# Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

## Part 40

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/colloquium-heptaplomeres-de-rerum-sublimium-arcanis-abditis-17859/index.md

SALOMO: Debitum igitur est, non quia Deus debitor sit hominis, homo creditor quasi suo jure praemia reposcat, sed quia dignitas promittentis agitur in pollicitatione rerum earum, quas promisit, etiamsi nullo jure deberet. Quodsi equites illi, qui graviter ac strenue cucurrerunt, honeste quia sunt educati, non modo gloriam sibi nullam arrogabunt, sed etiam eleganti oratione regi praemia largienti gratias agent, victoriam illi acceptam ferent, tum quia servos educarit et ad cursum non modo instruxerit, verum etiam equos citatissimos et ad cursum adeundum velocissimos donarit. Quanto magis immortali Deo nos omnia ferre accepta debemus, quod de nihilo nos creavit, quod corpus et mentem dedit, bene currendi leges praescripsit ac docuit, currentes in stadio virtutum adjuvit, labentes sustinuit, lapsos saepius erexit, erectos ad metam perduxit. Sic enim sapientiae magister oratione eleganti1; _Noli_, inquit, _coram rege superbire!_ Quod alibi apertius his verbis: _Noli te justificare ante Deum, ab eo enim nostra salus dependet._ Cum Jobus, mortalium omnium Dei judicio, integerrimus, graviter quereretur, quod cum justissime ac sanctissime semper vixisset, 326 attamen ingenti calamitatum omnium multitudine premeretur, Elihu collegarum et amicorum errores coarguens, quod illum suo merito ac peccatorum conscientia plecti dicerent, graviter disseruit ac docuit, Deum injuriam afferre nemini. Ac tametsi Jobus summa semper integritate vixisset, Deum tamen quae sua erant quaeque Jobo fruenda precario dederat, suo jure repetere ac vindicare potuisse, scilicet opes, liberos, servos, aedes, salubritatem, imo etiam mentem ac vitam ipsam, idque sine injuria cujusquam. Cum tandem ejus constantiae ac fortitudinis periculum fecisset, ea quae repetiverat Jobo abundanter ac cumulate rependit, opes inquam, greges, armenta duplicavit, uxorem etiam liberorum foecunditate beavit, denique vitam ejus cum exploratissima corporis ac mentis incolumitate in annos centum quinquaginta propagavit2. Sed hoc ad summum felicitatis fastigium3, quod sese illi fruendum ac visendum dedit, in quo quidem non justificationis aut justitiae, quae homini contingere non potest, sed beatitatis humanae summa consistit. Postremum illud admonendi sumus, justitiae decus nullum clarius esse, quam eorum qui toto mentis impetu Deum amant ejusque edicta exsequuntur, nulla sperata mercede, tametsi certo sciant, nunquam bonis defuturam.

1. Ecclesiastici (Siracid.) 10, 29. 11, 4. 2. Jobi 42, 10 sqq. 3. Alius: _praecipuum vero_.

CURTIUS: Praeclara et ista quidem, nisi Salomo a capite aberraret, cum Christum inficiatur Deum esse, qui non ex debito, sed ex gratia omnibus praemia largiatur, qui sanguine originis maculas et omnia omnium flagitia solus abstergat. Nam ex eo, quod Salomo omnes homines injustos, impuros, immundos etiam ab utero prodire confitetur, labem originis quodammodo agnoscit.

OCTAVIUS: Si peccatum est in homine, quod a conditoris sui puritate et sanctitate quam longissime abest, angelos etiam et sidera, quae impura sunt apud Deum, originis peccato dicemus obligari. Quae si absurda sunt, et ea quae ex his sequuntur, absurda videri necesse est, eoque absurdiora, quo minus illa imperfectio perfici potest, nisi creatura Deus fiat. Ex quo efficitur, Christum si mortuus esset, quod Ismaëlitae constanter negant, immunditiem illam seu labem originis, ut libet appellare, curaturum1 non fuisse ac ne potuisse quidem, si maxime voluisset: non etiam si Deus fuisset, ut Christiani fuisse credunt, quoniam quod genitum sit, mundum ac purum fieri non potest. Multo minus id quod de muliere genitum sit, ut Christus, nisi de creatura quasi fiat creator, quod ne Deus quidem facere potest.

