# Confessiones

## Part 11

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/confessiones-33849/index.md

15. Et ideo legebam ibi [Sidenote: Ver. 23.]_immutatam_ etiam _gloriam incorruptionis tuæ in idola et varia simulacra, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentum_; [Sidenote: Gen. 25, 33. 34.]videlicet Ægyptium cibum[162] quo Esau perdidit primogenita sua: quoniam caput quadrupedis pro te honoravit populus primogenitus, [Sidenote: Act. 7, 39.]_conversus corde in Ægyptum_, _et_ curvans imaginem tuam, animam suam ante [Sidenote: Ex. 32, 1-6. et Ps. 105, 19. 20.]_imaginem vituli manducantis fenum_. Inveni hæc ibi, et non manducavi. Placuit enim tibi, Domine, auferre opprobrium diminutionis ab Jacob, ut [Sidenote: Rom. 9, 13.]_major serviret minori_; et vocasti Gentes in hæreditatem tuam. Et ego ad te veneram ex Gentibus, et intendi in aurum quod ab Ægypto voluisti[163] ut auferret populus tuus, quoniam tutum erat, ubicumque erat. [Sidenote: Ex. 3, 22; et 11, 2.]Et dixisti {115} Atheniensibus per Apostolum tuum, quod [Sidenote: Act. 17, 28.]_in te vivimus et movemur et sumus; sicut et quidam secundum eos dixerunt_: et utique inde erant illi libri. Et non attendi in idola Ægyptiorum, quibus de auro tuo ministrabant, qui [Sidenote: Rom. 1, 25.]_transmutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori_.

[Sidenote: X. Clarius innotescunt jam Augustino divina.]

16. Et inde admonitus redire ad memetipsum, intravi in intima mea, duce te; et potui, quoniam factus es adjutor meus. Intravi, et vidi qualicumque oculo animæ meæ, supra eundem oculum animæ meæ, supra mentem meam, lucem* incommutabilem; non hanc vulgarem et conspicuam omni carni[164]; nec quasi ex eodem genere grandior erat, tanquam si ista multo multoque clarius claresceret, totumque occuparet magnitudine. Non hoc illa erat; sed aliud, aliud valde ab istis omnibus. Nec ita erat supra mentem meam sicut oleum super aquam, nec sicut coelum super terram; sed superior, quia ipsa fecit me, et ego inferior, quia factus sum ab ea. Qui novit veritatem, novit eam; et qui novit eam, novit æternitatem. Charitas novit eam. O æterna veritas, et vera charitas, et chara æternitas[165]! tu es Deus meus; tibi suspiro die ac nocte. Et cum te primum cognovi, tu assumpsisti me, ut viderem esse quod viderem, et nondum me esse qui viderem. Et reverberasti infirmitatem aspectus mei, radians in me vehementer, et contremui amore et horrore; et inveni longe me esse a te in regione dissimilitudinis[166], tanquam audirem vocem tuam de excelso: Cibus sum grandium; cresce, et manducabis me. Nec tu me in te mutabis, sicut cibum carnis tuæ; sed tu mutaberis in me. Et cognovi quoniam [Sidenote: Ps. 38, 12.]_pro iniquitate erudisti hominem, et tabescere fecisti sicut araneam animam_ meam; et dixi: Numquid nihil est veritas, quoniam neque per finita, neque per infinita locorum spatia diffusa est? Et clamasti de longinquo: Imo vero, [Sidenote: Ex. 3, 14.]_Ego sum {116} qui sum_. Et audivi sicut auditur in corde, et non erat prorsus unde dubitarem; faciliusque dubitarem vivere me, quam non esse veritatem, [Sidenote: Rom. 1, 20.]_quæ per ea quæ facta sunt, intellecta conspicitur_*.

[Sidenote: XI. Quomodo creaturæ sunt, et non sunt.]

