Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

Part 39

Chapter 39 3,235 words Public domain Markdown

FRIDERICUS: At1 cum omni aetati, omni ordini, omni sexui patet porta salutis, quoniam non tantum homines, quos orbi terrarum praefecit, verum etiam creaturas omnes, complectitur summa caritate. Illud autem „_Esau odio habui_“ non eo pertinet, ut Deus ex utero quenquam oderit, sed ut minus amare, minus etiam beare hos, quam illos intelligamus. Quis enim vel momento subsisteret, si Deus illum odio persequeretur?2

1. Alii id omittunt atque sequentia verba antecedenti interlocutori tribuunt. 2. Alius: _prosequeretur_.

CURTIUS: Haec quaestio1 de praedestinatione ac repudiatione, deque libero arbitrio nobis est cum Romanis theologis disputanda. Sed ad Salomonem redeamus.

1. Alibi: _quae_.

CORONAEUS: Non modo cum ecclesia Romana, sed etiam cum Hebraeis et philosophis omnibus, praeter Stoicos, disputatio vobis est. Erubescant, inquit Origenes1, qui negant, in homine liberum arbitrium inesse.

1. In cap. 5 Deuter.

SALOMO: Moses Rambam in epistola, quam adversus astrologos scripsit: Omnes, inquit, theologi confirmant, hominem liberum salutis arbitrium habere. Deinde subjicit haec verba: Magnam propterea gratiam immortali Deo habemus.

CURTIUS: Ne propositam quaestionem deseramus, an scilicet quisquam legis actionibus possit salutem adipisci, etiamsi libera arbitria cuique darentur honesta prosequendi et turpia declinandi. Nego tamen, legibus divinis satisfacere quenquam potuisse praeter Christum, a quo praesidia salutis petenda ac speranda sunt, ut lege Mosis jam antiquata nos absolveret1, deinde legibus veteribus solutos, in unius sui morte ac sanguinis effusione fiduciam omnem collocare doceret. Cum enim detestabilium hominum exsecrationes legislator Moses complecteretur, postremo capite hanc2 subjicit: _Exsecratus esto, qui non exacte praestiterit verba legis, ut ea exsequatur._3 Ad quae respondebit universus populus: Esto! Unde Paulus colligit, eos, qui in legis actionibus salutem posuerunt, huic exsecrationi subjacere, quasi nullus unquam divinis legibus innocens exstiterit4.

1. Matth. 5, 20 sqq. 2. Alibi: _haec_. 3. Deut. 28, 15 sqq. 4. Phil. 3, 9 sqq.

OCTAVIUS: Cur igitur Paulus gloriatur, se in justitia legis irreprehensibilem 318 fuisse? Nam ex eo sequitur, nihil ei mortem Christi profuisse, sed pro eo Christum hanc exsecrationem pertulisse, cum in cruce pependit. _Factus est_, inquit Paulus1, _exsecratio et maledictum, ut nos eriperet exsecrationi et maledicto._

