Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

Part 42

Chapter 42 3,262 words Public domain Markdown

CORONAEUS: Supplicia sempiterna pervicacium hominum improbitati decreta esse, Christus ipse clara voce denunciavit.1

1. Matth. 18. Lucas 4. Marc. 3.

SENAMUS: Haec quidem utiliter et ad impiorum terrorem.

CURTIUS: Ego quidem nihil utilius ac melius fieri posse puto, quam sempiternos improborum flagitiis cruciatus proponere, vel quod ita futurum sit, ut quidem confido, vel ad terrorem sceleratis incutiendum, vel ad utrumque. Qui aliter sentiunt, nae1 illi magno rerum publicarum ac religionum detrimento peccandi licentiae indulgere videntur.

1. Alii: _ne_.

TORALBA: Qui semel improbitatis fines transierunt, graviter et imprudenter impios esse oportere putant, ac terrores istos imperitis ac mulierandis propositos arbitrantur. Caeteri qui tormentorum inferorum cruciatus pro veris habent, desperatione fracti, veniam se posse consequi diffidunt et in perpetua improbitate consenescunt, ut de Caino1 proditum est, qui gravius se peccasse querebatur, quam ut veniam consequeretur.

1. Gen. 4, 5 sqq.

FRIDERICUS: Ego Christi verba non tam ad terrorem, sed etiam ad rei veritatem statuo pertinere, quoniam infinita quadam poena plectendus est, qui peccatum infinitum commisit. At qui peccat in Deum, profecto is infinitum quicquam peccat.1

1. Lomb. lib. 3. sentent. dist. 19. lb. Scotus.

TORALBA: Hac quidem ratione non modo omnia peccata sunt infinita, quia semper in Deum peccatur, sed etiam aequalia, quoniam omnia infinita inter se sunt aequalia, nihil enim quod infinitum sit, suscipit intensionem aut extensionem, magis aut minus. Item illud sequeretur, infinitum malum infinito bono contrarium esse, et actu duo essent infinita, contra perspicuas naturae demonstrationes, quas superius attigimus. Quare1 nec sententiam illorum probare possum, qui Deo nihil quidem formaliter contrarium esse testantur,2 ut eorum verbis utar, sed virtualiter tantum.3 Oportet enim mali vim ac potentiam infinitam summo ac infinito bono exaequari, quod naturae decus ac majestatem mirabilemque concordiam perpetuis bellis conturbaret,4 343 cum item contraria sint sub eodem genere, Deum quoque generi subjungi oporteret. Quae cum absurda sint, sequitur nullum peccatum esse infinitum, ac verius diceretur, sceleratorum mentes penitus interire post exacta supplicia, ut Jobi verba declarant: _Ut calor nives_, inquit, _sic flagitiosos infernus consumit._5

1. Alii: _Quanquam_. 2. Alii: _fatentur_. 3. Scotus II. dist. 2. qu. 2. 4. Alii: _conturbare_. 5. Jobi 24, 19.

FRIDERICUS: Ex eo quod gehennae incendio dignus pronunciatur Christi sententia, qui fatuum quemquam appellavit, sequitur, omnia peccata esse aequalia et mortifera, Deo judice, ea tamen proposito levius puniri.

SENAMUS: Eadem erat Draconis sententia, qui et parricidam et qui furto pomum decerperet, capitali supplicio exaequavit. Atheniensibus vero de legis acerbitate querentibus reposuit, graviorem capitali poenam, si quam haberet, parricidis se fuisse allaturum. Itaque Demosthenes apposite leges illius sanguine esse scriptas dixit.