17. Et inspexi cætera infra te, et vidi nec omnino esse, nec omnino non esse: esse quidem, quoniam abs te sunt; non esse autem, quoniam id quod es non sunt. Id enim vere est, quod incommutabiliter[167] manet. [Sidenote: Ps. 72, 28.]_Mihi autem adhærere Deo bonum est_; quia si non manebo in illo, nec in me potero. Ille autem [Sidenote: Sap. 7, 27.]_in se manens innovat omnia_. Et [Sidenote: Ps. 15, 2.]_Deus meus es, quoniam bonorum meorum non eges_.

[Sidenote: XII. Omnia bona, quæcumque sunt.]

18. Et manifestum est mihi quoniam bona sunt quæ corrumpuntur, quae neque si summa bona essent, neque nisi bona essent, corrumpi possent: quia si summa bona essent, incorruptibilia essent; si autem nulla bona essent, quid in eis corrumperetur non esset. Nocet enim corruptio; et nisi bonum minueret, non noceret. Aut igitur nihil nocet corruptio, quod fieri non potest: aut, quod certissimum est, omnia quæ corrumpuntur, privantur bono. Si autem omni bono privabuntur, omnino non erunt. Si enim erunt, et corrumpi jam non poterunt, meliora erant, quia incorruptibiliter permanebunt. Et quid monstruosius quam ea dicere omni bono amisso facta meliora? Ergo si omni bono privabuntur, omnino nulla erunt: ergo quamdiu sunt, bona sunt: ergo quæcumque sunt, bona sunt. Malumque illud quod quærebam unde esset, non est substantia; quia si substantia esset, bonum esset. Aut enim esset incorruptibilis substantia, magnum utique bonum: aut substantia corruptibilis esset, quæ nisi bona esset, corrumpi non posset. Itaque vidi et manifestatum est mihi quia omnia bona tu fecisti, et prorsus nullæ substantiæ sunt quas tu non fecisti. Et quoniam non æqualia omnia fecisti, ideo sunt omnia[168]; quia singula bona {117} sunt, et simul omnia valde bona: quoniam [Sidenote: Gen. 1. et Eccli. 39, 21.]_fecit Deus noster omnia bona valde_.

[Sidenote: XIII. Omnia condita laudant Deum.]

19. Et tibi omnino non est malum, non solum tibi, sed nec universæ creaturæ tuæ; quia extra* non est aliquid quod irrumpat, et corrumpat ordinem quem imposuisti ei. In partibus autem ejus quædam, quibusdam quia non conveniunt, mala putantur: et eadem ipsa conveniunt aliis[169], et bona sunt, et in semetipsis bona sunt. Et omnia hæc quæ sibimet invicem non conveniunt, conveniunt inferiori parti rerum, quam terram dicimus; habentem coelum suum nubilosum atque ventosum congruum sibi. Et absit jam ut dicerem, Non essent ista*! quia etsi sola ista cernerem, desiderarem quidem meliora, sed jam etiam de solis istis laudare te deberem; quoniam laudandum te ostendunt [Sidenote: Ps. 148, 1-12.]_de terra dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quæ faciunt verbum tuum, montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri; bestiæ et omnia pecora, reptilia et volatilia pennata; reges terræ et omnes populi, principes et omnes judices terræ; juvenes et virgines, seniores cum junioribus laudant nomen tuum_. Cum vero etiam _de coelis te laudent, laudent te_, Deus noster, _in excelsis omnes Angeli tui, omnes Virtutes tuæ, sol et luna, omnes stellæ et lumen, coeli coelorum et aquæ quæ super coelos sunt, laudent nomen tuum_: non jam desiderabam meliora, quia omnia cogitabam; et meliora quidem superiora quam inferiora, sed meliora omnia quam sola superiora, judicio saniore pendebam.

[Sidenote: XIV. Sanæ mentis homini nihil displicet inter creaturas Dei.]

