# Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

## Part 41

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/colloquium-heptaplomeres-de-rerum-sublimium-arcanis-abditis-17859/index.md

CORONAEUS: Num vobis scelus videtur, si a vobis petam, quod libentissime facio, ut pro me apud Deum immortalem vota faciatis? Sic etiam Pharao Mosen et Aaronem, populus Samuelem interpellat. Orate, inquit, pro nobis Deum vestrum; cujus rogationi acquieverunt. Cur non igitur angelos ac divos orare liceat, ut pro nobis vota concipiant?

FRIDERICUS: Quoniam hoc interdictum est, illud non item, quanquam quis affirmare ausit, divi nos audiant, necne? aut si audiant, velint pro nobis orare, necne? Non orare pro nobis, testatur Deus apud Jeremiam: _Si starent_, inquit1, _Moses et Samuel coram me, non inclinaret_ 334 _animus meus ad populum istum_, ac eo maxime tempore, quo civitas ab hostibus undique cingebatur, Mosen et Samuelem decuerat, votis et precibus in coelo Deum compellere, cum in terris toties non rogati tam ardenter id fecissent. Sed his mortuis, qui pro populi felicitate rogationem ferret, cum regionem Chaldaei vastarent, Deus testatur fuisse neminem. _Quaesivi virum_, inquit2, _qui interponeret sepem3 et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparet eam, et non inveni._

1. Jer. 15, 1. 2. Ezech. 22. 30. 3. Alii: _septum_.

CORONAEUS: Quoniam divorum coetus sciebat (quid enim eos lateret?) Dei decretum, quo statuerat evertere civitatem. Nam cum Samuel adhuc vivens ac spirans Sauli necem doleret, Deus ad illum conversus: _Quousque_, inquit, _Saulum lugebis? Ego illum repudiavi, quominus regnaret._

CURTIUS1: Absurdum est arbitrari, divorum mentes intimos hominum sensus intueri, ut Salomo satis apte2 docet in oratione dedicatoria templi: _Tu solus_, inquit, _aeterne Deus, omnes omnium cogitationes intueris._3 Nec tamen, si divi omnes omnia audirent ac intuerentur, propterea nobis precandi venirent.

1. Alius: _Fridericus_. 2. Alius: _aperte_. 3. 2 Chron. 6, 30.

CORONAEUS: Cur igitur Moses, cura pro flagitio propuli precatur: _Memento_, inquit1, _domine Abrahami, Isaaci, Jacobi?_

1. Exod. 32, 13.

CURTIUS: Non precatur ab Abrahamo, ut Deum exoret, sed a Deo petit, ut sit memor foederis, quod cum illis percusserat, et populo ignoscat. Quanquam, quis inter divos censeri debeat, tamen periculosum est affirmare, ut non immerito theologus1 quidam exclamaverit, multa cadavera coli a Christianis, quorum mentes in infernis locis torquerentur. Et Cyprianum quidem ut martyrem in divinorum album relatum Romani colunt, quem tamen haereticum et anabaptistam appellant. Recte igitur Augustinus: Honoramus, inquit, divos propter imitationem, non adoramus propter religionem.

1. Augustinus.

CORONAEUS1: Nunquam me pigebit Davidis vocem usurpare: _Laudate_, inquit, _Deum in sanctis ejus._2

1. Omittitur in alio codice. 2. Psalm. 9, 12. 66, 8. 96, 2. 100, 4. 103, 1. 117, 1. 134, 1. 150, 1.

CURTIUS: Vox ebraica significat: ob sanctitatem ejus, בִקְדְשׁוֹ, ut recte Pagninus et Campensis1 tradunt. Chaldaeus autem interpres: in aede sanctuarii sui. Ex quo perspicitur, pleraque a theologis christianis depravari. Nam interpretes LXXII vertunt τοῖς ἁγίοις, quoniam τὰ ἅγια sanctuarium Graeci vocant, Latini vero τοὺς ἁγίους intellexerunt.