SALOMO: Jam pridem Stoicorum de peccatis aequalibus opinio refutata jacet. Et quidem divina lex, omnium optimarum legum exemplar singulare, pro facinoris magnitudine poenarum gravitatem irrogavit. Qui falsum testimonium tulit, eadem poena obstringitur, quam in alium derivare conatus est, sive ad levissimam pecuniae mulctam, sive ad capitalem poenam testimonium pertineret. Sunt autem poenarum gradus septem in pandectis1 Ebraeorum: lapidatio, combustio, capitis truncatio, suffocatio, excidium, repentina mors, verberatio nervis bubulis2 inflicta,3 quae ictibus ad summum quadraginta definitur lege divina, ne quis ictibus contrucidatus plane inutilis reddatur. Excidium appellant מָוֶת, i.e. cum ante constitutum vitae terminum quis moritur ultione4 divina. Quo pertinet illud, quod saepius in sacris litteris occurrit: _Excidentur e populo suo qui hoc facient_, quod Christiani theologi pro sempiterna damnatione falso interpretantur. At cum poena divina peccato semper levior sit, si poena esset infinita, gravior esset poena delicto et acerbitas commiseratione dignior, contra quam locis omnibus scripturae docemur. Si igitur peccato supplicium levius est sive temporis extensione sive doloris intensione, constat, infinitum dici non posse.

1. Lib. 8. tract. V. Talmud. 2. In alio legitur: _puris_. 3. Alius: _inficta_. 4. Alius: _ratione_.

CORONAEUS: Aliud est, poenam mereri, aliud infligi. Non enim si sempiterna supplicia Christi veri Dei judicio mereatur, qui quenquam fatuum appellavit, propterea sequitur, ob id aeternas poenas luiturum.

TORALBA: Ac si poenarum est aequalitas, profecto est etiam aequalitas flagitiorum. Item sempiternum supplicium, si non doloris intensione, tamen extensione temporis est infinitum. At omnia omnium peccata, si in eundem actum cumularentur, nihil tamen infinitum efficere possent, nec item actio et passio infinita in creaturam finitam cadere ullo modo potest. Cum igitur creatura, quae semper est finita, poenam doloris intensione aut temporis 344 extensione infinitam perpeti non possit, cum origine et occasu creaturae omnes concludantur, sequitur, sempiterna supplicia nulla fore. Ob id forsitan Origenes daemones tandem aliquando salutem adepturos affirmavit.

FRIDERICUS: Haec haeresis jam pridem theologorum sententiis est et calculis omnibus rejecta et repudiata.

SENAMUS: Cum absurda sit peccatorum aequalitas et peccatorum infinita gravitas, cum etiam legibus et divinis et humanis alia sint aliis graviora delicta, nec tamen illa sint omnino multa, quippe aut benefactis consequentibus, aut poenis aut aliqua satisfactione oporteat aboleri, atque omnia omnium facta in judicium deduci, ut ecclesiastes orationem concludit, sequitur necessario, varias esse poenas, varia quoque genera praemiorum, nec improbos omnes iisdem inferorum poenis, nec item bonos iisdem coelestibus praemiis exaequari. Quod satis innuit Paulus,1 cum sidera quidem alia aliis lucidiora scribit atque eandem esse beatorum conditionem.

1. 1 Cor. 15, 41.

CURTIUS: Duplices sunt exitus animarum, aliis quidem ad vitam beatam, aliis ad supplicia sempiterna, tertium nihil est. Id autem pluribus scripturae sacrae locis1 confirmari potest, in quibus haec saepius occurrunt, aliis ad vitam, aliis ad exitum sempiternum viam patere. Qui crediderit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur.2 Quodsi ab inferis ad superos omnia munita essent, cur Christus Abrahamum de coelo ad mali divitis querelas sic induceret loquentem:3 _Ingens est hiatus inter nos et vos, ut neutri ad alterutros transire possint._ Cur item Augustinus:4 Binae sunt, inquit, habitationes, una in igne aeterno, altera vero in regno aeterno. Item alibi: Fides catholica credit regnum coelorum, secundum Johannem; tertium penitus ignoramus.

1. Matth. 25. Marc. 3. Luc. 10. 2 Thess. 1. Ebr. 6. Marc. 16. Joh. 3. 2. Marc. 16, 16. cf. Hebr. 10, 39. 3. Luc. 16, 26. 4. Contra Pelagium l. V.

