# Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

## Part 37

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/colloquium-heptaplomeres-de-rerum-sublimium-arcanis-abditis-17859/index.md

FRIDERICUS: Ista quidem philosophis incredibilia, nova, ficta et inaudita sunt, sed cum Pelagius rationibus a philosophis petitis uteretur, ut peccatum originis nullum esse demonstraret, Hieronymus philosophorum haereticorum patriarchas nominavit. Nam si philosophorum argutiis assentiamur, fidem ac pietatem ejurare oportet, quanquam argumentum illud levissimum est, cum originis labes illa non sit ab infante, sed ab Adamo profecta, qui sciens peccavit, cum ab usu rationis sponte descivit. Radix autem quocumque colore semel imbuta1, stipitem, ramos, folia, flores, fructus eodem imbuit sapore, odore, colore, veneno. Ita fit, ut hominis natura funditus eversa nullam ullius boni aut virtutis scientiam habere videatur. _Quis_, inquit sapientiae magister2, _dicere audeat, mundum est cor meum? purus sum sceleris?_ Quanto verius est illud3: _Omnis homo mendax, i.e._ 300 _peccator! Nam si dicam_, inquit ille, _nos peccato vacare, ipsi nos seducimus._ Salus autem uno verbo denunciatur: _Crede et salvus eris!_

1. Alius: _infecta_. 2. Proverb. 1, 10. 3. 1 Joh. 1, 8.

OCTAVIUS: Quorsum ista, nisi ut improbi, qui levissima fide coelum se rapturos confidunt, foedissimo voluptatum omnium coeno volutati naturam accusent et in Deum ipsum naturae1 parentem improbitatum omnium causas effectrices desperata virtute regerant? Nam ut omnes jam adulti recta via deflexerunt, illa tamen de infantibus intelligi possunt, sed de iis, qui judicio suscepto ac sponte a naturae legibus aberrarunt. Et vero quis Illyricum theologum ferat, cum originis peccatum intimam animorum substantiam pervadere et ab ipso diabolo procreari ac transformari scribit, idque sola fide obliterari? Capitalis ista quidem vox esse mihi videtur2. Quid igitur Paulus voluit, cum diceret3: _Nos eramus natura filii irae_; nisi originis labes illa significatur?

1. Deest in alio codice. 2. Alius addit: FRIDERICUS, ita ut huic sequens interlocutio tribuatur. 3. Ephes. 5, 5. Coloss. 3, 6.

TORALBA: Omittamus hominum auctoritatem ac necessariis argumentis disseratur! Quis enim laudem et vituperationem mereatur ex iis, quae a natura ipsa contraxit? Quis non potius commiseratione, quam ulla poena dignus videatur? Nos quidem piget coecorum ac miseret surdorum, qui sic nati sunt, at istos non miseret infantulorum. Jam vero quis putet, non modo ante partum primi parentis scelere nos obligari, verum etiam scelus illud tantum ac tam grave esse in ipsis infantibus, ut Deum foeminae uterum subire, carnis humanae conceptionem pati ac supplicia mortis teterrimae perferre necesse fuerit, ut scilicet puellos1 innocentissimos tanta sceleris immanitate liberaret?

1. Alibi: _pullos_.

CORONAEUS: Audite Cyprianum1 theologum ac martyrum suae aetatis facile principem: Mori plane timeat, inquit, qui ex aqua et spiritu non renatus gehennae ignibus mancipatur. Quibus verbis ne infantes quidem ipsos excepit. Baptismo vere maculam illam originis penitus aboleri confidimus, quia sanguinis Christi baptismus aquae infusione significatur.

1. Lib. III. de mortal.

TORALBA: Si sanguine Christi fuso labes originis omnino abstersa erat, quid opus Christi supplicio? Quanquam saepius admiratus sum baptizandi ritum. Quaerit sacrificulus ab infante1 vagiente, utrum baptizari velit necne? Quorsum haec?

