# Confessiones

## Part 18

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/confessiones-33849/index.md

52. [Sidenote: Tob. 4.]O lux quam videbat Tobias, cum clausis oculis istis filium docebat vitæ viam, et ei præibat pede charitatis nusquam errans. Aut quam videbat Isaac prægravatis et opertis senectute carneis luminibus, cum filios non agnoscendo benedicere, sed benedicendo agnoscere meruit. [Sidenote: Gen. 27.]Aut quam videbat Jacob, cum et ipse præ grandi ætate captus oculis, in filiis præsignata futuri populi genera luminoso corde radiavit; et nepotibus suis ex Joseph divexas mystice manus, non sicut pater eorum foris corrigebat, [Sidenote: Gen. 48. 49.]sed sicut ipse intus discernebat, imposuit. Ipsa est lux, una est*, et unum omnes qui vident et amant eam. At ista corporalis de qua loquebar, illecebrosa {194} ac periculosa dulcedine condit vitam sæculi cæcis amatoribus. Qui autem et de ipsa laudare te norunt, "Deus[279] creator omnium," assumunt eam in hymno tuo; non absumuntur ab ea in somno suo: sic esse cupio. Resisto seductionibus oculorum, ne implicentur pedes mei, quibus ingredior viam tuam; et erigo ad te invisibiles oculos, ut tu [Sidenote: Ps. 24, 15.]_evellas de laqueo pedes meos_. Tu subinde evellis eos, nam illaqueantur. Tu non cessas evellere, ego autem crebro hæreo in ubique sparsis insidiis: [Sidenote: Ps. 120, 4.]_quoniam non dormies, neque dormitabis, qui custodis Israel_.

53. Quam innumerabilia, variis artibus et opificiis, in vestibus, calceamentis, vasis, et cujuscemodi fabricationibus*, picturis etiam, diversisque figmentis, atque his usum necessarium atque moderatum et piam significationem longe transgredientibus, addiderunt homines ad illecebras oculorum; foras sequentes quod faciunt, intus relinquentes a quo facti sunt, et exterminantes quod facti sunt! At ego, Deus meus, et decus meum, etiam hinc tibi dico hymnum, et sacrifico laudem sacrificatori meo*; quoniam pulchra trajecta per animas in manus artificiosas[280], ab illa pulchritudine veniunt, quæ super animas est, cui suspirat anima mea die ac nocte. Sed pulchritudinum exteriorum operatores et sectatores inde trahunt approbandi modum, non autem inde trahunt utendi[281] modum. Et ibi est, et non vident eum[282], ut non eant longius, et [Sidenote: Ps. 58, 10.]_fortitudinem suam ad te custodiant_, nec eam spargant in deliciosas lassitudines. Ego autem hæc loquens atque discernens etiam istis pulchris gressum innecto; sed tu evellis, Domine, evellis tu, [Sidenote: Ps. 25, 3.]_quoniam misericordia tua ante oculos meos est_. Nam* ego capior miserabiliter, et tu evellis misericorditer; aliquando non sentientem, quia suspensius incideram; aliquando cum dolore, quia jam inhæseram.

[Sidenote: XXXV. Ut se habet ad secundum tentationis genus, quod est curiositatis.]

54. Huc accedit alia forma tentationis multiplicius periculosa. Præter* enim concupiscentiam carnis, quæ inest in delectatione omnium sensuum et voluptatum, cui servientes depereunt qui longe se faciunt a te, inest animæ per {195} eosdem sensus corporis quædam non se oblectandi in carne, sed experiendi per carnem vana et curiosa cupiditas, nomine cognitionis et scientiæ palliata. Quæ quoniam in appetitu noscendi est, oculi autem sunt ad cognoscendum* in sensibus principes, [Sidenote: 1 Joh. 2, 16.]_concupiscentia oculorum_ eloquio divino appellata est. Ad oculos enim proprie videre pertinet. Utimur autem hoc verbo etiam in cæteris sensibus, cum eos ad cognoscendum intendimus. Neque enim dicimus, Audi quid rutilet; aut, olfac quam niteat; aut, gusta quam splendeat; aut, palpa quam fulgeat: videri enim dicuntur hæc omnia. Dicimus autem non solum, Vide quid luceat, quod soli oculi sentire possunt; sed etiam, Vide quid sonet; vide quid oleat; vide quid sapiat; vide quam durum sit. Ideoque generalis experientia sensuum concupiscentia, sicut dictum est, oculorum vocatur; quia videndi officium in quo primatum oculi tenent, etiam cæteri sensus sibi de similitudine usurpant, cum aliquid cognitionis explorant.