OCTAVIUS: Certe Ismaëlitae duas tantum sedes animalium immortalium statuerunt, ex Azora Alcorani 45, alteram quidem deliciarum ac voluptatum, alteram cruciatus ac dolorum, mediam nullam putant.

SENAMUS:1 At occidentales Indi praeter inferos ac superos purgatorium quendam locum esse praedicabant, non flammis et ignibus noxium, sed frigoribus gelidissimis. Quae persuasio ab radice convellit quaestiones eorum, qui negant purgationis ignes sine materia subsistere, aut materiam inveniri, quae quasi lapis ἄσβεστος καὶ ἀμίαντος, alumen plumaceum vulgo appellatur2 nullis ignibus limari3 aut absumi possit, quia frigoris nulla vis est consumendi.

1. Deest in alio codice. 2. Alii: _vulgus appellat_. 3. Alius: _liquari_.

TORALBA: Inepte dicam an inique philosophantur, qui materiam purgatoriis ignibus sempiternam esse negant, videmus enim Aetnaeos ignes et incendium Hiberniae, Islandiae, Peruanarum1 atque Australium regionum, 345 quae terra ignea a perpetuis flammis nomen traxerunt, quibus materia non deficit.

1. Alius sine dubio false: _Romanorum_.

CORONAEUS: Undenam igitur tot ac tam diuturna pabula flammarum?

TORALBA: Equidem putavi, aliquando ab aquis subterraneis saxa continenter irrigantibus alimenta suppeditari, quemadmodum in fornacibus lapis gagates pingui materia concretus ardentius urit aqua superfusa, sed adipe lapidis penitus exusto1, nihil amplius aqua proficit2, neque enim ignis pascitur aqua, sed uligine pingui, alioquin moles aquarum jampridem incendio consumta fuisset. Itaque videmus ab Aetna lapides spongiosos, quos pumices vocant, eructari, exusta materia pingui, ac nihilominus incendia durare.

1. Alius: _deusto_. 2. Alius: _perficit_.

OCTAVIUS: Sed ut a physicis ad metaphysica redeamus, consentaneum est, varia esse pro scelerum varietate genera poenarum, sive immortalis anima1 diuturnitate temporis sive doloris acerbitate sive ardoribus sive horrore frigoris sive caligine tenebrarum sive odorum teterrimo foetore sive perturbationibus secum dissidentibus2 sive ministeriis foedissimis ac vilissimis plus minusve plectatur. Est autem3 divina quaedam vis ubique terrarum diffusa, quae improborum impietatem ulciscitur, nec usquam inulta scelera esse possunt, ne hominis cruci affixi fiducia latebrae flagitio quaerantur. Illud autem perspicuum est, improbos homines saepissime post diuturnam et in omnibus voluptatum generibus exactam vitam sine ullo sensu doloris interire4, tametsi viri boni saepe in carceribus et cruciatibus moriantur, cum maximo luctu bonorum: hos5 ad vitam meliorem, illos ad supplicia denotari consentaneum est, ut Salomo innuit, cum dicit6 quosdam de vinculis et carceribus ad regnum, regem vero ad inopiam pergere. Oportet igitur exstare supplicia quaedam post hanc vitam, quibus improbi plectantur; neque enim Deus judex aequus videretur, si tam multa flagitia relinqueret inulta et virorum illustrium atque optimorum delicta omnia ulcisceretur, quamdiu spirant in terris. Quodsi non sunt supplicia sempiterna omnibus flagitiis post hanc vitam proposita, oportet esse temporibus ac locis terminata, quibus exactis aut moriendum mentibus est, aut beatius jucundiusque vivendum, quia tertium nihil cogitari potest.

1. Alii: _mortales animi_ vel _mortuorum animi_. 2. Alius: _discedentibus_. 3. Alius: _enim_. 4. Job. 21. Jerem. 12. Psalm. 36, 38. 73. Habac. 1. 5. Alius: _quos_. 6. Eccles. 4, 14.

