# Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

## Part 38

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/colloquium-heptaplomeres-de-rerum-sublimium-arcanis-abditis-17859/index.md

SALOMO: Haec mea quoque sententia est. Nam qui fieri potuisset, ut Abel immortali Deo tam gratus haberetur, si labes aeternas atque indelebiles1 maculas foeditatis parentum ab utero contraxisset? Cur tanta laus pietatis, integritatis, justitiae ab ipso Deo tribuitur Noacho, Henocho, Jobo, Mosi, Samueli, Eliae, si parentum peccatis ita contaminati essent, ut non aliter expiari potuerint, quam si Deus hominem induisset, ac turpissimo supplicio damnatus moreretur? Si scelus illud originis hominem a Dei conspectu arcuisset, quod nulla infantis miselli culpa contrahi potest, cur Mosi spiranti ac viventi Deus ipse de facie, ut dicitur, ad faciem et quasi amicus amico colloqueretur?2 Cur etiam Abrahamum nostrae gentis principem tot ac tantis beneficiis cumulavisset, ut propter eum populis omnibus divinae bonitatis fontes aperiret, si conspurcatum tanta tamque funesta labe judicasset?3 Num potius tot ac tanta bona illi divinitus obtigerunt, quod mortales omnes singulari erga Deum amore et fiducia superaret? Quod non in credulitate quadam inani et in praemiis humanis spem rerum suarum, sed unius Dei aeterni bonitate ac potentia collocaret. Cur denique Deus tot ac tam multis prophetis,4 si ab ipsa origine scelerati essent, se contuendum ac fruendum praebuisset? Quae visio et fruitio divini vultus carne contectis, quam illi pollutissimam putant, obtigit, quanto minus exuvio carnis detracto frui licuit? At Christiani fingunt, sanctissimos illos heroas apud inferos atque adeo in ipsis terrarum profundissimis ac densissima caligine squalentibus 309 locis tria quatuorve annorum millia delituisse, nec μέγαν ὄλβον καταγεύσαι5 prius potuisse, ut de Tantalo Pindarus scribit, quam Jesus mortuus6 et ad inferos delapsus illos ex immanibus et teterrimis carceribus ereptos in coelum manu duxisset. Inferos enim Tertullianus7 fossam definit, in ipsis terrae visceribus ac profunditate abstrusam, non autem mundum hunc sublunarem, ut Origenes existimavit, quamquam in descensu inferorum omnes fere ab omnibus dissentiunt. Discrepantia tamen multo major est, quam quod Lazari, fame ac inedia consumti ac mortui, animam ab angelis in Abrahami sinum et complexum subvectam tradunt evangelistae, Jesu nondum mortuo.8 Abrahamum vero ad rogationes et suspiria mali divitis obsurduisse, cum apud inferos cruciaretur atque his eum9 verbis increpuisse: _Inter vos_, inquit, _et nos hiatus ingens intercedit, ut neque hinc ad vos, neque illinc ad nos aditus patere possit._ Paucis tamen post mensibus Lazari animam de sublimi coelestium loco in foetidum et semiputre cadaver relapsam, ut pristinis mancipata carceribus iterum Lazarus moreretur. Qui tot ac tanti errores ab ea peccati originis concepta opinione dimanarunt.

1. Alibi: _incredibiles_. 2. Exod. 33, 1 sqq. 3. Genes. 15 et 22. 4. Exod. 3, 24. Num. 12, 14. Jos. 5. Jes. 6. Ezech. 1, 10. 5. I.e. summam felicitatem gustasse. 6. Alibi: _mortuos_. 7. L. 1. de anima. 8. Luc. 16. 20 sqq. 9. Alius: _illum_.

