# Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

## Part 27

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/colloquium-heptaplomeres-de-rerum-sublimium-arcanis-abditis-17859/index.md

SALOMO: Demus illud de testamentis ac foederibus, modo sit idem posterioris, qui prioris autor Testamenti, nec falsae sint aut suspectae tabulae. At Novum Testamentum Christianorum non est ejus, qui prima foedera in monte Horebi scripsit et promulgavit, non coram septem testibus puberibus masculis, sed coram sexcentis millibus testium praeter foeminas, servos et peregrinos. Novum autem Testamentum, qualecunque aut cujusque sit, nemo affirmare potest. In eo tamen tot ac tam multa detracta, addita, suspecta, commutata1 videmus, ut lectionum varietates habeat plus quam trecentas. Nec tantum litteris aut2 syllabis aut dictionibus, sed etiam periodis aut integris capitibus additis, mutatis, detractis. Argumento sit, quod Epiphanius scribit, exemplo Marcionis, Johannis discipuli, duo priora Lucae capita defuisse: in quibus tamen ea continentur, quae nusquam ab3 aliis scriptoribus prodita fuere, scilicet angeli legatio ad Mariam, partus virginis stupendus, magorum ab extremis oris profectio in4 Judaeam, stella praeeunte ad ea loca stabulorum, in quibus virgo peperisset. Fuit autem Marcio Johannis evangelistae discipulus, vir imprimis Christianorum studiosissimus, quippe qui sestertia quadringenta in ecclesiam christianam profudit, qui quo propius aberat ab elementis reipublicae christianae, eo minus a rerum gestarum veritate potuit aberrare. Is ergo totum5 Lucae evangelium ut plane corruptum rejiciebat, ut quidem Tertullianus6 scribit.

1. Alius: _subjecta, commentata_. 2. Alibi: _ac_. 3. Alibi: _nunquam de_. 4. Alii: _ad_. 5. Alibi: _omnino tum_. 6. Contra Marcionem.

CORONAEUS: Marcioni, haeresiarcharum maximo, fides omnis jure derogatur, cum ab isto1 evangeliorum corruptore Manichaei errorum fontes ac flumina in universum orbem derivarint, ut non immerito Tertullianus scripserit, unam epistolam Pauli ad Philemonem2 falsarias Marcionis manus evasisse ob sui brevitatem, quam ab eodem corruptam esse querebatur Epiphanius.

1. Alibi: _ipso_. 2. Desunt duo haec verba in alio codice.

216 SALOMO: Nihil ad Marcionis opinionem confirmandam valent illa duo priora capita Lucae, nec verisimile est, caeteros evangelistas legationem illam coelestem, partum virgineum, stellam magorum ducem1, denique res omnium maximas fuisse praetermissuros, cum levissima quaeque complectantur ac saepe2 iidem eadem repetant, usque ad dysenteriae et haemorrhagiae curationem. Aliud etiam est argumentum, duo priora illa capita Lucae scriptis adjecta fuisse, quod tertium caput, quasi totius historiae praefatio3, sic incipit: Anno quinto et decimo imperii Tiberii Caesaris, Pontio Pilato praeside Judaeae, Tetrarcha vero Galilaeae Herode, Philippi fratre Tetrarehae Barcoae et Abilenes, sub pontificibus Hanna et Caiapha factum est verbum domini ad Johannem etc. Haec initia sunt prophetarum ac historicorum fere omnia4 communia. Sic enim incipiunt Daniel, Ezechiel, Hoseas, Michaeas, Zephanias5, Zacharias, Esdras, quos imitatus Lucas, initium hoc futurae historiae fecerat, ut satis perspicuum, duo priora capita alterius esse potius, quam auctoris.

1. Alii: _stellas ... duces_. 2. Alii: _saepius_, vel: _saepissime_. 3. Alius: _prolusio_. 4. Deest in alio codice. 5. Alii: _Sophonias_.

FRIDERICUS: Particula autem1 δὲ initio posita satis declarat, ad praecedentia pertinere2.

