# Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

## Part 36

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/colloquium-heptaplomeres-de-rerum-sublimium-arcanis-abditis-17859/index.md

TORALBA: Aequius erat, sui quemque sceleris poenas a seipso reposcere, ut Herodotus1 veteres Aegyptios fecisse scribit. Tantisper enim bos mactabatur, multitudo populi scapulas nudata caedebatur, qui mos ab Aegyptiis et Amorrhaeis ad Thessuatas2 et Hieronymitas dimanavit. Sic quoque Camari3 sacerdotes Bahalis, fuligineis vestibus amicti, tantisper dum sacrificaretur hostia, seipsos gladiis ac pugionibus dilacerabant. Quem morem Aegyptiorum non satis percipiebat Xenophanes, cum verberationes istas intuens: Si Deos, inquit, esse creditis hos, qui lugetis? Sin homines fuisse putatis, cur illis sacra facitis? Id enim fiebat ad sceleris cujusque expiationem. Argute tamen hominum dementiam insanam castigabat, quod homines demortuos pro Diis colerent.

1. Herod. V, 2. 2. Alius: _Jesuitas_. 3. Alibi: _camari_.

SALOMO: Id fere perpetuum est, sceleratos pro suis, ac saepe quoque pro bonorum peccatis expiare, bonorum1 vero mactationem pro impiis fieri, plane inauditum. Nos2 quidem sacrarum sortium diem mense Februario, 292 quem Latini expiatorium et purgatorium interpretantur, quotannis recolimus, quasi sors a Deo jacta fuisset, utrum aequius videretur, flagitiosissimum ac superbissimum Ammanum,3 an Mardochaeum virum4 optimum, cum universa Israelitarum gente interire et, sortibus quasi ex urna ductis, Deo ipso urnas movente, Ammanum sorte ductum, foedissimo supplicio affectum, pro Israelitis expiavisse. Sic enim Salomo impium pro justis expiaturum scribit. Cum enim Moabitidis meretricula populum Dei ad cultum Bahalis Peoris libidinum illecebris pertraxisset, populus ingenti clade affectus est,5 nec ante clades cohibita, quam Pinehas sacerdos, hastam vibrans, Israelitam cum Moabidite conjugatum nefario complexu transfixisset, testante Deo, posteros Pinehae sempiternum sacerdotium habituros, quod impiorum caede iram suam placavisset. Non aliam ob causam lex jubet,6 parricidam ab altaribus sacris divelli ac palam jugulari, ne tota civitas exscindatur, quoniam saepe ob unius impietatem inultam in omnium improbitates animadvertitur. Cum enim Achas7 praedam execratam rapuisset, exercitus Dei fugatus est ab hostibus, Deo ipso testante, propter unius flagitium id contigisse.8 Ex quo intelligitur, Deum supplicio sceleratorum placari, bonorum vero caedem injuria petita ulcisci. Quae cum ita sint, quis putet, Deum optimum maximum optimi atque integerrimi viri supplicio delectatum?

1. Alius: _boum_. 2. Alius ita: _More quidem sacrarum litterarum testium diem_ etc. 3. Alius: _Hamananum_. 4. Alius: _civem_. 5. Numer. 25, 7 sqq. 6. Deuteron. XIX, 11 sqq. 7. Alius: _Achan_. 8. Josua VIII, 22 sqq.

FRIDERICUS: Quandoquidem Salomo legibus divinis nos oppugnat, legibus retundi debet. Lex autem divina vetat,1 hostias pecudum sibi offerri, quae vel maculosae vel scabiosae vel languidae vel claudae vel oculis aliove membro captae sunt. Ex quo intelligitur, si sceleratorum justa supplicia Deo grata sunt, non tamen sceleratorum victimis delectari.

1. Numer. 15, 3 sqq. Levit. 22, 20 sqq.

SALOMO: Divina lex hoc sibi vult, oblationes Deo ingratas esse eorum qui claudicant in lege Dei exequenda, qui coecutiunt ad indigentium inopiam, qui surdi sunt ad voces afflictorum.