1. Alius: _sacrificus ab infantulo_.

CORONAEUS: Propinquorum ac parentum fides aeque proficit1 ac si puellus2 ipse responderet: _Assentior._

1. Alius: _perficit_. 2. Alibi: _pullus_.

OCTAVIUS: Absurdum mihi videtur, quod parentum fides infantulo vagienti prosit ad eluendam originis labem, quam ab ipsissimis parentibus contraxisse affirmant.

301 CURTIUS: Ea vis est effusi sanguinis e pretiosissimis vulneribus Christi Dei et hominis, cujus lavacro irrigati sunt parentes.

SALOMO:1 At Paulus2 Christi necem ad eluenda tantum peccata praeterita profuisse scribit. Frustra igitur, qui post Christum nati sunt, ullam in ejus supplicio fiduciam habent. Jam vero si parentes vestri lavacro sanctiore et cruore Christi servatoris expurgati omnino fuere, qui fieri potuit, ut rursus labem illam pestiferam ad posteros traducant?

1. Alius: OCTAVIUS. 2. Rom. III. IV. quod notandum.

CURTIUS: Non sic eluitur baptismo vel cruore Christi, ut non resideat insita peccati radix in ipsis cupiditatum latebris et involucris.

TORALBA: At longius Christiani progrediuntur, neque enim labem tantum originis, sed etiam alia quaeque peccata Christi morte dilui arbitrantur. Vel enim1 levissima quaeque delicta, quae errore imprudentibus exciderunt, vel a scientibus nullo errore contracta, vel robustiorum improbitatum scelera ignoscuntur. Leviora quidem2 prius lege divina demonstratum est sola poenitentia deleri, graviora autem, puta adulteria, stupra, caedes, veneficia, parricidia, sortilegia, idolatria, contumelia nomini Dei illata, poenas habent divinis et humanis legibus constitutas, quae post Christi mortem frustra decernerentur,3 si falsarius, si fur, si adulter, si parricida exciperent apud praetores ac judices talium quaestionum, se baptizatos esse, ac fide constanti persuasum habere, omnia flagitia, tum praeterita tum futura, Christi pretiosissimo cruore dilui. Si igitur a vivis aut mortuis justa scelerum supplicia exiguntur, inane est illud beneficium, inanis Christi mors ad scelerum impunitatem.

1. Alius: _igitur_. 2. Alius addit: _ut_. 3. Alibi: _discernuntur_, vel: _decernentur_.

CORONAEUS: Baptismus quidem propter Christi supplicium diluit omnem originis labem, ac tametsi libido et cupiditas, peccati fames relinquitur, nemini tamen baptizato nocere potest, si modo ratione duce obsistere velit, ut sanctionibus Tridentinae synodi cavetur.1

1. Can. 3. sess. 5.

FRIDERICUS: Concilia quatuor, scilicet Nicaenum, Constantinopolitanum, Ephesinum, Chalcedonense, quae et Gregorius1 pontifex maximus perinde habet ut evangelia, respuere nolim, nec principum aut pontificum, qui affuerunt aut praefuerunt, potestatem elevare.2 Caetera vero concilia, quibus pontifices ambitiosa decreta fingere ac nova refingere3 consueverunt, probare non possum. At enim Gregorius Nazianzenus aperte scripsit,4 se nullius unquam synodi felices exitus vidisse, i.e. μηδεμίας συνόδου τέλος ἑωρακέναι χριστόν. Et certe Nicolaus Panormi pontifex, ecclesiae Romanae cultor maximus, conciliorum autoritatem extenuans: Plus, inquit, vel simplici laico, scripturam sacram profitenti, quam toti concilio credendum. Tutius est igitur, in eo genere Augustini sententiam probare, sic enim ille ad Maximianum: 302 Neque ego5, inquit, Ariminensi Synodo, quae Arianam sectam probavit, neque Nicaena teneor, sed auctoritate sacrorum scriptorum nitimur6, i.e. prophetarum, apostolorum, martyrum, quibus originis peccatum summa consensione probatur.