FRIDERICUS: Si capita singula refutare velim, longius evagari oporteret,1 quam vestra patientia ferre possit. Ac tametsi disputare prohibentur2 mathematici adversus eos, qui scientiarum quamvis certissimarum principia labefactant ac convellunt, ita nec adversus Salomonem aut Toralbam disputandum esset, quippe qui in dubium revocant christianae religionis fundamentum et ab radice3 omnia convellunt, scilicet peccati originalis in posteros propagationem. Si tamen erroris opinione fallimur, quid est cur Esdras4 tam ardentibus querelis exclamavit: _O Adam, quid fecisti, quod non in tuum unius casum redundavit, sed in nostrorum quoque, qui ex te orti sumus!_ Nam unus hic locus a principe gentis Judaeorum Esdra omnibus omnium haereticorum ac Pelagianorum argutiis satis abunde facere potest. Nemo tamen Christianorum arbitratur, originale dedecus illud tantum esse, ut hominem ab intuitu divinae lucis segregare debeat. Caetera quae de carceribus patrum ante Christi mortem feruntur, neque decretis ullis comprehensa et in arcanis divinae scientiae posita, curiosius scrutari nefas est. Illud modo teneamus, morte Christi labem illam originalem elui atque emendari.

1. Alius: _oportet_. 2. Alius: _prohibent_. 3. Alius: _absurde_. 4. Lib. IV, cap. 7, 48.

SALOMO: Neminem latere opinor, duos posteriores libros, qui Esdrae tribuuntur, inter sacras litteras non censeri ac ne inter ea quidem, quae Hieronymus1 ἀπόκρυφα vocat. Ac siquidem talibus libris ulla fides esset, multo commodius sapientiae libro crederetur, qui inter ἁγιόγραφα recensetur, 310 ubi autor Salomonem Regem ita loquentem inducit2: _Eram_, inquit, _puer bono ingenio praeditus, bonam sortitus indolem, imo bonus ipse cum essem, corpus incontaminatum adeptus sum._ Hic Salomo ex matre prius adultera conceptus erat, nihilominus tamen puram eum animam, purum corpus induisse testatur.

1. In prologo Galeato. 2. Sapi. 8, 9 sqq.

FRIDERICUS: Quanti sint ea scripta, satis indicat auctor Jesus Sirach, qui pro suo Salomonis regis nomen subjecit. At quanto verius pater Salomonis1: _Ecce_, inquit, _in flagitiis conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea._ Quanto verius etiam Jobus2: _Quasi_, inquit, _mundus erit, de impuro semine conceptus._

1. Psalm. 51, 7. 2. Jobi 15, 14.

SALOMO: Demus illud, matrem in concipiendo peccavisse, quod tamen christiani theologi1 negant, quoad partum sit impura mater, impurus foetus, an propterea peccator tantisper infans? Ac ne sol quidem ipse nec angeli puri sunt apud Deum, non tamen propterea peccati originalis labem contraxerunt.

1. Petrus Lombardus II Sentent. et Scotus ib.

OCTAVIUS: Summa disputationis est, Adamum a peccato resipuisse, ut quidem omnes confitentur, nec peccatum illius ad posteros fuisse propagatum, cum Caini parricidium modis omnibus gravius esset, quod tamen in eo ipso resedit nec manavit ad nepotes. Neque vero Adamus ob id mortuus est, quod ab intelligibilium rerum contemplatione ad sensibilia delapsus fuerit, qui etiamsi in illa, in qua creatus fuerat, innocentia atque integritate vitae perstitisset, moriturus tamen erat. Nam qui Henochum et Heliam mortuos fuisse negant, quanquam ab Adamo genus duxerant, falluntur. Quod enim divinissimis illis hominibus supplicium atrocius contingere potuisset, quam cadavere sempiterno concludi?1 Sed divina potestate viventes adhuc et spirantes abrepti fuere, ne propter summam integritatis ac virtutis opinionem pro Diis colerentur. Sic quoque Mosen mortuum Deus sepelivisse dicitur2, sic tamen ut mortalium nullus sciverit ubinam. Nec profecto Adami posteritatem, si esset immortalis, mille terrarum orbes caperent. Quemadmodum igitur innocentia non fecisset immortale cadaver, ita nec peccatum fecit ut mortale esset.