1. Alius: _Campanensis_.

FRIDERICUS: Divorum at angelorum cultus a veteribus paganis manavit, potissimum Epiphanii aetate, ut planum fit ex iis, quae adversus Colliridianos scripsit, qui virginem Mariam primi colere coeperunt. Post 335 etiam Augustinus cultores illos Marianos saepius abominatur1. Ac ne angelis quidem ipsis, qui dignitate divis omnibus superiores sunt, rogationes ullas passus est exhiberi, nec ullos ad patrem aditus nisi per filium patere putavit. In eandem sententiam ivere Chrysostomus2, Ambrosius3, Theophylactus4.

1. Ad Marcellum. l. 10, c. 49. et 55. de vera relig. et ad Coloss. c. II. Ad Apocal. 19 et 22. In Joh. c. 14. l. 9. L. II c. 7 et 16 in Joh. 2. Homil. 12 de cananaea. 3. Ad Romanos. 4. Ad Colossenses.

CORONAEUS: Jam saepe dictum est ac dicendum saepius, nullum cultum exhiberi, sed illud tantum, quod ab amicis adhuc spirantibus petitur, ut pro nobis vota faciant et rogationes ad Deum ferant. Neque enim ab illis salus aut corporis aut animi petitur aut speratur, sed ab ipso fonte salutis.

FRIDERICUS: Cur igitur sacrificuli aperto capite, flexis genibus ad divos adeunt? Ad Mariam vero in festo conceptionis1: Tu levamen oppressorum, tu medicamen2 infirmorum, tu omnibus es omnia. Quid relinquitur immortali Deo?

1. Desunt haec tria antecedentia verba in uno codice. 2. Alii: _medicina_.

OCTAVIUS: Nihil penitus. At etiam cum in Graecia versarer inter Christianos, in eam diem incidi, qua apud Romanos visitatio Mariae celebratur, apud Graecos vestis virginis Mariae, et pridie Calendarum Januarii festa dies agitur Zonae virginis Machumis1, quae aedes erat Constantinopoli Mariae consecrata, quo nihil absurdius a paganis factum memini.

1. Alii: _In Blachernis_.

TORALBA: Fuit illa vetus Academicorum superstitio, qui non aliter ad Deorum omnium perveniri posse parentem putabant, quam si gradatim ad heroas preces converterent, ut ab heroum mentibus ad daemones, a daemonibus ad minores Deos, ab his ad Deos majorum gentium iretur, ut eorum emendicatis suffragiis Deorum omnium et hominum parentem ad se pellicerent. Sic enim Jamblichus1, magorum suae aetatis maximus, quem Porphyrius in aëra sublatum se vidisse scribit, cum Isidi sacrificaret, daemonibus tamen familiariter utebatur. Sed cum ἀλεκτρομαντείαν adhibuisset, ut praesciret ecquisnam imperatori Valenti substitueretur, re comperta, cum impietatis et sortilegiorum socii capite plecterentur, hausto veneno sibi mortem accivit2.

1. In libro de mysteriis Aegypt. 2. Nicephorus Callist. et Gregor.

FRIDERICUS: Audistis, opinor, Magdalenam Curaeam, monasterii Cordubensis abbatissam, omnium sagarum suae aetatis nobilissimam, cum sacra fierent, a daemone in ipso templo festis solennibus sublatam saepius fuisse, tandem sceleribus compertis a Paulo III. pontifice maximo veniam, confessione flagitiorum rescripto comprehensa, obtinuisse.

TORALBA: At quanto facilius est et praestabilius, antiquissimum illud principium rerum omnium et causam Deorum inferiorum effectricem adire? 336 Nam eo pellecto (quid autem facilius ad pelliciendum?) intelligentiarum et angelorum ordines, imo et omnes creaturae praesto adsunt; nam in inferioribus Diis, qui sunt innumerabiles, conciliandis infinitum opus est. Praeterea quis affirmare potest, an daemones boni, heroes, inferiores Dii, superiores Dii sive angeli et ministri proximi Deo, vota et preces nostras audiant? aut si audiunt, an exaudiant? an velint? an possint? Quanquam non illis tantum Diis ac divis majorum ac minorum gentium sacra fiant, sed et cineribus, ossibus, statuis, idque flexis genibus, manibus passis, oculis ardentibus, etiam facibus ac cereis non sine largitionibus effusis. Deus vero aeternus vix unquam colitur, nisi forsitan dicis causa, i.e. προφάσεως χάριν. Minus certe peccatur, si potius creatores1 imaginum ac statuarum colerent, quam ipsorum creaturas. Quis enim non pluris faciat Phidianae Palladis opificem, quam Palladem ipsam, quantumvis ex ebore sit vel auro constructa?