1. Lib. 1. cp. 24. 2. Alius: _enervare_. 3. Alius: _figere ... refigere_. 4. Ep. 42 ad Procop. 5. Alius: _nego_. 6. Alii: _nitamur_, vel: _utamur_.

TORALBA: Ne, obsecro, conciliabulorum aut levium scriptorum atque imperitorum hominum auctoritate rationis aut intelligentiae nostrae lumen extingui aut obrui patiamur.

CURTIUS: Sed quibus, Toralba, rationibus res divinas ac sanctissima patrum antiquissima decreta, tot saeculis confirmata, evertere te posse confidis?

TORALBA: Si peccatum actuale Adami non tantum peccanti nocuit, quantamcunque1 poenam pertulerit2, sed etiam in omnes posteros transfusum est, aut a corpore in corpora, aut ab animis in animos, aut ab utroque in utrumque transfundi oportuit. At corpus ipsum nullius peccati3 coargui potest, alioquin bruta quoque ipsa peccarent. Sin peccatum omne a voluntate et rationis lapsu proficiscitur4, summa theologorum christianorum consensione profecto peccatum originis5 in animis infantium esse non potest6, cum planum sit inter Christianos, Ismaëlitas et Ebraeos, omnes omnium animas a Deo mundissimas ac purissimas creari et creatas illabi momento in corpus humanum. Quodsi mens a Deo pura proficiscatur, unde labes ad infantis animam irrepere potest? Quae ratio fecit, ut sententiarum magister ad stuporem usque miraretur, undenam labes illa derivaretur? Non peccat, inquit, qui creat animam, non peccant parentes, qui progenerant corpus, cum id universae naturae consentaneum sit7. Per quas igitur rimas inter tot innocentiae praesidia peccatum penetrare potuit?8 At ne Aristoteles quidem hominis mentem semine traduci putavit, extrinsecus infundi, ut satis aperte declarat his verbis: Λείπεται τὸν νοῦν μόνον θύραθεν ἐπεισίεναι καὶ θεῖον εἶναι μόνον. Ego τὸ θύραθεν interpretor θεόθεν, οὐρανόθεν, ὑψόθεν, divinitus, coelitus, superne.

1. Alibi: _quantumcunque_. 2. Alius: _damnumque ipse pertulit_. 3. Alius: _At corporis ipsius nullum peccatum_ etc. 4. Alius: _proficiscatur_. 5. Alius: _originale_. 6. Petrus Lombardus. Thomas Aquinas. Scotus. Albertus. Durandus. 7. Libro de generatione mentem extrinsecus ingredi scribit et hanc solam esse divinam. 8. Haec antecedentia undecim verba desunt in alio codice.

SALOMO: David Kimchi et Rabbi Saadias cum interpretantur illa verba1: formans spiritus in medio ejus, tradunt animam a Deo formari in ipsa corporis perfectione. Idque confirmat non modo Rabbi Moses Aegyptius2, sed etiam cum Christianis et Ismaelitis theologis Stoici conspirant, repudiata opinione Platonicorum, qui a Deo quidem animas prodire fatentur, sed initio mundanae originis omnes simul ac semel conditas fuisse ac vicissim corpora subire putant.

1. Zach. cap. XII, 1. 2. In epistola contra astrologos.

303 TORALBA: Si tamen verum esset, quod Epicureis videtur, animos hominum aeque ac bestiarum cum ipso semine traduci, quodque necesse est confiteri, si originis peccatum admittamus, oporteret peccata in infinitam vim ac multitudinem excrescere et ad posteros omnes derivari. Hoc autem absurdum esse, experientia atque usus, rerum omnium magister optimus, cogit confiteri. Videmus enim Josiam1 nepotem. Manassis, crudelissimi tyranni, qui principes suae gentis omnes impietate superaverat, pietate ac justitia paucissimos sibi pares, superiorem habuisse neminem. Quodsi anima non traducitur semine, sed divinitus delapsa diffunditur in corpus, nulla peccati originis macula fingi potest.

