# Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

## Part 31

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/colloquium-heptaplomeres-de-rerum-sublimium-arcanis-abditis-17859/index.md

249 SALOMO: Qui Jova aut Jehova pro sacro nomine יהוה pronunciant, hujus linguae vim non tenent. Neque enim ratio Ebraeae linguae patitur nomen illud ita pronunciari. Ac tametsi vocabulis subscriptis saepius יְהוָֹה legamus, fallunt tamen qui sic legi putant oportere, nec intelligunt, majores nostros, qui primi vocales litteris affixerunt1, arcanum illud reddidisse varietate scribendi, mox יְהוָֹה, mox יְהֶוה. Cur autem abdiderint arcanum illud, causa est in promtu, quod lege divina capitali supplicio plectendus est2, qui diserte nomen illud denuntiarit3. Itaque nunquam nomen illud in ore habemus, sed nomine Elohim vel Adonai uti solemus, quoties in sacra scriptura legentibus occurrit.

1. Alibi: _affinxerunt_. 2. Levit. 24, 6. 3. Alii: _denuntiavit_.

CURTIUS: Mei sensus, Salomo, cum tuis sensibus congruunt, nec alia mihi mens est, nisi quod Deum illum opificem ac moderatorem rerum omnium humanam naturam induisse persuasum habeo, ut hominum scelera morte sua expiaret. Caetera Deorum inania1 ac divorum numina nihil moror, ac2 ne angelos quidem, qui proxime ad immortalis Dei numen accedunt, ullis precibus aut3 veneratione coli volo.

1. Alibi: _Caeteros Deorum inanium_. 2. Alius: _at_. 3. Alibi: _ac_.

CORONAEUS: Ego vero duodecim fidei Christianae capita cum Curtio amplector, ac praeterea1 corporis ac sanguinis Christi sacrificium expiatorium, tum etiam angelorum ac divorum mentes sacris rogationibus eliciendas censeo, ut Deum propitium habeamus, item purgatorios ignes, quibus animorum labes ex animis eluantur.

1. Alibi: _propterea_.

OCTAVIUS: At1 ista ratione populus Deorum innumerabilium cum immortali Deo admittatur necesse est.

1. Alibi: _Ac_.

CORONAEUS: Caetera quidem suis quaeque locis. Sed illud prius Salomoni persuaderi oportet de Christi deitate, quo si persuasus erit, facile Octavium et Toralbam in suam sententiam adducet.

SALOMO: Istud quidem Toralbae difficilius quam meis popularibus persuaderi posse video, quoniam multa constanter credimus, quae philosophi omnino repudiant, ut Lyricus ille de nostris1 loquitur: _Credat Judaeus Apella, non ego2._

1. Alibi: _nobis_. 2. Horatius.

TORALBA: Ut pervicacis animi est, perspicuis argumentis acquiescere nolle, ita summae levitatis, temere omnibus omnia assentiri. Non desunt etiam, qui minutorum theologorum multitudine nos obruere conantur, sed non ego credulus illis1, vel ut Siculi pastoris2 oratione utar: ἐγὼ δέ τις οὐ ταχυπειθής. Ecquis enim est tam angusti animi et ingenii, cui probari possit, Deum aeternum post sexcenta millia saeculorum, imo post infinitum tempus incorporeum fuisse, eundem tamen non ita pridem coelo delapsum in mulierculae intimis visceribus novem menses delituisse, tum carne, ossibus 250 ac sanguine concretis indutum ac natum utero clauso, paulo post etiam turpissimo supplicio affectum ac terra conditum revixisse et3 corpoream illam molem, antea coelo invisam, illuc vexisse? Quod haec tam nova tamque insignis mutatio in Deum cadat, omnes Ebraeorum et Ismaëlitarum populi, omnes4 philosophorum familiae constanter negant. Imo gravis illa et coelestis vox obstat: _Ego Deus aeternus et non mutor._5 Quae verba non modo ad essentiam pertinent, verum etiam ad ea, quae illi accidere putantur.