1. Gal. 8, 10, 13.

SALOMO: Saepe deprehenditur verba legis et prophetarum Paulus truncare vel augere vel plane in alienam sententiam interpretari. Exsecratio divinae legis his verbis concepta est: אָרוּר אֲשֶׁר לֹא יָקִים אֶת-דִּבְרֵי הַתּוֹרָה הָזּׁאת1 i.e. _execratus esto, qui rata non habet verba legis hujus, ut ea exsequatur._ Vox enim יָקִּים significat _confirmare, ratum habere_, ut Jonathan et Onkelos Chaldaeus uterque interpretantur. Id autem Hieremias apertius explicat: _Execratus_, inquit2, _esto qui non audierit verba foederis, quod percussi cum majoribus vestris._ Quae interpretatio tota sententia differt a Pauli verbis. Hic enim exsecrationem imprecatur iis, qui non impleverint legem, quod nusquam in lege divina scriptum reperias, sed is habetur exsecrabilis, qui nec audit legem divinam nec foedus ratum habet. Hinc etiam alius error manavit, ut plerique putent, eum, qui vel ab uno capite legis aberraverit, omnibus legibus reum teneri. Sic enim Jacobus in epistola scribit3, quam tamen Eusebius et Hieronymus4 a sacris litteris rejecerunt. Ἰστέον, inquit Eusebius5, ὡς νοθεύεσθαι, cum de hac epistola statuerit uterque. Et quidem qui bovis alieni furtum fecisse convictus erit, quinque boves, qui ovem, quatuor oves restituere lege divina jubetur, qui autem non convictus, sed sponte furtivum bovem reddit, adjecta tantum quinta parte pretii, quia poenituit facti, peccatum ignoscitur, qui autem moechatur, occidit aut quid aliud peccavit, deinde moerore ac poenitentia vitae ante actae ductus, priora scelera virtutum actionibus rependit, in ea conditione est, ut nihil deliquisse videatur, sed poenitendo legem ipsam explevisse, ut quidem6 superius Ezechielis auctoritate confirmatum est. Nam si verum esset, quod Paulus scribit, neminem unquam praeter magistrum suum satis legi facere potuisse, neminem legis actionibus perfectionem adeptum, insigni mendacio David obligaretur, cum ita Deum contestatur7: _Legem tuam custodivi, a lege tua non aberravi, a mandatis tuis non declinavi._ At sui mendacii Deum ipsum testem cieret. Adulterium tamen homicidio cumulaverat8, sed quia poenituit, partim etiam facti poenas dedit, veniam adeptus est. Id enim est legi obedire, legem exsequi, legi parere, denique legem implere. Falsum est autem, legibus omnibus reum teneri, qui vel in unam commiserit.

1. Deuter. 27, 26. 2. Jerem. 11, 3. 3. Jacob. 2, 10. 4. Cap. 2 in Catal. 5. Lib. II cap. 23 in Catal. 6. Alius: _id quod_. 7. Psalm. 118, 14 sqq. 8. Alibi: _cumulavit_.

CURTIUS: Certe, si legum actionibus justificaremur, non autem beneficio 319 Christi, _nulla omnino est gratia_, inquit Paulus1, _et frustra Christus, humani generis redemptor, mortuus est._ Item: _Gratia Dei salvati estis, per fidem, non ex vobis, ne quis glorietur._2 Item: _Ut justificati istius gratia haeredes simus._3 Item: _Sine me nihil potestis facere._4 Quid igitur per te ipsum merearis, si nihil per te ipsum sine Christo praestare possis? Infinitum sit, omnia Augustini aurea dicta in hanc sententiam colligere. Omnes homines, inquit, naturalem potentiam in Adamo perdiderunt et liberum arbitrium peccando amiserunt. In qua sententia vides fuisse hos viros: Ambrosium5, Chrysostomum6, Hieronymum7, Gregorium8, Bernhardum9, Augustinum10.

1. Gal. 2, 21. 2. Eph. 2, 9. 3. Tit. 8, 7. 4. Joh. 15, 5. 5. Epist. ult. ad Demetr. l. 1. cap. 7 de Caino et Abel. et in Exod. l. 1. cap. 5. L. 12 de voc. Gent. 20 ad pop. Hom. 9. 6. Ad Demetriad. 7. In Ezech. 12. 8. De libero arbitr. 9. Serm. 2 et 15. 10. De libero arbitrio s. Homil. 7.

OCTAVIUS: Si testium ac theologorum multitudine et doctrinae praestantia dimicandum est, ego doctoribus istis addam Ismaëlitarum theologos et quidem Christianis omnibus longe clariores, Solymam1, Zeidum, Odmannum, Homarum2, Balarem, Abacherimum, Calbanum, Zepheninium, Elsarinum, Azebaram, Achemulam3, Abaniphanum, Elfaridum4 ac innumerabiles alios, qui toto pene terrarum orbe legem Muhammedis divulgarunt atque homines a caligine densissima ad clarissimam unius aeterni Dei lucem et cultum revocarunt. Qui tametsi virtutibus ex praeclaris actionibus plurimum, plus tamen divinae bonitati ac beneficientiae tribuendum arbitrantur ac selectos quosdam esse ad salutem, caeteros ad exitium designatos arbitrantur.