1. 2 (4) Regum 21, 24 sqq. 22, 1 sqq. 1 Chronic. 33, 25 sqq.

FREDERICUS: Fatemur quidem, animas non traduci semine, sed carnis contagione conspurcari, propter arctissimam corporis atque animae conjunctionem. Quaeris, inquit Augustinus1, culpam in pueris, invenies ex carne traductam. Eadem est Petri Lombardi et eorum, qui ab ejus schola profecti sunt, sententia.

1. Ad Bonifacium epist. 25.

TORALBA: Hoc ipsum est rustice philosophari, cum hoc ipsum sit contra naturam, ut materia in formam, h.e. ut corpus agat in animam. Est enim materia patibilis, forma vero actuosa. Et quidem Augustinus1 ipse ex eo naturae decreto concludit, nullam esse corporum in mentes actionem.

1. In cap. 2 Geneseos.

CURTIUS: Quoniam Augustini verbis utitur Toralba, ejusdem auctoritate facile refellitur. Sic enim Augustinus1: Firmissime teneas et nullatenus dubites, eos, qui sine baptismo de hoc saeculo transeunt, aeternis suppliciis puniendos, quae verba de Cypriani2 scriptis descripsisse videtur.

1. Cap. 3. enchirid. 2. De mortalitate.

OCTAVIUS: Idem tamen eodem libro negat, infantes sine baptismate mortuos ullas perferre poenas, quia nullam sensuum delectationem gustarunt1. Ex quo sequitur, nullum esse peccatum originis, si nulla poena irrogatur, nec ullam fuisse causam, cur putemus Christum tam acerba supplicia pro peccato Adami ad posteritatem transfuso, quod nullum est, perpeti debuisse ac sapienter Muhammedem hominibus persuasisse, nunquam Christum supplicio affectum fuisse, ut inveteratam ac penitus insitam Christianorum mentibus opinionem de salute humano generi parta ob Christi supplicium refutaret, ut deinceps ab hominis spe ad immortalem Deum fiducia traduceret.

1. Idem sentit Petr. Lombard. lib. II. dist. 34.

FRIDERICUS1: Nullam tamen poenam putas infantum animabus infligi, quibus omnino divinae visionis spes est erepta?

1. Duae hae sequentes interlocutiones et Friderici et Octavii desunt in alio codice.

OCTAVIUS: Cur igitur infantum Herodis jussu caesorum festa coluntur Christianis, quasi divorum, nisi Dei1 visione fruerentur?

1. Alius: _divina_.

FRIDERICUS: Quoniam Christi sanguine abluti censentur, ut martyres innumerabiles, qui prius caesi sunt, quam baptizari potuissent.

304 OCTAVIUS: Si martyres supplicium excusat, quominus baptizari1 licuerit, cur infantes morbus ac mors praematura non excusabunt, cum saepe gravius crucientur qui morbo, quam qui gladio cadunt?

1. Desunt haec antecedentia octo verba in alio codice.

CURTIUS: Quia nec morborum nec gladiorum ictus, sed causa martyrem1 efficit.

1. Alius: _martyrium_.

OCTAVIUS: Non video, quid lotiones illae aquae lustralis momenti habeant in baptismo, praeterquam quod sacerdotes sordes corporis, nec tamen omnes, levissime abluunt. Quanquam si baptismus salutem parit, etiam nolae tinnientes ac naves, quas baptizari saepissime et inditis nominibus, aquae lustralis aspersione et unctione, plerumque vidistis, salutem adipiscerentur.