1. Alibi: _ullis_. 2. Theocriti. 3. Omittuntur haec novem sequentia verba in alio codice. 4. Alius: _omnis ... familia_. 5. Jes. XLIV, 6.

SENAMUS: Salomoni caetera quidem assentior, sed illud1 non capio, si Deus etiam2 mentis habitu immutabilis est, cur toties irasci et placari, toties poenitere facti dicatur?

1. Alius: _illum_. 2. Alius: _ratione_.

SALOMO: Ista quidem oratio est quasi parentis optimi cum infantibus balbutientis, ut cum Deus Samueli dixisset1, se pigere Saulis, quod regem eum2 renunciari jussisset, eodem tamen capite haec verba subjicit3: _Deum facti nunquam poenitebit, quia non est homo, ut ulla4 facti poenitudine ducatur5._ Aut enim illa tanta Dei mutatio in hominem, sive assumtio hominis Deum facit meliorem aut deteriorem, alterum dicere scelus, alterum cogitare nefas est. Nam cum ab infinita temporis aeternitate optimus maximus fuerit6, melior aut beatior scipso fieri non potuit, alioquin optimus et beatissimus antea non fuisset. Deteriorem factum esse, tanta sui status ac conditionis conversione fateri oportet7, quo nihil capitalius cogitari potest.

1. 1 Sam. XV, 11. 2. Alius: _illum_. 3. 1 Sam. 15, 29. 4. Alibi: _nulli_. 5. Alius: _poeniturum dicatur_. 6. Alibi: _fuit_. 7. Alibi: _cogeretur_.

CORONAEUS: Nec melior nec deterior factus est, ac ne mutatus quidem ab illo, qui semper antea exstiterat, qualis semper futurus est. Consimili fere argumento Proclus1 mundum aeternum statuebat, ne si principium ortus haberet, Deus ab alta quiete ad motum, ab otio ad negotium excitatus videretur.

1. Philoponus in libris, quos adversus Proclum scripsit.

SALOMO1: Illud quidem constat ex abditis legum divinarum arcanis, Deum perpetua mundorum creatione ac recreatione gaudere nec quicquam sub sole novum esse2, quod antea non fuerit, nec fuisse, quod non sit futurum, nec propterea Deum sui status ullam pati conversionem aut mutationem, sed eundem humanae naturae copulatum et carneam massam induisse, non ita pridem, i.e. paulo ante saecula quindecim3, non modo contra Dei naturam et essentiam est, verum etiam contra suae majestatis decus.

1. Omittitur in aliis. 2. Eccles. 1, 9. 3. Deest in alio codice.

FRIDERICUS: Incredibile quidem est incredulis, sed iis quos divinus intellectus afflaverit1, facillime2 persuaderi potest.

1. Alibi: _afflavit_. 2. Alius: _facile_.

251 OCTAVIUS: Certe graecae et latinae initio nascentis ecclesiae christianae non ita difficile fuit persuadere, ex homine Deum fieri, quippe qui Deorum et hominum amplexus et puerperia ita crediderunt, ut non modo agrestibus et imperitis hominibus, sed etiam Graecorum et Romanorum1 disciplinarum omnium laude florentibus quasi certissimum quiddam et exploratissimum haberetur. Argumento sit nobilis historia2 de Mundo, cive Romano, qui summa pietatis specie sacerdotum detestabili lenocinio matronae pudicissimae stuprum intulit, cui persuasum erat aeque ac marito, Herculem ipsum in templo, ad stirpis divinae propagationem, cum ea concubuisse. Comperta fraude, quam Mundus celare non potuit, Tiberius Augustus templum solo aequari et sacerdotes ultricibus flammis exuri jussit. Itaque nihil mirum, si Christum, qui vitae integritate ac miraculorum multitudine clarus exstiterat, de Deo ac virgine natum paganis, consimili3 Deorum generatione jam imbutis, persuaserunt.

1. Alius: _Graecis et Romanis_. 2. Josephus in Antiq. jud. lib. 18 et 4. 3. Alibi: _consimilium_.

SENAMUS: Certe puerperia Deorum ac Dearum non modo θεογονίαν, verum etiam imperatoribus et pontificibus Romanis mirabiles ἀποθεώσεις invexerunt: quas Bessario Cardinalis cum Romae fieri vidisset1, veterum divorum historias valde sibi suspectas esse praedicabat.