1. Alii: _Scalidum_ vel _Halymum_. 2. Alius: _Pomarum_. 3. Deest in alio codice. 4. Alius: _Elsaridum_.

FRIDERICUS: Non video cur theologorum christianorum clarissima lumina cum ista Mahummedanorum fece debeant comparari.

SENAMUS: Si autoritati plus tribuatur quam rationi, cur non etiam Verrii Flacci libros de jure pontificio, et quae veteres Jovis mystae ac theologi, quae iterum Camarim Bahalis et Sabaeorum sacerdotes libris ritualibus prodiderunt, arcessere possimus?

TORALBA: Si pergitis auctoritatibus agere, ego philosophorum familias omnes excitabo, qui eruditionis ac doctrinae praestantia minutos istos theologos facile vincant, sed praestat sensibus ipsis et perspicuis rationibus argumentari.

SALOMO: Ita quidem, nisi in rebus obscuris et ambiguis, in quibus mens humana nullos exitus reperire potest. Jam certe tragoedos multari oportet, qui θεον ἀπὸ μηχανῆς et oracula divina audire ex ore prophetarum et libris sacris, quos non modo Ebraeorum, sed etiam Christianorum et Ismaëlitarum theologi jam pridem sua quisque religione comprobarunt.

320 FRIDERICUS: Tantum abest, ut innumeratos Arabum et Judaeorum errores, qui suis se virtutibus ac legum actionibus, quasi fortissimo1 praesidio, justitiam adipisci posse confidunt, exaudiam, ut ne Curtii quidem mihi opinio comprobari possit, in eo quod salutis summam a fide pendere arbitratur, tametsi pluribus id video placuisse. Nam si fide nostra justi sumus, nihil gratia cuiquam proficit, quoniam id totum, quantumcunque est, quod credimus, totum inquam nostrum est. Nihil actio decerpit ex illa assensione, quia nisi ab animi liberi summa assensione pendeat, fides esse desinit. Verius est igitur, nos ipsa justitia Christi, veri Dei et hominis, justos fieri, quicunque ad Deum accesserunt.

1. Alii: _munitissimo_, vel: _tutissimo_.

CORONAEUS: Videtur Augustinus1 inter utraque medium2 ferire, cum statuit, praeclaras actiones, quae fidem antecedunt, nihil proficere, sed eas, quae fidem sequuntur.

1. Qu. 76 et 85. 2. Deest in alio codice.

TORALBA: Illud quidem prorsus ab omni ratione alienum mihi videtur, nuda assensione confiteri, Christum pro generis humani salute supplicio affectum, ut immanium flagitiorum non modo veniam, sed etiam summam justitia et integritatis laudem adipiscatur. Aristidem vero justum, Solonem, Lycurgum, Socratem, Chilonem,1 Phocionem, Platonem, Camillum, Fabricium, Scipiones, Catones, Rutilios,2 Papirios, qui ob virtutes eximias immortale decus mortalium omnium judicio adepti sunt, quasi sceleratissimos ac funestissimos sempiternis inferorum flammis ac suppliciis crudelissimis torqueri et cruciari.

1. Alii: _Philonem_. 2. Deest in alio codice.

FRIDERICUS: Aut damnati sunt aut aeternis inferorum suppliciis, quibus mortales omnes primi parentis fraude obligantur, erepti et servati. At sine servatore servari vel salvi fieri non possunt; igitur sempiternis cruciatibus addictos esse, aut ut mitius agatur cum iis, qui virtutibus heroicis claruerunt, in teterrimis ac retrusis terrarum cavernis, densissima caligine obsitos coerceri oportet.