1. Genes. 5, 18 sqq. Sirach 44, 16. 49, 16. 1 Regum 17-19. Sir. 48, 1. 4. 18. 2. Deuter. 34, 6 sqq.

CURTIUS: Haec pugnare videntur cum Pauli sententia1: _Per unum hominem_, inquit, _peccatum in mundum intravit, unde mors secuta, et per alterum justificatio ad vitam._ Item2: _Ab Adamo usque ad Mosen mors regnavit in illis quoque, qui non peccaverunt, propter Adami transgressionem._

1. Rom. V, 17 sqq. 2. Rom. 5, 14.

SALOMO: Quod ad legem usque a Mose promulgatam Paulus protulit imperium mortis, satis significat, in lege illa certissimam hominum salutem 311 extitisse. Idem Paulus appellat1 legem Mosis sanctam et sancta jussa, et legis adjutores legis actionibus justificari scribit.

1. Rom. 7, 12. 1 Tim. 1, 9.

CURTIUS: Perspicua sunt Pauli decreta, nec quenquam sua sententia dubitare patiuntur, scilicet ob unius hominis peccatum mortem in orbem irrepsisse, quae omnes oppressit usque ad Mosen; quod non de morte cadaveris dictum est, sed de morte animorum, qui sempiternis poenis illigantur; deinde oblata salus est ex lege, quae jussa legis exequentes salutem adepturos aperte declarat. Sed quoniam nemo fuerat aut futurus sperabatur, qui satis legi facere posset, propterea efficacibus argumentis Paulus conficit, legis actionibus justificari potuisse neminem. Hinc illa manant: _Lex iram operatur. Nemo justus erit de operibus legis. Evacuati estis a Christo, qui ex legibus justificamini. Lex neminem ad perfectionem adducit. Lex a Mose data est, gratia vero per Jesum Christum_,1 quem locum sic interpretatur theologus quidam,2 ut nec veritas, nec ulla gratia in lege Mosis fuisse videatur.

1. Rom. 4, 15. Gal. 2, 16 sqq. 5, 4 sq. Ebr. 9, 14. 28. 1 Joh. 5, 37. 2. Calvinus in 1 Joh. 5, 37.

SALOMO: Quis unquam fuit tantae impietatis atque amentiae, ut divinae legis majestatem ita proculcaret? At quoties David exclamat: _Omnia mandata tua veritas!_1 Quin etiam Paulus ipse scribit, eos, qui legem ipsam exequuntur, legis actionibus justificari.2 Idem Christum frustra mortuum declarat, si ex lege justificamur.3 Quod autem gratia, vita, salus legem amplectantibus proposita sit, millies repetitum legimus: _Hoc fac et vives, haec est tua vita, haec tua salus est._ An illa Dei promissa pro mendaciis habemus? Quid? Sapientissimus Salomo4 legem divinam appellat lignum vitarum, scilicet praesentis ac futurae vitae, אצ חיים. Et certe cum divina quaedam ac coelitus infusa vis olim me ad divinae legis laudes inflammaret, haec adolescens carmina profudi:

Purpureo mammas qui sugitis ore tumentes, Unde sibi pater altitonans sua cantica promit, Tum vos qui linguas didicistis habere solutas, O pueri, molles animis teneraeque puellae,5 Dicite6 divinos sacrosanctae legis honores! Et vos, puberibus qui primum existis ab annis, O adolescentes, semper decet ore diserto Dicere divinos sacrosanctae legis honores. Vos etiam strenui juvenes, et robore corpus Et fortes animos plenis jam viribus aucti, Dicite divinos sacrosanctae legis honores!

312

Et quibus acta prior cum laude maturuit aetas, Illustresque humilesque viri, matresque pudicae, Dicite divinos sacrosanctae legis honores! Quosque graves annis aetas jam fracta caducis, Urget ac occasum, precibus devota sacratis, Dicite divinos sacrosanctae legis honores! Vos itidem, quibus est sapientia summa tributa, Munere coelesti, ut vultus spectare latentes Sanctae scripturae liceat formamque venustam, Dicite divinos sacrosanctae legis honores! Angelici properate chori, quibus addidit alas Pagina sancta leves, distinctas ordine triplo, Ut doceat motus celeres ad jussa paratos, Dicite divinos sacrosanctae legis honores! Et vos flammiferi splendentia sidera coeli, Quae regis magni nutu componitis orbem, Dicite divinos sacrosanctae legis honores!