1. Deest alibi. 2. Addunt alii: ἔδει δὲ.

OCTAVIUS: Nihil habeo, quod ea de re statuere possim1, sed memini me in sacris litteris Alcorani legisse, legationem illam angeli ad virginem Mariam et ea, quae de partu virgineo feruntur, plurimum tamen a Lucae scriptis discrepantia. Sic enim Gabriel ad Mariam inducitur a Muhammede: O Maria, omnibus mulieribus ac viris2 splendidior, purior ac jucundior, tibi gaudium summi nuncio, cum verbo Dei, cui nomen est Jesus Christus, vir optimus ac sapiens ab universitatis creatore mittitur. Ad quem illa: Virum non attigi, Deus aeterne, quomodo pariam? Huic angelus: Omnia, inquit, Deo facilia sunt. Ipse filium tuum divina virtute augebit, librum legis, verum evangelium3 docebit, coecos et mutos curabit, leprosos mundabit, mortuos excitabit, vetus Testamentum confirmabit.

1. Alius: _Nihil ea de re statuere possum_. 2. Alius: _Omnibus utrique ac mulieribus_. 3. Alius: _librum legiferum et evangelium_.

SALOMO: Fateor quidem, Muhammedem subjecta illa Lucae capita legisse forsitan aliter, quam scripta sint1, cum infinita sit scripturarum varietas. Sed quod attinet ad particulam autem initio capitis tertii, facilius fuit ei, qui duo capita subjecerat, inserere, quam virgineos conceptus et partus, repugnante natura, philosophis persuadere.

1. Alibi: _sunt_.

TORALBA: Non tam mirabilis mihi videtur partus virgineus, quam piscium, avium, reptilium examina, quae prius demonstrata sunt, sine patre repente prodire. Audistis Fridericum narrantem, daemonum ac foeminarum concubitus et amplexus foecundos, idque tam usitatum esse, ut non tantum 217 Augustinus1 impudentes judicet, qui dubitent, sed etiam Thomas Aquinas et caeteri fere theologi communi quadam sententia foeminarum partus a daemonibus conceptos ut rem omnium certissimam asseverarint, quae a Joanne et Francisco Pico2, philosophorum saeculi sui doctissimis, confirmantur. Quae si vera sunt, quid mirum, si virgo sine hominis concubitu, angeli officio concepit ac peperit? Accedit illud, quod non solum stirpes et animantia pleraque sine ullo semine ex intimo terrae ac sinu ac utero prodeunt, sed etiam id ipsum de hominibus pingui solo, calore coelesti temperato factum, Anaximander, Empedocles, Anaxagoras, Plato ac tota Arabum schola, auctore Avicenna, confirmant3; inter historicos auctores Diodorus Siculus, Pausanias, Justinus, Strabo, denique Aristoteles4 ipse in eadem sententia fuisse videtur, ut omittamus poetas, apud quos nihil frequentius. Quin etiam Maro, Varro, Plinius, Solinus, Justinus, Strabo, Columella, Silius Italicus5 equas Lusitaniae saepius sine maribus concipere ac parere, sed pullos ita natos triennium non excedere tradunt. Incredibilis est, inquit Varro, foetura in Lusitania, sed tamen vera, equos vento concipere, de quibus Maro:

Ore omnes verso in Zephyrum stant rupibus altis Exoptantque leves auras et saepe sine ullis Conjugiis vento gravidae, mirabile dictu.

Id quod Homerus antea de Achillis equis scriptum reliquerat. Non igitur tam mirabilis videri debet virginis partus.

1. De civ. Dei l. 18. 2. Joh. Picus in positionibus; Franciscus Picus l. 4 praelect c. 4. 3. Plutarchus de placitis philos; Plato in Protagora, Politico, Menexeno, Critia. 4. Probl. sect. 10 et l. 2 de republ. 5. Virgilius in Georgicis, Ovidius in Metamorph. Arrianus l. 3 de venat. Varro de re rustica. Plinius hist. nat. 1, 30. Solinus cap. 44. Columella l. 6.

SENAMUS: Demus haec, tametsi rarius accidunt, fieri tamen posse, non1 repugnante natura; sed contra naturam est, ut Christus natus sit utero virginis plane concluso, contra quam Tertullianus scribit, virginem patefacti2 corporis lege peperisse, quod omnes theologorum scholae coarguere non dubitarunt, quia Dei et hominis naturam in Christo unitam3 naturae lege solutam fecerant4.