TORALBA: Vetus est et ab omni antiquitate tracta opinio1, animos eorum, qui sese corporeis voluptatibus dediderunt eorumque impulsu jura divina et humana violarunt, corporibus elapsos circa terram volutari ac cruciari, nec in coelestem illum locum ac sedes beatorum, i.e. ut Plato2 loquitur εἰς καθαρὰν οἴκησιν, nisi multis exagitatos saeculis reversuros. Itaque 346 veteres praeclare cum iis agi putabant, eosque malis ingentibus eripi, qui poenas in terris, tantisper dum hoc spirabile lumen hauriunt, graviores dedissent, sicut idem Plato scribit: τὴν δίκην διδόναι μεγίστου κακοῦ ἀπαλλαγὴν πονηρίας εἶναι. Ex quibus sententiis significabant, nec inulta scelera, nec supplicia fore sempiterna.

1. Alius: _ratio_. 2. In Phaedone.

CURTIUS: Si purgatorios ignes aut gelidissima loca poenis subeundis ac peccatis expiandis statuamus, ut hinc aditus muniatur ad beatorum sedes, prospiciendum nobis erit, ne infinita genera suppliciorum apud inferos admittamus, abhorret enim universa natura infinitatem. Praestat igitur, duo tantum loca statuere, unum praemiorum, alterum poenarum.

CORONAEUS: Si qua immortali Deo juris ac justitiae cura est, quam summam esse confidimus, in extremo vitae spiritu poenitentium scelera non quidem abolitione1 penitus deleri, sed quodammodo extenuari2 confitendum sit. Demus enim duos homines, alterum illustri virtute ac pietate totum vitae tempus floruisse3, nihil unquam injuriae fecisse, ac ne praemiorum quidem ulla spe Deum aeternum, sed divini amoris solo intuitu coluisse, in quo justitiae consummata perfectio consistit, ad extremum tamen in adulterio deprehensum, sine poenitentia caesum esse; alterum vero stupris, adulteriis, caedibus, parricidiis, contumeliis ac impietate summa erga Deum totam vitam exegisse, extremo tamen spiritu poenituisse vitae ante actae et humili scelerum confessione peracta exspirasse. Hunc quidem Curtius ac Fridericus in altissimas beatorum sedes ab angelis subvehi credunt, illum vero aeternis inferorum suppliciis cruciari. Perpendite, si quid injustius decerni possit?

1. Alius: _absolutione_. 2. Alius: _exterminari_. 3. Alius: _peregisse_.

CURTIUS: Haec vetus est Israëlitarum querela, qui Deum iniquitatis insimulare non dubitarunt ob eam causam. At ille per vatem:1 _Anima_, inquit, _quae peccaverit, ipsa morietur, nec filius sustinebit scelera parentis, nec parens flagitia filiorum. Quodsi aversus impius a flagitiis omnia edicta mea amplexatus fuerit, judicium et justitiam, vivet ille quidem, nec praeterita peccata illius commemorabuntur. Ita quoque si justus converterit se ab integritate ad impietatem, superiorum virtutum nulla futura est commemoratio, sed in peccatis suis morietur. Vos tamen dixistis: Judicia Dei non sunt aequa. Audite, domus Israelis, num judicia mea aequa non sunt? Num vos potius aequi non estis?_ Ex his sequitur, duos tantum esse exitus animorum.

1. Ezech. 18, 19 sqq.

SALOMO: Non dixit Ezechiel impium illum omnibus flagitiis ac sceleribus detestabilem, si extremo spiritu piguerit vitae ante actae, salutem adepturum, sed si reversus ab impietate juste vixerit, Deum superiores 347 impietates obliturum, nec item virum integerrimum, qui extremo vitae momento scelus admiserit1, propterea suppliciis sempiternis torquendum, sed ita demum exitio periturum, si ad impietates et improbitates totus deflexerit.

1. Alius: _admisit_.

CORONAEUS: Ego illum, quem poenituerit scelerum, purgatoriis ignibus expiatum iri confido, idque non modo sacris litteris1, sed etiam ipsius Martini Lutheri2 autoritate fretus.