1. Alibi: _vidissent_.

TORALBA: Imperitis illa non persuaderi, eruditis potuisse miror. Nam si cognitis extremis media non propterea cognoscuntur, etiamsi fuerint essentiali causarum ordine cohaerentia, quis Christum, quem ex humana divinaque natura constare dicunt, animo percipere queat, cum Deus homini nullo naturae ordine cohaerere ac multo minus quam coelum terrae uniri possit?1

1. Alibi: _potuerit_.

CORONAEUS: Veteres Academici hominem coelestis et elementaris mundi vinculum esse tradunt ac propterea solum ex omnium animantium genere ad Dei similitudinem et imaginem conformatum. Quae cum ita sint, quis naturae ordinem turbari putet, si Deus homini uniatur in Christo?

TORALBA: Comprehensio infinitae rei est infinitum quoddam1, quod naturae finitae congruere nequit. Neque enim verum est, quod theologis quibusdam video placuisse, scilicet mentem humanam infinitorum intelligibilium successionum capacem esse, oportet enim mentem hominibus aeternam aut certe sempiternam esse suapte natura, contra quam superius demonstratum est. Quodsi mens humana ne cogitatione quidem Deum infinitum assequi possit, qui fieri possit2 ut infinitam Dei essentiam capere eique actu et re ipsa uniri queat?

1. Alius: _quiddam_. 2. Alius: _potest_.

FRIDERICUS: Quod humanae mentis imbecillitas assequi non possit, Christi mirabiles actiones et stupenda facta praestant.

252 OCTAVIUS: Si miracula Deos faciunt, quid obstat, quin maximus quisque magus Deum se ferat? Quid enim sortilegi non moliuntur? Quid sagarum turba non1 facit? Cujus tam2 perspicacis oculos non perstringit? Testes svmt magi Pharaonis, Orpheotelestae, Medea, Circe, Cleomedes Astypalaeus, Apollonius Thyanaeus. Atque hic tanta prodigiorum varietate mirabilis exstitit, ut veteres illum non modo ipsi Christo, verum etiam omnibus Christianorum Diis longe anteferrent. Is enim dicitur a mortuis complures excitavisse, morbos populares sedavisse, saepe moribundos curavisse, saepius futura praedixisse, saepe daemones sua praesentia fugavisse, semper ab esu animantium, quamdiu vixit, abstinuisse, eruditione ac sapientia3 clarissimus exstitisse4, sapientiae praeceptis divinissimus fuisse, verbo lamias frequentes abegisse, Ephesum exitiali peste liberavisse, paenulatum5 senem lapidibus obrui jussisse, obrutum detegi, detectum leonem mortuum demonstravisse, annos 140 in terris vixisse, et ex ipso Dianae templo in coelum abreptum ascendisse, ab ipsis arboribus curvato cacumine ac voce diserta loquentibus salutatus esse, denique ab universa Graecia et Asia pro Deo habitus fuisse memoratur. Profecto tanta laudum contentione6 acceptus est ab antiquis, ut ex ejus7 statuis oracula quasi ab ipso Apolline peterentur. Nec tantum paganis, sed etiam Christianis clarus et admirabilis exstitit, atque inprimis Hieronymo et Justino Martyri8, quod maris tempestates, ventorum impetus, murium populationes, incursiones ferarum istius Apollonii dictatis prohiberi tradit9.

1. Deest alibi: _non_. 2. Alibi: _etiam_. 3. Alius: _doctrina_. 4. Desunt alibi haec quinque antecedentia verba. 5. Deest in aliis codicibus. 6. Alibi: _consensione_. 7. Alii: _ipsius_. 8. Philostratus Lemnius. Justinus Martyr qu. 245 ad orthodox. Hieron. ad Rufinum. 9. Alibi: _tradunt_.