1. Alii: _creaturum_.

CORONAEUS: Prospiciendum est, ne quid nobis excidat, quod sit alienum a majestate divina. Neque enim comprobare1 possum haec scholasticorum decreta, quae impietatem sapere mihi videntur, scilicet Deum non 327 facere posse Deum, non posse contradictoria simul et semel vera efficere. Verius ac temperantius dici decuit, opinor, creaturam non posse Deum fieri, neque enim creatoris potestas imminuitur ob creaturae ac subjecti debilitatem ac impotentiam. Non igitur impotentia Deo tribuitur2, quod nec homines, nec ne angeli quidem justi sint aut fuerint unquam aut futuri sint olim, sed quia nec angelica nec humana creatura perfectae ac consummatae justitiae capax est, multo minus divinae illius praestantiae ac puritatis, quam ne cogitatione quidem attingimus, at ne bonum quidem illud, quod optimus quisque cupit, efficere aut praestare potest, ut Paulus de scipso queritur3.

1. Alii: _probare_. 2. Alius: _tribuatur_. Alius: _Dei creatur_. 3. Rom. 7, 19.

SALOMO: Nihil divina lege jubetur, quod praestare si velis, non facile possis. Ac miror, Paulum, quem tanti fecisti, hoc scripsisse, cum alibi jactet et glorietur1, se justitia legis irreprehensibilem fuisse. Quis vero tam crudelis legislator exstitit unquam, qui, quod fieri non posset, suis imperaret? Ac si quis uspiam exstitit adeo2 crudelis, quam scio neminem, illud tamen de legislatore omnium optimo ac mitissimo sentire scelus, cogitare nefas, dicere capitale est. _Gustate_, inquit ille, _et videte, quam suavis est Deus!_3 Ac tantum abest, ut quicquam quod fieri nequeat imperet, ut reum faciat totius legis, qui ab uno capite aberraverit4; ut etiam is, qui omnia praecepta5 legis violaverit et poenitentia ductus ad honesta persequenda redierit, omnium improbitatum veniam consequatur. _Non prius_, inquit David6, _differam, confitebor de peccato7 quod tu jam ignoveras._ Contra quid Paulus8? _Recognoscite quaeso, si volentes_, inquit, _peccaverimus, post acceptam veritatis cognitionem, nulla restat amplius hostia pro peccatis, sed formidabilis expectatio9 judicii et ignis vehementis10, qui nos devorabit._ Videtis, ut ne confessioni quidem aut poenitentiae locum homo iste relinquat. Et sunt qui legem divinam christiana putant acerbiorem, nec ipsi a vero deflexisse mihi videntur.

1. Phil. 3, 9 sqq. 2. Alius: _tam_. 3. Psalm 34, 9. 4. Alius: _aberraret_. 5. Alius: _capita_. 6. Psalm. 32, 5. 7. Alibi: _peccata_. 8. Ebr. 10, 26 sqq. 9. Alius: _expiatio_. 10. Alius: _vehementia_.

SENAMUS: Hic unus Pauli locus est, qui multos in salutis1 desperationem adduxit. Nec defuerunt, qui hanc ad Ebraeos epistolam non modo Pauli esse negarent, sed etiam rejicerent omnino.