1. 2 Macc. 12. Mal. 3, 12. 1 Cor. 3. Phil. 2. 2 Tim. 1. Joh. 5. Apoc. 5. 2. Lutheri resol. conclus. 10.

SALOMO: Ego poenitentiam illam extremo vitae spiritu nihil profuturam sceleratis opinor.

CORONAEUS: At qui sacerdotis potestate divinitus ei tributa veniam consecutus est, eum tamen a culpa liberum esse credimus.

SALOMO: Nihil exsecrabilius mihi videtur, quam sacerdotes ecclesiae Romanae veniam scelerum sibi arrogare aut confitentibus peccata ignoscere, cum id uni aeterno Deo pro jure suae majestatis conveniat.

CORONAEUS: At Christus hanc apertissime discipulis potestatem largitur, ut quaecunque vincirent et solverent in terris, eadem forent soluta et colligata in coelis1.

1. Matth. 15, 19. 18, 18.

CURTIUS: Nescio quamobrem Romani pontifices haec verba ligandi et solvendi detorserint ad scelerum abolitionem, nisi quod augustiores se fore putarunt, si in jure divinae majestatis nulli creaturae communicabilia involarent et ex indulgentia vitiorum omnium infinitam auri vim corraderent. Ut quidem videmus illos ignoscere non tantum admissa scelera, sed etiam admittenda, cum legibus divinis et humanis non sine ingenti mercede solvant imperitos, nec leviorum, sed robustiorum impietatum veniam saepissime soluta pecunia largiantur. Inde1 venalium indulgentiarum pontificiis nundinationis copia, inventum Gregorii pontificis Romani, quae paulatim infinitum acceperunt incrementum, ut interdum mille annorum veniam isti largiantur2.

1. Caetera haec interlocutoris verba desunt in alio codice. 2. Liber de taxis Cancellariae, c. de absol. et dispensationibus.

CORONAEUS: Culpa quidem ignoscitur, quo minus sempiternis suppliciis teneantur, qui poenituerunt, sed purgatoria flamma expiati, ut Paulus ipse loquitur1, vitam aeternam aliquando adipiscantur2.

1. Alius: _pollicetur_. 2. 2 Thess. 2, 8.

CURTIUS: Ego poenitentibus sceleraque Deo confitentibus vitam coelestem patere judico, sine expiationis ignibus, qui nulli sunt, sed lotis vestibus pretiosissimo Christi Dei cruore1 ac lavacro, quo nos lavit ab omnibus flagitiis, ad nuptias coelestes acciri. Alioqui incongruum esset, eum quem ad convivia nuptiarum solennium excipere voles, ante verberibus, sectionibus, tormentis, ustionibus, crudelissime torquere.

1. Apoc. 1, 5.

TORALBA: Hypothesis superior a Coronaeo proposita eo pertinet, ut ab utroque merita supplicia prius exigantur, antequam sordidatos peccatorum maculis in sanctissimas angelorum aedes intrudi fateamur.

348 SALOMO: Ita quod sentio, nullum esse scelus inultum, ultionem vero, quamdiu hic vivitur, praestabiliorem fore, ut sapientiae magister significat his verbis: _Ecce justis in terra expenditur, quanto magis peccatoribus?_1 i.e. a justis poenas improbitatum exigi, quamdiu hic vivitur, a sceleratioribus autem post mortem, utrosque tamen levius quam pro merito plecti. Nam si pro merito omnia delicta exigerentur et supplicia decernerentur, ecquis ea perpeti posset? Sed resipiscentia pleraque peccata abolentur aut levissime puniuntur, eoque magis, si ad resipiscentiam accedant praeclarae virtutum actiones, officia erga pupillos, viduas, peregrinos et summa erga tenues benignitas.2 Itaque Daniel regem Nabochodonosorem hortabatur, ut poenas divino judicio decretas benignitate dilueret, cum nulla re peccata citius aboleantur.3 Tametsi enim veniam precantibus ac poenitentibus ignoscat, non tamen impunitos fore testatur, his verbis: _purgando nos purgabit_; quod David Kimchi sic interpretatur: Deus ignovit, punit tamen quodammodo, tametsi Rabbi Abraham et Chaldaeus interpres penitus ignosci putent, quod de culpa interpretandum est. Quum enim rogatione Mosis se ignovisse dixisset nihilominus declarat, se populi scelus ac diffidentiam ulturum4, uti fecit; omnes enim qui ex Aegypto egressi fuerant, duobus exceptis, in deserta solitudine perierunt. Item Davidi poenitenti ignoscit5, poenam tamen irrogavit, tum adulterini filii morte, tum etiam incestibus ac adulteriis liberorum.