20. Non est sanitas eis quibus displicet aliquid creaturæ tuæ; sicut mihi non erat, cum displicerent multa quæ fecisti. Et quia non audebat anima mea ut ei displiceret Deus meus, nolebat esse tuum quidquid ei displicebat. Et inde ierat in opinionem duarum substantiarum, et non requiescebat, et aliena loquebatur. Et inde rediens fecerat sibi Deum per infinita spatia locorum omnium, et eum putaverat esse te; et eum collocaverat in corde suo, et facta erat rursus templum idoli sui abominandum tibi. Sed posteaquam fovisti caput nescientis, et clausisti [Sidenote: Ps. 118, 37.]_oculos meos ne viderent vanitatem_; cessavi de me paululum, et consopita est insania mea: et evigilavi in te, et vidi te infinitum aliter; et visus iste non a carne trahebatur.

{118}

[Sidenote: XV. Quomodo veritas es falsitas in creaturis.]

21. Et respexi alia, et vidi tibi debere quia sunt, et in te cuncta finita: sed aliter, non quasi in loco, sed quia tu es omnitenens manu veritate; et omnia vera sunt, inquantum sunt; nec quidquam est falsitas, nisi cum putatur esse quod non est. Et vidi quia non solum locis sua quæque suis conveniunt, sed etiam temporibus: et quia tu, qui solus æternus es, non post innumerabilia spatia temporum coepisti operari; quia omnia spatia temporum, et quæ præterierunt et quæ præteribunt, nec abirent nec venirent, nisi te operante et manente[170].

[Sidenote: XVI. Omnia bona, licet quibusdam non apta.]

22. Et sensi expertus non esse mirum, quod palato non sano poena est panis, qui sano suavis est; et oculis ægris odiosa lux, quæ puris amabilis. Et justitia tua displicet iniquis; nedum vipera et vermiculus, quæ bona creasti, apta inferioribus creaturæ tuæ partibus: quibus et ipsi iniqui apti sunt, quanto dissimiliores sunt tibi; apti autem superioribus, quanto similiores fiunt tibi. Et quæsivi quid esset iniquitas, et non inveni substantiam: sed a summa substantia, te Deo, detortæ in infima* voluntatis perversitatem, [Sidenote: Eccli. 10, 10.]_projicientis intima sua_[171], et tumescentis foras.

[Sidenote: XVII. Quæ retardent a cognitione divinorum.]

23. Et mirabar quod jam te amabam, non pro te phantasma. Et non instabam* frui Deo meo, sed rapiebar ad te decore tuo, moxque diripiebar abs te pondere meo, et ruebam in ista cum gemitu: et pondus hoc, consuetudo carnalis. Sed mecum erat memoria tui, neque ullo modo dubitabam esse cui cohærerem, sed nondum me esse qui cohærerem: [Sidenote: Sap. 9, 15.]_quoniam corpus quod corrumpitur, aggravat animam; et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem_. Eramque certissimus quod [Sidenote: Rom. 1, 20.]_invisibilia tua, a constitutione mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus et divinitas tua_. Quærens enim unde approbarem pulchritudinem corporum, sive coelestium, sive terrestrium; et quid mihi præsto esset integre de mutabilibus judicanti, et dicenti, Hoc ita esse debet, illud non ita: hoc ergo quærens unde judicarem, cum ita judicarem, inveneram incommutabilem et veram veritatis æternitatem, supra mentem meam commutabilem. Atque ita gradatim a corporibus ad {119} sentientem per corpus animam; atque inde ad ejus interiorem vim, cui sensus corporis exteriora nuntiaret, quousque possunt bestiæ: atque inde rursus ad ratiocinantem potentiam ad quam refertur judicandum quod sumitur a sensibus corporis. Quæ se quoque in me comperiens mutabilem, erexit se ad intelligentiam suam; et abduxit cogitationem a consuetudine, subtrahens se contradicentibus turbis phantasmatum[172], ut inveniret quo lumine aspergeretur[173], cum sine ulla dubitatione clamaret incommutabilem præferendum esse mutabili; unde nosset ipsum incommutabile, quod nisi aliquo modo nosset, nullo modo illud mutabili certa præponeret. Et pervenit* ad id quod est, in ictu trepidantis aspectus. Tunc vero _invisibilia tua, per ea quæ facta sunt, intellecta conspexi_; sed aciem figere non valui*: et repercussa infirmitate redditus solitis, non mecum ferebam nisi amantem memoriam, et quasi olfacta desiderantem quæ comedere nondum possem.