1. Psalm 119, 86 (151). 2. Rom. 7, 8 sq. 3. Gal. 2, 4 sq. 4. Proverb. 3, 18 cf. Jes. 30, 4. Deuter. 28, 30. Num. 14. Levit. 27. 5. Duae hae antecedentes strophae desunt in alio codice. 6. Alius idem: _Dicere_.

CORONAEUS: Haec divina carmina legem divinam decent1 et eos, qui legem exsequuntur.2 Sed quis umquam hoc praeter unum Christum praestitit? Ob id enim Paulus legem appellat paedagogum ad Christum, qua veluti manuducimur ad ipsum; ut non immerito Justinus Martyr3 quaerat, quid sit lex? Praenunciatum4 evangelium! Quid est evangelium? Lex impleta!

1. Alibi: _docent_. 2. Alius: _legi obsequuntur_. 3. Quaest. c. 1, ad Orthodox. 4. Alius: _pronunciatum_.

SALOMO: Cur ergo ad legem amplectandam legislator omnes ordines excitans, ingentibus praemiis propositis, ad extremum populi concione coacta, jam moriturus hanc orationem haberet: _Ecce1 tibi proposui vitam et bonum, mortem et malum._2 Idem paulo post: _Contestor hodie coelum et terram, me tibi vitam et mortem, beatitatem et exitium proposuisse. Elige igitur vitam, ut vivas tu et liberi tui, scilicet Deum ames obediasque voci ejus adhaereasque illi, quoniam ipse est vita tua._3 Cum autem leges de rebus omnibus clara voce tulisset et quaecunque ad Dei cultum, ad mores conformandos, ad cupiditates coërcendas, ad tuendam hominum inter homines societatem, denique omnia maxima, media, minima, quae ad sacrificia, vota, ritus, expiationes pertinent, disertissime tradidisset, an omissurus fuerat praecipuum illud, quod a vobis jactatur, humanae salutis caput, scilicet unius hominis ac Dei supplicio humani generis peccata atque illam quam utero contraxerant originis labem, post annorum millia expiatum iri? Quis 313 putet, eum qui de tota sanctuarii structura, de cortinis, de vestibus, de fibulis, de claviculis deque ciborum omnium delectu tam diligenter et studiose cavisset, rem tanti momenti ad salutem adipiscendam fuisse omissurum? Cum igitur in lege divina salus divina posita sit, frustra Christus aut quisquis alius sua morte salutem pollicetur4, ut homines a virtute5, a pietate, ab integritate, a legis observantia, a vero aeterni Dei cultu seducat ad inertiam, ad vitia, ad hominum mortuorum6 impiam adorationem, quasi non in hominis cujusquam potestate positum exsequi divina jussa et liberum exsequendae legis arbitrium, Adami scelere posteritati ereptum fuisset.

1. Alius addit: _inquit_. 2. Deuteron. 30, 15. 3. Deuter, 40, 19. 4. Alius: _polliceatur_. 5. Alius: _virtutibus_. 6. Deest in alio codice.

CURTIUS: Quis dubitet, quin Adamus suo scelere liberum arbitrium, sibi divinitus tributum, amiserit ac posteris quoque eripuerit?

CORONAEUS: Ita quidem Augustana confessione decretum, in eamque sententiam quamplurimos nova religione imbutos homines convolare, contra quam ecclesiae Romanae sententiis omnibus decretum videmus. Et vero quid a judicio ferarum differt homo, si voluntas ei praeripiatur?