1. Proverb. 11, 31. Ecclasiast. (Sirach) 12, 4. 6. Nahum. 1, 2. 2. Ezech. 18, 8 sqq. 3. Daniel 4, 24. 4. Numerorum 15, 30. 5. 2 Sam. 11, sqq.

OCTAVIUS: Scelerati quidem bonorum caede pascuntur ac diuturnam saepe vitam in summa bonorum ac voluptatum omnium affluentia transigunt, quae praemia sunt eorum, quae ab illis recte gesta fuerunt, ne ullum exstet benefactum, cui Deus justam non retribuat mercedem et quidem meritis majorem, quia nemo fere tam improbus est, qui nihil boni gesserit. De utrisque vero, probis inquam et improbis, jam mortuis ita scribit sapientiae magister:1 _Prodibunt_, inquit, _impii praeteriti scelerum suorum recordatione. Tum justus coram oppressoribus suis stabit, cujus aspectu scelerati pavore percussi et inopinato stupore ac doloribus afflicti exclamabunt: an ille est, quem ludibrio habuimus olim; stulti qui vitam ejus insaniam et exitum putavimus ignominiosum. Itane in albo filiorum Deorum conscriptus est et inter sanctos sortem adeptus? At nobis opes et superbia nil profuerunt._

1. Sap. 5, 1-5.

SENAMUS: Est verum genus eorum, qui quod bestiarum more nullam omnino aut divinorum aut humanorum curam habuerint, corporis ac animi occasum simul pati dicantur. Deus enim utrumque necare potest1.

1. Psalm. 42 (41), 5. Matth. 10, 28.

349 CURTIUS: De his quidem statuere difficile est, eorum tamen animas, qui non innocentem bestiarum more vitam transegerunt, sed facinoribus et flagitiis vitam contaminarunt, non prius morituras confidimus, quam justissimas dederint poenas detestabilium improbitatum. Quo pertinent extrema Esaiae verba1: _Videbunt_, inquit, _cadavera eorum, qui a me defecerunt, quoniam vermis eorum non morietur et ignis eorum non exstinguetur, sed omnibus fastidio sunt futuri._ Quibus verbis sempiterna eorum supplicia fore testatur.

1. Jessiae 66, 24.

SALOMO: Rabbi Elieser planius aliquanto: Certo scis, inquit, omnia dicta factaque hominum justis suis ponderibus exigenda, nec te in fraudem impellat malus genius, quasi sepulcrum tibi sit securitatis ac impunitatis1 perfugium futurum, stabis enim coram aeterno Deo, judice totius orbis.

1. Alius: _immunitatis_.

CURTIUS: Magnam vobis gratiam debet ecclesia Romana, quod purgatorios ignes pene exstinctos argumentorum vi atque eloquentia1 videmini excitavisse. Nam in iis ignibus legatorum2 ac donationum vis prope immensa, quasi in causa non tantum impulsiva, ut jurisconsulti loquuntur, sed etiam finali consistere videtur, ut scilicet sacrificia missarum anniversaria fiant pro salute animae testatoris.

1. Alius: _eloquentiae ardoribus_. 2. Alius: _legationum_.

FRIDERICUS: Etiamsi demonstratione perspicua planum esset, post1 hanc vitam expiari scelera improborum ultricibus flammis, non propterea tamen sequeretur, sacrificia mortuis profutura.

1. Deest alibi.

CORONAEUS: Cur non?