[Sidenote: XVIII. Solus Christus via ad salutem.]

24. Et quærebam viam comparandi roboris quod esset idoneum ad fruendum te; nec inveniebam, donec amplecterer [Sidenote: 1 Tim. 2, 5.]_mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum, [Sidenote: Rom. 9, 5.]qui est super omnia Deus benedictus in sæcula_, vocantem et dicentem, [Sidenote: Jo. 14, 6.]_Ego sum via, et veritas, et vita_; et cibum, cui capiendo invalidus eram, miscentem carni; quoniam [Sidenote: Jo. 1, 14.]_Verbum caro factum est_, ut infantiæ nostræ lactesceret sapientia tua, per quam creasti omnia. Non enim tenebam Dominum meum Jesum, humilis humilem; nec cujus rei magistra esset ejus infirmitas noveram. Verbum enim tuum æterna veritas, superioribus creaturæ tuæ partibus supereminens, subditos[174] erigit ad seipsam: in inferioribus autem ædificavit sibi humilem domum de limo nostro, per quam subdendos deprimeret a seipsis, et ad se trajiceret, sanans tumorem, et nutriens amorem; ne {120} fiducia sui progrederentur longius, sed potius infirmarentur videntes ante pedes suos infirmam divinitatem ex participatione [Sidenote: Gen. 3. 21.]_tunicæ pelliceæ_[175] nostræ, et lassi prosternerentur in eam, illa autem surgens levaret eos.

[Sidenote: XIX. Quid senserit de Christi incarnatione.]

25. Ego vero aliud putabam, tantumque sentiebam de Domino Christo meo, quantum de excellentis sapientiæ viro, cui nullus posset æquari; præsertim quia mirabiliter natus ex virgine, ad exemplum contemnendorum temporalium pro adipiscenda immortalitate, divina pro nobis cura tantam auctoritatem magisterii meruisse videbatur. Quid autem sacramenti haberet [Sidenote: Jo. 1, 14.]VERBUM CARO FACTUM, ne suspicari quidem poteram. Tantum cognoveram ex his quæ de illo scripta traderentur, quia manducavit et bibit, dormivit, ambulavit, exhilaratus est, contristatus est, sermocinatus est; non hæsisse carnem illam Verbo tuo, nisi cum anima et mente humana. Novit hoc omnis qui novit incommutabilitatem Verbi tui, quam ego jam noveram, quantum poteram; nec omnino quidquam inde dubitabam. Etenim nunc movere membra corporis per voluntatem, nunc non movere; nunc aliquo affectu affici, nunc non affici; nunc proferre per signa sapientes sententias, nunc esse in silentio: propria sunt mutabilitatis animæ et mentis. Quæ si falsa de illo scripta essent, etiam omnia periclitarentur mendacio, neque in illis Litteris ulla fidei salus generi humano remaneret. Quia itaque vera scripta sunt, totum hominem[176] in Christo agnoscebam; non corpus tantum hominis, aut cura corpore sine mente animum*, sed ipsum hominem: non persona Veritatis, sed magna quadam naturæ humanæ excellentia, et perfectiore participatione sapientiæ præferri cæteris arbitrabar. Alypius autem Deum carne indutum ita putabat credi a Catholicis, ut præter Deum et carnem, non esset in Christo anima; mentemque hominis non existimabat in eo prædicari. Et quoniam bene persuasum tenebat, ea quæ de illo memoriæ mandata sunt, sine {121} vitali et rationali creatura non fieri, ad ipsam Christianam fidem pigrius movebatur. Sed postea hæreticorum Apollinaristarum[177] hunc errorem esse cognoscens, catholicæ fidei collætatus et contemperatus est. Ego autem aliquanto posterius didicisse me fateor, in eo quod _Verbum caro factum est_, quomodo catholica veritas a Photini[178] falsitate dirimatur. Improbatio quippe hæreticorum facit eminere quid Ecclesia tua sentiat, et quid habeat sana doctrina. [Sidenote: 1 Cor. 11, 19.]_Oportuit enim et hæreses esse, ut probati manifesti fierent inter infirmos._

