# Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

## Part 25

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/colloquium-heptaplomeres-de-rerum-sublimium-arcanis-abditis-17859/index.md

SALOMO: Quonam modo id fieri potest1, cum Judaei Romanorum hostes judicati sint ex senatusconsulto, primum Claudio2, deinde Trajano, post etiam Hadriano principe?

1. Alibi: _potuit_. 2. Josephus de b. j.

CURTIUS: Si vestrae, Salomo, religionis fides stabilis esset aut1 certa, aut si religio Christianorum non esset omnium certissima, cur apostoli Judaei seminis ac sanguinis, cur discipuli ac prirni illi antistites, christianae religionis creatores, Christum ardentissimo amore amplexi sunt? Cur innumerabiles 199 vestri generis et nominis2 jam antea et his quoque temporibus se Christianis pontificibus adoptandos dederunt et summa cum sua laude verbis et scriptis Christum publice profitentur?

1. Alius: _ac_. 2. Alibi: _ordinis_.

SALOMO: Imo potius mirum videri debet, cur tam pauci a nobis vel potius a Deo foedifragi deficiant1, cum tot contumeliis tantaque rei inopia premantur. Illas autem2 clades nostrae genti confitemur3 illatas primo4 a Chaldaeis propterea, quod a vero Dei cultu plerique desciverant, id quod prophetarum vocibus ac scriptis testatum habemus. Sic quoque arbitramur, majores nostros diram Romanorum servitutem pertulisse, quod ab immortali Deo ad hominem mortalem adorandum et colendum paucis exceptis defecissent.

1. Alii: _defecerint_. 2. Alibi: _enim_. 3. Alius: _confidimus_. 4. Alius idem: _primum_.

CURTIUS: Sed cur sola Judaeorum gens ex omnibus tot ac tantas calamitates pertulit?

SALOMO: Deus ipse causam subjiciens: _Vos_, inquit1, _filii Israël ex omnibus populis agnovi, ac propterea in vestra omnium flagitia animadvertam._ Quod ab iis gentibus segregamur2, Dei cultus eo nos deducit, quod3 Bileamus, Chaldaeus vates, jam olim mente praeviderat, cum diceret4: _Hic populus solus habitabit et5 inter caeteras gentes non censebitur._ Item cum Deus caeteras gentes coelestium siderum virtutibus ac potestatibus subjecisset6, Israëlitas tamen exemit: _Ne_, inquit, _adores solem, lunam, sidera, quae praeparavit Deus caeteris quidem populis, qui amplissimo sinu coeli coërcentur, vos autem adjunxit sibi et eripuit de fornace ferrea, ut esses populus hereditarius ac selectus_7.

1. Amos 3, 2. 2. Alii: _segregantur_. 3. Alii: _adducit, et_. 4. Numer. 23, 9. 5. Alibi: _quod_. 6. Alius: _subjunxisset_. 7. Deut. 4, 19 sq.

CORONAEUS: Haesi semper eo loco, nec intelligo1, quid Deus voluerit, cum diceret, caeteris quidem populis coelestia sidera2 attributa fuisse, Israëlem vero singulari quadam praerogativa sibi delegisse.

1. Alibi: _intellexi_. 2. Alibi: _signa_.

SALOMO: Hebraeorum theologi sic locum illum interpretantur, ut1 caeteros quidem populos siderum coelestium legibus ac potestate gubernari, solos Israëlitas et qui in eorum coetum ac societatem conscribi volunt2, legibus coelestium siderum solutos, Deum unum vitae ac felicitatis habeant auctorem nec metuant diras illas, quibus astrologi minantur, planetares trajectiones et concursus. Libet enim versibus accepta beneficia quodammodo commemorare:

Ipse ego3 crudeli servatus ab hoste triumphos Saepe tuli faciles, nec quidquam sidera vires

200

Exercere suas in me, non aspera fata, Haud4 metuenda bonis, non principis ira timendi Terruit5 impavidum, mihi non nocuere latronum Conjurata manus fusi sitibunda cruoris, Non legio, magnam quae circumfusa per urbem Sanguinolenta suos cives mactabat ubique. Ac jam6 armata cohors, aditus ac limina quaerens, Me circumsteterat, clara cum numen ab arce Hostibus eripuit sensum mentemque fefellit, Ac me coelesti clypeo, coelestibus armis Protexitque opibusque suis cumulavit abunde. Singula quid memorem? Sacro spiramine pectus Afflavit, legis latebrasque imosque recessus, In quibus aeternae spes est humana salutis, Edocuit, volucri semper comitante7 magistro Pro quibus aeternos iterum renovamus honores8.