55. Ex hoc autem evidentius discernitur quid voluptatis, quid curiositatis agatur per sensus: quod voluptas pulchra, canora, suavia, sapida, lenia sectatur; curiositas autem etiam his contraria tentandi causa, non ad subeundam molestiam, sed experiendi noscendique libidine*. Quid enim voluptatis habet videre in laniato cadavere quod exhorreas; et tamen sicubi jaceat, concurrunt ut contristentur, ut palleant. Timent etiam ne in somnis hoc videant; quasi quisquam eos vigilantes videre coegerit, aut pulchritudinis ulla fama persuaserit. Ita et in cæteris sensibus, quæ persequi longum est. Ex hoc morbo cupiditatis, in spectaculis exhibentur quæque miracula. Hinc ad perscrutanda naturæ (quæ præter nos est) operta proceditur*, quæ scire nihil prodest, et nihil aliud quam scire homines cupiunt[283]. Hinc etiam, si quid eodem perversæ scientiæ fine per artes magicas quæritur. Hinc etiam in ipsa religione Deus tentatur, cum signa et prodigia flagitantur, non ad aliquam salutem, sed ad solam experientiam desiderata.

56. In hac tam immensa silva plena insidiarum et {196} periculorum, ecce multa* præciderim et a meo corde dispulerim, sicuti donasti me facere, Deus salutis meæ; attamen quando audeo dicere, cum circumquaque quotidianam vitam nostram tam multa hujus generis rerum circumstrepant; quando audeo dicere nulla re tali me intentum fieri ad spectandum, et vana cura capiendum? Sane me jam theatra non rapiunt, nec curo nosse transitus siderum, nec anima mea unquam responsa quæsivit umbrarum; omnia sacrilega sacramenta detestor. A te, Domine Deus meus, cui humilem[284] famulatum ac simplicem debeo, quantis mecum suggestionum machinationibus agit inimicus, ut signum aliquod petam! Sed obsecro te per Regem nostrum, et patriam Jerusalem simplicem, castam, ut quemadmodum a me longe est ista consensio, ita sit semper longe atque longius. Pro salute autem cujusquam cum te rogo, alius multum differens finis est intentionis meæ; et te facientem quod vis, das* mihi, et dabis libenter sequi.

57. Verumtamen in quam multis minutissimis et contemptibilibus rebus curiositas quotidie nostra tentatur*; et quam sæpe labamur, quis enumerat? Quoties narrantes inania, primo quasi toleramus ne offendamus infirmos, deinde paulatim libenter advertimus! Canem currentem post leporem jam non specto, cum in circo fit: at vero in agro, si casu transeam, avertit me fortassis et ab aliqua magna cogitatione, atque ad se convertit illa venatio; non deviare cogens corpore jumenti, sed cordis inclinatione. Et nisi jam mihi demonstrata infirmitate mea, cito admoneas, aut ex ipsa visione per aliquam considerationem in te assurgere, aut totum contemnere atque transire, vanus hebesco. Quid cum me domi sedentem stellio muscas captans, vel aranea retibus suis irruentes implicans, sæpe intentum facit? Num quia parva sunt animalia, ideo non res eadem geritur? Pergo inde ad laudandum te, creatorem mirificum atque ordinatorem rerum omnium, sed non inde esse intentus incipio. Aliud est cito {197} surgere, aliud est non cadere. Et talibus vita mea plena est, et una spes mea magna valde misericordia tua. Cum enim hujuscemodi rerum conceptaculum* fit cor nostrum, et portat copiosæ vanitatis catervas, hinc et orationes nostræ sæpe interrumpuntur atque turbantur, et ante conspectum tuum dum ad aures tuas vocem cordis intendimus, nescio unde irruentibus nugatoriis cogitationibus res tanta præciditur. Numquid etiam hoc inter contemnenda deputabimus, aut aliquid nos reducet in spem, nisi tota misericordia tua*, quoniam coepisti mutare nos?