[Sidenote: XX. Ex Platonicis libris peritior, sed inflatior evaserat.]

26. Sed tunc lectis Platonicorum illis libris, posteaquam inde admonitus quærere incorpoream veritatem, _invisibilia tua, per ea quæ facta sunt, intellecta conspexi_; et repulsus sensi quid per tenebras animæ meæ contemplari non sinerer, certus esse te, et infinitum esse, nec tamen per locos finitos infinitosve diffundi; et vere te esse qui semper idem ipse esses[179], ex nulla parte nulloque motu aliter aut aliter; cætera vero ex te esse omnia, hoc solo firmissimo documento, quia sunt; certus quidem in istis eram, nimis tamen infirmus ad fruendum te. Garriebam plane quasi peritus, et nisi in Christo Salvatore nostro viam tuam quærerem, non peritus, sed periturus essem. Jam enim coeperam velle videri sapiens, plenus poena mea: et non flebam, insuper et [Sidenote: 1 Cor. 8, 1.]_inflator scientia_. {122} Ubi enim erat illa [Sidenote: 1 Cor. 3, 11.]_ædificans_ charitas a _fundamento_ humilitatis, _quod est Christus Jesus_? Aut quando illi libri docerent me eam? In quos me propterea, priusquam Scripturas tuas considerarem, credo voluisti incurrere, ut imprimeretur memoriæ meæ quomodo ex eis affectus essem: et cum postea in Libris tuis mansuefactus essem, et curantibus digitis tuis contrectarentur vulnera mea; discernerem atque distinguerem quid interesset inter præsumptionem et confessionem; inter videntes quo eundum sit nec videntes qua, et viam[180] ducentem ad beatificam patriam, non tantum cernendam, sed et habitandam. Nam si primo sanctis tuis Litteris informatus essem, et in earum familiaritate obdulcuisses mihi, et postea in illa volumina incidissem; fortasse aut abripuissent me a solidamento pietatis, aut si in affectu quem salubrem imbiberam perstitissem, putarem etiam ex illis libris eum posse concipi, si eos solos quisquam didicisset.

[Sidenote: XXI. Quid in sacris Libris invenerit, non inventum in Platonicis.]

