# Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

## Part 35

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/colloquium-heptaplomeres-de-rerum-sublimium-arcanis-abditis-17859/index.md

OCTAVIUS: Principio nascentis ecclesiae christianae cum veteres Dii paganorum de antiqua possessione divinitatis deturbarentur, unus tantum Deus a Christianis colebatur. Sed cum imperator Constantinus Magnus templa Deorum concludi jussisset, Christo deitas tributa est in synodo Nicaena, non sine acerrima pontificum inter se dissidentium contentione. Nihil tamen adhuc de spiritus sancti deitate decretum erat, ac ne mentio quidem ulla in symbolo, nec Deus credebatur, ut Gregorius Nazianzenus scribit1. Quin etiam Arianorum sententia, quae Christum inter creaturas statuebat, tantum valuit, ut octo conciliis Tyri2, Sardis, Mediolani, Smyrnae, Seleuciae, Nicaeae, Tarsi, Arimini habitis, ac praecipue synodo Ariminensi, in qua sexcenti pontifices coaluerant, confirmata fuerit3. Ac tametsi vigesimo post anno deitas Christi restituta fuerit concilio Constantinopolitano, nihil tamen de tertia persona quisquam suspicatus4 erat, ut Deum novum fabricaret, nec de trinitate ullum verbum, sed tandem anno Christi 430 spiritus sanctus in numerum Deorum relatus est Ephesina synodo et sequentibus5, quibus subrogata sunt symbolo Nicaeno aliquot capita de spiritu sancto, scilicet: Credo in spiritum sanctum sine ulla Dei appellatione, quo minus recentis Dei novitas offensionem religiosis auribus praeberet. Ex quo intelligitur, Athanasium, qui sub Juliano Caesare florebat, symboli vulgaris auctorem esse non potuisse, nisi centum triginta annos aetatis explevisset. Omitto quod Graecus homo, solus omnibus dissentiens, spiritum ab utroque, scilicet patre et filio, procedere6 diceret, contra poenam anathematis, conciliis graecis subjectam, quod aliunde spiritum quam a patre derivari arbitraretur.

1. Ep. II. ad Chelidonium. 2. Desunt sequentia haec novem verba in aliis codicibus. 3. Sozomen. ad a. 363. l. III. cp. 19. 4. Alibi: _supplicatus_. 5. Niceph. libro XIV, 34. Tres autem sunt synodi Ephesi coactae. 6. Alius: _prodire_.

FRIDERICUS: Non tamen1 propter hominum coetus aut disputationes Christus coepit aut desiit Deus esse, nec item spiritus sanctus, sed quae ab haereticis in dubium revocabantur, altissimis sapientum decretis confirmata fuerunt. Et certe memorabile est, quod in ecclesiasticis historiis proditum legimus de duobus episcopis2, qui cum Nicaeni concilii decretis subscribere noluissent, a mortuis excitati, re planius comperta subscripserunt.

1. Deest in alio codice. 2. Niceph. Callist. l. 2. c. 13.

OCTAVIUS: Sacris litteris, inquit Chrysostomus, potius quam angelis de coelo vel resurgentibus hominibus credendum. Et quis tam stupidus aut demens reperiatur, qui daemonibus arte magica pellectis et Manibus necromantica impietate evocatis credendum putet, cum impietates illae magicae non solum divinis, sed etiam humanis legibus prohibeantur capitali poena. Et si ulla esset, quae esse nullo modo potest, in Christo deitas, 284 talium sacrilegorum ac daemonum assertione penitus everteretur. Illud autem1 pontificibus Romanis usitatum est, cum aliquem in divorum numerum inscribi volunt, Manes ope νεκρομαντείας evocare, unde mirabiles ἀποθεώσεις ac daemonum praestigia sequuntur, quibus imperitis conceptam πολυθεότητος opinionem confirmant.

1. Alii: _a_.

CORONAEUS: Quae a pontificibus Romanis religiose fiunt, bona fide interpretari debemus.