1. Alius: _et_. 2. Alibi: _voluerunt_. 3. Deest in alio codice. 4. Alibi: _Non_. 5. Alii: _Terrent_. 6. Alibi deest hoc verbum. 7. Alius: _comitata_. 8. Alii: _tibi debeo grates_.

CORONAEUS: Heroica profecto beneficia carminibus heroicis eleganter cecinisti. Sed cum erga Israëlitas tanta divinae bonitatis beneficia1 extent, eo graviora vos ac acerbiora supplicia manent.

1. Alibi: _vestigia_.

SALOMO: Ut primum a nobis peccatur, ita repente Deus in nos animadvertit et1 ea pontificibus auspicari solet. Nam cum angelos scelerum ultores2 misisset: _A sanctis meis_, inquit, _incipiatis_3. Illud enim amoris divini erga nos argumentum vel maximum est, quod et assidue increpat, et continenter castigat. _O beatum_, inquit _lyricus psaltes4, quem Deus castigat!_ In eos vero, qui ad verbera obduruerunt et collum obduxerunt, vim gravius exercet, et tandem contestatur, se illos deserturum, nec amplius castigaturum. _Non amplius_, inquit, _coërcebo filias vestras, cum pudicitiam prostituerint, nec uxores vestras, cum sese adulteris submiserint_5. Nihil enim a sapientiae magistro verius ac melius dici potuit, quam tormentis6 ac doloribus prudentiam comparari. Quis enim arbitraretur, Deum sic ultum7 fuisse Israëlitas, ut propter eorum flagitia non modo lepram corporibus, sed etiam vestibus ac aedium parietibus immitteret? Id autem interpretes divinae legis tradunt; nusquam terrarum lepram vestimentis8 aut parietibus adhaesisse, praeterquam in Palaestina9 idque Judaeis omnibus supra modum mirabile, caeteris populis incredibile videri, nisi diuturna experientia id compertum esset; quamquam clades et exitia majorum nostrorum maximas utilitates omnibus 201 populis pepererunt. Nam ex iis secuta est initio nascentis ecclesiae Christi idolorum eversio, et cum toto fere terrarum orbe sidera, daemones, elementa, fruges, animantia pro Diis ubique colerentur, tandem post annorum tria circiter millia Judaeorum, qui christianam religionem cum domestica combiberant, concionibus ac doctrina coli desierunt, ac postremo Constantini dominatu conclusa fuere templa veterum Deorum; tum libri Mosis ac prophetarum, quos habemus communes cum Christianis, ab omnibus ordinibus ac populis pervulgari coepere, ut non immerito Chrysostomus Judaeam gentium matrem appellarit, quae10 salutem reliquis omnibus populis divino munere et concessu peperisset!

1. Alius: _ut_. 2. Alibi: _vindices_. 3. Alius: _incipietis_. 4. Psalm. 94, 12. 5. Psalm, 81. Jesaiae 1. Oseae 4. 6. Alibi: _lamentis_. 7. Alibi: _ulturum_. 8. Alius: _vestibus_. 9. Levit. 13 et 14. Leprae domorum ac vestium curationes aeque ac corporum traduntur. 10. Alii: _quia_.

SENAMUS: Verius poëta lyricus: Judaea capta ferum victorem cepit.