1. Deest in alio codice. 2. Alibi: _patefactam_. 3. Alibi: _naturae in Christo unitae_; vel: _naturam in Christo unitam_. 4. Alii: _fecerunt_.

OCTAVIUS: Ismaëlitae Christum nec Deum nec Dei filium fuisse asseverant. Sic enim in sacris Alcorani litteris scribitur: Multi mentiuntur, Deum habere filium. Item1: Dic illis constanter, Deum esse unum, incorporeum, qui nec genuit, nec genitus est, nec habet quemquam sui similem, Jesum virum optimum esse et faciem2 omnium populorum, qui etiam Ruach3 dicitur, quod4 ipsi spiritum et ventum Dei interpretantur. Illud tamen confitentur, Christum ex virgine natum, cujusmodi plures esse putant, quos vulgari sermone Nephlis Ogli, Britanni Merlinos, Germani Wechselkinder 218 appellant. Quin etiam in Hispaniola5 occidentalis Indiae persuasum erat, Concotonem Deum cum foeminis concumbere et qui ex eo concubitu nascerentur, duplici corona insignes esse. Quae antiquissima opinio veterum videtur fuisse, ut superius Toralba disseruit. Sic enim Josephus6: Multi, inquit, angeli Dei mulieribus misti contumeliosos filios genuerunt, πολλοὶ γὰρ ἄγγελοι Θεοῦ γυναιξὶ συμμιγνύμενοι ὑβριστὰς ἐγέννησαν παιδάς.

1. Azora 121. 2. Alius: _facem_. 3. Alii: _Ruella_. 4. Alii: _quem_. 5. Alius: _Hispania_. 6. Josephus libr. 2 Antiquit. Augustinus in c. 2 Genes.

FRIDERICUS1: Cur Ismaëlitae Christum ex virgine natum Dei verbum et spiritum appellant, si tantummodo putant, virum optimum fuisse?

1. Duae hae sequentes Friderici et Octavii interlocutiones desunt in alio codice.

OCTAVIUS: Christum quidem prophetis omnibus ac Muhammede longe superiorem esse, Ismaëlitae agnoscunt. Sic enim scribitur1 Deum Judaeis dixisse, Christum Mariae filium, cui dedimus evangelium, lumen et confirmationem Testamenti et rectam viam timentibus Deum, ad vestrae legis cumulum et consummatam perfectionem. Item in capite Elmeide: designavimus hominum vestigia per Jesum filium Mariae veracissimum eique dedimus evangelium, in quo est lux et veritas aperta.

1. Azora 12.

CURTIUS: Si veritatem apertam in eo fuisse fatentur Ismaëlitae, cum aperte Christus dixerit1 _Ego principium sum, qui loquor vobis_, cur Deum esse negant?

1. Johannis 8, 25.

OCTAVIUS: Haec verba negant a Christo prolata, sed a falsariis evangeliorum corruptoribus subjecta fuisse.

SALOMO: Profecto Jesus in synagoga majorum rogatus, cur se Dei filium jactaret: _Nonne scriptum est_, inquit, _ego dixi, Dii estis et filii excelsi omnes?_1 Quibus verbis expresse2 declaravit et quidem actu legitimo, non aliter se Dei filium esse arbitrari, quam caeteros mortales. Tametsi dictum illud Davidis אֱלֹהִים אַתֵם vertit Chaldaeus interpres: אַנְגְלִי אהין מלאכיא i.e. angeli vos. Deinde idem interpres corrupta voce Graecorum אַנְגְלִי usus est, scilicet: Vos quidem magistratus ac judices angelis nihilo vos inferiores esse arbitramini, omnes tamen ad unum usque ruere necesse est. Haec enim ad principum ac tyrannorum acerbam castigationem, non ad laudem dicta sunt, ut putat evangelistes.