1. Alius: _creaturas_.

CORONAEUS: Sunt illae veteres iconomachorum querelae, quibus uno verbo responderi potest, statuas virtuti deberi, ut ad imitationem imperitis proponantur. Hic propterea laudatur Gregorius M. pontifex maximus, quod statuas libros illitteratorum appellavit. At vos, qui vestem1 Mariae, qui Zonae festa ridetis, non audistis, Eliae pallium, ossa Elisaei, Christi fimbriam, imo etiam umbram Petri tanta miracula, tanta prodigia excitasse, ut sacris litteris testata relinquerentur? Quid est igitur, quamobrem honores divorum reliquiis haberi non debeant?

1. Alius: _vestrae_.

CURTIUS: Si docti non egent imaginibus et iisdem imperiti ad cultus nefarios abutuntur, quid commodius fieri potest, quam omnino dejici, cum locis omnibus sacrae scripturae imagines tantopere prohibeant1. Nulla, inquit Lactantius2, religio est, ubi simulacrum exstat, sed non modo statuas, verum etiam artem illam pestiferam, acerrime exsecratur sapientiae magister3, et quidem saepe mihi mirum visum est, civitates Balticas inferioris Germaniae, quae Romanorum ritus abjecerunt, statuas adhuc in templis omnibus intueri posse.

1. Alii: _prohibeantur_. 2. Lib. II, c. 19. 3. Sap. 15, 16.

SENAMUS: Agrestes itaque et imperiti homines, quique sunt ingenio hebetiores, ad id tantum, quod adest, feruntur, non aliter ac bestiae, quae nihil sapiunt nisi quod sub sensum cadit. His igitur hominibus si statuas et imagines, quae sunt quasi mentis appendices, eripias, non putabunt ulla sese religione obligari. Quanquam in ipsis quoque beatorum statuis vim mirabilem docet inesse Eusebius eo loco, ubi narrat Christi statuam Caesareae fuisse; cum statua mulieris illius, quae profluvio sanguinis curata fuerat, columnae suppositae, ubi herba succreverat, quae ad morborum omnium curationem efficacissimam vim prae se ferebat, posteaquam eo usque excrevisset, 337 ut Christi statuae fimbriam attingeret, nec ante contactum fimbriae vim ullam habuisse.

OCTAVIUS: Hujusmodi fabulis uti solent, qui plebem imperitam in erroribus densissimis consenescere volunt. Opus igitur est exemplis e doctrina sincera.

CORONAEUS: Miror ego te, Octavi, ab imaginibus tantopere abhorrere, cum Deus ipse non modo sacrarii cortinas angelis, i.e. pullorum volucrium figuris exornari, verum etiam statuas aureas utrimque Cherubim, propitiatorio imminentes atque aeneum quoque serpentem conflari jusserit, ut ejus intuitu, qui a serpentibus icti fuerant, morbi periculo eriperentur.

SALOMO: Haec oratio non minus ad me pertinet, quam ad Octavium; voluit igitur Deus innuere, ab angelorum cultu quam longissime decedendum, cum ad ministerium adhibeantur; serpentem vero aeneum ab Israëlitis aspici1, non tamen adorari voluit, mirabili arcano, ut scilicet libidine insana cupediarum, quae serpentis verbo2 significatur, in nobis extincta, vitam aeternam adepturos significaret, vis autem praecipua serpentis est in dentibus. Et quoniam populus ciborum affluentiam ac foetores Aegyptiorum in deserta solitudine ardenter optabat, Deus immiserat serpentes, quorum morsibus multi periere, ut purissimis mannae cibis divinitus delapsis, priscarum cupediarum obliti vescerentur. At cum rex Ezechias intellexisset, serpentem illum aeneum pro Numine adorari ab imperitis, publice uri jussit3.

