul et sempiterne* dicis omnia quæ dicis, et fit quidquid dicis ut fiat; nec aliter, quam dicendo, facis: nec tamen simul et sempiterna fiunt omnia quæ dicendo facis.

[Sidenote: VIII. Verbum Dei ipsum est principium quo docemur omnem veritatem.]

10. Cur quæso, Domine Deus meus? Utcumque video; sed quomodo id eloquar nescio: nisi quia omne quod esse incipit et esse desinit, tunc esse incipit et tunc* desinit, quando debuisse incipere vel desinere in æterna ratione cognoscitur, ubi nec incipit aliquid nec desinit. Ipsum est Verbum tuum, quod et [Sidenote: Joh. 8, 25.]_Principium[302] est quia* et loquitur nobis_. Sic in Evangelio per carnem ait; et hoc insonuit foris auribus hominum, ut crederetur, et intus quæreretur, et inveniretur in æterna veritate, ubi omnes discipulos bonus et solus magister docet. Ibi audio vocem tuam, Domine, dicentis* mihi, quoniam ille loquitur nobis qui docet nos. Qui autem non docet nos, etiam si loquitur, non nobis loquitur. Quis porro nos docet, nisi stabilis veritas? Quia et per creaturam {211} mutabilem cum admonemur, ad veritatem stabilem ducimur; ubi* vere discimus cum [Sidenote: Joh. 3, 29.]_stamus et audimus eum, et gaudio gaudemus propter vocem sponsi_, reddentes nos unde sumus. Et ideo Principium, quia nisi maneret, cum erraremus non esset quo rediremus[303]. Cum autem redimus ab errore, cognoscendo utique redimus; ut autem cognoscamus, docet nos, _quia Principium_ est, et _loquitur nobis_.

[Sidenote: IX. Quomodo Verbum Dei loquatur cordi.]

11. _In_ hoc _Principio, fecisti, Deus, coelum et terram_, in Verbo tuo, in Filio tuo, in Virtute tua, in Sapientia tua, in Veritate tua, miro modo dicens, et miro modo faciens. Quis comprehendet? quis enarrabit? Quid est illud quod interlucet mihi, et percutit cor meum sine læsione; et inhorresco, et inardesco? Inhorresco inquantum dissimilis ei sum; inardesco inquantum similis ei sum. Sapientia, sapientia* ipsa est, quæ interlucet mihi, discindens nubilum meum, quod me rursus cooperit deficientem ab ea, caligine atque aggere poenarum mearum; quoniam sic [Sidenote: Ps. 30, 11.]_infirmatus est in egestate* vigor meus_, ut non sufferam bonum meum, donec tu, Domine, qui [Sidenote: Ps. 102, 3-5.]_propitius factus es omnibus iniquitatibus meis_, etiam _sanes omnes languores meos_; quia et _redimes de corruptione vitam meam, et coronabis me in miseratione et misericordia, et satiabis in bonis desiderium meum; quoniam renovabitur juventus mea sicut aquilæ_. _Spe enim salvi facti sumus_, et promissa tua [Sidenote: Rom. 8, 24. 25.]_per patientiam exspectamus_. Audiat te intus sermocinantem qui potest; ego fidenter ex oraculo tuo clamabo: [Sidenote: Ps. 103, 24.]_Quam magnificata sunt opera tua Domine, omnia in Sapientia fecisti!_ et illa _Principium_, et _in_ eo _Principio fecisti coelum et terram_.

[Sidenote: X. Obtrectantes quid faceret Deus antequam coelum et terram conderet.]

12. Nonne ecce pleni sunt vetustatis suæ qui nobis dicunt: "Quid faciebat Deus antequam faceret coelum et terram?" "Si enim vacabat," inquiunt, "et non operabatur aliquid, non sic semper et deinceps, quemadmodum retro semper cessavit ab opere? Si enim ullus motus in Deo novus exstitit*, et voluntas nova ut creaturam conderet quam nunquam ante condiderat; quomodo iam vera æternitas, ubi oritur voluntas quæ non erat? Neque enim voluntas Dei creatura est, sed ante creaturam; quia non crearetur aliquid, nisi {212} creatoris voluntas præcederet. Ad ipsam ergo Dei substantiam pertinet voluntas ejus. Quod si exortum est aliquid in Dei substantia quod prius non erat; non veraciter dicitur æterna illa substantia: si autem voluntas Dei sempiterna erat ut esset creatura; cur non sempiterna et creatura?"

[Sidenote: XI. Objectioni respondet quod æternitas Dei nescit tempora.]