FRIDERICUS: Male quidem agendi voluntas Adamo non est erepta, sed bene agendi. Nonne inquit Paulus: _Quod volo bonum, hoc non ago, sed quod nolo malum, hoc facio?_1

1. Rom. 7, 19 sqq.

TORALBA: Expendite, cedo1, quid Paulus velit. Si enim illi assentiamur, nec bene nec male agendi locus ullus homini relinquitur, nec etiam ulla praemia bonis aut ulla peccatis supplicia constituere oportebit. Quis enim arguat necessario peccantem?2 Quis vel minima mulcta dignum putet, cum scelus nisi voluntarium, imo nisi spontaneum nullum esse possit? Sin flagitiosos jure plecti confitemur, quia liberam agendi voluntatem haberent, qua quidem lascivientibus cupiditatibus frena injicere ac sideribus ipsis, ut ait ille3, superiores esse queant, quae tandem ista sententia est, hominem usu rationis, i.e. libera voluntate, penitus exuere, quanquam voluntas dici nullo modo potest, si cogatur, ac propterea legibus soluti sunt, quosvis aut justus metus aut furor impulit ad actionem.

1. Alius: _quaeso_. 2. Augustinus l. III de libero arbitr. 3. Ptolem ni. _centiloquo_.

CORONAEUS: Ego quidem sic statuo, eos, qui liberum bene agendi arbitrium hominibus adimunt, sceleribus suis latebras quaerere, ac flagitiis omnibus portas aperire fatalemque Stoicorum necessitatem, omnium theologorum ac sapientum sententiis profligatam vel jugulatam, revocare. Inde illa paradoxa, quamplurimos sempiternis ignibus addictos, qui si maxime cupiant, nihil boni tamen moliri possint, quosdam vero sic ad salutem destinatos, ut si maxime velint, improbi tamen fieri nequeant.

TORALBA: Hic quidem ἀργὸς λόγος ignavorum ac inertium hominum, non tam rationibus, quam risu debet explodi, ut quidem Academicus Stoicum 314 illum, an uxorem duceret liberorum causa, dubitantem elusit hac ratione: Ad quid uxorem domum ducas? Nam si liberos suscepturus es, etiam sine uxore suscipies.

SALOMO: Ut uno errore posito innumerabiles consequuntur, ita ex originis peccato, quod nullum est, Christiani1 liberam bene agendi voluntatem eripi, tum ex eo mortales suppliciis sempiternis obligari arbitrantur. At frustra leges jubent et inania forent divina promissa praemia, si leges divinas exsequi non sit humanae potestatis ac ne voluntatis quidem.

1. Addunt alii: _homini_ vel: _hominibus_.

CURTIUS: Ita quidem praeclare, sed non video, qua ratione liberum arbitrium hominibus tribuatur post Adami lapsum, cum ne ante lapsum quidem liberum haberet. Nam si praescientia divina falli non potest, necesse fuit Adamum peccare. Deus autem non modo dicta factaque, sed etiam omnes omnium cogitationes longissime prospicit, nec unquam falli potest. Consequens est igitur, nos bene vel male agere non voluntate, sed necessitate, nec ullam liberi arbitrii potestatem cuique unquam fuisse.

SENAMUS: Tametsi Deus velut de specula sublimi prospicit, viatorem in latronum manus venturum, cum a recta via deflexit, non tamen propterea id futurum esse oportet, sed potius quia id futurum esse Deus prospexit. Ex quo intelligitur, nou necessario evenire, quae Deus praevidit.

CURTIUS: Si Dei providentia sequeretur res humanas, ut tu quidem, Sename, putas, aeterni Dei praescientia ab hominum opinione mutabili ac fallaci dependeret, quod absurdum est. Nam ut scientia rei praesentis se habet ad praesentia, sic Dei providentia sese habet ad futura. Jam vero id quod scio, nunc necesse est ipsum esse. Igitur praescientia futuri aeque necessaria est in Deo, qui nunquam opinatur, quo posito liberum arbitrium perimi necesse est. Alioquin si providentia Dei non sit necessaria, fallax est ejus opinio, quod vel cogitare nefas. Frustra igitur turpia declinamus, aut prosequimur honesta.