1. Deest in alio codice.

FRIDERICUS: Ego rejiciendam non puto, cum summa conciliorum consensione probata sit, sed ὑπερβολικῶς scriptum opinor hunc locum ad improbatoram terrorem, cum omnibus scripturae locis venia poenitentibus1 proponatur2. Nec verum, a Deo quicquam juberi, quod fieri3 non possit. Sic enim Cyprianus4: Qui dicit, Deum impossibilia imperare, maledictus 328 esto. Haec ille5. Sed tanta est imbecillitas humanae fragilitatis et cupiditatum impotentia, ut advocato et mediatore Christo, vero Deo et homine, semper egeamus. Is autem, abrogatis morte sua bestiarum sacrificiis ac ritibus veteribus Judaeorum, quasi vepribus expurgatis, viam reddidit multo faciliorem et planiorem, novarum tabularum, quibus omnia flagitia diluuntur, promulgatione. Itaque peccatores ad se convocans et quasi ad epulas invitans: _Venite_, inquit, _ad me omnes, qui onerati estis, ego reficiam vos; jugum meum suave est et onus meum leve._

1. Alius: _petentibus_. 2. Jerem. 7, 7. 3. Alibi: _aut prohiberi_. 4. In serm. de bapt. Petr. Lomb. dist. 39. l. 3. 5. Alius: _Haec illius vox est_.

OCTAVIUS: Non video, Christum lege ulla jussisse aut imperandi potestatem habuisse, ac multo minus leges a Deo latas abrogavisse. Id autem his verbis aperte declaravit: _Non veni, leges solvere, sed adimplere._1 Veteris enim summa legis est in duabus decalogi tabulis, quas Christus non magis abrogare voluit aut potuit quam naturae leges, cum nihil aliud duabus tabulis quam naturae lege aequissima contineatur, ut superius demonstratum est. Non satis mirari possum, quid sit, quam ob rem Martinus Lutherus decalogum nihil ad Christianos pertinere affirmabat, nisi quod judicabat, Christianam legem stante decalogo stare nullo modo posse.

1. Calvinus abrogasse negat in cap. V, 12. 15 ev. Matth., negat etiam fuisse novum legislatorem.

FRIDERICUS: Lutherum omnibus laudum generibus cumulatissimum summa pietate ac eruditione Christianos aberrantes in rectissimam ac tutissimam viam deduxisse confido, ut ejus scripturae1 et actiones aperte declarant. Ne quis putet, decalogum abrogare voluisse, sed ut omnes intelligerent, non satis esse in decalogo praesidii ad sempiternae salutis adeptionem, nisi prius in Christi veri Dei ac servatoris optimi maximi, supplicio acquiescamus, quandoquidem2 leges Mosis nemo exsequi potuit unquam.

1. Alii: _scripta_. 2. Alius: _quoad_.

SALOMO: Profecto disciplinae, quae litteris evangelicis continentur, non modo lege divina sunt acerbiores ac difficiliores, sed etiam ejusmodi, quas mortalium nemo praestare queat, ut Trypho Ebraeus disserit apud Justinum1. Nam ut pauca de multis, vetant ulla divortia fieri, nisi uxor adulterii convicta fuerit. Quod quam difficile sit, satis intelligunt, qui judicia tractant. Et ut adultera non sit uxor, quid2 iniquius est, quam cum hoste domestico invictum vincere, aut insidias innocenti struere, ut capitali supplicio circumveniatur, aut uxoris et familiae alterius existimationem in apertum discrimen vocare, aut efficere ut venenis aut occultis insidiis alteruter pereat, Christo divortia vetante. Illud etiam contra naturam est, ut adulterii causa segregatis matrimonia prohibeamus. Nam ista ratione aut turpiter moechari, aut publice fornicari, aut foedissime pollui, aut aliquid turpius his omnibus tentari necesse est. At lex divina de divortiis, nunc omnium populorum, praeterquam Christianorum, communis ac veterum Romanorum justissimis legibus comprehensa, non tantum3 uxores temperatiores, sed etiam viros 329 obsequentiores afficiebat, divortii metu. Caedes etiam violentas ac venena domestica et latentia penitus sustulerat. Quid autem a natura, quid a puritate sacrorum, quid a sanctitate divina magis alienum, quam quod a Christianis videmus interdici sacerdotibus jura connubiorum? Quid exitialius, quam puellas innumerabiles continentiae votis sempiternis, natura vetante, obligari? Inde libidines utriusque sexus effusae, inde violenti abortus, parricidia, adulteria, stupra et in ipsis templis meretricia lenocinia et foeditatibus inexpiabilibus sacra omnia conspurcata, quae ne paganis quidem licuissent. Quin etiam Romani olim flaminibus Jovis vetuerant,4 repudiare uxorem et uxore mortua sacerdotio abdicare jusserant.