FRIDERICUS: Multa quidem Philostratus de Apollonio, sed ea tantum quae a Damide audierat, Damis item ab Apollonio ἀκροάσει1 ἐκ τῶν ἄλλων ἀκροαμάτων. Ea tamen octo libris ab Eusebio Caesariensi ut fabulosa refelluntur2. Hic autem magia quam doctrina fuit clarior, cum velare sagarum in modum et vincula ferrea daemonum ope perrumpere consuesset, ac propterea Domitiani Augusti jussu depilatus ac nudus causam dicere coactus est, cum reus magicae impietatis argueretur3.

1. Alii: ἀκροάματα. 2. Alibi: _referuntur_. 3. Alibi: _teneretur_, vel: _haberetur_.

OCTAVIUS: Videtis tamen istius magi tantum valuisse miracula, ut aliquot saeculis pro Deo coleretur et Christianis objiceretur, Apollonium rerum gestarum miraculis longe superiorem Christo fuisse; fuit enim Christo1 fere aequalis aut non multo junior2.

1. Alius: _Christi_. 2. Alius idem: _minor_.

SALOMO: Foecundissima profecto fuit aetas illa magorum ubertate et copia; nam praeter Apollonium peperit etiam Dositheum, Theudam, Judam Galilaeum, Simonem Magum, qui divinitatis nomina et opinionem sibi asseruerunt1. 253 Quin etiam in Arabia quidam magus2 cum se pro Messia ferens quam plurimos stupendis prodigiis ad se pellexisset, rex Arabum rogavit, quo miraculo se probare Messiam vellet: Caput meum, inquit, truncari jube, tum ni reviviscam, ne Messiam me arbitrere. Rex accepta conditione caput hominis spectante populo amputari jussit, nec3 revixit tamen.

1. Alibi: _asseverarunt_. 2. Moses Rambam in epistola ad astrologos. 3. Alibi: _non_.

CURTIUS: Tanta fuit amentia dicam an impietas multorum, ut non modo deitatis famam sibi vindicarent, verum etiam Deum ipsum de coelo praecipitem deturbare conarentur, ut olim conjurati coelum conscendere fratres. Quin etiam Heraclides Ponticus1 Pythiacos sacerdotes pecunia corrumpere non dubitavit, ut se Deum esse praedicarent, ac serpentem in feretrum, quo elatus est, imponi jussit. Sed fraude comperta, non qualem se vellet, sed qualis erat, judicatus est. Talem quoque fuisse tradunt Psaphonem Africanum2, qui aviculas haec verba proloqui docuerat: _Psapho Deus est_; deinde volare patiebatur. Sed omnes omnium fraudes Simon Magus superare videtur, quia portentis ac prodigiis famosissimus non modo a mortuis plures excitavit, sed etiam se ipsum in frusta concisum tertio die erexit, atque ita sublimis in aëra sublatus est, populo Romanorum ac principum spectante corona, eoque prorupit hominis istius impudentia, ut se Deum appellaret, ac in hunc mundum3 venisse jactabat, ut qui ab angelis corrupti4 fuerant, emendaret et eos, qui in se crederent, ab interitu sempiterno, non meritis cujusquam, sed sua gratia servaret.

1. Laërtius in Heraclidis vita. 2. Clemens Alexandrinus, Irenaeus, Justinus Martyr. [Philosophumena Origenis. N.] 3. Alius: _modum_. 4. Alii: _quae ... corrupta_.

FRIDERICUS: Qualem igitur exitum habuit, nisi quod ex aëre sublimi dejectus praecipiti casu crepuit!

SENAMUS: Si casu crepuisset, cur senatus populusque Romanus, cur collegium pontificum annuente imperatore statuas ei cum inscriptionibus divinis erexisset? Nam ejus statua inter utrumque Tiberis pontem, imperante Claudio Augusto, collocata hunc titulum prae se ferebat: Simoni Mago Deo, quam Justinus Martyr1 se vidisse confitetur. At in Deorum numerum nemo referri poterat sine senatusconsulto, ut Tertullianus de Christo scribit, scilicet Tiberium imperatorem ad senatum scripsisse, cum suffragio sui praerogativa, de Christo, ut inter Deos censeretur. Noluit Senatus vel quia non probabat2, vel quia pigebat, hominem Judaeum supplicio affectum in albo Deorum inscribi. Tiberius tamen, ut est apud Tertullianum, in sententia mansit. Ex quo intelligitur, Simonem Magum rerum gestarum et miraculorum stupendorum magnitudine Christo videri clariorem.