FRIDERICUS: Ea baptismi vis est, ut sordes humanae originis peccati penitus eluantur, quibus sublatis restituatur hominibus illa, quam Adamus originis suae principio habuit, justitia et integritas.

OCTAVIUS: Si ablutio illa lustralis aqua, oleo, sale ac sputo condita, tantum naturae dedecus eluit, quid amplius Christi mors efficere potuit? Quamvis Christiani pontifices non sibi constant, qui peccatum illud Adami mox execrantur, quod in universam ejus posteritatem manarit, mox tamen necessarium fuisse ajunt. Hoc enim carmine solenni pridie paschatis utuntur: O necessarium Adami peccatum, quod Christi morte deletum est! Cur scelus illud tam detestabile dicitur necessarium? aut si necessarium, cur detestabile est?1

1. Deest in alio codice.

CORONAEUS: Dicitur necessarium, quia sapientia divina, quae falli non potest, multis ante saeculis praevisum erat.

TORALBA: Istud quidem omnibus, qui ullam sensus partem habent, miserabile videri debet, innumerabiles animas angelorum officiis ac divina bonitate creari et ab ipso puritatis fonte derivari, creatas corporibus illabi,1 illapsas cordium2 labem carnis contagione momento contrahere, sine ulla concretione animorum, contractis sordibus, quae alioquin indelebiles putantur, aquae aspersione levissima expurgari ac justissimos fieri infantes, qui sensu carent. Cum tamen videmus,3 lotis et illotis, Christianis aeque ac4 caeteris omnibus, eadem esse vitiorum instrumenta,5 nec procliviores alios aliis honesta prosequenda aut turpia declinanda, sed uti quisque paganus aut Christianus doctrina ornatus6 sit, et ad verum decus a puero educatus, ita virtutibus excellere et praestare, eoque magis, si praestantia quaedam vis animorum quibusdam insita sit, quales accepimus Aristidem justum, Themistoclem, Socratem, Periclem, Phocionem, Rutilium Torquatum, Papirium Cursorem, Fabios, Scipiones, Catones, quos viros! Inter philosophos plurimi 305 quoque magna virtute atque integritate viri, quibuscum nulli Christiani sunt conferendi! Nec immerito Erasmus: Parum, inquit, abest, quin dicam: Sancte Socrates, ora pro nobis! Et quidem Julianus Augustus Socratem capitis damnatum scribit, cum pro aeterno Dei cultu propugnaret, ut qui angelum vitae ducem ac magistrum haberet. Quis igitur adeo desipit, ut naturalia bona in hominibus propter primi parentis lapsum corrupta, supernaturalia vero penitus exhausta fuisse putet? Sic tamen magister ipse sententiarum7 ex opinione Augustini scribit.

1. Alius: _illi_. 2. Alius: _sordium_. 3. Alius: _videamus_. 4. Alibi: _atque_, omisso verbo _aeque_. 5. Alius addit: _atque incrementa_. 6. Alii: _a doctrina subordinatus_. 7. L. 1. dist. 32.

CORONAEUS: Qui subtilius ista disserunt, nullam justitiam infantibus ope lotionis sacrae restitui, sed reatum modo tolli tradunt, nec infantes justitiae debitores esse, ut Adamus, qui acceptam originis primordio justitiam dicitur deseruisse, non labe originis, quam nullam habuit, sed actuali peccato. In caeteris labem originis elui, reliquas vero peccati scintillas ac fomites1 restare. Sic enim Augustinus2: Sunt, inquit, in baptismo peccata deleta, sed non plane exstirpata.