CURTIUS: Cum igitur omnes homines flagitiosi sint, improbi, maculosi, lepra superbiae impuri, nec ullus unquam praeter Christum immaculatus exstiterit, in quem velut in agnum purum et omni ex parte candidum ad immolationem omnia omnium scelera superponantur, haud mirum, si hanc sibi gratissimam hostiam Deus immolari voluerit.

OCTAVIUS: Si hominum aut pecudum caedibus flagitia aliena expiarentur, cur Deus toties et tam saepe1 execratur eos, qui sua scelera sacrificiis ac sanguine ablui confidebant?

1. Psalm. 4. 40. 50. 51. Oseae 6. 1. Sam. 1. 2. 3. Jerem. 7. Ebr. 9. 2. Joh. 1.

FREDERICUS: Ut Judaei monerentur,1 sacrificia cruoris2 umbram et imaginem fuisse illius aeterni sacrificii, quod Christus pontifex omnium maximus pro totius universitatis incolumitate oblaturus erat. Et certe Philo 293 Ebraeus cum inquireret, cur relegatis reditus in patrias sedes interclusus sit, quoad pontifex maximus mortuus esset, hunc pontificem non hominem futurum, sed Dei verbum ab omnibus peccatis purum interpretatur, cujus pater sit Deus aeternus, mater vero sapien tia. Quibus verbis acu rem tetigisse videtur, Jesum3 scilicet pontificem illum futurum, qui sua morte genus humanum in avitas coelestium sedes revocaturus esset.

1. Alius: _admonerentur_. 2. Alius: _crucis_. 3. Alibi: _ipsum_.

SALOMO: Qui fieri potest, ut Philo de morte Jesu cogitaverit, tanquam de pontifice animarum, qui ante occiderat, quam Philo pubertatem attigisset? Aut cur Jesum illum recens mortuum ne suo1 quidem nomine tot ac tam multis libris dignaretur? At ne quis sanguine peccata dilui posse arbitraretur, Michaeus2 vates in haec verba prorumpens: _Num_, inquit, _dabo primogenitum meum pro expiatione sceleris aut fructum ventris mei pro hostia peccati animae meae? Indicavi tibi, o homo, quid bonum sit et quid Deus de te exquirat, scilicet facere judicium, diligere benignitatem et humilem te praebere Deo tuo._ Itaque Abrahami obsequio ac voluntate eximia contentus, filium, quem jusserat mactari, vetuit,3 quae tamen hostia integerrima atque innocentissima Deo gratissima futura videretur, si humano sanguine placari vellet.

1. Alibi: _nescio_. 2. Michae 6, 7 sqq. 3. Genes. 22, 1-49.

OCTAVIUS: Quanto minus caede Christi filii Deus aeternus oblectaretur? an non potius detestabile hoc sacrificium execraretur? Nam cum Salomo abominatur eos, qui, bonis tenuium et egentium ereptis, partem in victimas conferunt, perinde facere scribit, ut si pater filium immolaret; ut planum faceret, nihil execrabilius Deo futurum, quam si filium suum sibi carissimum quisquam immolaret. Id autem absurdius est, Deum hominibus iratum a se ipso ultionem exigere, non aliter quam si quis vulneratus graviter vindictam non ab hoste, sed a seipso deposceret, ac veluti desperatus suspendio vitam finiret.

CORONAEUS: Christi mors non solum ad expianda scelera improborum proficit, sed etiam, ut a flagitiis eo libentius abstineamus, cum intelligamus, immortali Deo scelera impiorum tam displicuisse, ut carissimum sibi filium mortem foedissimam ob aliena peccata luere velit. At non tantum Christi pretiosissimus cruor hominum generi sempiternam peperit salutem, verum etiam crucis ipsius simulacrum improbos genios repente fugare ac pestes aërias deturbare quis nesciat? Nam Juliano, daemones interroganti, cur fugerent, confiteri non dubitarunt, se admirabili signo crucis fugatos esse, ut quidem scriptores ecclesiastici1 prodiderunt. Ut non immerito ecclesia Romana soleat usurpare carmen illud: O crux ave, spes unica, auge piis justitiam reisque dona veniam!