1. Numer. 21, 8 sq. 2 Regum 18, 4. Joh. 3, 14. 2. Alius: _figura_. 3. 2 (4) Regum 18, 4.

CURTIUS: Cur non igitur Christiani principes Ezechiae tam praeclarum facinus imitantur?

OCTAVIUS: Tanto intervallo absunt a regis illius pietate ac sanctitate, ut etiam idololatriam magis atque magis adaugeri patiantur. Quid enim mirabilius, quid incredibilius, quid a sensibus, quid denique ab omni ratione alienius quam quinque verbis, puta: _hoc est enim corpus meum_, vel ut sciolus quidem curio in multitudine crustularum, ne non satis congrue loqueretur, Haec sunt enim corpora mea, sexcenta millia Deorum ex totidem crustulis momento confici posse. Id enim christiani theologi tot ac tam multis populis persuaserunt, ut dubitari possit, num posteritas creditura sit ab homuncione sacrificulo1 δῆμον θεῶν, ut Basilius loquitur, i.e. populum Deorum, momento ut fieret potuisse persuaderi. Multo minus credent futuri nepotes, haec verba publicis libris ac litteris mandari potuisse, quae a sacrificulis christianis jactantur: Qui creavit me, creatur mediante me.

1. Alius: _sacrificato_.

CORONAEUS: Sacramentum istud omnium sacratissimum admirari potius ac suscipere ex ipsius Christi veri Dei praeceptis ac institutis, quam subtilius quale sit exquirere debemus ac temperanter1 de rebus tam arduis tamque a sensu mortalium remotis loqui ac sentire. Et quidem Thomas 338 Aquinas, theologus clarissimus, argutiarum radices ac fibras impietatis eludens: Is, inquit, omnipotentiae derogat2, qui dicit aliquid posse intelligi in creaturis, quod a Deo fieri non possit.

1. Alii: _temperantes_. 2. Alius: _deroget_.

TORALBA: At illi sacrificuli creatorem creare se arbitrantur. Neque enim de potestate divina sed de sacerdotis potestate quaeritur, an scilicet Deum efficere possit ex ea materia, quae antea Deus non erat.

SALOMO: Certe rerum divinarum arcana, quae minus assequor, admirari soleo, nec debemus ea curiosius insectari. Sed quemadmodum agni paschalis reliquias et ossa, quae devorare nemo potest, flammis injicere lex divina jubet, quod Latini veteres imitari solebant, cum in sacrificiis proterviam facerent; ita quoque rerum arduarum arcana, quae capere non possum, divini amoris incendio absumere consuevi. In hoc tamen sacramenti arcano miror, in voluntate et potestate sacerdotis positum esse, ut quidem illi jactant, Deus sit necne? Nam si levissimus curio voluerit, crustulum Deus erit, si noluerit, Deus non erit, si carmen illud sacrum pronunciarit et alio mentem averterit, nihil efficiet. Si nolit creari Deum, i.e. si nolit consecrari creaturam, panis relinquitur, si velit, momento Deus erit, qui antea non erat.

CURTIUS: Sed qui sacrificio adsunt, cum hostia illa salutaris altius elata proponitur et ad intuendum et adorandum, quid faciet populus a tergo, si dubitet, an sacrificus voluerit, Deum esse? Nam saepissime mens ejus sponte, saepius etiam casu alio distrahi potest.

SENAMUS: In hac dubitatione Asthosanus1 theologus hac conditione orandum putavit: Si tu es Deus, adoro te, sin minus, non adoro.

1. Alius: _Astosanus_.

CURTIUS: At ne legitimum quidem actum adjecta conditione fieri patimur. Certe memini Lugdunensem curionem, qui ut paroecos, quibuscum litem susceperat, ulcisceretur, carmen illud sacrum θεοποιητικὸν in liturgia se proferre simulabat. Tandem judicio victus, paroecos omnes idololatras esse, clara voce pronunciavit, quod panem purum pro Deo coluissent. Re comperta, capitali supplicio damnatus, flammis ultricibus ustulatus est.