[Sidenote: XXXVI. Ut se habet ad tertium tentationis genus, quod est superbiæ.]

58. Et tu scis quanta ex parte mutaveris, qui me primitus sanas a libidine vindicandi me, ut _propitius_ fias etiam cæteris [Sidenote: Ps. 102, 3-5.]_omnibus iniquitatibus meis, et sanes omnes languores meos, et redimas de corruptione vitam meam, et corones me in miseratione et misericordia, et saties in bonis desiderium meum_; quia* compressisti a timore tuo superbiam meam, et mansuefecisti jugo tuo cervicem meam. Et nunc porto illud, et [Sidenote: Mat. 11, 30.]_lene est_ mihi, quoniam sic promisisti et fecisti; et vere sic erat, et nesciebam, quando id subire metuebam.

59. Sed numquid, Domine, qui solus sine typho dominaris, quia solus verus Dominus es qui non habes dominum; numquid hoc quoque tertium tentationis genus cessavit a me*, aut cessare in hac tota vita potest, timeri et amari velle ab hominibus, non propter aliud, sed ut inde sit gaudium, quod non est gaudium*? Misera vita est, et foeda jactantia. Hinc fit vel maxime non amare te, nec caste timere te. Ideoque tu [Sidenote: 1 Pet. 5, 5. Jac. 4, 6.]_superbis resistis, humilibus_ autem _das gratiam_; et intonas super ambitiones sæculi, et [Sidenote: Ps. 17, 8.]_contremunt fundamenta montium_. Itaque nobis, quoniam propter quædam humanæ societatis officia necessarium est amari et timeri ab hominibus, instat adversarius veræ beatitudinis nostræ, ubique spargens in laqueis, "Euge, euge:" ut dum avide colligimus, incaute capiamur, et a veritate tua gaudium nostrum deponamus, atque in hominum fallacia ponamus; libeatque nos amari et timeri, non propter te, sed pro te; atque isto modo sui similes factos secum habeat, non ad concordiam charitatis, sed ad consortium supplicii, qui statuit [Sidenote: Is. 14, 13-15.]_sedem suam ponere in aquilone_, ut te perversa et distorta via imitanti*, tenebrosi frigidique servirent. Nos autem, Domine, [Sidenote: Luc. 12, 32.]_pusillus grex_ tuus ecce sumus; tu nos posside. Prætende alas tuas, et fugiamus {198} sub eas. Gloria nostra tu esto; propter te amemur, et verbum tuum timeatur in nobis. Qui laudari vult ab hominibus vituperante te, non defendetur ab hominibus judicante te, nec eripietur damnante te. Cum autem non [Sidenote: Ps. 10, 3.]_peccator laudatur in desideriis animæ suæ_, nec _qui iniqua gerit benedicitur_, sed laudatur homo propter aliquod donum quod dedisti ei, at ille plus gaudet sibi laudari se, quam ipsum donum habere unde laudatur, etiam iste te vituperante laudatur: et melior jam ille qui laudavit, quam iste qui laudatus est. Illi enim placuit in homine donum Dei; huic amplius placuit donum hominis quam Dei.

[Sidenote: XXXVII. Ut movetur laudibus humanis.]

60. Tentamur his tentationibus quotidie, Domine; sine cessatione tentamur. Quotidiana [Sidenote: Prov. 27, 21.]_fornax_ nostra est _humana lingua_. Imperas nobis et in hoc genere continentiam: da quod jubes, et jube quod vis. Tu nosti de hac re ad te gemitum cordis mei, et flumina oculorum meorum. Neque enim facile colligo quam sim ab ista peste mundatior, et multum timeo [Sidenote: Ps. 18, 13.]_occulta mea_, quæ norunt oculi tui, mei autem non. Est enim qualiscumque in aliis generibus tentationum mihi facultas explorandi me; in hoc pene nulla est. Nam et a voluptatibus carnis, et a curiositate supervacanea cognoscendi, video quantum assecutus sim posse refrenare animum meum, cum eis rebus careo, vel voluntate, vel cum absunt*[285]. Tunc enim me interrogo, quam magis minusve mihi molestum sit non habere. Divitiæ vero quæ ob hoc expetuntur, ut alicui trium istarum cupiditatum, vel duabus earum, vel omnibus serviant, si persentiscere non potest animus utrum eas habens contemnat, possunt et dimitti ut se probet. Laude vero ut careamus, atque in eo experiamur quid possumus, numquid male vivendum est, et tam perdite atque immaniter, ut nemo nos noverit qui non detestetur? Quæ major dementia dici aut cogitari potest? At si bonæ vitæ bonorumque operum comes et solet et debet esse laudatio, tam comitatum ejus, quam ipsam bonam vitam deseri non oportet. Non autem sentio sine quo esse aut æquo animo aut ægre possim, nisi cum abfuerit.