CURTIUS: Daemones etiam, si evocati adessent, non dubito quin Christi veri Dei nomen ac numen revereantur, cum in terris viventem ac spirantem metuerent ac timerent, quanquam quoque Sibyllarum antiquissima vaticinia Jesum Dei omnipotentis et Mariae virginis filium apertissime declaraverunt, multis ante saeculis, quam nasceretur, quae testimonia ab Eusebio et Lactantio Firmiano prodita videmus, ne1 sim infinitus in illis enumerandis.

1. Alibi: _nec_.

OCTAVIUS: Quid mirum, cum Proba Falconia Christi vitam ab ipso Marone conjunctis centonibus descriptam reliquerit posteritati? Sed iniquum est, bibliorum majestatem Sibyllarum et Orpheotelestarum versibus foedissime conspurcari, cum saepius demonstratum sit, Sibyllas daemonum contubernio infames esse ac semper fuisse.

CORONAEUS: Satis abundeque factum opinor, si cuique argumentis, demonstrationibus et auctoritate satisfieri potest, Jesum Dei filium ab aeterno tempore genitum Deum esse et una cum patre et spiritu sancto deitatem in unitate essentiae ac unitatem in personarum trinitate tueri.

SENAMUS: Mihi quidem, qui de rebus divinis omnia omnibus assentior, satis ac plus etiam quam satis est; sed adhuc restat quaestio multo difficilior, etiamsi demus ante quindecim saecula personam1 filii patri coaequalem fuisse et coaeternam, quanam ratione humanam carnem assumserit? Deinde si demus, divinam essentiam foeminae uterum et viscera subire voluisse, quid ad generis humani redemtionem necessarium esset? Nam si Deus humanum genus servare et omnibus sceleribus expiare potuit, sine hominum aut humanae carnis ope, caede ac sanguine cujusquam, nihil necesse fuit, filium a coelestibus illis sedibus in terras delapsum foeminae viscera subire, deinde utero clauso egredi et in ipsa aetatis flore acerbissimis cruciatibus ac suppliciis addici, cum solo nutu omnia omnium scelera diluere facile potuisset2. Id enim frustra pluribus tentatur, quod paucioribus confici possit3.

1. Alius ita: _personam divina ratione humanam carnem assumsisse_. 2. Alius: _posset_. 3. Alius: _queat_.

OCTAVIUS: Alius modus, inquit Augustinus1, Deo non defuit homines2 redimendi, ac tametsi quis putet Deum ita decrevisse, nulla tamen necessitas eum obligaret ad sua decreta exsequenda. Itaque nec antecedens nec consequens necessitas ulla fuit, quamobrem Deus vilissimam hominis carnem 285 indueret, ut turpi morte caderet, quoniam vel angelus vel alius homo satisfacere potuit oblata hostia, quam Deus gratam habuisset, quia non plus est oblatio, quam quanti Deo collibuit illum aestimare. Quodsi quis dicat, neminem ab originis labe purum fuisse, Deus id quoque praestare potuit, ut quisquam ab omni scelerum contagione purus nasceretur, quod de matre Christi praedicant recentiores3, qui in Synodo Tridentina4 contra veterum sententiam, scilicet Anselmi, Bernhardi, magistri sententiarum, Thomae Aquinatis, Augustini, Hieronymi, decreverant.

1. Lib. 3. de trin. 2. Alius: _hominis_. 3. Scotus, qui primus in ea sententia fuit, lib. 3, dist. 8. 4. Canon. 5. sess. 5.

TORALBA: Illud quidem valde mirum mihi videtur, tot ac talium virorum mentes beatissimas ab ecclesia Romana nunc impietatis ac haereseos damnari.

CORONAEUS: Ecclesia labi non potest, quia1 nondum haeresis erat saeculo Bernhardi et Lombardi.

1. Alius: _atque_.

TORALBA: Quod verum sit, nullis temporum conversionibus falsum esse potest.