1. In dialogo cum Tryphone. 2. Alius: _quod_. 3. Alius: _tamen_. 4. Alius: _vetuerunt ... jusserunt_.

CORONAEUS: Vos coelibatum in sacerdotio Christianorum utriusque sexus video improbare, propter impendentia pericula, quae Augustinum coëgerunt, ut aperte1 scriberet, meretricia non esse de republica tollenda. Aufer, inquit,2 meretrices de rebus humanis et turbaveris omnia libidinibus. Sed si lege divina prohibetur sacerdos, sanctuarium ingressurus, triduum ab uxoris contactu abstinere, quanto justius est, pontifices christianos, qui quotidie sacratissimum illud corpus Christi, Dei et hominis, contrectant, et in illo sanctum sanctorum quotidie ingrediuntur, vivere in perpetuo coelibatu.

1. Deest in alio codice. 2. Lib. II. de ordine.

SALOMO: Divina lex vetuit, sacerdotem, qui populum expiaret, uxorem triduo ante contingere. At expiationis dies singulis tantum annis semel occurrebat, at isti toto sacerdotii tempore interdicunt nuptiis, non tamen meretricibus. Consimile est illud, quod lege divina sacerdotibus usu vini interdixit, cum in sanctuarium ingrediuntur; cur igitur christiani sacerdotes vino in perpetuum, uti uxore et connubiis non abstinent? A meretricibus tamen non abstinent, ut nec a vino, sed continuis lenociniis et commessationibus, scorta utriusque sexus mutare et commutare, non sine maximo totius ecclesiae christianae dedecore consueverunt, ne legibus connubialibus, quibus caeteros obligant, ipsi teneantur, quo fit, ut e templis exeuntes, aqua lustrali seipsos conspergant. Sic enim Lycurgus1 orator Alexandri Magni adulatoribus, quem Deum esse praedicabant: O qualem Deum, inquit, a cujus aedibus exeuntes aqua lustrali conspergi oportet! Ex omnibus tamen christianis2 decretis nullum magis ἀδύνατον, quam quod ei, qui maxillam dextram caedat, jubentur obvertere sinistram et ei qui pallium rapuerit, tunicam quoque permittere diripiendam, et qui fatuum aliquem appellaverit, sempiternis inferorum ignibus obligari.

1. Plutarchus in apophthegm. 2. Alius: _Christianorum_.

TORALBA: Illud profecto contra naturam est, eum, cui quis alapam1 inflixerit, rursus ad se percutiendum et spoliandum invitare.

1. Alii: _buccam_.

SALOMO: At quanto faciliora sunt divinae legis mandata? quae etiamnum Paulus ipse ita observasse gloriatur, ut justitia legis esset irreprehensibilis. Item Lucas testatur, Zachariam et Elisabetham coram Deo in 330 omnibus praeceptis ac mandatis irreprehensibiles exstitisse.1 Quibus argumentis Justinus martyr2 aperte convincit, lege divina nihil prohiberi aut juberi, quod ab homine praestari non possit, modo velit. Quid autem tota legis justitia? Diligere Deum plus seipso, proximum vero ut seipsum, quod facere quisque potest. Deinde subjicit, quod igitur dici solet justificari neminem ex lege? Non dicitur quia non possunt, sed quia nolunt, voluntate enim ad ea, quae fieri possunt, uti solemus. Est igitur christiana lex multis partibus difficilior, quam divina. Omitto ritus inanes, quorum multitudine factum est, inquit Augustinus,3 ut Christianorum conditio nulla deterior quam Judaeorum videatur. Quid si Augustinus caeremonias hodiernas ecclesiae Romanae videret? Nam qui pecorum sacrificia jam pridem antiquata nobis objiciunt, ipsi Jesum in sacrificio, sic enim vocant, continuo vorant, dilacerant, diripiunt.

