# Confessiones

## Part 15

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/confessiones-33849/index.md

27. Ad hæc ei quid responderim, non satis recolo. Cum interea vix intra quinque dies, aut non multo amplius decubuit febribus. Et cum ægrotaret, quodam die defectum animæ passa est, et paululum subtracta a præsentibus. Nos concurrimus, sed cito reddita est sensui, et aspexit astantes, me et fratrem[248] meum, et ait nobis quasi quærenti similis: "Ubi eram?" Deinde nos intuens moerore attonitos: "Ponitis* hic, inquit, matrem vestram." Ego silebam, et fletum frenabam. Frater autem meus quiddam locutus est, quo eam non peregre, sed in patria defungi tanquam felicius optaret. Quo audito, illa vultu anxio reverberans eum oculis quod {163} talia saperet, atque inde me intuens: "Vide, ait, quid dicit." Et mox ambobus: "Ponite, inquit, hoc corpus ubicumque; nihil vos ejus cura conturbet: tantum illud vos rogo, ut ad Domini altare memineritis mei ubi ubi fueritis." Cumque hanc sententiam verbis quibus poterat explicasset, conticuit; et ingravescente morbo exercebatur.

28. Ego vero cogitans dona tua, Deus invisibilis, quæ immittis in corda fidelium tuorum, et proveniunt inde fruges admirabiles; gaudebam et gratias tibi agebam, recolens quod noveram, quanta cura semper æstuasset de sepulcro quod sibi providerat et præparaverat juxta corpus viri sui. Quia enim valde concorditer vixerant, id etiam volebat, ut est animus humanus minus capax divinorum, adjungi ad illam felicitatem, et commemorari ab hominibus, concessum sibi esse post transmarinam peregrinationem, ut conjuncta terra amborum conjugum terra tegeretur. Quando autem ista inanitas plenitudine bonitatis tuæ coeperat in ejus corde non esse, nesciebam, et lætabar admirans quod sic mihi aperuisset*; quanquam et in illo sermone nostro ad fenestram cum dixit, "Jam quid hic facio?" non apparuit desiderare in patria mori. Audivi etiam postea, quod jam cum Ostiis essemus, cum quibusdam amicis meis materna fiducia colloquebatur quodam die de contemptu vitæ hujus et bono mortis, ubi ipse non aderam; illisque stupentibus virtutem feminæ, quam tu dederas ei, quærentibusque utrum non formidaret tam longe a sua civitate corpus relinquere: "Nihil, inquit, longe est Deo; neque timendum est ne ille non agnoscat in fine sæculi, unde me resuscitet." Ergo die nono ægritudinis suæ, quinquagesimo et sexto anno ætatis suæ, tricesimo et tertio ætatis meæ[249], anima illa religiosa et pia corpore soluta est.

[Sidenote: XII. Quomodo luxerit mortem matris.]

29. Premebam oculos ejus, et confluebat in præcordia mea moestitudo ingens, et transfluebat in lacrymas: ibidemque oculi mei violento animi imperio resorbebant fontem suum usque ad siccitatem, et in tali luctamine valde male mihi erat. Tum vero ubi efflavit extremum*, puer Adeodatus exclamavit in planctum, atque ab omnibus nobis coercitus tacuit. Hoc modo etiam meum quiddam puerile quod labebatur in fletus {164} juvenili voce cordis, coercebatur et tacebat. Neque enim decere arbitrabamur funus illud questibus lacrymosis gemitibusque celebrare*; quia his plerumque solet deplorari quædam miseria morientium, aut quasi omnimoda exstinctio. At illa nec misere moriebatur, nec omnino moriebatur. Hoc et documentis morum ejus, et fide non ficta, rationibusque certis tenebamus.