27. Itaque avidissime arripui venerabilem stilum Spiritus tui, et præ cæteris apostolum Paulum; et perierunt illæ quæstiones in quibus mihi aliquando visus est adversari sibi, et non congruere testimoniis Legis et Prophetarum textus sermonis ejus. Et apparuit mihi una facies eloquiorum castorum, et [Sidenote: Ps. 2, 11.]_exsultare cum tremore_ didici. Et coepi*, et inveni quidquid illac verum legeram, hac cum commendatione gratiæ tuæ[181] dici; ut qui videt, [Sidenote: 1 Cor. 4, 7.]_non sic glorietur quasi non acceperit_, non solum id quod videt, sed etiam ut videat: (_quid enim habet quod non accepit?_) et ut te, qui es semper idem, non solum admoneatur ut videat, sed etiam sanetur ut teneat: et _qui de longinquo videre non potest_, viam tamen ambulet qua veniat, et videat, et teneat; quia etsi [Sidenote: Rom. 7, 22. 23.]_condelectetur homo legi Dei secundum interiorem hominem_, quid faciet de _alia lege in membris suis, repugnante legi mentis suæ, et se captivum ducente in lege peccati, quæ est in {123} membris ejus_? [Sidenote: Dan. 3, 27-32.]_Quoniam justus es_, Domine; nos autem _peccavimus, inique fecimus, impie gessimus_, et gravata est super nos manus tua, et juste _traditi sumus_ antiquo peccatori præposito mortis; quia persuasit voluntati nostræ similitudinem voluntatis suæ, qua [Sidenote: Joh. 8, 44.]_in veritate tua non stetit. Quid faciet miser homo? Quis eum liberabit de corpore mortis hujus_, nisi [Sidenote: Rom. 7, 24. 25.]_gratia tua per Jesum Christum Dominum nostrum_, quem genuisti coæternum, et [Sidenote: Prov. 8, 22.]_creasti in principio viarum tuarum, [Sidenote: Joh. 14, 30.]in quo princeps hujus mundi non invenit_ quidquam morte dignum, et occidit eum; et [Sidenote: Col. 2, 14.]_evacuatum est chirographum quod erat contrarium nobis_? Hoc illæ litteræ non habent. Non habent illæ paginæ vultum pietatis hujus, lacrymas confessionis, [Sidenote: Ps. 50, 19.]_sacrificium tuum, spiritum contribulatum, cor contritum et humiliatum_, populi salutem, [Sidenote: Apoc. 21, 2.]_sponsam civitatem, [Sidenote: 2 Cor. 5, 5.]arrham Spiritus sancti, poculum pretii_ nostri. Nemo ibi cantat: [Sidenote: Ps. 61, 2. 3.]_Nonne Deo subdita erit anima mea? Ab ipso enim salutare meum. Etenim ipse est Deus meus et salutaris meus; susceptor meus, non movebor amplius._ Nemo ibi audit vocantem: [Sidenote: Mat. 11, 28. 29. 25.]_Venite ad me, omnes qui laboratis._ Dedignantur ab eo _discere quoniam mitis est et humilis corde_. _Abscondisti enim hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis._ [Sidenote: Deut. 32, 49.]Et aliud est de silvestri cacumine videre patriam pacis, et iter ad eam non invenire, et frustra conari per invia, circum obsidentibus et insidiantibus fugitivis desertoribus, cum principe suo [Sidenote: Ps. 90, 13.]_leone et dracone_: et aliud tenere viam illuc ducentem, curia* coelestis Imperatoris munitam, ubi non latrocinantur qui coelestem militiam deseruerunt; vitant enim eam sicut supplicium. Hæc mihi inviscerabantur miris modis, cum [Sidenote: 1 Cor. 15, 9.]_minimum Apostolarum_ tuorum legerem[182], et consideraveram opera tua, et expaveram.

* * * * *

{125}

LIBER OCTAVUS.

Vitæ ipsius partem attingit celeberrimam, annum ætatis trigesimum secundum, quo nempe cum Simplicianum consuluisset, audita ab eo Victorini conversione, ad imitandum exarsit. Tum vero, iis quæ de Antonio Æygptio monacho et duorum aulicorum conversione a Pontitiano didicit, magis magisque accensus, post vehementem luctam inter carnem et spiritum, codicem Apostoli coelesti admonitus oraculo inspexit; lectoque qui ipsi primus occurrit versiculo, omnino immutatur, et diruptis cupiditatum vinculis totus ad Deum convertitur.

[Sidenote: I. Studio vitæ melius instituendæ ad Simplicianum ire statuit.]