OCTAVIUS: Ne in his haereamus! Poterat Adamus erga Deum amore singulari veniam mereri, quia multo praestabilior est amor erga Deum, quam omnes oblationes ac victimae, quas ex creaturis percipere potuisset1. Quid igitur tanta rerum conversione, tam crudeli supplicio innocentissimi hominis opus erat?

1. Scot. l. 3. dist. 19.

CURTIUS: Etiamsi nulla Deum necessitas ad agendum impellit, sic tamen ei placuit. Cur autem ei placuerit inquirere scelus, disputare nefas est.

CORONAEUS: Negat Ambrosius1, profundam immensitatem arcanorum Dei exquiri oportere; mihi tamen voluntas Dei semper exquirenda, non autem cur hoc vel illud voluerit? At si ullam2 de voluntate divina conjecturam capere fas est, quid illum impulerit, ut naturam humanam susciperet ac supplicio contumeliosissimo caderet, ea potissimum causa videtur, ut nos a vitiorum foeditate ad virtutes revocaret. Sic enim, quantum a sceleribus abhorreat, intelligimus. Deinde, ut homines ad ejus amorem ardentius inflammaret, quos majore quam angelos dignitate ac praestantia cumularet.

1. L. 1. c. 4. de vocat. gent. 2. Alibi: _nullam_.

TORALBA: Id quidem Christianis et imperitis facile, philosophorum certe nemini persuasum iri opinor, Deum aeternum infinitis saeculorum myriadibus immutabili natura semper exstitisse, eundem tamen non ita pridem de naturae sublimi excellentia deturbatum, humani sanguinis concretionem ac novam formam induisse, ut acerbissimos cruciatus ac mortem turpissimam ab iniquitatis carnificibus sustineret, resurgeret, ac corpoream molem, ossibus, carnibus, ligamentis, humoribus ac pulpa concretam, in coelum, ubi nunquam antea visa erat, subveheret.

FRIDERICUS: At Justinus Martyr, Athenagoras, Basilius, Origenes, 286 uterque Gregorius, Cyrillus, Augustinus philosophiae studiis ac disciplinis clarissimi exstitere, item Boëthius, latinorum philosophorum decus, qui etiam de trinitate libros scripserunt; et consequentibus saeculis innumerabiles, Albertus Magnus, Philoponus, uterque Picus Mirandulanus, Scotus, Thomas Aquinas, qui Peripateticos veteres disserendi subtilitate longe superarunt, trinitatis symbolum amplexantur. Quod etiam divina mens passa fuerit, nemo theologus unquam putavit, praeter Eutychem, haereseos damnatum.

OCTAVIUS: Si Deus passus et mortuus est, naturam divinam passam et mortuam confiteri necesse est. Et Tertullianus1 his utitur enunciatis: Nonne Deus vere mortuus est?

1. Contra Praxeam.

CURTIUS1: Non sequitur, divinitatem pati, quia divina mens abstractum quoddam est, Deus vero Christus concretum. Nam cum Sabellius praedicaret, Deum patrem induta specie humana filium dici coepisse, et cum in apostolorum2 coetum delaberetur, spiritum sanctum (ne si aliter sentiret, naturam divinam tripartito dividere putaretur), haereseos damnatus est, quod personarum nullum adhiberet distinctionem. Nestorius vero naturam divinam ab humana sejunxit omnino, cum ita conciones haberet: Noli gloriari Judaea, non enim Deum cruci affixisti, ac suam sententiam in Ephesina synodo acerrime defendit. Ejusque sectatores Flavianum Constantinopolitanum3 pontificem verberibus caesum ejecerunt. Tametsi loquendi ratio in Chalcedonensi concilio mutata est, ne deinceps diceretur: Natura divina passa est aut mortua, sed Deus natus, passus, mortuus est, ut in concreto diceretur, quod alteri4 tantum naturae conveniret in abstracto, quam loquendi figuram idiomatum communicationem appellarunt, ac vicissim Jesum immortalem, aeternum, omnipotentem propter deitatis cum humanitate conjugationem. Mediatoris vero nomen aut regis aut sacerdotis ita definierunt, ut nihil aliud quam officia significarent. Itaque de sententia utrique depulsi sunt, et qui5 naturam divinam ab humana penitus sejunxerunt et qui6 utramque confuderunt. Unionem tamen utriusque naturae in Christo fieri fatemur, sed incomprehensibili mentibus humanis ratione.