30. Quid erat ergo quod intus mihi graviter dolebat, nisi ex consuetudine simul vivendi dulcissima et charissima repente disrupta vulnus recens? Gratulabar quidem testimonio ejus, quod in ea ipsa ultima ægritudine, obsequiis meis interblandiens, appellabat me pium, et commemorabat grandi dilectionis affectu nunquam se audisse ex ore meo jaculatum in se durum aut contumeliosum sonum*. Sed tamen quid tale, Deus meus, qui fecisti nos, quid comparabile habebat honor a me delatus illi, et servitus ab illa mihi? Quoniam itaque deserebar tam magno ejus solatio, sauciabatur anima*, et quasi dilaniabatur vita, quæ una facta erat ex mea et illius.

31. Cohibito ergo a fletu illo puero, Psalterium arripuit Evodius, et cantare coepit psalmum[250]; cui respondebamus omnis domus: [Sidenote: Ps. 100, 1.]_Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine._ Audito autem quid ageretur, convenerunt multi fratres ac religiosæ feminæ; et de more illis, quorum officium erat, funus curantibus, ego in parte ubi decenter poteram, cum eis qui me non deserendum esse censebant, quod erat tempori congruum disputabam; eoque fomento veritatis mitigabam cruciatum tibi notum, illis ignorantibus et intente audientibus, et sine sensu doloris me esse arbitrantibus. At ego in auribus tuis, ubi eorum nullus audiebat, increpabam mollitiem affectus mei, et constringebam fluxum moeroris: cedebatque mihi paululum; rursusque impetu suo ferebatur, non usque ad eruptionem lacrymarum, nec usque ad vultus mutationem, sed ego sciebam quid corde premerem. Et quia mihi vehementer displicebat tantum in me posse hæc humana, quæ ordine debito et sorte conditionis nostræ accidere necesse est, alio dolore dolebam dolorem meum, et duplici tristitia macerabar.

{165}

32. Cum ecce corpus elatum est*, imus[251], redimus sine lacrymis. Nam neque in eis precibus[252] quas tibi fudimus, cum offerretur pro ea sacrificium pretii nostri, jam juxta sepulcrum posito cadavere, priusquam deponeretur, sicut illic fieri solet, nec in eis ego precibus flevi: sed toto die graviter in occulto moestus eram, et mente turbata rogabam te, ut poteram, quo sanares dolorem meum, nec faciebas; credo, commendans memoriæ meæ, vel hoc uno documento, omnis consuetudinis vinculum, etiam adversus mentem quæ jam non fallaci verbo pascitur*. Visum etiam mihi est ut irem lavatum; quod audieram inde balneis nomen inditum, quia Græci [Greek: balaneion] dixerint, quod anxietatem pellat ex animo. Ecce et hoc confiteor misericordiæ tuæ, [Sidenote: Ps. 67, 6.]_Pater orphanorum_, quoniam lavi, et talis eram qualis priusquam lavissem. Neque enim exsudavit de corde meo moeroris amaritudo. Deinde dormivi et evigilavi, et non parva ex parte mitigatum inveni dolorem meum; atque ut eram in lecto meo solus, recordatus sum veridicos versus Ambrosii tui: tu es enim

Deus creator omnium, Polique rector, vestiens Diem decoro lumine, Noctem sopore* gratiæ: Artus solutos ut quies Reddat laboris usui, Mentesque fessas allevet, Luctusque solvat anxios.

33. Atque inde paulatim reducebam in pristinum sensum ancillam tuam, conversationemque ejus piam in te, et sancte* in nos blandam atque morigeram, qua subito destitutus sum; et libuit flere in conspectu tuo de illa et pro illa, de me et pro me. Et dimisi lacrymas quas continebam, ut effluerent quantum vellent, substernens eas cordi meo; et requievi in eis*, quoniam ibi erant aures tuæ, non cujusquam hominis superbe interpretantis ploratum meum. Et nunc, Domine, confiteor tibi in litteris. Legat qui volet, et interpretetur ut volet; et si peccatum invenerit, flevisse me matrem exigua parte horæ, {166} matrem oculis meis interim mortuam, quæ me multos annos fleverat ut oculis tuis viverem, non irrideat; sed potius, si est grandi charitate, pro peccatis meis fleat ipse ad te Patrem omnium fratrum Christi tui.