1. Luc. 1, 6. 2. Qu. 103 ad orthod. 3. Ad Januar.

CURTIUS: Nos ecclesiam Helvetiam secuti amplexamur illas ἀναιμάτους θυσίας καὶ δοξολογίας, ut Cyrilli1 et Eusebii2 verbis utamur, vel tauros labiorum nostrorum, ut Amos propheta loquitur, Deo aeterno mactamus. Sed ne a proposita quaestione discedatur, miror cur Salomo tantopere divortia cupiat, cum Valerius Maximus Romanos ob id potissimum laudet, quod annos plus amplius quingentos divortia nulla vidissent, ac probro datum fuisse Spurio Camillo, quod ab uxore prius divertisset. Quid autem perniciosius, quam corruptorem publicum quascunque volet puellas connubii specie fraudare et corruptas a se ablegare posse?

1. Ad Regin. 2. Demonst. evang. l. I.

SALOMO: Pluribus propositis incommodis, graviora semper fugienda. Gravius est ac periculosius,1 necari veneno, aut moechari, quam divertere. Quis autem locare velit puellam ei, qui sine causa diverterit ab honesta et pudica uxore?

1. Alius: _perniciosius_.

CURTIUS: Omissa divortiorum disputatione, non tam1 de facilitate exsequendae legis Christi, quam de legislatoris praestantia quaerendum est. Nam si quid peccatum erit, praesto semper est advocatus, orator, patronus idemque legislator Christus, quo Judaei et Ismaëlitae miseri destituuntur. Unde vero salutem sperare potest is, qui Christum verum Deum et hominem venientem ad se, non excepit, oblatum respuit?2 _Ipse est_, inquit Paulus,3 _sanctificatio4 nostra._ Item: _Mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter justificationem nostram._ Quid Hieronymus?5 Oratio, quae non fit per Christum, peccatum est. Haec ille. Cum igitur sine Christo Deo nulla salus homini cuiquam speranda sit, cur amplius in legibus Mosaicis, quae jam pridem sua vetustate extabuerunt, haeremus? Per Christum solum, inquit Cyrillus,6 patet aditus ad regna coelorum.

1. Alius addit: _opinor_. 2. Alius: _rejecit_. 3. 1. Cor. 1, 30. Rom. 4, 24 sq. 4. Alius: _justificatio_. 5. In Psalm. 59. 6. In cap. 3. Joh.

331 OCTAVIUS: Si Christum oratorem et exoratorem unum habetis, cur Christus discipulos consolatur? _Rogate patrem meum_, inquit, _et alium advocatum vobis dabit?_1 Cur praeter istos oratores et patronos infinita millia, i.e. totidem fere, quot homines mortuos, Christiani invocatis, cum invocatio religiosa soli Deo debeatur? Invoca me et eruam te! Invoca me et vivetis. Id autem saepius repetitum legimus2. Omnium tamen angelorum ac divorum ordines precibus ac solennibus festis, non aliter ac Deum aeternum prosequimini, ac plerique multo ardentius ac studiosius, quam Deum ipsum, cui nulla dies vacua sacrorum3 relinquitur in fastis. Quanto melius Ismaëlitae, qui non modo unius aeterni Dei cultum sibi proposuerunt, sed etiam tabulam pictam ad spectaculi fructum habere capitale ducant!

1. Joh. 14, 16. 26. 15, 26. 16, 7. 2. Psalm. 41. 140, 5. Jerem. 29. Joel 2. 3. Alius: _sociorum_.

FRIDERICUS: Ista quidem controversia nobis est cum ecclesia Romana, quae angelorum coetus ac beatorum mentes votis complecti docet, cum tamen unus tantum advocatus proponi debeat, Christus Deus, cujus nomine vota concipimus, per quem fausta omnia precamur et adversa deprecamur.