13. Qui hæc dicunt, nondum te intelligunt, o Sapientia Dei, lux mentium; nondum intelligunt, quomodo fiant quæ per te, atque in te fiunt: et conantur æterna sapere; sed adhuc in præteritis et futuris rerum motibus cor eorum volitat, et adhuc vanum est. Quis tenebit illud, et figet illud, ut paululum stet, et paululum rapiat splendorem semper stantis æternitatis, et comparet cum temporibus nunquam stantibus, et videat esse incomparabilem; et videat longum tempus, nisi ex multis prætereuntibus motibus, qui simul extendi non possunt, longum non fieri; non autem præterire* quidquam in æterno, sed totum esse præsens; nullum vero tempus totum esse præsens: et videat omne praeteritum propelli ex futuro, et omne futurum ex præterito consequi; et omne præteritum ac futurum ab eo quod semper est præsens, creari et excurrere? Quis tenebit cor hominis, ut stet, et videat quomodo stans dictet et futura et præterita tempora, nec futura nec præterita æternitas? Numquid manus mea valet hoc, aut manus oris mei per loquelas agit tam grandem rem?

[Sidenote: XII. Deus fecerit ante mundi creationem.]

14. Ecce respondeo dicenti, "Quid faciebat Deus antequam _faceret coelum et terram_?" respondeo non illud quod quidam respondisse perhibetur joculariter, eludens quæstionis violentiam: "Alta," inquit, "scrutantibus gehennas parabat." Aliud est videre, aliud* ridere; hæc non respondeo. Libentius enim responderim, "Nescio," quod nescio; quam illud unde irridetur qui alta interrogavit, et laudatur qui falsa respondit. Sed dico te, Deus noster, omnis creaturæ creatorem. Et si coeli et terræ nomine omnis creatura intelligitur; audenter dico, "Antequam _faceret Deus coelum et terram_, non faciebat aliquid: si enim faciebat, quid nisi creaturam faciebat?" Et utinam sic sciam, quidquid utiliter scire cupio, quemadmodum scio quod nulla fiebat creatura*, antequam fieret ulla creatura.

15. At si cujusquam volatilis sensus vagatur per imagines retro temporum, et te Deum omnipotentem et omnicreantem {213} et omnitenentem, coeli et terræ artificem, ab opere tanto, antequam id faceres, per innumerabilia sæcula cessasse miratur; evigilet atque attendat, quia falsa miratur. Nam unde poterant innumerabilia sæcula præterire, quæ ipse non feceras, cum sis omnium sæculorum auctor et conditor? aut quæ tempora fuissent quæ abs te condita non essent[304]? aut quomodo præterirent, si nunquam fuissent? Cum ergo sis operator omnium temporum, si fuit aliquod tempus antequam _faceres coelum et terram_, cur dicitur quod ab opere cessabas? Idipsum enim tempus tu feceras, nec præterire potuerunt tempora antequam faceres tempora. Si autem ante coelum et terram nullum erat tempus, cur quæritur quid tunc faciebas? Non enim erat Tunc, ubi non erat tempus.

[Sidenote: XIII. Quod ante tempora a Deo creata nullum tempus fuerit.]

16. Nec tu tempore tempora præcedis, alioquin non omnia tempora præcederes. Sed præcedis omnia præterita celsitudine semper præsentis æternitatis; et superas omnia futura, quia illa futura sunt, et cum venerint, præterita erunt; [Sidenote: Ps. 110, 28.]_tu autem idem ipse es, et anni tui non deficiunt_. Anni tui nec eunt nec veniunt; isti enim nostri et eunt et veniunt, ut omnes veniant. Anni tui omnes simul stant, quoniam stant; nec euntes a venientibus excluduntur, quia non transeunt: isti autem nostri omnes erunt, cum omnes non erunt. Anni tui dies unus; et dies tuus non quotidie, sed hodie, quia hodiernus tuus non cedit crastino; neque enim succedit hesterno. Hodiernus tuus æternitas[305]; ideo coæternum genuisti, cui dixisti, [Sidenote: Ps. 2, 7; Heb. 5, 5.]_Ego hodie genui te._ Omnia tempora tu fecisti, et ante omnia tempora tu es; nec aliquo tempore non erat tempus.

[Sidenote: XIV. Temporis differentiæ tres.]

17. Nullo ergo tempore non feceras aliquid, quia ipsum tempus tu feceras. Et nulla tempora tibi coæterna sunt, quia tu permanes: at illa si permanerent, non essent tempora. Quid est enim tempus? Quis hoc facile breviterque explicaverit? Quis hoc, ad verbum de illo proferendum, vel cogitatione comprehenderit? Quid autem familiarius et notius in loquendo commemoramus quam tempus? Et intelligimus utique cum id loquimur, intelligimus etiam cum alio loquente id audimus. Quid est ergo tempus? Si nemo ex me quærat, scio; si quærenti explicare velim nescio: fidenter tamen {214} dico scire me, quod si nihil præteriret, non esset præteritum tempus; et si nihil adveniret, non esset futurum tempus; et si nihil esset, non esset præsens tempus. Duo ergo illa tempora, præteritum et futurum quomodo sunt, quando et præteritum jam non est, et futurum nondum est? Præsens autem si semper esset præsens, nec in præteritum transiret; jam non esset tempus, sed æternitas. Si ergo præsens, ut tempus sit, ideo fit quia in præteritum transit; quomodo et hoc esse dicimus, cui causa ut sit, illa est quia non erit; ut scilicet non vere dicamus tempus esse, nisi quia tendit non esse*?

[Sidenote: XV. Mensura temporis in quo.]