1. Psalm. 82, 6. 2. Alii: _aperte_.

CURTIUS: Justa quidem oratio Christi est ad Pharisaeos. Ut illis eriperet criminandi occasionem, ad apostolos vero conversus: _Vobis_, inquit1, _datum est nosse arcana Dei, caeteris autem parabolis_, ut scilicet criminationem dilueret2, quae in eo potissimum exstitit, quod se filium Dei jactaret. Nam si vulgaris ea fuisset appellatio, qua quisque Deum parentem omnium communem agnoscit, inanis erat adversus eum accusatio. Fuit igitur in eo generatio quaedam sublimior ac divinior filii, qui ab aeterno tempore 219 genitus est, sic enim saepius usurpatur, ut hoc differat ab hominibus filio, quo nomine se ipsum appellavit, quia verus homo fuit et hominis i.e. virginis filius et verus Deus, ab infinita aeternitate a Deo genitus3.

1. Matth. 13, 11. 2. Johannis 9, 16 sq. 3. Matth. 3. 4. 14. 17. 25. Marc. 1. 3. 5. 9. 15. Luc. 1. 3. 4. 10. Joh. 8. 13. 14. 17. Rom. 1. 8. Hebr. 1. 5. 7.

SALOMO: Si ab aeterno tempore genitus est, originem illam non corpoream fuisse oportet.

CURTIUS: Ab aeterno quidem genitus est, incorporea generatione sine matre, postremis vero temporibus in utero virginis officio spiritus sancti genitus est sine patre.

SALOMO: Cur igitur ubique appellatur filius Davidis et filius Josephi? Frustra enim Matthaeus et Lucas stirpem Jesu a Davide usque ad Josephum derivarent, nisi filius Josephi extitisset; huc enim pertinet utriusque historia, ut illum de gente Juda et quidem de regia stirpe Davidis oriundum esse docerent1, alioqui Messias non futurus, ut ex oraculis prophetarum intelligitur, scilicet Davidis gentibus ac stirpi Messiam deberi. Quin etiam in ipsis Talmudicis libris Messias appellatur David, quoniam a stirpe Davidis germinaturus esset.

1. Matth. 8. 12. 13. 26. 29. Marc. 2. 6. 9. 13. 14. Luc. 6. 9. 12. 18.

FRIDERICUS: Certe Suidas1 memorabilem historiam narrat, scilicet Jesum sacerdotem a collegio pontificum cooptatum fuisse, propter summam ejus eruditionem ac pietatem, et cum originem ejus exquirerent, tum a matre tum a propinquis et obstetricibus compertum esse, de virgine a spiritu sancto conceptum, prius angelo denunciante, filium Dei futurum, qui nasceretur, idque a sacerdotibus in acta publica relatum. Connubia vero cum agnatis et gentilibus jubente lege saepius contrahebantur. Itaque satis erat Josephi stirpem a Davide dici, ut intelligeretur, Mariae uxoris genus ab eadem stirpe deduci. Tametsi plerisque placet, Mariae genus ad Leviticam2 et Davidicam gentem pertinere.

1. In voce Ιησους. 2. Alius: _regiam_.

SALOMO: Novum profecto est, foeminas gentem propagare, cum familiae finem faciant. Lex autem illa de maritandis ordinibus in eadem tribu, omnium fere consensu ac usu diuturno jam antiquata pridem erat, ut videmus, avum Davidis sibi despondisse Moabitidem uxorem propinqui viduam: ac Jojadam pontificem maximum Leviticae tribus, uxorem duxisse de tribu Judae regiae stirpis, quia legi vetanti satis cumulate fiebat, si praedia1 ex una tribu in aliam non traducerentur, quae sola fuit legis ferendae causa. Quis tandem fabrum regiae stirpis uxorem domum duxisse putet?

1. Alibi: _praesidia_.

FRIDERICUS: Etiam regum nepotes ac posteros inopes a pecunia fabrilia tractare, quis dubitet? cum nec Dionysio tyranno de imperii culmine1 dejecto turpe fuerit, quod ludimagister esset, nec filio Persei, regis Macedonum, 220 aut2 Jubae regi, quod inter mancipia scribarum censerentur. Ita nec mirum debet videri, si posteri Davidis, in Chaldaeam exsules abducti, obsequia servilia victoribus praestiterunt.