1. Alius: CORONAEUS: 2. Alibi: _angelorum_. 3. Alius: _Constantinopoleos_. 4. In alio: _alibi_. 5. Alii: _quod_. 6. Alii iidem: _quod_.

TORALBA: Nihil a natura divina, quae a mundi contagione libera est, alienius quam concretio. Quodsi ex duabus illis naturis tertiam fieri demus1, Deus sic2 concretus erit; sin utramque ab utraque penitus avulsam, i.e. si divina mens humanae menti non sit mista, Christus nihil aliud quam homo futurus est.3

1. Alibi: _facere debemus_. 2. Alibi: _tamen_. 3. Alius: _erat_.

FRIDERICUS: Ita quidem si Deus ab homine Christo plane disjunctus erit, nec ulla copula cohaerebit, sed aliud est unum uni misceri et confundi, aliud copulari et conjungi.

287 TORALBA: Concreta semper unum efficiunt, copulata vero non magis in unum coëunt, quam oleum et aqua eodem vasculo infusa. At mirari saepe subiit disputatio Lutheranorum, quos Ubiquitarios vocant, et Helvetiorum, qui Sacramentarii appellantur,1 et Catholicorum, quos Papistas appellant. Ubiquitarii proprietatem non egredi subjecto confitentur, verbi gratia omnipotentiam, ut pinguius loquamur, omniscientiam, omnipraesentiam congruere humanae naturae, non per se, non essentialiter, non formaliter, non subjective, (his enim verbis utuntur) i.e. non esse de carnis essentia aut accidentibus: easdem tamen proprietates divinas carni realiter convenire. Quaenam magis contraria, quam haec sibi fingi possunt? Nam quicquid de re aliqua dicitur, id ipsum est substantia aut accidens, tertium nihil est. Sacramentarii hominem Christum ubique esse per deitatem, carnem autem ipsius neque per se, neque per deitatem. Hoc libenter discam ab illis, quaenam carnis humanae deitas fingi possit? Ubiquitarii hominem Christum et humanitatem omnipotentem esse ajunt, hominem autem non etiam humanitatem esse aeternam. At rebus abstractis aeterna multo magis, quam concretis convenient. Hoc etiam absurdius: Christi corpus, inquit Brentius,2 quod Hierosolymae omnibus spectantibus de cruce dependebat, etiam Romae simul praesto erat cum deitate. Quid hoc? Nam si caro Christi reapse ubique est omnipotens ac omniscia, certe caro est Deus aeternus, nec tamen erit caro vera i.e. humana, quod utrique negant, praeter Eutychem et Schwenckfeldium. Aliter Catholici, qui corpus Christi ubique esse negant, fatentur tamen pluribus in locis simul et eodem momento esse posse. At non ubique et pluribus in locis eodem tempore et simul, sunt ἀντιστρέφοντα, nec Christus magis duobus quam omnibus locis simul esse potest. Quodsi Christus ascendit in coelum, non est ubique, ac ne multis quidem in locis, aut si erat ubique, non ascendit nec descendit unquam. Neque etiam naturam humanam ubique extensam esse volunt.3 Corpus enim illius ubique totum esse, non habens partes extra partes, sed partes omnes in omnibus, i.e. ut planius intelligatur, pedes in cerebro, manus in visceribus, nihilominus tamen humanitatem ubique esse negant; at humanitas abstractum quiddam est, homo vere concretum. Cur igitur ab his et illis concluduntur? Quia metuunt, ne duae illae naturae, divina et humana, a se invicem divellantur, nisi corpus Christi fuerit ubique. Oportuit igitur simul et semel in utero, in cruce, in coelo, in praesepio visibile, invisibile, verum et phantasticum corpus esse; quae quis aequo animo ferre aut patienter audire queat? Jam vero confitentur, divinitatem ab atheo in hostia consecrata non sumi, etiamsi corpus Christi ab eo devoretur et calore ventriculi conficiatur, igitur in eo ipso utramque naturam divelli confitentur. 288 Nam Ubiquitarii non solum animam Christi, sed etiam carnem deitati conjunctam esse affirmant, quod Sacramentarii negant. Ubiquitarii fingunt, proprietates deitatis humanitati reapse communicari, non autem proprietates humanitatis deitati; cur tam varie? cum unum et idem ὑποκείμενον esse fateantur, imo unam et eandem hypostasin, quae aut utrumque, aut neutrum admittat oportet.