[Sidenote: XIII. Orat pro matre defuncta.]

34. Ego autem, jam sanato corde ab illo vulnere in quo poterat redargui carnalis affectus, fundo tibi, Deus noster, pro illa famula tua longe aliud lacrymarum genus, quod manat de concusso spiritu consideratione periculorum omnis animæ [Sidenote: 1 Cor. 15, 22.]_quæ in Adam moritur_. Quanquam illa _in Christo vivificata_, etiam nondum a carne resoluta, sic vixerit ut laudetur nomen tuum in fide moribusque ejus; non tamen audeo dicere, ex quo eam per Baptismum regenerasti, [Sidenote: Mat. 12, 3.]nullum verbum exisse ex ore ejus contra præceptum tuum. Et dictum est a Veritate Filio tuo: [Sidenote: Ib. 5, 23.]_Si quis dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennæ ignis._ Et væ etiam laudabili vitæ hominum, si, remota misericordia, discutias eam. Quia vero non exquiris delicta vehementer, fiducialiter speramus aliquem apud te locum*. Quisquis autem tibi enumerat vera merita sua, quid tibi enumerat nisi munera tua[253]? O si cognoscant se homines homines; et [Sidenote: 2 Cor. 10, 17.]_qui gloriatur, in Domino glorietur_*!

35. Ego itaque, laus mea et vita mea, Deus cordis mei, sepositis paulisper bonis ejus actibus, pro quibus tibi gaudens gratias ago, nunc pro peccatis matris meæ deprecor te; exaudi me per Medicinam vulnerum nostrorum quæ pependit in ligno, et sedens ad dexteram tuam [Sidenote: Rom. 8, 34.]_interpellat te pro nobis_. Scio misericorditer operatam, et [Sidenote: Mat. 18, 36; 6, 12.]_ex corde dimisisse debita debitoribus suis_; _dimitte_ illi et tu _debita sua_, si qua etiam contraxit per tot annos post aquam salutis. Dimitte, Domine, dimitte obsecro, [Sidenote: Ps. 142, 2.]_ne intres cum ea in judicium_. [Sidenote: Jac. 2, 13.]_Superexaltet misericordia judicio_, quoniam eloquia tua vera sunt, et promisisti [Sidenote: Mat. 5, 7.]_misericordiam misericordibus_: quod ut essent, tu dedisti eis, qui [Sidenote: Ex. 33, 19; Ro. 9, 15.]_misereberis cui misertus eris, et misericordiam præstabis cui misericors fueris_.

36. Et credo quod* jam feceris quod te rogo, sed [Sidenote: Ps. 118, 108.]_voluntaria oris mei approba, Domine_. Namque illa imminente die resolutionis suæ non cogitavit suum corpus sumptuose contegi, aut condiri aromatibus, aut monumentum electum concupivit aut curavit sepulcrum patrium; non ista mandavit {167} nobis: sed tantummodo memoriam sui ad altare tuum fieri desideravit, cui nullius diei prætermissione servierat; unde sciret dispensari victimam sanctam, qua [Sidenote: Col. 2, 14.]_deletum est chirographum quod erat contrarium nobis_, qua _triumphatus est hostis_ computans delicta nostra, et quærens quid objiciat, et [Sidenote: Joh. 14, 30.]_nihil inveniens in illo_[254] in quo vincimus. Quis ei refundet innocentem sanguinem? Quis ei restituet pretium quo nos emit ut nos auferat ei*? Ad cujus pretii nostri sacramentum ligavit ancilla tua animam suam vinculo fidei. Nemo a protectione tua disrumpat eam. Non se interponat nec vi nec insidiis [Sidenote: Ps. 90, 13.]_leo et draco_: neque enim respondebit illa nihil se debere, ne convincatur et obtineatur ab accusatore callido; sed respondebit dimissa debita sua ab eo, cui nemo reddet quod pro nobis non debens reddidit.