1. Deus meus, recorder in gratiarum actione tibi, et confitear misericordias tuas super me. Perfundantur ossa mea dilectione tua*, et dicant: [Sidenote: Ps. 34, 10.]_Domine, quis similis tibi? Dirupisti vincula mea, [Sidenote: Ps. 115, 17.]sacrificem tibi sacrificium laudis._ Quomodo dirupisti ea, narrabo; et dicent omnes qui adorant te, cum audiunt hæc: Benedictus Dominus in coelo et in terra; magnum et mirabile nomen ejus. Inhæserant præcordiis meis verba tua, et [Sidenote: Job 1, 10.]_undique circumvallabar abs te_. De vita tua æterna certus eram: quamvis eam [Sidenote: 1 Cor. 13, 12.]_in ænigmate et quasi per speculum videram_; dubitatio tamen omnis de incorruptibili substantia, quod ab illa esset omnis substantia, ablata mihi erat: nec certior de te, sed stabilior in te esse cupiebam. De mea vero temporali vita nutabant omnia, et [Sidenote: Ib. 5, 7.]_mundandum erat cor a fermento veteri_; et placebat via ipse Salvator, et ire per ejus angustias adhuc pigebat. Et immisisti in mentem meam, visumque est bonum in conspectu meo pergere ad Simplicianum qui mihi bonus apparebat servus tuus, et lucebat in eo gratia tua. Audieram etiam quod a juventute sua devotissime tibi viveret: jam vero tunc senuerat, et longa ætate in tam bono studio sectandæ viæ tuæ, multa expertus, multa edoctus mihi videbatur; et vere sic erat. Unde mihi ut proferret volebam, conferenti secum æstus meos, quis esset aptus modus sic affecto, ut ego eram, ad ambulandum in via tua. {126}

2. Videbam enim plenam Ecclesiam; et alius sic ibat, alius autem sic. Mihi autem displicebat quod agebam in sæculo, et oneri mihi erat valde, non jam inflammantibus cupiditatibus, ut solebant, spe honoris et pecuniæ, ad tolerandam illam servitutem tam gravem. Jam enim me illa non delectabant præ dulcedine tua et [Sidenote: Ps. 25, 8.]_decore domus tuæ quam dilexi_; sed adhuc tenaciter colligabar ex femina: nec me prohibebat Apostolus conjugari, quamvis exhortaretur ad melius, maxime volens omnes homines [Sidenote: 1 Cor. 7.]_sic_ esse _ut ipse erat_. Sed ego infirmior eligebam molliorem locum: et propter hoc unum volvebar in cæteris languidus, et tabescens curis marcidis, quod* et in aliis rebus quas nolebam pati, congruere cogebar vitæ conjugali, cui deditus obstringebar. Audieram ex ore Veritatis, esse [Sidenote: Mat. 19, 12.]_spadones qui seipsos absciderunt propter regnum coelorum_; sed, _Qui potest_, inquit, _capere, capiat_. [Sidenote: Sap. 13, 1.]_Vani sunt certe omnes homines quibus non inest Dei scientia; nec de his quæ videntur bona, potuerunt invenire eum qui est._ At ego jam non eram in illa vanitate: transcenderam eam; et contestante universa creatura tua[183], inveneram te creatorem nostrum, et Verbum tuum apud te Deum, tecumque* unum Deum, per quod creasti omnia. Et est aliud genus impiorum, qui _cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt_. In hoc quoque incideram; et [Sidenote: Ps. 17, 36.]_dextera tua suscepit me_, et inde ablatum posuisti ubi convalescerem, quia dixisti homini: [Sidenote: Job 28, 28.]_Ecce pietas est sapientia_; et, [Sidenote: Prov. 3, 7.]_Noli velle videre sapiens_; quoniam [Sidenote: Rom. 1. 21, 22.]_dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt_. Et [Sidenote: Mat. 13, 46.]_inveneram_ jam _bonam margaritam_; et _venditis omnibus quæ haberem, emenda_ erat, et dubitabam.

[Sidenote: II. De Victorino rhetore converso.]