1. Alius: _fortes_. 2. Lib. II. de libero arbit.

TORALBA: Haec certe opinio singularis probabilior est, quam eorum, qui justitiam atque integritatem originis infantibus baptismate restitui arbitrantur, qui tamen dicuntur innocentes, quia nullam justitiae aut injustitiae partem combiberunt1. Sed hoc habet haec sententia incommodi, quod peccati fomitem in carne relinquit, cum tamen sit in sens2, in appetitu sensitivo. Ac inter utrumque plurimum interest, quia voluntas imperat corpori dominatu herili3, appetitus vero dominatu civili ac liberali. Qua quidem ratione nulla caro traduci potest, fomite conspurcata. Et recte quidem Anshelmus4 scribit, non magis semine quam sanguine animam conspurcari ac sordidari. At in puris naturae causis delectatio propria est sensitivi appetitus et in subjecto delectabili.

1. Alius: _combibunt_. 2. Desunt duo haec verba in alio codice. 3. Desunt tria haec sequentia verba in alio codice. 4. C. 6 et 7 de conceptu virginis.

CURTIUS: Demus id quidem; sed sine originis macula non esset immoderata vis illa voluptatis, uti est.

TORALBA: Igitur post baptismum semper esset moderata, quod falsum est. Neque enim1 est in potestate appetitus sensitivi non delectari, nec in eo est modus delectationis, sed quantum potest, appetitus delectatur in eo, quod summopere delectabilis est. Quid igitur addere potest libido supra id, quod in summo voluptatis gradu sensum oblectat?

1. Alii: _vero_.

CORONAEUS: Si appetitus illi ratione1 non regerentur, nihil homo differret a judicio ferarum.

1. Alius addit: _duce_.

TORALBA: Quid? imo feras videmus semper naturae legibus obsequi.

SALOMO: Tota haec disputatio de originis labe, quae nulla esse mihi videtur, a primoribus christianae religionis initium duxit. Ut enim 306 animos imperitorum ad se traherent, supplicium sui magistri atque autoris salutare medicamen exstitisse peccatis expiandis persuaserunt, et ne peccandi licentiam deinceps addere1 viderentur, posuerunt, Adami peccatum, quod in ipso resedit, in infinitam posteritatem propagari eique poenas sempiternas deberi, quibus omnes in solidum tenerentur. Haec2 errorum semina longe lateque per hominum mentes serpere coeperunt, quia totum hominem ista contagionis labe corruptum fuisse judicabant, ut nec recte quisquam agere ac ne cogitare quidem, aut ullam justitiae partem posset adipisci. Quin etiam putarunt, animantes bestias propter Adami peccatum obsequii naturalis, quod homini antea praestare consueverant, jugum excussisse, quo nihil ab historia sacra, nihil a rei veritate potuit alienius cogitari. Nam post aquarum omnium diluviones3 Deus Noachum4 bono ac forti animo esse jussit,5 se omnibus bestiis hominis terrorem incussisse. Hinc illam hominis inter caeteros animantes praestantiam ac dignitatem et in feras quoque belluas dominatum quendam eximium psaltes lyricus6 supra modum extollit, ne quis tam absurde imperium ex Adami lapsu hominibus in bestias etiam ereptum arbitretur.

1. Bucerus in cap. 4. ad Rom. et cap. 2 Conf. August. 2. Alii: _Hinc_. 3. Desunt haec quinque antecedentia verba in alio codice. 4. Alius: _Noëmum_. 5. Genes. 7, 1 sqq. 6. Psalm 8, 7 sqq.

CURTIUS: Quorsum igitur divina illa Adami historia, lapsus, comminatio, castigatio, tam diserte sacris litteris testata ac consignata?1