{199}

61. Quid igitur tibi in hoc genere tentationis, Domine, confiteor? quid, nisi delectari me laudibus; sed amplius ipsa veritate quam laudibus? Nam si mihi proponatur utrum malim furens, aut in omnibus rebus errans, ab omnibus hominibus laudari; an constans, et in veritate certissimus, ab omnibus vituperari; video quid eligam. Verumtamen nollem ut vel augeret mihi gaudium cujuslibet boni mei suffragatio oris alieni. Sed auget, fateor; non solum, sed et vituperatio minuit. Et cum ista miseria mea perturbor, subintrat mihi excusatio, quæ qualis sit, tu scis, Deus; nam me incertum facit. Quia enim nobis imperasti non tantum continentiam, id est, a quibus rebus amorem cohibeamus, verum etiam justitiam, id est, quo eum conferamus, nec te tantum voluisti a nobis, verum etiam proximum diligi, sæpe mihi videor de profectu aut spe proximi delectari, cum bene intelligentis laude delector; et rursus ejus malo contristari, cum eum audio vituperare quod aut ignorat, aut bonum est. Nam et contristor aliquando laudibus meis, cum vel ea laudantur in me, in quibus ipse mihi displiceo; vel etiam bona minora et levia pluris æstimantur quam æstimanda sunt. Sed rursus, unde scio an propterea sic afficior, quia nolo de meipso a me dissentire laudatorem meum; non quia illius utilitate moveor, sed quia eadem bona quæ mihi in me placent, jucundiora mihi sunt cum et alteri placent? Quodammodo enim non ego laudor, cum de me sententia mea non laudatur; quandoquidem aut illa laudantur quæ mihi displicent, aut illa amplius quæ mihi minus placent. Ergone de hoc incertus sum mei?

62. Ecce in te, Veritas, video non me laudibus meis propter me, sed propter proximi utilitatem moveri oportere[286]. Et utrum ita sim* nescio. Minus mihi in hac re notus sum ipse quam tu*. Obsecro te, Deus meus, et meipsum mihi indica, ut confitear oraturis pro me fratribus meis quod in {200} me saucium comperero. Iterum me diligentius interrogem. Si utilitate proximi moveor in laudibus meis, cur minus moveor, si quisquam alius injuste vituperetur, quam si ego? cur ea contumelia magis mordeor quæ in me, quam quæ in alium eadem iniquitate coram me jacitur? An et hoc nescio? Etiamne id restat ut [Sidenote: Gal. 6, 3.]_ipse me seducam_, et verum non faciam coram te in corde et lingua mea? Insaniam istam, Domine, longe fac a me, [Sidenote: Ps. 140, 5.]_ne oleum peccatoris mihi sit os meum ad impinguandum caput meum_. [Sidenote: Ps. 108, 22.]_Egenus et pauper sum ego_, et melior in occulto gemitu displicens mihi, et quærens misericordiam tuam, donec reficiatur defectus meus, et perficiatur usque in pacem quam nescit arrogantis oculus.

[Sidenote: XXXVIII. Et virtuti periculum a vana gloria.]

63. Sermo autem ore procedens, et facta quæ innotescunt hominibus, habent tentationem periculosissimam ab amore laudis, qui ad privatam quamdam excellentiam contrahit emendicata suffragia; tentat* et cum a me in me arguitur, eo ipso quo arguitur; et sæpe de ipso vanæ gloriæ contemptu vanius gloriatur: ideoque non jam de ipso contemptu* gloriæ gloriatur; non enim eam contemnit, cum gloriatur.