1. In apolog. I. 2. Alibi: _nihil probaverat_.

OCTAVIUS: Nemini dubium est, quin magus ille caeteros praestigiorum vanitate1 superarit, haec tamen omnia daemonum ope facta esse, quis 254 non videt? Nihil autem mirabilius videtur, quam a mortuis excitari2 et in sublime ferri, utrumque tamen necromanticis usitatissimum est. Nam Apollonius3 ab extrema4 Aethiopia et5 Nili fontibus Romam brevi delatus est, quo se imperatoris Domitiani jussu acciri sciebat, inde momento Corinthum et ex Smyrna6 Ephesum. Item Pythagoras7 a Thuriis Metapontum advolavit, nec aliam ob causam Romulus in Deorum numerum relatus est, quam quod in coelum, exercitu et senatu spectante, sublatus ab hominum conspectu disparuisset. Idem Aristaeo8 Proconnesio, idem Cleomedi Astypalaeo contigisse, veteres historici scripto prodiderunt9. Hos omnes sortilegorum impietate ac scelere obligatos fuisse constat.

1. Alibi: _varietate_. 2. Alius: _mortuos excitare_. 3. Philostratus l. VI. 4. Pro his duobus verbis legitur alibi: _ex_. 5. Addit alius: _a_. 6. Alibi: _exinde_. 7. Dionysius Halicarnass., Livius, Plinius l. VII, Plutarchus in Romulo. 8. Alibi: _Anithaeo_. 9. Plinius, Hugo Floriacenus de comit. Martyr.

CURTIUS: Ita quidem si daemonibus seipsos sponte1 mancipaverint, sed interdum divino concessu viri pietate atque integritate clarissimi exercentur et cruciantur, ut de Jobo dictum est, item de Christo, qui tametsi totius pietatis ac divinitatis exemplar esset, a daemone tamen in templi pinnaculum, inde in montem transvectus est, ut de illius virtute ac praestantia periculum proderetur; sed explorata Christi constantia, pietate, divinitate cacodaemon fractus discessit. Itaque Christus jam inquit2: _Princeps mundi hujus ejicietur foras, nullum triumphum de me laturus._

1. Alibi: _sponte se_. 2. Joh. 12, 31.

CORONAEUS: Ut simia purpura induta, sic magus, qualemcunque se ferat, sibi semper similis futurus est. Nam Vespasianus imperator etiam arti magicae deditissimus fuisse dicitur et Christum imitari voluisse, in prodigio coeci a nativitate, cui visum dedit, oculis sputo ac luto leviter oblitis, spectante populi Alexandrini corona; sic enim Tranquillus et Tacitus historicorum probatissimi scripserunt1. His etiam artibus addictissimum fuisse Neronem Plinius scribit. Sed ad veram religionem dijudicandam argumentum certius nullum est, quam quod Gamaliel praescripsit2. Cum enim Christiani apostoli a magistratibus et pontificibus impietatis postularentur, quod Christo divinitatis aliquid tribuerent, Gamaliel ad populi concionem: _Attendite_, inquit, _ad ea quae decreturi estis; antea exstitit quidam Theudas, qui cum multa de se jactaret ipso, 400 circiter discipulos ad se pellexit, non multo post tamen cum toto comitatu caesus est. Alius item impostor Judas Galilaeus, qui plebem aliquamdiu seduxerat, tandem cum suis omnibus prostratus est. Nolite igitur in homines istos saevire. Nam si est ab hominibus haec disciplina, brevi dissolvetur, si a Deo, frustra illius voluntati obsisteremus!_ Hac oratione persuasi pontifices 255 apostolos periculorum metu liberarunt. Quid enim profuit Apollonio, quid Simoni Mago, quid Cleomedi Astypalaeo, quod a mortuis se ipsos excitavissent? Quid3 Empedocli, quid Romulo, quod in coelum abrepti fuisse feruntur? Sed cum Christi doctrina toto terrarum orbe divulgata sit, ac jam saeculis amplius quindecim, renitentibus populis ac principibus, altissime radices egerit nec ullis suppliciis aut tormentorum crudelitate aboleri potuerit, nullis haereticorum innumerabilium flatibus everti, quis dubitet, quin omnium religionum optima sit ac divinissima?