TORALBA: Non video, qui Aristoteles Stoicorum argumentis satisfaciat; nam ut futura contingentia potuerint aliter atque aliter evenire, divina tamen praescientia excidere non potest1, quia rem prospicit non ut futuram, sed ut praesentem, cum omnia Deo sint praesentia, nilul ei praeteritum, nihil futurum esse potest, omnia tamen homiuibus sunt libera. Nec2 a tua voluntate providentia pendere videatur, ut mutabilis sit, sed tuas quoque mutationes prospicit futuras, nec propterea liberum arbitrium cuique est aderatum. Qua quidem ratione omnibus fatalibus Stoicorum argumentis satisfactum opinor.

1. Alibi: _possunt_. 2. Alius: _ne_.

SALOMO: Ego nec Stoicorum argutias, nec Peripateticorum rationes expendo, sed divinae legis oracula. Moses enim, coacta populi concione, contestatus est coelum ac terram, se populo vitam et mortem proposuisse. 315 Elige, inquit, vitam, ut vivas. Haec scripta,1 prolata sunt duobus millibus annorum post Adamum ac totidem millibus ante Christum. Ad quid populus vitam eligeret, si ad sempiternum supplicium destinatus esset, aut si nullam eligendae salutis potestatem haberet? Aut quam ob rem divinis legibus omni studio intentum vellet hominem, quem re ipsa suppliciis aeternis destinavisset? Inutilis labor, ridicula praecepta2 Dei, promissa ejus inania, spes inanis, inane studium, inanes virtutum actiones, omnis denique pietas hominis, quem isti reprobatum arbitrantur. Item falsum esset illud, quod Deus creavit hominem, eumque arbitrio suae voluntatis permisit, legibus ei patefactis: _Si volueris_, inquit,3 _mandata servabis et ipsa servabunt te. Ignem et aquam tibi proposuit, ad utrumvis manum porrige, vita et mors, simul bonum et malum, homini sunt proposita, utrumvis ei placuerit, consequitur._ Haec ille. Item Ezechiel:4 _Da eis edicta mea, quae qui facit, vivet in illis._ Et quidem Deus Mosi pro populo poenam deprecanti ac petenti, ut se potius de libro vitae pateretur reduci, reposuit illud:5 _Qui peccavit in me, hunc ego de libro vitae delebo._ Sic autem in universum psaltes lyricus: _Omnes_, inquit, _in libro tuo scribuntur._6 Item: _Deleantur_, inquit, _de libro viventium._7 Denique ut uno verbo argutiae futiles refellantur, Dei voce exclamantis: _perditio tua ex te Israel, salus vero tua ex me est._8

1. Addunt alii: _dicta_. 2. Alius: _edicta_. 3. Ecclesiastici (Sirach) 15, 15 sq. 4. Ezech. 20, 11. 5. Exod. 20, 13. 6. Psalm. 139, 16. 7. Psalm. 69, 29. 8. Oseae 13, 9.

OCTAVIUS: Ex his sequitur, Deum omnes homines salvos fieri velle et ad sui cognitionem perduci.1

1. Tim. 2, 4.

CURTIUS: Hunc locum Octavius ex evangelicis scriptis, si fatetur, mutuo accepit, si negat, furtum est.

FRIDERICUS: Imo sacrilegium!

SALOMO: Oportet rem sacram e sacro loco invitis custodibus surripi, quanquam quicquid utile est in apostolorum ac discipulorum scriptis, quantumcunque est, ex majorum nostrorum litteris ac libris excerptum. Id autem, quod Paulus scripsit: _vult omnes salvos fieri_1, plerosque impulit in errorem, quasi voluntate2 imperiosa Deus3 hoc jussisset, cujus imperio et voluntati, quia nihil obsistere potest, consequens esset, exitio periturum neminem. Quod cum christiani theologi absurdum putarent, ne quid inepte a Paulo scriptum videretur, sic interpretantur4 illa verba, ut Deus velit omnes salvos fieri, qui salvi fiunt, eadem ratione qua dicitur, illustrare hominem venientem in hunc mundum, i.e. quemcunque illustrat. Sed praestaret, illa verba Pauli et Johannis una litura5 inducere, quam sic interpretari.

1. 1 Tim. 2, 4. 2. Alibi: _voce_. 3. Alibi: _Dei_. 4. Petr. Lomb. Sent. II. dist. 46. 5. Alius: _litera_.