37. Sit ergo in pace cum viro, ante quem nulli et post quem nulli nupta est; cui servivit [Sidenote: Luc. 8, 15.]_fructum_ tibi _afferens cum tolerantia_, ut eum quoque lucraretur tibi. Et inspira, Domine Deus meus*, inspira servis tuis fratribus meis, filiis tuis dominis meis, quibus et corde et voce et litteris servio, ut quotquot hæc legerint, meminerint ad altare tuum Monnicæ famulæ tuæ[255], cum Patricio quondam ejus conjuge, per quorum carnem introduxisti me in hanc vitam, quemadmodum, nescio. Meminerint cum affectu pio parentum meorum in hac luce transitoria, et fratrum meorum sub te patre in matre Catholica, et civium meorum in æterna Jerusalem, cui suspirat peregrinatio populi tui ab exitu usque ad reditum; ut quod a me illa poposcit extremum, uberius ei præstetur in multorum orationibus, per confessiones*, quam per orationes meas.

* * * * *

{168}

LIBER DECIMUS.

Quemadmodum prioribus Libris aperuit, qualis ante perceptam baptismi gratiam fuerit, in hoc scrutatur, qualis esset quo tempore hæc scribebat. Ac primum se Deum amare profitetur. Tum quæ ad ipsum cognoscendum ineunda sit via disquirens, omnes animæ suæ facultates lustrat; sed in primis memoriam, cujus vim plane stupendam exhibet, Deumque in ipsa habitare dignari ostendit. Deinde inquirit in actus, in sensus et affectus suos, ex triplici tentatione, voluptatis, curiositatis et superbiæ; et quid circa unamquamque præscribat temperantia Christiana, luculentur docet. Tum de Christo Mediatore disserit, cujus ope omnes animæ suæ languores sanatum iri confidit.

[Sidenote: I. In Deo solo spes et gaudium.]

1. Cognoscam te, cognitor meus, [Sidenote: 1 Cor. 13, 12.]_cognoscam sicut et cognitus sum_. Virtus animæ meæ, intra in eam, et coapta tibi, ut habeas et possideas [Sidenote: Eph. 5, 27.]_sine macula et ruga_. Hæc est mea spes, [Sidenote: Ps. 115, 10.]_ideo loquor_; et in ea spe gaudeo, quando sanum* gaudeo. Cætera vero vitæ hujus tanto minus flenda, quanto magis fletur; et tanto magis flenda, quanto minus fletur in eis. Ecce enim [Sidenote: Ps. 50, 8.]_veritatem dilexisti_, quoniam [Sidenote: Joh. 3, 21.]_qui facit eam, venit ad lucem_. Volo eam facere in corde meo coram te in confessione; in stilo autem meo coram multis testibus.

[Sidenote: II. Cum Deo nota sint arcana, quid est confiteri illi.]

2. Et tibi quidem, Domine, [Sidenote: Heb. 4, 13.]_cujus oculis nuda est_ [Sidenote: Ecclus. 42, 18.]abyssus humanæ conscientiæ, quid occultum esset in me, etiamsi nollem confiteri tibi? Te enim mihi absconderem, non me tibi. Nunc autem quod gemitus meus testis est displicere me mihi, tu refulges et places, et amaris et desideraris; ut erubescam de me, et abjiciam me atque eligam te, et nec tibi nec mihi placeam nisi de te. Tibi ergo, Domine, manifestus sum quicumque sim; et quo fructu tibi confitear, dixi. Neque enim* id ago verbis carnis et vocibus, sed verbis animæ et clamore cogitationis, quem novit auris tua. Cum enim malus sum, nihil est aliud confiteri tibi, quam displicere mihi; cum vero pius, nihil est aliud confiteri tibi, quam hoc non tribuere mihi: [Sidenote: Ps. 5, 13.]_quoniam tu, Domine, benedicis justum_, sed prius eum [Sidenote: Rom. 4, 5.]_justificas impium_. Confessio itaque mea, Deus meus, in conspectu tuo tibi tacite fit, et non tacite. {169} Tacet enim strepitu, clamat affectu. Neque enim* dico recti aliquid hominibus, quod non a me tu prius audieris; aut etiam tu aliquid tale audis a me, quod non mihi tu prius dixeris.