FRIDERICUS: Quoniam divina decreta vetant. Qui, inquit Ambrosius1, non accipit hîc veniam peccatorum, illic non erit. Non erit autem ei, quod ad vitam aeternam noluerit pervenire. Item Cyprianus2: Quando isthinc excessum fuerit, non poenitentiae relinquitur ullus, nec sanctificationi locus. Hîc vita amittitur aut retinetur. Item Augustinus3: Post hanc vitam id quisque habiturus est, quod in ea conquisierit; nunc misericordiae, post judicii tempus erit. Item Hieronymus4: Cum ante tribunal Christi veneris, inquit, nec Jobus nec Daniel pro te orare poterunt. Item Chrysostomus5: Simul discesserimus, hinc non est in nobis situm poenitere aut delere peccata. Item qui in praesente vita peccata non eluet, nullam postea consolationem habiturus est. Atque eo pertinet Salomonis dictum de arbore caduca, quae eo quo ceciderit loco, sive ad Aquilonem sive ad Austrum, illic perpetuo residebit6.

1. Libro de bono more. 2. Contra Dem. 3. Ad Maced. ep. 54. 4. Homil. X in Joh. qu. 2 et 13. 5. Conc. 2 de Lazaro. ad Ebr. 2. Rom. 4. 6. Eccles. 11, 3.

CORONAEUS: Ne vobis theologis theologos opponam, satis est sacrae scripturae locum de Maccabaeis singularem denotare1: _Nisi_, inquit, _revicturos sperarent, qui mortui sunt, frustra pro mortuis vota_ 350 _conciperentur._ Itaque Judas princeps Judaeorum mortuos pro patriae salute, solennibus sacris expiari jussit, ut peccatorum noxa solverentur.

1. 2 Macc. 12, 40. sqq.

CURTIUS: Libri Maccabaeorum non modo ab Ebraeis, sed etiam ab omnibus veteribus christianis theologis inter ἀπόκρυφα censentur et sanctissimis Laodicaeensis synodi1 decretis repudiantur.

1. Const. 55.

CORONAEUS: At posterioribus conciliis, ipsiusque Tridentinae synodi decretis, quasi sacratiores probantur mirum in modum.

TORALBA: Ego quidem non modo theologorum1 et academicorum auctoritate, sed etiam argumentis certissimis animorum purgationes et expiationes scelerum post hanc vitam fore non dubito. Sed ut votis aut rogationibus ullis eluantur, probare nullo modo possum. Nec vero Plato2 quicquam perniciosius aut capitalius hominum generi persuaderi posse scribit. Nam quo quisque sceleratior exstiterit, quo majores opes furtis aut rapinis pupillorum ac viduarum congesserit, eo confidentius alienis precibus ac sacrificiis flagitiorum suorum diritatem dilui putabit.

1. Athanasius. Cyprianus. Hieronymus. Epiphanius. Augustinus l. 15 c. 15. de civ. Dei. 2. De legibus.

SALOMO: Legibus divinis saepe admonemur, nullis sacrificiis improbitates expiari1 praeterquam eas, quae errore probabili admittantur; direpta vero bona praesertim egentium, viduarum ac pupillorum quasi flagrans incendium absumunt rapientium opes omnes. Quae cum ita sint, quis putet, sacrificia ulla aut preces mortuis proficere posse?

1. Desunt in aliis codicibus.

CORONAEUS: Si nihil proficiunt mortuis viventium rogationes, cur Judaei mortuos in sepulcra deferentes canerent suam1 השֻובה (accubationem) in qua his verbis utuntur: Spiritus domini quiescere faciat N. in horto Eden, in pace, ipsum ac omnes defunctos Israëlitas, ad cujus precantis vocem populus respondet Amen! Cur etiam Augustinus pro matre Monica sic precatur: Dimitte, domine, dimitte, obsecro, ne intres in judicium cum hac?2 Cur etiam Muhammedistae ipsi, qui supplicia inferorum quidem sempiterna fore credunt, tam ardenter precarentur ut amici vita defuncti ab interrogatione utriusque angeli atri eripiantur?