1. Alius: _usurpantur_. 2. De personarum unione p. 12. 3. Gabr. Biel l. IV. c. 12. qu. 1.

CORONAEUS: Omnes illae ambiguitates tolluntur, si teneamus id, quod M. Tullius Cicero scripsit, nihil esse in animis concretum, nihil mistum. Quanto magis igitur concretio a natura divina rejicienda venit? Interdum tamen in Christo dicitur concretio πρὸς τί, propter naturae duplicis mirabilem et humanis mentibus incomprehensibilem unionem, in una et eadem hypostasi, quam Hilarius quodammodo similem esse scribit unioni mentis humanae cum corpore, a quo tamen Academici, Stoici, Peripatetici avulsam nec corpori concretam admittunt.

TORALBA: Si igitur mens humana simplex est ac penitus a corpore abstracta, nefas est, ullam in natura divina concretionem arbitrari, si utraque natura est ab utraque avulsa et divisa, i.e. copulata divina mens cum humana mente, ut nunquam in unum et idem coëant, Christus nihil aliud erit, quam homo, qui Deo adhaerebit, ut optimi cujusque mens integerrima ac Dei amantissima Deo adhaeret,1 quo pertinet illud: _Mihi adhaerere Deo bonum est._2

1. Alius: _adhaerebit_. 2. Ps. LXXII, 28.

FRIDERICUS: Toralba philosophorum1 ponderibus res divinas exigi putat oportere, nec arbitratur Christum Deum esse. Neque enim si sciret perspicuam rei veritatem, subtilitate argutiarum oppugnaret, ut Paulus Judaeos ac gentiles suos excusans: _Si Deum_, inquit,2 _cognovissent, nunquam dominum gloriae cruci affixissent._

1. Alibi: _ratiocinationum_. 2. 1 Corinth. 2, 8.

SALOMO: Videre mihi videor Caligulam Augustum legatos Judaeorum urbana quadam ratione excusantem, cum diceret, viros bonos ac valde simplices sibi videri, non enim reputare, Caligulam Deum esse.1 Itaque quoque Fridericus nostrorum simplicitatem2 excusat, quod fabri filium non arbitramur Deum esse.

1. Philo de legatione ad Caligulam. 2. Alibi: _felicitatem_.

OCTAVIUS: Non video, cur Ismaëlitis irasci debeamus, quod Christum mortuum esse inficiantur, quod manibus hostium ereptum putant, cum Christiani fateantur, deitatem pati nihil posse.

CURTIUS: Nullum fraudis arcanum majus a Muhammede excogitari potuit, ut Christo deitatis opinionem et humanae salutis curam eriperet, quam quod supplicio affectum esse negat, ne quis in ejus morte salutis spem ullam collocaret aut de humano genere quicquam meritus esse videatur.