OCTAVIUS: Profecto ne Christianis quidem, qui modo aliquid judicii habent, haec probari puto. Nam si qua virtus hominem Deo gratissimum efficere possit, non fides ac inanis credulitas de Christi morte, sed constans in Deum aeternum fiducia praestat, et qui sic affectus est, ut neque in seipso neque in praemiis1 humanis spem ponat rerum suarum, hunc oportet, singulari quadam Dei amore flagrantem, verae2 felicitatis suavissimos decerpere fructus. Haec illa fides est, vel potius singularis erga Deum fiducia, quae virtutes omnes amplexa fovet ac tuetur.

1. Alius: _rebus_. 2. Alius idem: _vitae_.

SENAMUS: Ego praeclaris quemque actionibus beari statuo, et quo quisque majore erga Deos religione, pietate in patriam, caritate in propinquos, benignitate erga egentes, justitia in omnes exstiterit, eo beatiorem 321 ac immortali Deo, tametsi Deos peregrinos bona fide ac justo errore colat, gratiorem futurum. Quid enim aequius, quid naturae magis consentaneum, quam maxima iis praemia decerni, qui maxime de republica, de parentibus, de propinquis, de tenuibus, denique de toto genere hominum mereantur? Quoniam de immortali Deo mereri nihil ac ne gratias quidem pro sua erga nos beneficientia habere possumus.

CORONAEUS: Ego vero semper assentior sanctissimis ecclesiae Romanae ac potentissimis Tridentinae synodi decretis, quibus anathematis exsecratione urgentur ii, qui fidem sine operibus et qui opera sine fide justificare putant. Quid vero vates ille1 ex oraculo divino exclamat? _Justus est, fide vivit!_2 satis declarat, justis, non injustis fidem profuturam, alioqui daemones et sceleratissimi quique inani credulitate de morte Christi coelos raperent.

1. Hab. II, 4. 2. Alius: _Justus e fide vivit_.

CURTIUS: Quoniam in justificatione salutis summa consistit, nihil opinor accuratius nobis disserendum est.

FRIDERICUS: Cum imperialibus comitiis Ratisbonae coactis Carolus V. imperator de principum Germanorum consensu sex utriusque religionis theologos rectissimos1 adhibuisset,2 ut Romanorum et Germanorum religionis controversias componerent ac parati3 simul coirent, a capite justificationis humanae auspicandum putaverunt. In qua disputatione cum tres Augustanae confessionis theologi Pflugium, Fabrum et Groppeum Catholicos in suam sententiam pertraxissent et cardinali Contareno, Romanae sedis legato, idem persuasissent, scilicet hominem sola fide, nullo suo merito beari, Eckius vero, unus e Catholicis, tanta in collegas ira exarsit, ut pontifices ac principes catholici ab eo persuasi Carolum V. coëgerint, disputationem solvere, vigesima post die quam inchoata fuerat, idque potissimum Azoti, Hispanici theologi veteratoris,4 oratione adducti, cum diceret, brevi futurum, ut ecclesiae Romanae majestas collapsa difflueret, quoniam in praecipuo religionis capite tot saeculis se de via deflexisse confiterentur. Et versutissimus homo Germanis, quos ut barbaros et rudes irridebat, similitudinem lignatoris proposuit, ligna findentis, a quo primum exiguam fissuram fieri, deinde impulso ferreo cono5 repente trabem in partes dissilire docebat. Qua similitudine pontificii6 adducti perniciosissimam hanc disputationem dissolvere principes coëgerunt, Contarenus vero cardinalis, Venetorum patriciae gentis dictissimus, qui Lutheranis assentiri dicebatur, non sine maxima veneni suspicione paulo post interiit. Deinceps ecclesiae Romanae antistites modis omnibus antiquas caerimonias ac veteres ritus augeri ac tueri proposuerunt, ne latum quidem unguem ab ecclesia primitiva discessisse viderentur, tametsi 322 plerosque pigeat tot ac tantarum ineptiarum ac praesertim reliquiarum, lactis inquam virginei, cujus infinita copia tot saeculis nondum exaruit; pudet referre caetera, quae vobis quam mihi ipsi notiora sunt.