CORONAEUS: Vos ego per Deum immortalem obsecro, ne de rebus sacratissimis nisi summa veneratione disseratur. An putetis, eum qui verbo sidera fulgentia, solem istum, elementa condidit, qui res stupendas verbo vel nutu confecit, potestate imminutum1 fuisse?

1. Alius: _minutum_.

CURTIUS: Nemo certe ambigit, quin quod velit facere possit, praeterquam seipsum; sed quid ad sacrificulum? fatentur enim in verbis istis mysticis: _Hoc est corpus meum_1, nullam esse Dei vim effectricem, quia si curio aliud agat, dum ista pronunciat, nihil efficit2.

1. Matth. 26, 26. Luc. 22, 19. 1 Cor. 11, 24. 2. Alius: _effecit_.

CORONAEUS: Si de potestate Dei non ambigitis, quanto minus de voluntate dubitare potestis, cum ipsius Pauli1 perspicua interpretatione planum 339 sit, Christum verum Deum et hominem seipsum panis et vini specie discipulis vescendum praebuisse, idque in sempiternam sui memoriam fieri jussisse. Illud autem potissimum est, posse multo plura, quam velit2.

1. 1 Corinth. 11, 24. 2. Aug. lib. 7 de symb. fidei. Lomb. l. 1 dist. 42.

CURTIUS: Haec opinio ab acutissimis theologis refutata minus desiderat orationem meam. Plenae sunt tabulae, pleni libri, plena bibliothecarum volumina. Nemo tamen efficacius aut brevius quam Augustinus1: Ea demum, inquit, miserabilis servitus est; signa pro rebus accipere. Si ergo flagitium jubetur, figurata locutio est; cum Christus carnem suam comedi et sanguinem bibi jubet, figurata locutio est. Quod cum Christiani ad rem ipsam, non ad signum traducerent, Ismaëlitis ac Judaeis sui irridendi occasionem infinitam praebuerunt. Christus, inquit Tertullianus2, acceptum panem corpus suum fecit, dicens: Hoc est corpus, i.e. figura corporis mei. Haec antiquissimi ac sanctissimi theologi verba.

1. L. de doctr. christ. c. V. 10. 11. 2. Contra Marcionem.

SALOMO: Si fas esset adorare Jesum jam pridem mortuum, ut Romani, sub panis figura, vel cum pane, ut Germani1, vel sine pane, ut Zwingliani fieri putant oportere, multo magis licuit Israëli, ad vitulos conflatiles Deum adorare2; nam pontifex Aaron, vitulo conflato, tuba proclamari jussit, festam diem aeterno Deo sanctam postridie futuram. Utitur enim nomine tetragrammato, creaturis non communicabili, addito etiam eum esse, qui populum crudeli servitute eripuerat. Deum igitur colebant sub aurei vituli specie, quod sanctissime vetitum erat. Et si capitale scelus illud tanta iracundia Deus ultus est, ut momento tria millia hominum, qui flagitium illud admiserunt, propinquorum manibus trucidari jusserit, ac manus fratrum suorum sanguine cruentas sempiterno foedere Deo consecrarit: quantam ultionem fore credatis eorum, qui non creatorem sub imagine vituli, sed hominem supplicio affectum panis et vini specie singulis momentis ubique se mactare posse confidunt, ac pro aeterno Deo summa prosequuntur oratione?

1. Alius: _Helvetii_. 2. Exod. 32, 4 sqq.

CORONAEUS: Non mactatur Christus in sacrificio sanctissimo missae, sed sacerdos supplex altaribus Christum offert aeterno patri, ab eoque postulat, ut filii beneficio vitam aeternam precantibus largiatur. Non aliter ac Themistocles profugus precabatur ab Admeto rege Molossorum, ad aras filium amplexatus, ut sibi parceret pro suo erga filium amore1.