1. Nicephorus Callistius. Cyrillus. Gregorius Nazianzenus.

CURTIUS: Haec quidem a Coronaeo pro ea qua imbutus est religione, praeclare dicuntur, non video tamen, ut truncus ligneus veniam scelerum 294 indulgere cuiquam possit, sed his, opinor, terriculamentis cacodaemones imperitos obligare et1 a Dei cultu avertere consueverunt.

1. Desunt haec sequentia Curtii verba in aliis codicibus.

SALOMO: Sed exanimis crucibus omissis, ad crucifixum ipsum redeamus, non modo in quo, sed etiam a quo salus in omne genus humanum dimanare putatur. Aut enim morte illius mortuorum aut viventium aut eorum, qui tunc nascituri erant, flagitia sunt expiata, cedo quorum sint?

FRIDERICUS: Omnia omnium peccata Christi morte purgata sunt et eorum qui venturum crediderant et qui venientem exceperunt et qui mortuum sincera mente coluerunt.

OCTAVIUS: Nullus, opinor, pontifex tantae fuit impietatis, ut futura scelera ignosci putaret. Nam quid aliud esset, quam scelerum omnium deterrimam proponere impunitatem. Itaque Paulus praeterita quidem peccata Christi morte obliterata scribit1, non tamen futura.

1. Rom. 3, 25.

SALOMO: At ne praeterita quidem Christi supplicio fuisse diluta, constat lege divina, quae inanis fuisset, si usque ad Christi tempora venia dilata esset et inania Dei promissa, quibus toties pollicetur1, se poenitentibus propitium fore. Cum autem solenni die jejunii Deus jubet de peccatis confiteri ac poenitere, subjicit haec verba: Eo die expiabuntur omnia peccata vestra, ac mundi eritis ab omnibus flagitiis vestris. Nam si quae flagitia decipi voluisset, (ut Romani pontifices robustioris impietatis scelera ad indulgentiam sibi referri jubent, indicta poena pontificibus minoribus, si graviorem cognitionem sibi assumant) si quae scelera2 in Christi futuri adventum, distulisset, non erat in lege ferenda omissurus; sed nihil excepit. Ac si quis putet, prophetas antiquos ad majores nostros in legis interpretatione minus fuisse diligentes, cognoscite, si placet, eorum doctrinam. Si enim statuunt, peccata quidem adversus leges jubentes poenitentia primum3 expiari4, puta si quis egentem non juverit5, cum facile posset; qui vero contra legem vetantem peccaverit, puta qui nomen alterius injuria violaverit, poenitentia quidem peccatum sustineri, die tamen expiationis aboleri. Sed si sceleris poena fuerit capitalis, ut adulterium, poenitentia rursus et expiationis die peccatum suspendi6, castigationibus vero, quae tum a judicibus, tum a Deo irrogantur, si judices ultionem dissimulaverint, penitus obliterari, eoque pertinere dictum illud7: _Visitabo plagis et verberibus peccata eorum et flagellis scelus eorum._ Quod si quis Dei nomen sacratissimum contumelia laceraverit, poenitentia primum, deinde expiationis die, post etiam castigationibus suspendi ac tandem die occasus aboleri. Poenas tamen flagitio debitas praeclaris actionibus omnino dilui, aut certe 295 nimia fatentur, praesertim religione erga Deum, pietate adversus parentes, caritate in egenos;8 ex quibus perspicuum fit, ad hominum impietates expiandas inutilem fuisse Jesu mortem. Haec autem copiosissime a nostris explicantur, qui tamen in eo sibi conveniunt,9 nullum esse tam immane flagitium, quod diuturna poenitentia et praeclaris virtutum actionibus non eluatur.