1. Alibi: _doctissimos_. 2. Acta conventus Ratisb. Sleidan. ad a. 1530. 3. Alius: _jurati_. 4. Alius: _visitatoris_. 5. Alibi: _cuneo_. 6. Alius: _pontifices_.

SALOMO: Male jactis fundamentis, quaecunque super exstruas, uno ruunt et eodem momento. Cum enim christianae religionis autores a vero1 Dei cultu deflexissent et homines mortuos pro immortali Deo sibi colendos proposuissent, ne supplicium illud suo Deo jure a magistratibus illatum videretur, humano generi salutare ac necessarium fuisse praedicarunt. Ac tantum abest, ut supplicio Christi aut crudelitate erga eum justitia mortali cuiquam parta sit, ut ea fide Christianorum quam longissime a vera religione discedatur. Huic errori proximum est, quod omnes theologi2 Christiani et Agareni actionibus virtutnm aut fide aut utrisque justificari posse opinantur, non modo apud homines, sed etiam apud Deum immortalem. Nam saepe fit, ut sceleratissimus quisque apud Deum habeatur justissimus hominum opinione. Sed ut Deus hominibus eriperet arrogantiam et supercilium,3 clara voce contestatur: _Nemo viventium_, inquit, _coram me justificabitur._4 Quae vox viventium non modo ad homines pertinet, sed etiam ad angelos. Id autem apertius confirmatur his verbis: _Num justior erit homo suo conditore?_5 Ecce in ministris suis non reperit stabile opus, et angeli sui vesani sunt, impuri coeli, immundae stellae, si cum eo conferantur. Et quo minus ambigeretur, id saepius repetitum legimus; deinde subjicit: Quanto longius a consummata perfectione aberrant, qui luteas domos incolunt, homines a luto concretos innuens. Item: _Quis purus esset de muliere natus?_6 At ne clarissima sidera quidem coram Deo pura sunt, quanto minus frivoli ac futiles homines, qui quasi vermiculi putres censeri possunt. Hic me rapit impetus, de admirabili Dei majestate ac sanctitate cogitantem:

O quis erit sceleris purus? quis crimine liber Ante Deum? cui sol obscuro squallet amictu! Mundities illi tanta est, ac tantus in ore Majestatis honos, ut ei nitidissima quaeque Aligerum facies tabe polluta7 notetur. O ter sancte parens!8 o non violabile numen Aeternae mentis, cujus tam augusta potestas!

1. Alius: _veri_. 2. Deest in alio codice. 3. Alius: _superbiam_. 4. Psalm 51 (52) 2. 4. 5. Jobi 4, 9. 15. 6. Jobi 25, 4. 5. 7. Alius: _maculis labefacta_. 8. Alius: _pater_.

TORALBA: Haec quoque Salomonis sententia philosophorum sanctiorum decretis explicatur, quaecunque scilicet materiae concretionem ullam habent, impura esse, ut merito Porphyrius1 dixerit, nihil esse materiale,2 quod immortali Deo pollutum non sit, i.e. ὀυδὲν γὰρ ἔνυλον, ὁ μὴ τῷ ἀνωτάτῳ 323 θεῷ εὐθὺς ἀκαθάρτον. Non quod3 ullum sit in ipsa materia malum aut vitium, ut plerique philosophi arbitrantur, quodκακοποιόν τι appellant, id enim superius falsum esse demonstratum est; sed quoniam materia a4 summa illa puraque divinae naturae substantia quam longissime abest, quia fluxa, quia labilis, quia caduca.

1. Περὶ ἀπωλείας τῶν ἐμψύχων. 2. Alius: _immateriale_. 3. Alius: _quia_. 4. Alii: _in_.