1. Plutarchus.

OCTAVIUS: Adoratur tamen sive Christus sive hostia sive figura sive, quod verius est, panis siligineus. Nec tantum adoratur summa cum veneratione omnium ac facibus ardentibus; sed etiam pro Deo vivente et spirante; manibus ac dentibus laceratur, comeditur, devoratur, ut in hominis carnem ac pulpam convertatur; sic enim Christum, quem Deum ac hominem praedicant, unum et idem fieri cum assumente arbitrantur. Caeteri, qui haec verborum monstra ferre nequeunt, Christum ab accipientis ore in coelum revolare 340 putant, ab improbis autem ne accipi quidem, tametsi ea de re gravis controversia est inter ipsos. Certe Averroes valde novum sibi videri dicebat, quod Christiani tot millia Deorum, quos momento se creare jactarent, pietatis specie avidissime deglutirent. Nam Moses vitulum conflatilem, in pulverem contusum inque aquam infusum, cultoribus in contumeliam potandum propinavit1. Nullum autem crudelitatis ac odii argumentum majus est, quam hostium carnibus vesci.

1. Exod. 32, 35.

CORONAEUS: Averrois athei nomen oblivione sempiterno deleatur. Illud autem in summa confiteri necesse est, in coena sacratissima Christi Dei et hominis veram carnem et sanguinem pretiosissimum panis et vini specie nobis exhiberi, aut sempiternis flammarum cruciatibus torqueri.

TORALBA: Quemadmodum creatura incapax est deitatis, ita quoque sempiterni cruciatus.

FREDERICUS: Nemo est, opinor, qui creaturam fieri posse Deum putet. Sempiternis tamen suppliciis impie pervicaces torqueri, toties ac tam saepe in sacris litteris occurrit1, ut illud in dubium vocare nefas esse videatur.

1. Matth. 17, 25. Marc. 3, 9. Luc. 3. Jud. 1. Apocal. 19 20 Thessal. 1. Ebr. 6.

CORONAEUS: Non tantum qui omni pervicacia quaedam jura divina et humana violarunt, nec unquam poenituerunt, sempiternis inferorum poenis cruciabuntur, sed etiam ii, qui vel uno scelere capitali sese obligarunt ac prius vita defuncti sunt, quam poenituissent.

SENAMUS: Prius igitur definiendum, cujusmodi sit peccatum illud, quod mortale sive capitale vocant, quoniam adhuc sub judice lis est. Et certe acutissimus quidam theologus1 se valde dubitare scribit, an sit ullum capitale scelus, concessis etiam omnibus, quae ab interpretibus afferuntur. Nam Hieronymus definit peccatum mortale: transgredi mandatum Dei. Alii: peccare in spiritum sanctum; alii: nec de peccato confiteri nec poenitere velle; alii aliter.

1. Scotus l. 1. sentent. dist. 1. qu. 2; l. II. dist. 28. qu. 1.

CURTIUS1: Christus ipse definire videtur, quod neque in hac vita remittitur, neque in futura, cum scilicet peccatur in spiritum sanctum2.

1. Omittitur in aliis codicibus. 2. Matth. 12, 31 sq. Marc. 3, 29. Luc. 12, 10.

SALOMO: Superius dictum est, ex ista definitione spiritum sanctum a patre et filio, ex quibus derivari dicitur, majorem fieri, quia peccatum eo majus ac gravius est, quo major et gravior est is, quem contra peccatur.

OCTAVIUS: Hoc amplius habet incommodi haec definitio, quod peccatum ejusmodi esset, quod nulla poenitentia, nullis meritis aboleatur, contra quam theologi fere omnes decreverunt1. Ac tametsi Augustinus aliquanto aliter sentit, sponte tamen a sententia descivit.

1. Thomas. Scotos. Albertus lib. II. sent. dist. 49; lib. I. retract. Petr. Lomb. lib. II. sent. dist. 49.

TORALBA: Si nihil suapte natura est sempiternum praeter Deum, ut superius demonstratum est, nulla potest poena sempiterna irrogari.