SALOMO: In eo certe mirabilem Dei bonitatem ac sapientiam intueri licet, qui dum justas scelerum poenas a suis reposceret eosque procul a patriis sedibus amandaret ac juste profligaret, colonias Israëlitarum toto terrarum orbe deduxit, quae exteras nationes ab inanium Deorum ac daemonum cultu revocarent, deinde divinis legibus ac institutis1 informarent, tum ad unius aeterni Dei cultum ac metum assuefacerent. Ob id enim divina lege2 Israëlitas appellat regnum sacerdotale ac populum sanctum, propterea hujus populi precibus ac votis, quasi gentium omnium sacerdotis, florentissima quaeque imperia non modo ab interitu Deus servavit, sed etiam beavit et quasi sapientiae sale respersit3, ne penitus interirent. Sic Deus apud Jesaiam4: _Dedi te_, inquit, _testem gentibus, principem ac praeceptorem populis._ Huc etiam pertinet foedus illud5 cum Abrahamo percussum: _In semine tuo_, i.e. in posteris6 tuis, _benedicentur omnes gentes_, quia per hunc populum Deus universo terrarum orbi cognitus est, et hujus populi precibus caeteris gratior fuit, quin7 et Ismaëlis gentem illustrem fore Deus promisit Abrahamo8, _quoniam_, inquit, _semen tuum est_. Itaque Rabbi Johannes exclamat, gentes idolis deditas nesciisse, quantam jacturam sui facerent, cum templum illud Hierosolymorum9, in quo gentium omnium scelera expiabantur, inflammarent. Nam diebus festis, qui in tentoriis celebrari consueverant, hostiae septuaginta immolari jubentur, quod interpretes pro septuaginta populis factum tradunt10. Quod vero Curtius divini furoris argumentum putat, nos de majorum sedibus ac terra sancta dejectos ac dispersos, quasi ἀπωστικοὺς11 καὶ ἀνεστίους vagari, illud bonitatis divinae argumentum certissimum esse arbitramur, quod nusquam agri particulam possidere liceret. Ob id enim Deus Israelitassuam haereditatem appellat12, 202 quod ii, quibus coelum pro haereditate obtigit, terra non egent13 ac propria et eleganti voce sancti a Graecis appellantur: ἅγιοι i.e. sine terra ἄνευ τῆς γῆς. Sic enim Deus de Levitarum tribu, quam pontificali ac sacerdotali praerogativa ministerioque aedis sacrae donarat: _Levitae_, inquit, _nullam terrae partem capiant, quia haereditas mea est_14. Quod15 autem de Levitis inter Israëlitas, idem de Israëlitis inter omnes populos declaravit, cum diceret16: _Benedictus populus meus Aegyptius et opus manuum mearum Assyrius, haereditas autem mea Israel._ Falluntur17 igitur, qui hoc nostrum exilium et agrorum inopiam divinae erga nos ultionis conjecturam18 esse putant. Quanto rectius sapientes decreverunt, justorum initia esse castigationes, exitus vero prosperos et felices, contra quam improbis accidit, quorum prospera principia exitus habent valde calamitosos. Illud etiam praeclarius, quod cum ante proscriptiones et exilia Israëlitae, rerum omnium affluentia pingues et obesi, Deum aeternum minus, quam decuerat19, religiose haberent20 postea in extremas oras, procul a patriis sedibus in servitutem expulsi et abjecti, tam ardenter Deum adamarunt21, ut nec praemiorum magnitudine a proposita religione divelli, nec poenarum acerbitate terreri potuerint, quominus inter medios sui nominis hostes mundi conditorem purissimo cultu adorarent, atque inter omnes populos sui generis antiquitatem certissimam retinerent22, ipsiusque linguae sanctae majestatem inviolabilem servarent23; haec enim sola divino munere hominum generi concessa est, caeteras vero spurias et hominum arbitrio fictas videmus. Haec sola naturalis est lingua, quae rebus vocabula per naturam cujusque dicitur indidisse. Quae cum ita sint, quis dubitare potest, quin populus hic a Deo selectus verissima sit Dei ecclesia, fidelissimus rerum gestarum a Deo testis, sacrosanctae legis et oraculorum custos a Deo designatus24, a quo ad omnes populos salus dimanavit?

1. Alibi pro verbis _ac institutis_ legitur: _institutos_. 2. Alii: _divina lex_. 3. Alibi: _sole respexit_. 4. Jesaiae 55, 4. 5. Gen. 12, 3. 6. Alibi: _liberis_. 7. Alii: _quoniam_. 8. Alibi: _Abrahae_. 9. Alibi: _Hierosolymitanum_. 10. R. Levi et R. Salomo Ben Gerson in Levit. 23. 1. in Talmud. 11. In codicibus sine dubio false legitur: ἀπωλίδες. 12. Alius: _pro haereditatis parte contingit_. 13. Alibi: _egeant_. 14. Alibi: _sunt_. 15. Alibi: _Id_. 16. Jesaiae 49, 25. 17. Alii: _Fallunt_. 18. Alii: _objecturam_. 19. Alius: _docuerat_. 20. Alibi: _colerent_. 21. Alii: _adoraverunt_. 22. Alibi: _retinuerunt_. 23. Alibi: _inviolatam servarunt_. 24. Alibi: _designata_.

CURTIUS: Laudes quidem majorum vestrorum, prophetarum inquam et illustrium virorum, audio ac lego non invitus, sed eorum, qui prophetas, qui apostolos, qui Christum ipsum cruentis manibus interfecerunt, qui sacrosanctam ejus doctrinam contumeliis omnibus funestarunt, ferre non possum, multo minus sanctum ecclesiae nomen iis tribuere, quoniam vera Dei ecclesia in electorum coetu consistit, ac tametsi vocantur omnes, pauci tamen sunt electi. Electos autem esse oportet per1 fidem ab ipso Christo, qui ecclesiae caput est; qui quoniam hominibus incogniti sunt, ob id ecclesiam invisibilem esse tuemur. Caeteri, qui fidem Christi rejiciunt, sua se sponte albo 203 ecclesiae penitus2 exemerunt, Judaei inquam, Romani3, Ismaelitae, Pagani, Epicuraei.