1. Alibi: _de imperio_. 2. Alibi: _nec_.

SALOMO: At postliminio redeuntes posteri Davidis, quotquot fuere, honores senatorios1 adepti sunt. Quanquam Matthaeus et Lucas non modo cum historia, sed etiam secum ipsi discrepant, ut alter Jesum a Salomone, alter a Nathane2 infinita nominum varietate deducat; uterque enim tum a Philone Hebraeo3, antiquitatis auctore optimo, tum etiam ab historia sacra plurimum dissident; quod cum4 etiam argutus theologus5 ferre non posset, aperte scripsit, effici nullo modo posse ex Matthaei et Lucae scriptis, ut Jesus a Davide originem traxisse videatur. Ex duobus6 enim alterum fieri potest, ut utraque theogonia seu genealogia falsa sit, alterum non potest, ut plus una sit vera, cum utraque stirpites7 omnino diversas habeat, scilicet Salomonem et Nathanem fratres. Illud enim in tanta repugnantia proditum est, ab utroque evangelista Boas, Salomonis filium proavum esse Davidis, cum tamen inter utrumque intersint anni 3728. Levius est etiam, quod Justinus Martyr9 scribit, contra quam10 caeteri sentiunt, Eli fuisse Josephi patrem adoptivum. Quod autem ad Suidae historiam attinet, ne Christiano quidem ulli praeter Suidam probatur, cum aperte pugnet11 cum omnibus scriptoribus evangeliorum. Electionem vero fieri sacerdotum apud Judaeos inauditum est, multo minus etiam de stirpe regia. Cui regulae12 cum derogare conaretur Usias rex ac pontificibus honores praeripere obsistentibus repente lepram contraxit, quia genti Aaronis tributum erat lege divina sacerdotium, idque extra sortem et suffragium, caeteris tribubus ab aditu sacerdotii exclusis.

1. Alibi: _nomen senatoris_, vel: _honores servatoris_. 2. Alius addit: _cum_. 3. Lib. 1 de genealogia. 4. Deest in alio codice; alius: _id cum_. 5. Calvinus lib. 1 de harmon. 6. Legit alius codex ita: _Ex duabus enim lineis non potest ut plus una sit vera, cum utraque stirpites omnino diversos habeat, scilicet Salomonem et Nathanem fratres_. 7. Alibi: _stipites_. 8. Alii: _368_. 9. Quaest. 131 et 133 ad orthodox. 10. Alii: _quam_. 11. Alii: _nam ... pugnat_. 12. Alius: _legi_.

CURTIUS: Erroris opinione falluntur, qui non vident, nomina propria in sacris litteris saepius commutari. Nam qui Azarias rex Judaeorum loco1 dicitur, idem alibi Ozias appellatur. Item Esdras mox Athiarsatha, mox Nehemias, mox2 Malachias vocatur, et qui saepius Artaxerxes, interdum Ahasverus et Asverus dicitur. Quare de nominibus minime laborandum est, modo rem teneamus, scilicet Christum ad Davidem3 genus referre, sive a Salomone vel4 a Nathane ducatur, cum uterque Davidis filius esset.

1. Alius: _Judae uno loco_. 2. Alius addit: _etiam_. 3. Alibi: _Davidis_. 4. Alius: _sive_.

SALOMO: Sint haec Matthaei et Lucae μνημονικὰ ἁμαρτήματα, sed urgent graviora. Aut enim Josephus est pater Jesu, aut alius. Si non est pater Josephus, inanis1 est illa gentilium descriptio a Davide, vel etiam 221 ab Adamo repetita; sin est natura pater, nec Maria virgo sit, nec alia fuerit, quam caeterorum hominum origo. Sin Mariam stirpis Davidicae fuisse arbitrantur, de conjugio Josephi argumentum incertissimum2, tum quia usu contrario lex antiquata pridem erat, tum etiam quia Maria Elisabethae gentis Leviticae cognata vocatur.

1. Alius: _vana_. 2. Alius addit: _est_.

CURTIUS: Tua te, Salomo, argumenta refutant. Nam si antiquata lex erat de maritandis ordinibus, quis dubitet Mariam paterno genere a gente Levitarum, materno vero a Davide stirpem traxisse?