1. Tranquillus in Vespasiano. Tacitus histor. IV, 83. 2. Act. V, 34 sqq. 3. Omittuntur haec cetera interlocutoris verba in alio codice.

SALOMO: Nihil renitente Deo fieri posse confido, nec dubito, quin omnes religiones, quae Deum auctorem non habent, tandem aliquando sint interiturae; sic enim majores nostri quasi communi consensu testatum reliquerunt.

SENAMUS: Adversus Deum immortalem nulla temporis diuturnitate praescribi potest, ut olim Themistocles Athenis1 ac M. Cato Censorinus pro concione populi Romani dixisse feruntur2. Nam qui sola vetustate ac diuturnitate religionis praestantiam metiuntur, paganorum religionem optimam esse declarant, cum jam inde usque a Belo et Nimrodo annorum fere quatuor millibus toto terrarum orbe claruerit3 atque his etiamnum temporibus apud Indiae populos orientales floreat. Illis enim sol, luna, sidera, ignes, boves, elephantes, statuae mortuorum hominum pro Diis coluntur. Nec ita pridem apud Americanos4 occidentalis Indiae populos altaribus daemonum homines mactabantur. Et quidem avorum memoria in Brasilia5 regione viginti amplius hominum millia eodem anno sacrificari visa sunt. Quo nihil usitatius Amorrhaeis et Ammonitis fuisse legimus, neque his tantum, sed etiam Latinis, Graecis, Germanis, Gallis, Afris. Ac tametsi Darius Persarum rex vetuisset edicto, Carthaginienses humana carne vesci et humanas hostias immolare; atque item eo foedere, quod Gelo percussit cum Carthaginiensibus ad Himeram6, uno capite cautum sit, ne Poeni deinceps humanas hostias sacrificarent, nihilominus cum ab Agathocle jussi7 essent, ut Deos sibi propitios redderent, ducentos nobilium liberos Diis mactarunt8. Ac ne Romani quidem ipsi ab humanis sacrificiis abstinuerunt, ante Cornelii Lentuli et P. Crassi consulatum. His enim consulibus cautum est, ne amplius humano sanguine litaretur. Galli vero non ante desierunt, quam dominatu Tiberii9, qui primus hoc vetuit. Si tanta impietas toto terrarum orbe, tot saeculis, religiosissima visa est, quis temporum diuturnitate religionis veritatem probari posse putet?

1. Alibi: _Atheniensis_. 2. Plutarchus in Themistocle et Catone Censorino. 3. Alibi: _claruit_. 4. Alius: _Americos_. 5. Alius: _Messina_, id quod forte emendandum esset: _Mexicana_. [N.] 6. Alius false: _Smyrnam_. 7. Alii: _victi_. 8. Justinus in historiis. Plinius h. nat. l. 7. Cicero pro Fontejo. 9. Addit alius: _Augusti_.

CORONAEUS: Paulatim haec impietas omnis sublata est et christiana 256 religio in utramque Indiam longe lateque dissipata, ut nunc iisdem finibus quibus solis cursus contineatur, quod verae religionis maximum est argumentum, i.e. catholicae Romanae ecclesiae, quam utraque India sponte suscepit.