1. Deuteron. 32. Psalm 77. 78. 98. Jer. 5. 31. 36. 50. Amos 7. Psalm 129. Exod. 30. Levit. 33. Psalm 24. 64. 102. Levit. 16. Numeri 23. 29. 2. Alibi: _affirmant_. 3. Alii: _sola_. 4. Levit. 16. Jerem. 3. 5. Alibi: _paverit_. 6. Alii: _sustineri_. 7. Psalm. 89, 33. 8. Ezech. 18. Daniel 12. 9. In libr. Talmud.

CORONAEUS: Imo vero inania sunt opera, inanes actiones et supplicationes nostrae sine pretiosissima illa Christi morte. Et quoniam tanti beneficii, tantae salutis memoriam latinis versibus non satis pro dignitate assequi potui, graecis hymnis sanctius id me consequi posse speravi1: i.e. Christe, Dei filiorum flos tenelle, aeterne sacerdos, super mundos circumvolutos invectus, dominator campis aetheriis, ubi potestatis tuae robur est defixum, indeque omnia despicis et praeclaris auribus audis. Tua super mundum ac coelum sidereum aurea supereminet ingens aeterna potestas, qua elatus tuo te splendore excitans perennibus rivis foves animum infinitum. Qui producis informans materiam incorruptibilem, quam generatio circumvagatur, quoniam formis illam obligasti, ex eademque mente fluxerunt origines sanctorum regum, qui te circumstant, potentissime! ex te nati, legationibus profecti ad te legatorum genitorem tuamque potentiam2 feruntur. Ad haec quoddam tertium regum genus creasti, qui tuas laudes continuate celebrant. Tu morte vitam, optime, mortalibus dedisti.

1. Graeca verba in omnibus, quos contulimus, codicibus adeo corrupta sunt, ut ea plane haud enucleanda omittere mallem. 2. Alibi: _tuaque potentia_.

OCTAVIUS: Graecis dedit ore rotundo Musa loqui, nobis non licet esse tam disertis. Neque enim versibus Latinis haec reddi posse puto, non1 si Veronensis ille vir2 reviviscat,3 qui ex uno versu heroico sexaginta se fecisse jactavit.

1. Alibi: _etiam_. 2. Alius: _vester_. 3. Julius Caesar Scaliger.

SALOMO: Egregia quidem ista laus, si non ab homine ad hominem proficiscatur. Sed si verum est, Christi morte vitam dari et peccata dilui, cur poenitentiam, cur scelerum confessionem, cur etiam satisfactionem christiani pontifices ab improbis exigunt? Aut quid magis divina lex ab homine exquirit? Quare auriculari Romanorum confessione non potuit perniciosius cogitari, sive quod homini ab homine flagitia remitti putant, quae summa erga Deum impietas est, sive quod ea persuasione licentia flagitiis omnibus, proposita veniae spe, indulgetur, sive quod robustissimae quaeque impietates semper silentur, sive quod conscientia1 desperationem affert iis, quos pudet foedissima quaeque peccata confiteri, quae si sciantur, capite luenda sunt, sive quod ad sceleratissima expianda pontificem maximum adire necesse sit, sive quod tyrannis faciles aditus ad proscriptiones et crudelitates aperiantur.

1. Alii: _veniae_.

CORONAEUS: Ego vero sic statuo, confessione auriculari nullum esse 296 adversus omnia flagitia efficacius amuletum. Quis enim graviter peccare ausit, qui sciat, nullam, nisi de scelere admisso confiteatur, veniam sperandam1. Et quidem Indos et Peruanos ante Hispanorum adventum rudes adhuc2 et solis cultores ista confessione apud sacerdotes uti consuevisse, testis est historia Indorum3, quin etiam capitale esse apud illos sacerdoti, scelera divulgare.