CORONAEUS: Ego quidem sic a doctrina informatus, sic a majoribus imbutus sum, ut ab ecclesiae Romanae, quae sola Dei ecclesia restat, decretis vel latum unguem discedere nefas ducam. Mediatorem quidem unicum, generis humani pontificem maximum agnoscimus Christum, sed quid vetat, Christo patronos inferiores habere? Oratores angelos inquam, virginem Mariam, apostolorum et martyrum coetus, non quidem ut salutem nobis tribuant, quoniam unus est servator hominum Christus1, sed ut pro nobis rogationes ferant. Quanquam vester Lutherus, Friderice! beatorum mentes revereri oportere confitetur2, cujus auctoritatem sequitur Bucerus3. Cum enim Christianorum opibus Judaei oppressi sedibus Hierosolymorum exacti fuissent4, Deum immortalem! qui concursus fuit hominum ad loca religiosa, quae urbis sanctitas, quae sepulcri, quae praesepii, quae crucis, quae monumentorum omnium! Cur autem Hieronymus non modo pro divorum honoribus, sed etiam pro eorum reliquiis tam accurate contra Vigilantium scripsisset, ut etiam daemones reliquiarum ope fugari confirmaret? Cur Ambrosius5, Gregorius Turonensis6, Augustinus7, caeteri tantis honoribus ac laudibus divos prosequerentur, si scelus id esse putarent?

1. Desunt sex haec antecedentia verba in uno codice. 2. _Lutherus_ in purgatione, qua queritur, aliquot articulos falso sibi ab adversariis impositos. _Oecolampadius_ in Chrysostomum divos pro nobis assiduo orare scribit. 3. In defensione ad Abrinensem episcopum. Ep. 8. 4. Alius: _cessissent_. 5. Ep. ad Episc. et ad Col. l. X. cp. 85 et Serm. 91. 6. De Gloria Martyr. 7. Lib. III. de cruce Dei.

CURTIUS: De viris illustribus honorifice et sentire et scribere praeclarum est, nec verbis illorum dignitatem extenuare, aut ullo dicendi genere elevare velim, non tamen precari, colere, invocare, quae tamen praecipua sunt adorationis argumenta. _Deum aeternum_, inquit lex, _adorabis_ 332 _eique soli inservies!_1 Ac tametsi virgo Maria Christum verum Deum et hominem utero concepit ac peperit, ab ejus tamen adoratione abstinemus. Nam cum Epiphanius2 sua aetate proclivos christianae plebis animos ad ejus cultum prospiceret, ac potissimum colliridianos, oratione acerrima in eos invectus est: Si enim, inquit, angelos colere prohibemur, quanto magis Mariam, Annae filiam. Et Julianus Augustus nihil gravius Christianis objecit, quam quod martyres pro Diis adorarent, ac divinitatis proposita spe martyrium ardenter expeterent, ut in deorum albo inscriberentur. Quo quidem arcano cum nullum amplificandae religionis majores majus habere perspexisset, christianorum caedes ac supplicia repressit. Cyrillus3 vero ad haec respondens: _Sanctos martyres_, inquit, _neque Deos esse dicimus, nec colere consuevimus._ Item Chrysostomus4: _Vide prudentiam_, inquit, _Cananaeae, non rogat Jacobum, non obsecrat Johannem, non pergit ad Petrum, nec intendit ad apostolorum coetum, nullum quaerit sibi mediatorem, sed pro omnibus comitem accepit poenitentiam, qua deserti advocati locum implevit._ Idem paulo post5: _Ubicunque Deum appellaveris, audit te, non ostiario, non mediatore, non ministris opus est, non est opus ope patroni._ Item6: _Solent_, inquit, _misera uti excusatione, per istos iri posse ad Deum, ut per comites perveniatur ad regem, ac deserto Deo conservos adorant._ Ad Deum suffragatore nihil7 opus. Hic apertissime omnia atque illud maxime, quod adorationem appellat, cum advocatis et mediatoribus divis utimur.

1. Deuter. 6. Exod. 34. Levit. 26. Deut, 48. Matth. 4. Lucas 4. 2. Contra haereses. 3. Lib. 6. adv. Julianum. 4. Homil. 12. 5. In homil. de fructu evangelii. 6. Ep. ad Rom. 7. Alius: _non_.