1. Gen. 3, 1 sqq.

SALOMO: Non vides, Curti, elegantem ac divinam esse allegoriam?1 Quisque sibi est Adamus et quaecunque Adamo contigerunt, eadem contingunt in omnibus, qui sensuum illecebris ac voluptatis praeter modum lascivientis cupiditate ac suavitate delectantur, et qui in illa sensuum suavitate bonorum extremum, in doloribus vero et aerumnis adeundis malorum finem posuerunt. Et quemadmodum dicitur Adam ad se rediisse et resipuisse i.e. a sensuum oblectatione ad intelligibilium rerum contemplationem revertisse, i.e. ligno vitae frui, quam Salomo2 veram sapientiam interpretatur, deinde Sethum plane divinum hominem ad sui ipsius imaginem progenuisse: sic nobis accidit, cum aberrantes a recta via, in sordibus ac coeno libidinum immersi, tandem aliquando emergimus et in rectam salutis viam regredimur. Ac tametsi Deus Adamo praedixisset, hunc moriturum cum fructu arboris prudentiae boni et mali indicem degustavisset, non praeterea tamen aeterna morte damnavit, sed uti Deus misericors est, ita quoque poenas semper irrogat peccatis ac legibus leviores. Quin etiam3 Adamo salutarem medicinam indicavit, cum diceret: Fortassis vitae lignum decerpet et vivet in aeternum.

1. Philo Ebraeus Allegoriar. leg. Leo Ebraeus de amore. 2. Proverb. 3, 12 sq. 3. Alius: _enim_.

FRIDERICUS: Salomo suis se retibus involvit; non1 vides, ligno 307 vitae salutare crucis lignum aperte significari, in quo summam salutis spem collocare debemus?

1. Alius: _num_.

SALOMO: Haec interpretatio non magis congruit verbo quam rotunda quadratis. Est enim vox Ebraica עצ, qua fructus, non lignum significatur. Et quemadmodum Adamo resipiscentia peperit salutem aeternam, ita cuique licuit et semper licebit, ope divina, quae deesse nemini potest, a pravis cupiditatibus ad rectam rationem, a sensibus ad intelligibilia redire ac vitam illam salutarem ac sempiternam adipisei sine ulla bestiarum aut hominum caede ac mactatione.

OCTAVIUS: Me quidem istius opinionis indignitate et peccati ficta propagatione commotum, divina mens nescio quomodo afflavit, ut flebiles Phaleucos flebili querimonia Christianorum effunderem:

Humani generis querelas Coelestis pater audiit1 gravate Excusantis originem malorum, Quod primi vapulet parentis ergo, Quodsi nunc redivivus a sepulcris Surgat, sic proba diluet2 nepotum: Tandem absistite criminatione Inani violare dignitatem Meam, qui generis parens et auctor Humani meliore stirpe cretus Filios docui viam salutis, Virtutes docui scientiasque Doctrinam quoque liberaliorem, Quam primus didici Deo docente3: Quod defleximus a via magistri Pellecti illecebris cupiditatum, Istud fragilitatis est fatemur, Sunt haec lecta suaviora poma Non ab arbore delectationis4. Sed a sensibus eruditiores Facti, ad poma libidinum fovenda5 Nec non ad Veneres cupidinesque, Deserta meditatione mentis, Quae tamen moribunda languisset6, Nisi tunc revocaret7 a magistro Ad verum decus ideae supremae, Ut coelestia cogitatione

308

Quasi pabula veriora mentis Ducerem. Hoc sapientiae latentis Arcanum exhibet arborum figura. Hic me cultus amoris ac timoris Divini cumulavit ac beavit. Hinc cadaverum usibus carentem In altissima templa collocavit. O incredibilem stuporem eorum, Qui tot Iliadas sibi malorum et Contigisse suis calumniantur, Quod8 fructus vetiti sapore linguam Oblectarimus9 et palata gustu. Nec patris facinus nocet nepoti, Nec parentibus acta liberorum, Quo10 minus pariant sibi salutes Divinisque opibus fruantur ipsi. Fraude quisque sua, furore quisque Suo plectimur, ac bono beamur.

1. Alius: _audit_. 2. Alius: _diluat_. 3. Alibi: _ducente_. 4. Alius: _delicatiore_. 5. Alibi: _fruenda_. 6. Alius: _tandem moritura languescit_. 7. Alius: _revocaretur_. 8. Alius: _Qui_. 9. Alius: _Oblectavimus_. 10. Alius: _Qui_.