316 SENAMUS: Ut Deus ad aeterna supplicia designarit quenquam, priusquam nasceretur, mihi persuaderi non potest, cum apud Ezechielem1 aperte scripserit, se impiorum exitio nunquam delectari, quanto minus innocentissimos infantes ad caedem, ad gehennam, ad aeterna tormenta destinaret.

1. Ezech. 33, 11. cf. 18, 23.

SALOMO: Utrumque igitur absurdissimum, alios quidem ad aeternam vitam sic comparari1, ut si maxime velint, perire nequeant, alios autem a Deo sic repudiari, ut nullis virtutibus, nulla integritate ad salutem perduci possint. Cognoscite, quaeso, non hominis cujusquam, sed aeterni Dei vocem ad prophetam: _Dic_, inquit2, _populo huic, cum homini justo dicam: vives, isque integritate et justitia fretus ad scelera se converterit, nulla prioris integritatis aut virtutum suarum memoria futura est, sed in flagitiis suis plane morietur. Rursus si homini flagitioso dicam: certissime peribis, is tamen ab impietate ad integritatem deflexerit, superiorum impietatum obliviscar, ut salutem consequatur._ Atque illud est, quod saepius diximus, omnes libro vitae ac beatorum albo conscriptos esse, nisi sua sese improbitate deleri patiantur. Quod autem psaltes lyricus3 optat, ut impii de libro vitae deleantur, fieri non potuisset, nisi prius impii in beatorum albo inscripti fuissent. At etiam Deus saepissime decretas suo judicio poenas omnino eluit aut minuit. Cum enim denunciasset David, totam regionem popularibus morbis funestatum iri, cum tamen in urbem Hierosolymorum angelus Dei gladium exertum intentaret, Deum poenitere coepit ac pigere tantae stragis, itaque angelum caede abstinere jussit4.

1. Alius: _comparatos_. 2. Ezech. 3, 20 sqq. 3. Ps. 69, 29. 4. 2 Par. 21. 2 Sam. 24.

CURTIUS: Si Deus a se repulit neminem, cur Jacobum dilexisse, fratrem autem odio persecutum esse videmus1, antequam nascerentur?

1. Rom. 9, 13.

SALOMO: Haec verba „_antequam nascerentur_“ Paulus ut pleraque alia subjecit. Neque enim apud prophetam1, quem Paulus dicit auctorem, ista leguntur. Nam duodecim duces ac populos armisque ac legibus florentes, in posteris Esau excitavit2. Item uno capite legis: _Idumaeum_, inquit, _non abominabere, quia frater tuus est._3 Ac tametsi per desertissima ac aridissima loca Idumaei rogantibus Israelitis aquas pretio denegarent, vetuit Deus eis nocere aut eorum agros invadi. Sed cum nepotes ac posteri populum Israelem exscindere conarentur ac daemonibus mallent quam immortali Deo sacrificare, tum Deus odio justo illos persequutus est. Huc enim pertinent Malachiae dicta, qui circiter septimo et decimo saeculo scripsit post Esavi mortem. Et quidem si Deus alios aliis anteferat, hos quidem opibus, illos dignitate, plerosque formae 317 excellentia4, quosdam roborata5 valetudine, alios judicii praestantia, nonnullos imperii majestate aut pontificatus honore decorare, denique paucissimos quosdam in coeleste domicilium sibi adoptare velit, quis quo jure sibi querendum putet, si plus minusque his, quam illis tribuit? _Dicetne argilla figulo: cur me fecisti sic?_ Hoc enim sermone Esaias6 docet, sua quemque conditione7, divinitus sibi concessa, contentum8 esse oportere.

1. Malach. 1, 2 sq. 2. Gen. 36, 15 sqq. 3. Deuter. 23, 7. 4. Alius: _diligentia_. 5. Alius idem: _explorata_. 6. Jesaias 45, 9. cf. Rom. 9, 21. 7. Alibi: _devotione_. 8. Addunt alii: _quemque_.