[Sidenote: XXXIX. Amoris proprii vis et natura.]

64. Intus etiam intus est aliud in eodem genere tentationis malum inanescunt qui placent sibi de se, quamvis aliis vel non placeant*, vel displiceant, nec placere affectent cæteris. Sed sibi placentes multum tibi displicent, non tantum de non bonis quasi bonis, verum etiam de bonis tuis quasi suis[287]; aut etiam sicut de tuis, sed tanquam ex meritis suis; aut etiam sicut ex tua gratia*, non tamen socialiter gaudentes, sed aliis invidentes eam*. In his omnibus atque hujuscemodi periculis et laboribus, vides tremorem cordis mei; sed et vulnera mea magis subinde a te sanari, quam mihi non infligi sentio.

[Sidenote: XL. Quod in se et cæteris rebus Deum investigavit.]

65. Ubi non mecum ambulasti, Veritas, docens quid caveam et quid appetam, cum ad te referrem inferiora visa mea quæ potui, teque consulerem? Lustravi mundum foris sensu quo potui, et attendi vitam corporis mei de me, sensusque ipsos meos. Inde ingressus sum in recessus memoriæ meæ, multiplices amplitudines plenas miris modis copiarum {201} innumerabilium; et consideravi, et expavi, et nihil eorum discernere potui sine te, et nihil eorum esse te inveni. Nec ego ipse inventor qui peragravi omnia, et distinguere et pro suis quæque dignitatibus æstimare conatus sum, excipiens alia nuntiantibus sensibus, et interrogans alia mecum commixta sentiens, ipsosque nuntios dignoscens atque dinumerans, jamque in memoriæ* latis opibus alia pertractans, alia recondens, alia eruens. Nec ego ipse cum hæc agerem, id est vis mea qua id agebam, nec ipsa eras tu, quia lux es tu permanens quam de omnibus consulebam an essent, quid essent, quanti pendenda essent: et audiebam docentem ac jubentem. Et sæpe istud facio; hoc me delectat, et ab actionibus necessitatis quantum relaxari possum, ad istam voluptatem refugio. Neque in his omnibus, quæ percurro consulens te, invenio tutum locum animæ meæ nisi in te, quo colligantur sparsa mea[288], nec a te quidquam recedat ex me. Et aliquando intromittis me in affectum multum inusitatum introrsus ad nescio quam dulcedinem, quæ si perficiatur in me, nescio quid erit quod vita ista non erit. Sed recido in hæc ærumnosis ponderibus, et resorbeor solitis, et teneor, et multum fleo, sed multum teneor. Tantum consuetudinis sarcina degravat*! Hic esse valeo, nec volo; illic volo, nec valeo; miser utrobique.

[Sidenote: XLI. Triplex cupiditas.]

66. Ideoque consideravi languores peccatorum meorum in cupiditate triplici; et dexteram tuam invocavi ad salutem meam. Vidi enim splendorem tuum corde saucio, et repercussusdixi: "Quis illuc potest? [Sidenote: Ps. 30, 23.]_Projectus sum a facie oculorum tuorum._" Tu es Veritas super omnia præsidens: at ego per avaritiam[289] meam non amittere te volui, sed volui tecum possidere mendacium; sicut nemo vult ita falsum dicere, ut nesciat ipse quid verum sit. Itaque amisi te, quia non dignaris cum mendacio possideri.

[Sidenote: XLII. Nonnulli ad dæmones tanquam redeundi ad Deum mediatores infeliciter recurrerunt.]

67. Quem invenirem qui me reconciliaret tibi? Ambiendum* mihi fuit ad Angelos? Qua prece? quibus sacramentis? Multi conantes ad te redire, neque per seipsos valentes, sicut audio, tentaverunt hæc, et inciderunt in desiderium