[Sidenote: III. Quo fructu confitebitur deinceps quis sit, non quis fuerit.]

3. Quid mihi ergo est cum hominibus ut audiant confessiones meas, quasi ipsi [Sidenote: Ps. 102, 3.]_sanaturi_ sint _omnes languores meos_? Curiosum genus ad cognoscendam vitam alienam, desidiosum ad corrigendam suam. Quid a me quærunt audire qui sim, qui nolunt a te audire qui sint? Et unde sciunt, cum a meipso de meipso audiunt, an verum dicam; quandoquidem [Sidenote: 1 Cor. 2, 11.]_nemo scit hominum quid agatur in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est_? Si autem a te audiant de seipsis, non poterunt dicere, Mentitur Dominus. Quid est enim a te audire de se, nisi cognoscere se? Quis porro cognoscit, et dicit, Falsum est, nisi ipse mentiatur? Sed quia [Sidenote: Ibid. 13, 7.]_charitas omnia credit_, inter eos utique quos connexos sibimet unum facit, ego quoque, Domine, etiam sic tibi confiteor, ut audiant homines, quibus demonstrare non possum an vera confitear; sed credunt mihi quorum mihi aures charitas aperit.

4. Verumtamen tu, medice meus intime, quo fructu ista faciam, eliqua mihi. Nam confessiones præteritorum malorum meorum, quæ [Sidenote: Ps. 31, 1.]_remisisti et texisti_ ut _beares me_ in te, mutans animam meam fide et Sacramento tuo, cum leguntur et audiuntur, excitant cor ne dormiat in desperatione et dicat, Non possum; sed evigilet in amore misericordiæ tuæ et dulcedine gratiæ tuæ, qua potens est omnis infirmus, qui sibi per ipsam fit conscius infirmitatis suæ. Et delectat bonos audire præterita mala eorum qui jam carent eis; nec ideo delectat quia mala sunt, sed quia fuerunt et non sunt. Quo itaque fructu Domine Deus meus cui quotidie confitetur conscientia mea, spe misericordiæ tuæ securior quam innocentia sua; quo fructu, quæso, etiam hominibus coram te confiteor per has litteras adhuc quis ego sim, non quis fuerim? Nam illum fructum vidi et commemoravi. Sed quis adhuc sim, ecce in ipso tempore confessionum mearum, et multi hoc nosse cupiunt qui me noverunt et non me noverunt, qui ex me vel de me aliquid audierunt; sed auris eorum non est ad cor meum, ubi ego sum quicumque sum. Volunt ergo audire confitentem me quid ipse intus sim, quo nec {170} oculum nec aurem nec mentem possunt intendere; credituri tamen volunt; numquid cognituri? Dicit enim eis charitas qua boni sunt non mentiri me de me confitentem, et ipsa in eis credit mihi.

[Sidenote: IV. Quod magni sint fructus hujuscemodi confessionis.]

5. Sed quo fructu id volunt? An congratulari mihi cupiunt cum audierint quantum accedam* munere tuo, et orare pro me cum audierint quantum retarder pondere meo? Indicabo me talibus. Non enim parvus est fructus, Domine Deus meus, ut [Sidenote: 2 Cor. 1, 11.]_a multis tibi gratiæ agantur de nobis_, et a multis rogeris pro nobis. Amet in me fraternus animus quod amandum doces, et doleat in me quod dolendum doces. Animus ille hoc faciat fraternus, non extraneus, non [Sidenote: Ps. 143, 8.]_filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis_; sed fraternus ille qui cum approbat me, gaudet de me; cum autem improbat me, contristatur pro me: quia sive approbet sive improbet me, diligit me. Indicabo me talibus; respirent in bonis meis, suspirent in malis meis. Bona mea instituta tua sunt et dona tua; mala mea delicta mea sunt et judicia[256] tua. Respirent in illis, et suspirent in his; et hymnus et fletus ascendant in conspectum tuum de fraternis cordibus, [Sidenote: Apoc. 8, 3.]_thuribulis tuis_. Tu autem, Domine, delectatus odore sancti templi tui, [Sidenote: Ps. 50, 1.]_miserere mei secundum magnam misericordiam tuam_, propter nomen tuum; et nequaquam deserens coepta tua, consumma imperfecta mea.