1. Addit hoc loco alius codex: SALOMO. 2. Addit alius: _siderum_. 3. Alius hoc loco addit nomen interlocutoris: SALOMO.

CURTIUS: Cum daemonibus inservirent, cui dubium esse potest, quin etiam hunc morem ab iis didicerint et expresserint, ut ab hominibus, non a Deo veniam peterent ac sperarent? O mirabile improbitatum amuletum! scilicet ipsi Deo tot saecula antea ignotum, ut homines a flagitiis coërceantur? At eo processit impietas, ut etiam sine poenitentia, solius sacerdotis verbo atrocissima quaeque scelera plerumque obliterari putent. Poenitentia vero quanta sit ad veniam adipiscendam, docet1 Manasse rex Judaeorum eleganti ac efficaci oratione ad Deum. _Tu_, inquit, _poenitentiam infinita bonitate decrevisti, ut eos ab interitu servares, qui justissimis legibus ac judiciis fuissent perituri._

1. Alius: _docuit_.

FRIDERICUS: Christi mors ea scelera non expiavit, quae jam pridem poenitentia vel justa ultione prius vindicata fuerant, nec eorum peccata, qui1 nullam futuri Messiae spem conceperant, nec item eorum, qui oblatam a Christo salutis recuperandae medicinam repudiarunt, sed qui beneficium Christi gratuitum acceperunt2, ii non modo culpam, sed levissimas effugiunt poenas omnium improbitatum.

1. Alius _quae_. 2. Alius: _receperunt_.

OCTAVIUS: Profecto decretum illud valde perniciosum mihi videtur, ut ex fiducia, quam de Christi supplicio flagitiosissimus quisque temere accipiat, peccatorum veniam adipisci mereatur. Nam quid aliud est, quam, tanta flagitiorum impunitate omnibus proposita, viam latissimam ad omnes impietates audacissimo cuique munire?1

1. Alius: _aperire_.

FRIDERICUS: Christi mors potissimum necessaria fuit humano generi ad expurgandam1 teterrimam originis labem.

1. Alius: _depurgandam_.

TORALBA: Si peccatum nullum est nisi voluntarium, ut quidem omnes theologi1 confitentur, peccatum originis nullum esse potest, quia nulla est in nascente peccandi2 voluntas. Quod si ita est anxia de trinitate disputatio, ac multo difficilior de incarnatione divinitatis, item de ascensione Dei hominis in coelum ac de caeteris id genus divinis ac naturae legibus valde contraria diluuntur.

1. Augustinus, l. 1. de libero arbitrio. Lombardus l. III. 2. Alibi: _peccati_.

CURTIUS: Ut nullum sit originale peccatum, fieri nullo modo potest, quia nihil frequentius in Veteris et Novi Testamenti tabulis reperitur.

SALOMO: Non dubito, in eo Adamum peccavisse, non quod poma 297 vetita decerperet, ut vulgus puerili errore opinatur, sed quia mentem, ab intelligibilium rerum contemplatione abductam, cupiditatum ac sensuum illecebris inescari et obrui pateretur. Sic enim Ebraeorum theologi acutissimi1 mulieris appellatione sensus corporeos, mariti vero nomine intellectum significari ajunt, ut serpentis verbo voluptatem, quae quasi serpens corporis latebras subire ac meatus omnes sensuum et orificia tentare, vim tamen praecipuam dentibus exserere et in ventre reptare solet. Sed utcunque peccavit Adamus, cur peccatum illud ad posteros innocentes redundaret? aut si vitia transferantur ad posteros, virtutes quoque transferri necesse est, ac multo magis quam vitia, cum in universa natura bona malis semper fuerint potentiora, ut superius demonstratum est. At omnes philosophi aeque ac theologi2 diuturna experientia duce compertum habuerunt, nullas parentum virtutes ad posteros traduci. Non poterunt3 igitur transfundi peccata, cum sit eadem contraria disciplina, ex quo sequitur, nullum esse originale peccatum.

1. Philo legg. alleg. I. II. III. de Mos. II. de gigantibus. Rabbi Ruben in libro Aboth Nathan c. 16. [N.] 2. Aristotelis Ethic. Plato in Menon. Scotus sentent. l. II. 3. Alius: _possunt_.