CURTIUS: Optimae religionis argumenta posuimus in ecclesia vera, veris tabulis, veris oraculis, veris rationibus, vera pietate; non in temporis diuturnitate, aut immensitate regionum, aut ceremoniarum multitudine, aut numero Deorum. Ac forsitan cum utraque India commodius ageretur, si christianarum sectarum, quae plurimae sunt, simplicissimam ac purissimam, i.e. Helveticam, Hispani eo detulissent1. Praeclari quidem illi, quod deterrimas hominum mactationes sustulerunt, quod ἀνθρωποφαγίαν crudelissimam vetuerunt, quod execrandas inferias daemonibus fieri prohibuerunt, quod statuas daemonum dejecerunt, sed probare non possum, quod idola idolis commutarunt.

1. Alibi: _deduxissent_.

OCTAVIUS: Cum Franciscus Pizarrus intimos Indiae Peruvianae recessus nostra aetate penetrasset, incolae Deum praeter solem nullum fere adorabant1. Et cum Franciscanus quidam ad Christum oratione sua pertrahere Athabalibam2 regem et a cultu solis revocare conaretur, illudque saepius ingereret3, Christum pro generis humani salute mortuum esse, hic Athabaliba: Itane vos, inquit, Deum mortalem et supplicio crucis affectum colitis? At ego Deum illum immortalem ac sempiternum (solem indigitans) non suspensum adoro. Et quemadmodum post aeterni Dei majestatem nihil sole admirabilius in hac rerum omnium universitate, nihil praestantius, nihil divinius, non mirum est, si omnes ubique terrarum populi solem adorare necdum plane destiterunt4. Ac siquidem ulla idolatriae excusatio est, minus certe peccant, qui pulcherrimum illud divinae majestatis simulacrum, quam qui hominem mortuum adorant, ut Christiani; sed ab hac superstitione jam pridem Asia et Africa pene tota, magna pars Europae recessit, Muhammedis saniorem ac meliorem amplexata disciplinam, quae jam mille circiter annos floret et florebit aeternum. Quantum vero antiquitati religionum tribuere debeant Christiani, docuit religio antiquissima paganorum. Quis enim hoc tempore non admiretur, Jovem nescio quem Cretensium tyrannorum parricidiis5, incestibus, ac stupris delibatum hominem, toto6 terrarum orbe pro Deo, tot annorum millibus creditum atque adoratum fuisse?

1. Alius: _nullum coluerunt_. 2. Alius: _Atabalippam_. 3. Alius: _urserit_. 4. Alibi: _desierunt_. 5. Desunt sex haec sequentia verba in alio codice. 6. Idem alius: _isto_.

SALOMO: Semper excipiendi sunt Israëlitae1, qui non solum monstrum illud scelerum, Jovem inquam, exsecrati, sed etiam eorum, qui in tanta superstitione acquieverant, miserti pro iis in templo sacratissimo quantum licuit expiaverunt apud Deum immortalem, quem unicum ab orbe condito ad haec usque tempora colendum nobis majores nostri proposuerunt. Ex 257 quo intelligitur, Israëlitarum2 religionem antiquitate, veritate, constantia, caeteris3 omnibus longe superiorem esse, quae nec Jovem nec Christum nec Muhammedem, sed Deum aeternum sui auctorem habet. Quam quidem religionem olim amplexaturi sunt omnes terrarum populi, ut Deus ipse apud Jesaiam contestatur, gentes omnes tandem aliquando sacra facturas Deo Israëlis4.

1. Alius: _excusandi ... Ismaëlitae_. 2. Alius idem: _Ismaëlitarum_. 3. Alius; _veteribus_. 4. Jesaiae 60, 1 sqq. 66, 23.

FRIDERICUS: Putasne, Salomo, Deum immortalem tot annorum millibus passurum fuisse, ut Christus ab omnibus pro Deo coleretur, nisi Deus esset?

SALOMO: Eadem ratione atque iisdem argumentis daemonum atque demortuorum hominum cultus in Deum regeri oportebat, si temporum diuturnitate ac decursu1 annorum veritatem religionis metiri fas esset. At istam impietatem Deus clara voce exsecratur: _Perditio_, inquit2, _tua ex te, salus autem ex me est, Israel!_3

1. Alibi: _discursu_. 2. Hos. XIII. 3. Deest hoc verbum in aliis.