{202} curiosarum visionum, et digni habiti sunt illusionibus. Elati enim te quærebant doctrinæ fastu, exerentes potius quam tundentes pectora, et adduxerunt sibi per similitudinem cordis sui conspirantes et socias superbiæ suæ [Sidenote: Eph. 2, 2.]_potestates aeris hujus_, a quibus per potentias magicas deciperentur, quærentes mediatorem per quem purgarentur, et non erat. [Sidenote: 2 Cor. 11, 14.]_Diabolus_ enim erat _transfigurans se in Angelum lucis_. Et* multum illexit superbam carnem, quod carneo corpore ipse non esset. Erant enim illi mortales et peccatores; tu autem, Domine, cui reconciliari superbe quærebant, immortalis et sine peccato. [Sidenote: 1 Tim. 2, 5.]_Mediator_ autem _inter Deum et homines_, oportebat ut haberet aliquid simile Deo, aliquid simile hominibus: ne in utroque hominibus similis, longe esset a Deo; aut in utroque Deo similis, longe esset ab hominibus, atque ita mediator non esset. Fallax itaque ille mediator, quo per secreta judicia tua, superbia mereretur illudi, unum cum hominibus habet, id est peccatum; aliud videri vult habere cum Deo, ut quia carnis mortalitate[290] non tegitur, pro immortali se ostentet. Sed quia [Sidenote: Rom. 6, 20.]_stipendium peccati mors est_, hoc habet commune cum hominibus, unde simul damnetur in mortem.

[Sidenote: XLIII. Christus verus mediator.]

68. Verax autem mediator quem secreta tua misericordia demonstrasti humilibus, et misisti ut ejus exemplo etiam ipsam discerent humilitatem, _mediator ille Dei et hominum homo Christus Jesus_, inter mortales peccatores et immortalem justum apparuit; mortalis cum hominibus, justus cum Deo. Ut quoniam stipendium justitiæ vita et pax est, per justitiam conjunctam Deo evacuaret mortem justificatorum impiorum*, quam cum illis voluit habere communem. Hinc* demonstratus est antiquis sanctis, ut ita ipsi per fidem futuræ passionis ejus, sicut nos per fidem præteritiæ, salvi fierent. Inquantum enim homo, intantum mediator[291]; inquantum autem Verbum, non medius, quia æqualis Deo, et Deus apud Deum, et simul* unus Deus.

69. Quomodo[292] nos amasti, Pater bone, qui [Sidenote: Rom. 8, 32.]_Filio tuo unico {203} non pepercisti, sed pro nobis impiis tradidisti eum_! [Sidenote: Phil. 2, 6.]Quomodo nos amasti pro quibus ille, _non rapinam arbitratus esse æqualis tibi, factus est subditus usque ad mortem crucis_; unus ille [Sidenote: Ps. 87, 6-8.]_in mortuis liber, [Sidenote: Joh. 10, 18.]potestatem habens ponendi animam suam, et potestatem habens iterum sumendi eam_[293]; pro nobis tibi victor et victima, et ideo victor quia victima; pro nobis tibi sacerdos et sacrificium, et ideo sacerdos quia sacrificium; faciens tibi nos de servis filios, de te nascendo, nobis serviendo! Merito mihi spes valida in illo est, quod [Sidenote: Rom. 8, 34.]_sanabis omnes languores meos_, per eum qui _sedet ad dexteram tuam et te interpellat pro nobis_; alioquin desperarem. Multi enim et magni sunt iidem languores mei, multi sunt et magni; sed amplior est medicina tua. Potuimus putare Verbum tuum remotum esse a conjunctione hominis, et desperare de nobis, nisi [Sidenote: Joh. 1, 14.]_caro fieret et habitaret in nobis_.

70. Conterritus peccatis meis et mole miseriæ meæ, agitaveram* corde meditatusque fueram fugam in solitudinem; sed prohibuisti me, et confirmasti me, dicens: [Sidenote: 2 Cor. 5, 15.]_Ideo Christus pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est_. Ecce, Domine, jacto in te curam meam ut vivam, et [Sidenote: Ps. 118, 18.]_considerabo mirabilia de lege tua_. Tu scis imperitiam meam et infirmitatem meam: doce me, et sana me. Ille tuus Unicus [Sidenote: Col. 2, 3.]_in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi_, redemit me sanguine suo. Non calumnientur mihi superbi: quoniam cogito pretium meum, et manduco, et bibo, et erogo; et _pauper_ cupio saturari ex eo, inter illos qui [Sidenote: Ps. 21, 27.]_edunt et saturantur_, et _laudant Deum qui requirunt eum_.

* * * * *