CURTIUS: Nec justitiam Deo parem exigimus in homine, ac ne fore quidem speramus, homines enim Deos esse oporteret, sed quantum humana vita ac natura ferre potest. Ac tametsi homines non tantum materiae concretione, verum etiam illa, quam saepe diximus, originis macula ac propriis sceleribus conspurcantur, gratia Dei tamen propter Christum, Deum simul et hominem penitus emundantur1, ut quodammodo justi videantur.

1. Alibi: _emendantur_.

SALOMO: At gratia Dei et beatitate multo majore fruuntur angeli, qui ab aeterno Deo propius absunt, qui tamen puritatis ac justitiae scintillam erga Deum nullam ferunt.1 Itaque cum Noacho2 summam justitiae atque integritatis laudem ipse Deus tribueret,3 subjecit illud in suo genere, i.e. strabo inter luscos. Quae cum ita sint, quis jure assentiatur Johanni tam confidenter scribenti: _Scimus_, inquit, _quod si Deus apparuerit, similes ei futuri simus, et quisquis hoc sperat, purificat seipsum, sicut Deus purus est._4 At ne Adamus quidem, si in collata sibi divinitus integritate ac innocentia, quanta maxima in homine esse potest, perstitisset, propterea justus apud Deum haberetur. _Deus solus_, inquit ille, _justus est, ac praeter eum alius nemo._5 Si nemo integer, nihil purum, nihil mundum, non sol ipse, non angeli, qui proxime ad immortalis Dei numen accedunt, nitidi sunt, tota illa de hominis justificatione disputatio, an a fide pendeat, an vero ab actionibus honestis, an ab utrisque, an etiam ab unius Dei gratia plane inanis est, cum in hominem justificatio cadere non potest. Multo etiam levius est, quod illam summam integritatem non Dei, sed hominum ponderibus exigi putant oportere. Qui vero justitiam se suis actionibus adepturos confidunt, audiant ad hominem omnium gravissimo testimonio laudatissimum acerbam reprehensionem, qua nititur Elihu: _Si justus es, quid tum?6 aut7 quid ad Deum tua seu turpia seu laudabilia facta?_ Aliis quidem aut tibi ipsi profueris aut nocueris, nihil tamen Deo accedit aut decedit.

1. Ita omnes. 2. Alii: _Noëmo_. 3. Gen. 6 et 7. 4. 1 Joh. 3, 2. 5. Eccles. (Siracid.) 18, 2. 6. Job. 35, 7. 7. Alius: _an_.

TORALBA: Si nihil boni mereas agendo bene, nullam quoque poenam male agendo ferre debes. At superius dictum est, actiones uniuscujusque justissimis ponderibus exigi oportere.

OCTAVIUS: Ismaëlitae Christianos potissimum virtutis actionibus, pietate inquam, justitia, caritate, fortitudine, temperantia, longo intervallo 324 superare mihi videntur, quod ita instituti sunt ac imbuti, ut summam salutis in virtutum actionibus positam confidant. Omnium tamen teterrimi sunt, qui missarum vi, quas pecuniis promereantur, improbitates omnes dilui arbitrantur, aut qui salutem in sola fide collocarunt, quae sane1 opinio in perniciem rerum publicarum longe lateque redundat.

1. Alius: _certe_.

CORONAEUS: Ab hac sententia abhorrui semper, ac profecto leges omnes divinas ac humanas pessum ire oporteret, si nulla rerum praeclare gestarum praemia1, nulla supplicia peccatorum exstarent. Ac cur2 Deus Abrahamo diceret: _Per memet ipsum juravi, quia fecisti hoc, benedicam tibi et propter3 te populis omnibus._4 Non dixit: Singulariter ac gratis propter me tibi benedicam, sed: ob id quod fecisti. Item: _Quisquis laudibus me cumulavit, ego illum honoribus cumulabo._5 Item: _Reddet homini secundum justitiam suam._6 Item: _In observandis mandatis tuis retributio multa._7 Item: _Noë, Job, Daniel sua justitia liberarunt animas suas._8 Item: _Peccata tua eleemosyna redime._9 Item: _Vidit Deus opera eorum, qui conversi sunt, et misertus est eorum._10 Item: _Nonne benefacio ei, qui recte ambulat?_11 Infinitus sim, si omnia loca recenseam, quibus aperte declaratur, ex ipsis operibus quemque praemia suppliciave laturum.