CORONAEUS: Sunt haec Lutheranis usitata loca, quibus facile responderi potest, nos Deum adoratione τῆς λατρείας pro jure majestatis suae prosequi, qui cultus a creatura soli creatori debetur. Itaque interpretes1 ad haec verba: Adorate scabellum pedum ejus, subjiciunt: adoratione latriae, quia soli Deo convenit. Scabellum vero carnem Christi vocant, quam Damascenus et Scotus adorari negant oportere, cum sit creatura, contra Petri Lombardi sententiam2. Sed veneratio quaedam est τῆς δουλείας, quaedam vero ὑπὲρ δουλείας, quarum altera beatae virgini Mariae, altera divis et angelis tribuitur. Alioquin etiam3, si verborum apices sectabimur, quis dubitet, quin verbum adorationis homini etiam ab homine in sacris litteris tribuatur? Abraham adoravit populum terrae, Jacobus fratrem, Josephum sui fratres, socerum Moses ipse4.

1. Alius: _interpres_. 2. Lib. III. Sent. dist. 3. 3. Deest in alio codice. 4. Gen. 22. 33. 42. Exod. 18.

FRIDERICUS: Si λατρεία pro cultu et honore ubique accipitur, δουλεία vero pro servitute, minus aeterno Deo quam angelis ac divis concederemus, 333 quia illum veneraremur, angelis vero ac divis inserviremus. At servile obsequium multo vilius et abjectius est ipso cultu. Vox enim hebraica תִשְּׁתַחָוֶה idem significat, quod _tisgur_ Chaldaeis, προσκυνεῖν Graecis, adorare Latinis, i.e. inclinare corpus, ubi de salutatione mutua scribit Plinius, quod Galli adorantes corpus circumagant. Sed quibus verbis utamur, aut quocunque gestu abutamur, nemini dubium est, quin religiosa veneratio sive cultus et adoratio immortali tantum Deo debeatur, cum ex eo capite legis: Deum tuum adorabis et illi soli servies, genus omne δουλείας et λατρείας complectatur.1 Honoris autem vox et servitutis in rebus divinis soli Deo debetur, id quod Deus clara voce testatur: _Gloriam meam_, ait, _alteri non dabo._ Ita Augustinus2: Honoramus3, inquit, sanctos caritate, non servitute. Quod enim lege divina prohibemur, gradus ad altaria Dei construere, secretiori sensu vetamur rogationes ad creaturas dirigere, quibus ad conditorem perveniatur. Nam illud interdictum decalogo mox subjicitur, ubi nihil omnino de sacrificio aut altaribus caretur, ut omnes intelligant, recta nos ad Deum proficisci oportere, etiamsi certum haberemus, angelos ac beatorum mentes sempiternas4 rota nostra audituras.

1. Ps. 49, 28. Prov. 27. Jes. 10. 2. Contra Ep. Pelagii ad Bonif. l. III. c. 8. 3. Alibi: _honorans_. 4. Alius: _semper_.

CURTIUS: Ego quidem existimo, angelo a Deo cuique concessum, rogationes ferte pro iis, quibus additus custos; sic enim vox oratoris1 in sacris litteris usurpatur, cum agitur de rebus divinis angelo duce ac custode, non propterea tamen nobis orandus aut adorandus est, ut rogationes ferat. Quod cum Johannes facere tentaret: _Cave_, inquit angelus, _hoc facias, conservus enim tuus sum, Deum adora_2; idque bis repetitum legimus. Idque David, cum Deum laudibus omnibus prosequeretur, ad angelos conversus: _Adorate eum_, inquit, _omnes angeli ejus!_3 Hic tantum abest, ut angelos orare aut adorare velit, ut eos etiam sui officii cohortetur, i.e. ut Deum metuant et revercantur. Ac propterea saepius legimus, angelos in sacris litteris sua nomina revelare4, ne ullam sui adorandi occasionem praebuisse videantur.

1. Deest in aliis codicibus. Jobi 33, 23. 2. Apoc. 19, 22. 3. Psalm. 148, 2. 4. Alius: _celare_.