6. Hic est fructus confessionum mearum, non qualis fuerim, sed qualis sim, ut hoc confitear* non tantum coram te secreta [Sidenote: Ps. 2, 11.]_exsultatione cum tremore_ et secreto moerore cum spe; sed etiam in auribus credentium filiorum hominum, sociorum gaudii mei et consortium mortalitatis meæ, civium meorum et mecum peregrinorum, præcedentium et consequentium et comitum viæ meæ. Hi sunt servi tui fratres mei, quos filios tuos esse voluisti, dominos meos quibus jussisti ut serviam, si volo tecum de te vivere. Et hoc mihi Verbum tuum parum erat si loquendo præciperet, nisi et faciendo præiret. Et ego id ago factis et dictis, id ago _sub alis tuis_, nimis cum ingenti periculo, nisi quia sub alis tuis tibi subdita est anima mea, et infirmitas mea tibi nota est. Parvulus sum, sed vivit semper Pater meus, et idoneus est mihi tutor meus; idem {171} ipse est enim qui genuit me et tuetur me: et tu ipse es omnia bona mea, tu omnipotens qui mecum es, et priusquam tecum sim. Indicabo ergo talibus qualibus jubes ut serviam, non quis fuerim, sed quis jam sim, et quis adhuc sim; [Sidenote: 1 Cor. 4, 3.]_sed neque meipsum dijudico_: sic itaque audiar.

[Sidenote: V. Homo sese totium non novit.]

7. [Sidenote: 1 Cor. 4, 3.]_Tu_ enim, _Domine, dijudicas me_, quia etsi _nemo scit hominum quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est_; tamen est aliquid hominis quod nec ipse scit spiritus hominis qui in ipso est; tu autem, Domine, scis ejus omnia qui fecisti eum. Ego vero quamvis præ tuo conspectu me despiciam, æstimem me _terram et cinerem_; tamen aliquid de te scio quod de me nescio. Et certe [Sidenote: Id. 13, 12.]_videmus nunc per speculum in ænigmate_, nondum _facie ad faciem_: et ideo quamdiu [Sidenote: 2 Cor. 5, 6.]_peregrinor abs te_, mihi sum præsentior quam tibi, et tamen te novi nullo modo posse violari; ego vero quibus tentationibus resistere valeam, quibusve non valeam, nescio. Et spes est, [Sidenote: 1 Cor. 10, 13.]_quia fidelis es, qui nos non sinis tentari supra quam possumus ferre, sed facis cum tentatione etiam exitum ut possimus sustinere_. Confitear ergo quid de me sciam, confitear et quid de me nesciam. Quoniam et quod de me scio, te mihi lucente scio; et quod de me nescio, tamdiu nescio, donec [Sidenote: Is. 58, 10.]_fiant tenebræ meæ sicut meridies_ in vultu tuo.

[Sidenote: VI. Quid amat, cum Deum amat; et quomodo ex creaturis Deus cognoscitur.]