341 SALOMO: Illud summa theologorum consensione planum est,1 Deum majora semper praemia bonis, breviores poenas improbis infligere, quam mereantur. _Ego Deus aeternus_, inquit,2 _qui facio judicium, justitiam et misericordiam; atque his verbis unice delector._ Judicio quidem poena decernitur, justitia vero praemium, sed misericordia eo pertinet, ut praemia merito majora, poenae peccato leviores tribuantur. Item Mosi precanti pro populo reposuit illud:3 _Ego Deus aeternus, misericors, beneficus, lenis, infinitae bonitatis ac veritatis, qui fidem et pacta conventa inviolabiliter tueri soleo in millesimam usque progeniem quique aboleo scelera ac peccata, nec tamen desero impunita flagitia, verum in tertiam et quartam progeniem exquiro._ Nam eo pertinet dictum illud Davidis,4 misericordiam a dextris Dei assistere, ut doceat acerbitatem acerbiorem esse. Sic enim Salomo scribit,5 sapientiam habere a dextris vitae diuturnitatem, a sinistra vero opes et gloriam, quae imbecilliora sunt, quam sit beata vita. Quodsi misericordia divina potentior acerbitate, profecto nulla poena sempiterna esse potest.

1. Scot. l. m. sentent. dist. 18. 2. Jerem. 9, 24. 3. Exod. 34, 6. 4. Psalm. 16, 11. 5. Proverb. 8, 20 sqq.

SENAMUS: Ob id, opinor, Athenienses misericordiae templa dicaverant, acerbitati nulla, ut Pausanias scribit.1 Ac tametsi veteres Graeci tres Deorum ultrices fingerent, Ποινὴν, Δίκην, Ἐριννύν, primam, quae peccata bonorum amissione puniat; secundam, quae corporibus salubritatem aut vitam spirabilem eripiat; tertiam, quae mentibus aegritudines innumerabiles inferat, poenas tamen sempiternas nullas decreverunt.

1. In Atticis.

CURTIUS: Spirantium hominum dolores corporea vita diuturniores1 esse nequeunt, quos ut oratione molli extenuaret Epicurus, leviores fore dicebat, si2 diuturni essent, acerbiores autem hominis3 interitu brevi desituros. Sed cum sempiterna sit animorum vita, poenas quoque sempiternas fore, non dubito.

1. Alius: _duriores_. 2. Alius: _qui_. 3. Alius: _his_.

TORALBA: Animas cadaveribus superstites esse nemini praeterquam Epicureis dubium esse opinor, sed ut sint sempiterni, suapte natura fieri non posse, superius demonstratum est, Dei tamen voluntate1 ac potestate posse fieri sempiternos.

1. Alii: _bonitate_.

CURTIUS: Id quidem auctoritate Christi certissimum est, cum praedicat, eum esse metuendum, qui non modo corpus, verum etiam animam occidere potest.

SALOMO: Tametsi Ebraei poenas a sceleratis tum vivis tum mortuis exigi tradunt, nullas tamen certas definierunt iis, qui vita defuncti essent, ne quid in rebus tam arduis temere affirmarent, sed corporibus varias pro scelerum varietate poenas decreverunt. Aut enim ab invitis, aut ab errantibus, 342 aut volentibus, aut a pervicacibus peccatur. Qui peccavit invitus, nulla poena obstringitur, quia ne peccatum illud quidem suum dici potest. Qui errore peccavit, non quidem punitur, sed purgatur applicatione.1 Qui doceri non vult, hujus poena est Maltut aut Marhut,2 pecuniaria gravior. Qui animi pervicacia quadam et contemtu divinae legis peccat, capite plectitur, etiamsi levissima parte legis offendat. Qui vero contumeliosior fuerit erga Deum, non modo gravissima morte punitur, sed etiam ejus pecunia, suppellex, vestis, quantaecunque sit aestimationis, incendio absumitur, ne suis haeredibus ullum sui fructum aut desiderium relinquat, quin etiam ejus praedia quasi exsecrabilia inculta3 deseri jubentur.

1. Alius: _admonitione_. 2. Moses Rambam l. III. more nebochim. 3. Deest in alio codice.