CORONAEUS: Ista quidem fuit Pelagii haeresis,1 jam pridem theologorum summa consensione repudiata et conciliorum decretis explosa, nostraque aetate Tridentini concilii2 summa autoritate fracta ac rejecta. Sic enim decretum est: Eum qui peccatum Adami ad posteros propagatum negat, aut ei solum nocuisse aut corporeas tantum imbecillitates transfusas aut aliter quam Christi morte aboleri potuisse3 putat, anathema esto. Quae dicta Pauli verbis ac sententiis nituntur. Quemadmodum enim ait Paulus:4 _Mors imperium habuit ob unius peccatum, ita unius morte gratia latissime propagatur ad salutem._ Cur etiam quereretur David his verbis:5 _Ecce in sceleribus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea._

1. Augustinus l. XI. de nupt. et l. II. contra Pelag. 2. Sess. V. c. 2. 3. 5. 3. Deest in alio codice. 4. Rom. 5, 17 sq. 5. Psalm. 51, 7.

OCTAVIUS: Manichaeorum haeresis est, inquit Augustinus,1 peccatum originis defendere.

1. Augustinus l. II. de nupt. c. 19 ad Valerian.

FRIDERICUS: Hic innuit Augustinus haeresin Manichaeorum, qui ab aeternitate infinita duo bonorum et malorum principia posuerunt, Deum, inquam, bonorum et Deum malorum aequa potestate, in qua haeresi diutissime Augustinus haesit, illud enim1 est peccatum. Sed ne quis putet, Augustinum originis humanae labem negare, pleni sunt ejus libri, plenae epistolae originis peccato. Sic enim adversus Pelagium: Omnes homines, inquit, originis peccato tenentur.

1. Alius: _non_.

TORALBA: Si plus auctoritati conciliorum, quae tamen ab Helvetiis et Germanis rejiciuntur, quam rationi tribuamus, nullus disputationi, nullus 298 demonstrationi locus futurus est, sed omnia temere assentiri oportet, quia Augustinus, quia Hieronymus, quia Scotus, quia Galatinus1 dixit. Sed obsecro rationibus et argumentis perspicuius disseratur. Nam qui Pelagii2 sententiam omnium verissimam pejus3 tueretur, vidi neminem. Subtilius igitur omnia hujus quaestionis argumenta, si placet, discutiantur, cum ab ea innumerabilium quaestionum fructus explicentur. Quid enim est peccatum originis, nisi quia mater in conceptu paterve4 plus aliquando5 libidini ac voluptati, quam decuit, indulsit? Ut ita sit, cur filio fraudi futurunt sit?

1. Ep. ad P. Diaconum. 2. Alius: _Pelagio_. 3. Alius idem: _prius_. 4. Alius: _patri_. 5. Alius: _aliquanto_.

CURTIUS: Nonne rationi consentaneum est, quando ratione1 Toralba2 contendit, ut filius haeres parentum obligatione teneatur? Id enim3 Plutarchus, quantumvis paganus, naturali aequitati consentaneum esse scripsit.

1. Alibi: _Nonne ratio consentanea est, quando ratione etc._ 2. Deest in alio codice. 3. Alius: _etiam_.

OCTAVIUS: Debita quidem haereditaria lui1 oportere concedo, sed quis unquam audivit, scelerum ultionem aut exactionem poenarum ab haeredibus repeti?

1. Alius: _solvi_.

SALOMO: Legibus divinis disertissime cavetur, ne filius parentum ulla culpa teneatur, idque saepius repetitum videmus1.

1. Deuter XIV, 4. Reg. II, 2 et 4. Paralip. II, 25. Ezech. XVIII.

CORONAEUS: Non modo labem originis Christi cruore delebilem, sed etiam privati cujusque sceleris poenas a posteris repeti1 testatum habemus.