SALOMO: Sed his omissis1 Messiam in oppido Bethlehem nasci oportuit ex oraculis prophetarum. At Jesus natus est in vico Nazaraeo2 regionis Galilaeae, quae fluminibus ac imperio divisa erat a Judaea. Hinc objectio illa, cum de Jesu ageretur: potestne Nazaretho aliquid boni esse?3 quam etiam in Actis confirmat: _Ego sum_, inquit, _Jesus Nazarenus, quem tu persequeris_4.

1. Alibi: _missis_. 2. Alibi: _Nazareth_. 3. Joh. 1, 46. 4. Actor. 9, 5.

CORONAEUS: Vetus est illa objectio1 a theologis jam pridem confutata. Quis enim nescit, Josephum et Mariam a Galilaea in Bethlehem oppidum concessisse census causa atque illic Mariam peperisse, Nazarenum tamen appellatum, quod illic educatus, ubi mater domicilium haberet2? Quin etiam Oregines contra Celsum et Justinus Martyr3 stabulum, in quo Christus natus est, in antro Bethlehem sua aetate a peregrinis visitari consuevisse tradunt.

1. Unus false: _occupatio_. 2. Alibi: _habebat_. 3. In apolog.

SALOMO: Ita quidem existimant1, sed ratio temporis cum historia census Augusti convenire nequit. Augustus enim censum illum totius Romani imperii fecit anno sui dominatus penultimo, ut est apud Dionem2, quo tempore Jesus annum agebat3 quartum decimum.

1. Alii: _existimo_. 2. Lib. 36. 3. Alibi: _attingebat_.

CURTIUS: Descriptio duplex ab Augusto facta est. Sic enim dicit Lucas1: primum praeside Lyrorum Cyrenio, et quoniam2 in sua quemque civitate censeri oportebat, ob id Josephum e tribu Juda cum uxore Maria in oppidum Bethlehem profectum esse.

1. Luc. 2, 1 sqq. 2. Alibi: _quondam_.

SALOMO: Id fieri nequit1, cum ex historia Josephi2 Quintilius Varus eo anno praeses esset, non Cyrenius. Idem Josephus scribit, Cyrenium Judaeae tantum descriptionem fecisse ac novem annos post Herodem mortuum. Et quia3 subtilius ista conquirunt theologi Christiani4, ex aetate Jesu colligunt, Quintilio Varo praeside natum esse. Huc accidit, quod illa Augusti descriptio civium Romanorum etiam peregrinorum et sociorum et vectigalium censum continebat, ut planum5 facit Eusebius, qui post Aegyptiacam victoriam censum civium Romanorum factum esse scribit, tum in urbe, 222 tum in provinciis. Numerum autem civium fuisse 6560000 et Christo nascente 15820000. At Josephus non erat civis Romanus, alioquin Pontius provinciae praeses Jesum filium ejus, majestatis ac impietatis reum, Romam misisset, ut postea Festus, ejusdem provinciae praeses, Saulum civem Romanum (quia pater ejus civitatis jus emerat) Romam amandavit. Nec credibile est, si vectigales cum sociis censi fuissent, qui imperii Romani finibus continebantur, tantam hominum paucitatem futuram, quantam Eusebius ex libris censualibus in historiam retulit6. Ei7 tamen, repugnantibus historicorum scriptis, vectigalis quoque populos censos fuisse concedamus, qui tam acerbus et ineptus censor, qui subditos coëgit unquam ex civitatibus et provinciis emigrare census causa? Quodsi unquam factum est8, quis parturientes foeminas ad id compulisset? Ac tantum abest, ut parturientes eo necessitatis adigerent, ut ne foeminae quidem in censum venirent, ut videre est apud Livium9, qui quoties civium numerum ex censibus descripsit, haec verba fere subjicit: Praeter mulieres10. Ut libro11 septimo: Civium, inquit, qui puberes essent, supra centum decem millia, mulierum autem et puerorum servorumque et mercatorum et sordidas artes exercentium, si quidem Romano12 civi operosam artem tractare non licuit, triplo plus quam turbae civili. Nec vero13 Moses duplici censu, quem habuit14, nec David, cum populum censeri jussisset, foeminas aut minores annorum15 viginti complexi fuere. Jam vero, si census causa emigrandum fuisset, oportuisset Africae incolas, Romanorum subditos, cum uxoribus ac liberis totaque familia in Europam, ubi nati fuerant, et ab Asia in Africam traduci, non sine intolerabili molestia ac sumptu, quae nullis unquam Romanorum aut populi cujusquam institutis facta legimus, sed ubi quisque domicilium habuit16, illic censebatur, et censores coloniarum libros censuales Romam transmittere consueverant, ut Livius scribit. Quin etiam Caesar ipse dictator17 civium singulas domus urbis Romae adiit, quo censum faceret, ut scribit Tranquillus in Caesare. Itaque non mirum, si acutiores Christiani theologi nodum istum, quem solvere non poterant, secuerunt.