8. Non dubia sed certa conscientia, Domine, amo te. Percussisti cor meum verbo tuo, et amavi te. Sed et [Sidenote: Rom. 1, 20.]_coelum, et terra, et omnia quæ in eis_ sunt, ecce undique mihi dicunt ut te amem, nec cessant dicere omnibus [Sidenote: Ib. 9, 15.]_ut sint inexcusabiles_. Altius autem tu _misereberis cui misertus eris, et misericordiam præstabis cui misericors fueris_: alioquin coelum et terra surdis loquuntur laudes tuas. Quid autem amo, cum te amo? Non speciem corporis, nec decus temporis, non candorem lucis ecce* istis amicum oculis, non dulces melodias cantilenarum omnimodarum, non florum et unguentorum et aromatum suaveolentiam, non manna et mella, non membra acceptabilia carnis amplexibus. Non hæc amo, cum amo Deum meum; et tamen amo quamdam lucem, et quamdam vocem, et quemdam odorem, et quemdam cibum, et quemdam amplexum, cum amo Deum meum, lucem, vocem, odorem, cibum, amplexum interioris hominis mei; ubi fulget animæ meæ quod non capit locus, et ubi sonat quod non rapit tempus, et ubi olet quod non spargit flatus, et ubi sapit quod non minuit {172} edacitas, et ubi hæret quod non divellit satietas. Hoc est quod amo, cum Deum meum amo.

9. Et quid est hoc? Interrogavi terram[257], et dixit, Non sum; et quæcumque in eadem sunt, idem confessa sunt. Interrogavi mare et abyssos, et reptilia animarum vivarum, et responderunt: Non sumus Deus tuus; quære super nos. Interrogavi auras flabiles, et inquit universus aer cum incolis suis: Fallitur Anaximenes; non sum Deus. Interrogavi coelum, solem, lunam, stellas; Neque nos sumus Deus quem quæris, inquiunt. Et dixi omnibus his quæ circumstant fores carnis meæ: Dixistis* mihi de Deo meo quod vos non estis, dicite mihi de illo aliquid. Et exclamaverunt voce magna: [Sidenote: Ps. 99, 3.]_Ipse fecit nos_: Interrogatio mea, intentio mea; et responsio eorum, species eorum[258]. Et direxi me ad me, et dixi mihi, Tu quis es? Et respondi, Homo. Et ecce corpus et anima in me mihi præsto sunt; unum exterius, et alterum interius. Quid horum est unde quærere debui Deum meum*? Jam quæsiveram per corpus a terra usque ad coelum, quousque potui mittere nuntios, radios oculorum meorum. Sed melius quod interius. Ei quippe renuntiabant omnes nuntii corporales præsidenti et judicanti de* responsionibus coeli et terræ et omnium quæ in eis sunt dicentium: Non sumus Deus, et _ipse fecit nos_. Homo interior cognovit hæc per exterioris ministerium: ego interior cognovi hæc; ego, ego animus per sensum corporis mei. Interrogavi mundi molem de Deo meo, et respondit mihi: Non ego sum, sed _ipse me fecit_.

10. Nonne omnibus quibus integer sensus est, apparet hæc species? Cur non omnibus eadem loquitur? Animalia pusilla et magna vident eam, sed interrogare nequeunt: non enim præposita est in eis nuntiantibus sensibus judex ratio. Homines autem possunt interrogare, ut [Sidenote: Rom. 1, 20.]_invisibilia Dei, per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciantur_*; sed amore subduntur eis, et subditi judicare non possunt. Nec respondent ista interrogantibus, nisi judicantibus; nec vocem suam mutant, id est speciem suam, si alius tantum videat, alius autem videns interroget, ut aliter illi appareat, aliter huic; sed eodem {173} modo utrique apparens, illi muta est, huic loquitur: imo vero omnibus loquitur; sed illi intelligunt qui ejus vocem acceptam foris intus cum veritate conferunt. Veritas enim dicit mihi: Non est Deus tuus coelum, et terra; neque omne corpus. Hoc dicit eorum natura videnti*: Moles est; moles minor est in parte quam in toto. Jam tu melior es; tibi dico, anima; quoniam tu vegetas molem corporis tui, præbens ei vitam; quod nullum corpus præstat corpori. Deus autem tuus etiam tibi vitæ vita est*.

[Sidenote: VII. Corporea aut sensitiva virtute Deus non invenitur.]