289 TORALBA: Frustra mortis Christi meritum1 praedicatur, si nihil mereri potuit. At Christus mereri non potuit, cum semper fuerit in summo felicitatis culmine collocatus et optimo fini, hoc est aeternae deitati, convinctissimus, ut quidem illi jactant. At ne angelos quidem aut beatas mentes mereri dicimus, quia praemium illis datum minus esset merito, cum tamen praemia Deus semper tribuit meritis ipsis majora. Majus autem praemium adipisci nemo potest, quam coeleste regnum, quam Dei fruitionem, quae omnia illis obtigerunt. Ita Christus optimo fini conjunctus mereri nihil potuit; nam si mereri potuisset, etiam errare, peccare, labi potuisset, quia mereri nemo potest, qui semper in eo statu est, ut si velit peccare, non possit2; Christum autem, si maxime vellet, peccare tamen nullo modo potuisse ajunt. Postremo infinita praemia merito Christi finito darentur, quia meritum Christi, quantumcunque est, finitum sit oportet, cum ejus cadaver mortuum sit, non etiam mens humana Christi, natura vero divina nihil penitus passa fuerit. At peccata sunt infinita ut hominum infinitorum. Quod si hominis tantum supplicio peccata dilui potuerunt, nihil necessum fuit, Christum mori.

1. Alius: _merita_. 2. Scotus lib. III. dist. 18.

FRIDERICUS: Deum quidem nulla necessitate ad hominum scelera expianda naturam humanam induisse dictum est, sed quoniam ita decreverat, ita fieri necesse fuit, non Dei quidem intuitu, sed hominis ipsius, nam Christus ut homo mereri potuit. Atque eo pertinent ea, quae saepe in sacris litteris occurrunt: _Oportuit Christum pati_; item: _Oportebat haec fieri_; item: _Expedit unum hominem mori._1

1. Marc. 8, 31. Matth. 16, 21. Lucas 9, 22. 17, 25.

SALOMO: Si necessum fuit, Jesum supplicio affici, quid est, quam ob rem Christiani majorum nostrorum crudelitatem accusant, quae tamen1 humano generi peperit salutem?

1. Alii: _quod totam_ vel: _cum tamen_.

FRIDERICUS: Quaedam mala male dicuntur, quaedam bona bene, quaedam mala bene. Sed hoc bonum a Judaeis male dicitur, profuerunt enim inviti tum maxime, cum nocendi voluntatem impiam haberent.

TORALBA: Istud quidem est, opinor, τὸ ἐξ ἀρχῆς, quoniam illud ipsum assumitur pro argumento quod erat in quaestione; prius enim discutiendum fuit, an illud a Deo decretum esset?

CURTIUS: Si evangelicis et apostolorum scriptis ea, quae summa esse debet, fides tribuenda sit, nihil frequentius reperiatur1, quam illud statutum fuisse, Deum scilicet hominis amictu fragili indutum iri, ut genus humanum ab interitu sempiterno liberaret. Quae novarum tabularum ac evangelii auctoritas oraculis nititur certissimis ac divinissimis veterum tabularum ac prophetarum.

1. Matth. 8, 17. Lucas 2, 28. Joh. 2, 18 sqq. Marc. 6, 34. Ebr. 9, 15. 1. Cor. 15, 22 sqq.

SALOMO: Ubinam vero1 tam multa oracula tam diu delituerunt?

1. Alii: _verbi gratia_, vel: _igitur_.

290 CURTIUS: Permulta quidem huc atque illuc dispersa, nullum tamen aeque perspicuum est, ut Danielis1, qui non modo Messiam interficiendum divino afflatu praedixit, sed etiam annos, menses, dies, momenta sic notavit, ut non tam calamo tragoediam scripsisse, quam rem ipsam penicillo depinxisse, et quae Jesaias2 trecentis circiter annis ante adumbrarat, coloribus perspicuis illustrasse videatur. _Virum_, ait Jesaias, _aspectu contemptibilem, qui aegritudines ac imbecillitates nostras pertulit, quem nos arbitramur a Deo percussum et afflictum. Ipse graviter vulneratus est propter improbitates nostras, et attritus propter flagitia nostra, supplicia quae nos luere decuerat, imposita illi fuere, ac livoribus ejus curati sumus. Idem sicut ovis ad mactationem deducta non aperuit os suum, sed ad supplicium raptus est. Generationem ejus quis enarrabit? Cognitione sui multos justificabit, justus servus meus, quorum flagitia ipse sustinebit._ Et eadem Zachariae verbis confirmantur ac Hieremiae versibus3: _Spiritus_, inquit, _oris nostri Christus dominus captus est in peccatis nostris._