1. Alibi: _merita_. 2. Alibi: _ad quid enim_. 3. Gen. 22, 16. 4. Alius: _in_. 5. Psalm. 8, 6. 6. Hiob 34, 11. 7. Proverb. 13, 13. 8. Daniel 9, 5 sqq. 9. Psalm. 51, 3. 10. Jesaiae 55, 7. 11. Psalm. 84, 12. 28, 10.

FRIDERICUS: Officio nulla merces debetur. Qui juste vivit, si1 tamen ullus est, sed nullus est, nihil nisi ex officio agit. Igitur qui juste vivit, nulla mercede dignus est; est enim contraria officio merces. At qui scelerate quid agit, contra officium facit; qui contra officium facit, poenam meretur; igitur scelerati jure plectuntur, nec tamen justi, si qui sint, ulla praemia merentur. Ac propterea Christus, Deus verus et homo, cum ad salutem homines cohortatur: Cum feceritis, inquit, omnia quae fieri oportet, tum dicite: servi inutiles sumus, sive quod ex officio id debemus, sive quod nulla penitus ad Deum utilitas ex his actionibus derivatur. Nulla igitur justitia cuiquam ex actionibus praeclaris comparari potest.

1. Desunt haec sedecim sequentia verba in aliis codicibus.

SALOMO: Concedo illud, ex actionibus, quantaecunque sint dignitatis, justum fieri neminem, multo minus ex inani credulitate in Jesum mortuum, sed ex honestis actionibus ab aeterno Deo quemque beari, et quo quis justius et honestius vixerit, eo beatiorem et immortali Deo fore gratiorem. Omnes enim creaturae ac daemones quoque beantur plus minusve pro largientis effusa bonitate, aut suscipientis capacitate, aut respuentis oblatam lucis affluentiam indignitate. Aliud est enim beari, aliud justificari, quae, 325 a theologis christianis confusa aut panim perspecta, graves in hac disputatione tam obscuritates quam errores pepererunt. Nam si nulli nisi justi bearentur, nemo bearetur unquam. At omnes creaturae beantur, nulla tamen justificatur, nulla tamen caret immunditia ac impuritate. Quarum rerum differentia confusa ut planius intelligatur, fingamus verbi gratia, regem potentissimum equos celeres servis dono dedisse, alios quidem aliis praestantiores, pro sua erga quemque benevolentia, ut quemque plus minusve dilexerit, ea tamen lege, ut omnes in stadio currant, recusantibus vero aut cursum detrectantibus metu vel inertia, equos ademtum iri, proposita capitis poena ei qui alterius equum violarit aut socium supplantarit, quo minus curreret, aut furto dicto domino equum averterit. Currentibus etiam praemia varietate dissimilia proposuisse, scilicet aerea, argentea, aurea, vestes pretiosasque gemmas, eoque praestantiorem cuique mercedem, quo quisque citius metam attigisset; peracto cursu regem praemia quae promiserat, et iisdem legibus, quas dixerat, bona fide dedisse; qui cursum detrectaverant, ut inertibus equos ademisse, caeteros qui non solum currere noluissent, sed etiam aliis impedimento fuissent, aut equos abegissent, persequi jussisse, comprehensos supplicio addixisse, num dicemus, merita quemque praemia tulisse?

CURTIUS: Sic opinor.

SALOMO: Cur ita? Cum rex servis nihil deberet, quippe sui essent, quos pro suo jure sine ullis praemiis ad cursum cogere, vendere, necare1 potuisset2.

1. Alibi: _vetare_. 2. Alius: _possit_.

FREDERICUS: Demus illud, sed quoniam promisit, fidem fallere contra decus et dignitatem esse judicaret.