1. Alius: _Id factum negatur_. 2. L. 4 de bello jud. 3. Alius: _qui_. 4. Beza ad 3, 2 Lucae. 5. Alibi: _plane_. 6. Alibi: _contulit_. 7. Alius: _Si_. 8. Alii: _esset_. 9. Libro 2 Florus 1. 27. 10. Desunt haec verba in uno codice. 11. Alii: _lustro_. Caeterum haec omnia, usque ad verba: quam turba civili, desunt in alio codice. 12. Alibi: _nostro_. 13. Alibi: _etiam_. 14. Numer. 20. 15. Alii: _annis_. 16. Alibi: _habebat_. 17. Alii addunt: _ad_.

FRIDERICUS: Valde subtilis est haec, dicam an futilis, disputatio. Sed quaecumque occasio Mariam compulit, ut in oppidum Bethlehem concederet, satis constat, illic natum fuisse Christum, cum etiam magi ab oriente illuc profecti sunt ad infantulum adorandum, ut antiqua prophetarum oracula implerentur1: Reges Arabiae et Sabaeorum dona offerent et stella praeeunte perducti juxta stabulum, ubi virgo peperisse dicebatur.

1. Esaiae cap. 60, 6.

223 OCTAVIUS: Illud, opinor1, omnibus mathematicis ἀδύνατον videri necesse est, ut stella unius stabuli tecto verticalis sit, sed tractum plurimorum oppidorum ac regionum continere oportet, quia negant omnes theologi Christiani fuisse cometam, sed ἀστέρα i.e. stellam fuisse asserunt. Quanquam ne cometes quidem, qui spatio2 immenso abesse a coelo stellato, uni civitati, quantacunque sit, verticalis esse possit, quin latissimis quoque regionum verticibus immineat.

1. Alibi: _arbitror_. 2. Addit alius: _aëris_.

SALOMO1: Quomodo fieri potuit2, ut novam stellam Deus condiderit, cum ab omni opere, post hujus mundi fabricam, conquievisse dicatur? Quasi vero angelorum obsequiis ad reges ducendos caruisset3, aut stellam ad iter demonstrandum interdiu inutilem minimeque idoneam ac paulo momento interituram condidisset.

1. Addit alius: _Sed_. 2. Alius: _qui fieri potest_. 3. Ut Tobiam et Habacuc per angelos deduxit.

FRIDERICUS: Tametsi Deus populum per deserta loca deduceret, nihilominus igneam columnam creavit, quae populo semper dux itineris praeiret.

CURTIUS: Magos eo pervenisse, planum fit ex eo, quod Herodes regem futurum metuens ex stirpe Davidis, infantes conquiri ac mactari mandavit1. Cum autem caedes impuberum postularetur, omnes senatores stirpis regiae ac reliquos praeter2 Semeam interfecit3. Itaque Josephus, ut Lucas4 scribit, in somniis admonitus puellum in Aegyptum traduxit, ut illud ex oraculo veteri conveniret5: _Ex Aegypto vocavi filium meum._

1. Alii: _mandaverit_. 2. Alibi: _propter_. 3. Josephus de bello jud. l. IV. 4. Errat autor; scribit enim hoc Matthaeus 2, 12. 5. Oseae 11, 1 (Matth. 2, 15).