1. Alius: Deum _repetiisse_.

SALOMO: Sua quisque fraude plectitur, non aliena. Nam cum Israëlitae conquererentur, majores nostros uvas acerbas degustavisse1, Deus clara voce populum contestatur2, suam cuique integritatem profuturam, vitia cuique sua, non aliis, nocitura. Quod autem sui nominis hostes ulturum minatur tertia quartaque progenie, hanc recipit interpretationem theologorum consensu3, ut si scelestum parentem sequatur filius nequam, hunc nepos, ni sit patre et avo melior, tunc Deus, parentum, avorum et proavorum memor, ultionem ita persequetur4, ut nulla deinceps eorum posteritatis memoria sit futura et5 penitus a stirpe deleantur, sui vero cultorum et amantium etiam6 millesimam progeniem amplexaturum jurejurando spopondit, ut omnes intelligant, quanto Dei misericordia major sit acerbitate. Neque tamen posteros patitur parentum improbitatem luere, sed sua quemque, non aliena poena tueri.

1. Addit alius: _ac filiorum dentes obstupuisae_. 2. Ex. XX. Deuter. I, 4. 3. Rabbi Salomo, Rabbi Levi in Exod. 10. Abraham Aben Ksra in cap. 2. de cal. 4. Alii: _perseiquuntur_. 5. Alius; _sed_. 6. Alius: _in_.

FRIDERICUS: Cur igitur denunciatum est Heli pontifici maximo, de posteris suis neminem senem aut locupletem futurum, propterea quod filiorum impietatem inultam reliquisset?

299 SALOMO: Non est hoc, punire posteros, qui nondum nati erant, et qui, ne nascerentur, prohiberi potuissent1, sed minus beare. Consimile est illud Davidis propter caedem Abneris, quem Joabus nefarie trucidarat, gravi exsecratione imprecantis, ut esset in ejus posteris inopia, ulcus, lepra, hoc est Joabi posteros2 minus beari. Et quoniam nihil carius3 esse potest, quam sui cuique liberi, nihil quod ardentius amari possit, propterea Deus gravissimas minas addit, scilicet injurias sibi allatas in tertiam usque generationem ulturum. Summa tamen Dei beneficia4 recordari fas est, quia praestat ad breve tempus nasci, florere, vivere, quam nullo tempore nasci, et loripedem esse, quam nunquam exstitisse.

1. Alii: _prohibere potuissent_. 2. Alius: _Jacobi posteros_. 3. Alius sine dubio false: _clarius_. 4. Alibi: _summi ... beneficii_.

FRIDERICUS: Sed agitur de peccati labe originaria, ab Adamo1 ad posteros transfusa, quam pagani ipsi confitentur; quo pertinet illud lyrici:

Nam vitiis nemo sine nascitur, optimus ille est, Qui minimis1 urgetur2.

1. Alibi: _Abrahamo_. 2. Alius: _nimis_. 3. Horatius. Sat. I, 3, 69.

TORALBA: Ista liceant poëtis. Certe qui naturam ullius sceleris incusant, non in seipsos1, sed in naturae parentem2 scelus regerunt, quo nihil fieri capitalius potest. Quis enim peccat in eo ipso, quod declinare nequit? An vero peccatum ullum fingi potest, nisi summa peccantis voluntate susceptum?3 At utroque vacat infans, nec bona expetere, nec mala declinare potest, nec effugere, ac ne perspicere quidem, quae sibi natura insita essent. Nullum igitur infanti peccatum imputari potest. At ubi nulla est culpa, nulla debet irrogari poena. Quae cum ita sint, nihil est quam ob rem filius ab aeterno tempore genitus sit, aut cur incredibilis ac stupenda illa incarnatio Dei fingi debuerit, frustra denique Christus pro expurganda originis macula supplicium passus esse putatur4.

1. Alii: _seipsis_. 2. Alius idem: _natura parentum_. 3. Scotus l. II. dist. Sentent. dist. 30. Augustinus de lib. arbit. l. III. 4. Alius: _putetur_.