1. Danielis 8 seq. 2. Jesaias cap. 53. 3. Zach. 12, 10. Jerem. 23, 5 sq. 32, 15 sq.

SALOMO: Hic certe locus, quem potissimum ex omnibus urgent Christiani et in quo plerique1 haeserunt, nihil ad Messiam, nihil ad filium Dei, multo minus ad Jesum pertinet, neque idem filius Dei, sed servus ab Esaia vocatur. Et quidem falsum et absurdum esset, quod pontifices Romani solenni carmine pridie paschatis2 usurpant: O rem mirabilem! ut servum redimeres, filium tradidisti. At Jesaias appellat servum, non filium. Quomodo agitur ista cohaerebunt? Videmus autem in sacra scriptura complures Messias, scilicet Mosen, Josuam, Jephtem, Gedeonem, Samuelem, Davidem, Saulum, qui omnes Messiae vocantur, nullum tamen ex his pro expiatione populi supplicio affectum. Nec tamen dubito, quin Deus ob unius integerrimi et innocentissimi civis virtutem interdum totam civitatem ac regionem absolvere velit, eoque forsitan pertinet Jesaiae dictum, cui consimile est illud Salomonis3: _Oppidum_, inquit, _angustum et in eo pauci cives, quod a rege potentissimo cinctum est obsidione, aggestis undequaque substructionibus ac turribus maximis ad ejus expugnationem. In qua tamen civitate egentissimus quis ac sapientissimus exstitit, qui oppidum ab excidio servavit, nec civium quisquam suspicatus est, i.e. unius interdum civis integritas et eximia virtus ac probitas quanquam ignoti ac ignobilis, totam civitatem ab ultione4 et ira Dei potentissimi regis, a bello, a fame, a popularibus morbis servavit._ Quod autem attinet ad Hieremiae 291 versum, vulgaris interpretatio ab ebraica locutione plurimum differt. Sic enim ad verbum: _Spiritus narium nostrorum unctus dominus captus est in retibus eorum, quae nihil ad Jesum._

1. Alibi: _plurimum_. 2. Alii: _Pascha_. 3. Eccles. 9, 14 sqq. 4. Alibi: _ustione_.

FRIDERICUS: Quam belle detorta haec oracula videmus, quanquam Salomonis haec interpretatio tota ratione differt ab interpretatione Rabbi Davidis Kimchi, qui hunc locum non quidem ad Messiam, sed ad populum Israëlem referendum putat, quasi populus Israel pro flagitiis aliorum populorum expiaret; sed huic interpretationi repugnant haec verba: _Vulneratus est pro peccatis populi Dei_;1 quomodo enim populus Dei pro populo Dei trucidatus esset?

1. Jesaias 53, 5.

SENAMUS: Julianus Augustus ut Christi supplicium expiatorium extenuaret,1 Aesculapium Jovis filium humanam naturam induisse scribit, ut corporeis morbis perinde mederetur atque Plato aegritudini animorum, non tamen ut pro generis humani incolumitate caederetur. Et certe bonorum caedem Deus ingenti calamitate ulcisci, sceleratorum vero suppliciis totam regionem ab exitio servare consuevit. Itaque Athenienses2 die Aprilis septima duos homines totius regionis sceleratissimos per omnia civitatis loca circumducebant, ac septies arborum infelicium ramis ac fustibus caesos, iisdem lignis exurebant, cineribus etiam in mare disjectis. Et quoniam id singulis annis pro solenni voto fiebat, ad scelera civium expianda, diem illum κάθαρμα vocabant. Nec aliter Galli veteres ad Tiberium usque flagitiosos ac perditos homines ad Aras Laetas3 provinciae (quod oppidum ejus nominis ad haec usque tempora floret) lignis, statuis et colossis ingenti magnitudine fictis4 inclusos exurebant, ut aliorum scelera expiarentur.

1. Alibi: _existimaret_. 2. Pausanias in Atticis. 3. Alii: _Araselatas_. 4. Alibi: _pictis_.