1. Alibi: _qui habent_. 2. Deest in aliis. 3. Alius: _Sociniani_.

SALOMO: Ecclesiae verbo coetus significatur, cujus acceptio duplex est: una, quae1 populum Israelisselectum a Deo continet, ut cum Moabitae et Ammonitae prohibentur in ecclesia populi Dei censeri, i.e.2 jure connubiorum cum Israelitidefoemina uti. Altera acceptio latius patet, cum scilicet Ammonitae, Moabitae, Idumaei ac peregrini omnes, qui Dei foedus cum populo percussum amplecti et in pacti societatem venire voluerint, ecclesiae partem faciunt, caeteri eximuntur.

1. Alibi: _qui_. 2. Alibi: _et_.

CURTIUS1: Neque vero ecclesiam invisibilem electorum probare possumus, ut qui ab ecclesia Romana defecerunt, sed visibilem tantum, a qua nemo nisi sponte segregatur i.e. qui Deum aeternum repudiat, ut res genitas amplectatur aut cum illis creatorem conjungat2.

1. Deest in aliis codicibus. 2. Alibi: _aut ... amplectitur ... conjungit_.

OCTAVIUS: Veram Dei ecclesiam Ismaëlitarum esse facile1 convinci potest, sive amplitudine regionum, quae sunt infinitae, sive origine Abrahami, a quo Muhammedes Ismaëlita2 genus ducit, sive Dei aeterni cultu, quem unum sanctissime adorant, sive execratione idolorum ac imaginum, quas et publice et privatim abominantur, sive puritate doctrinae, quae inexplicabilium quaestionum latebras, quibus caeterae3 religiones misere conflictantur, suo splendore diluit, sive legis exsequendae facilitate, quae major esse non potest4.

1. Alibi: _fere_. 2. Alibi: _Ismaëliticum_. 3. Alibi: _exterae_. 4. Alii: _possit_.

CORONAEUS: Si veram ecclesiam latifundiis metimur, ecclesia Christi1 longe superior futura2 est, tum antiquitate temporis, tum multitudine populorum, tum principum pene omnium consensu. Nihil enim verius a Seneca dici potuit, quam pessimi argumenti esse turbam, ac propterea Pythagoras3 sequi vetuit viam popularem, i.e. ἐκτὸς λεωφόρου βαδίζειν. Et certe viam regiam ac latissime patentem ad inferos deducere, nunquam verius ac melius perceptum4 est, quam Noachi aetate, cum5 in ejus unius familia ecclesiam dei constitisse planum sit. Cum autem Christi cruore fundata sit ecclesia vera, quae in apostolorum, martyrum, confessorum, pontificum continua quindecim seculorum serie6 floruit ac praecipuam Romanae sedis dignitatem obtinuit, quis dubitare jure queat, hanc, quam Romani pontifices tuentur, verissimam ac sanctissimam ecclesiam, ut ne Lutherus quidem ipse dubitavit, sed aperte7 confessus est. Quamquam8 non video, quam ob rem Agareni de multitudine9 populorum aut regionum gloriari debeant, 204 cum religio christiana nostro saeculo propagata sit in omnes orientalis et occidentalis Indiae latissimas regiones, Europa triplo majores, et antea ignotas mundi plagas pervaserit.

1. Alii: _Sathanae_. 2. Alii: _natura_. 3. Laërtius in Pythagora; Clemens Alex. in Strom. 4. Alibi: _praeceptum_. 5. Desunt haec septem sequentia verba in alio codice. 6. Alibi: _fere_. 7. Deest alibi. 8. Sequentia haec verba ad finem usque interlocutionis desunt in alio codice. 9. Alibi: _amplitudine_.

FRIDERICUS: De quatuor religionum generibus, scilicet Judaeorum, Christianorum, Ismaëlitarum, Paganorum, plures unâ verae esse non possunt. Pagana quidem a se ipsa refellitur, Ismaëlitarum vero, quae Muhammedem conditorem arcessere1 solet, ineptior est, quam ut argumentis refutari mereatur. Itaque contentio nobis praecipua est cum Judaeis, qui de librorum sanctitate et antiquitatis origine gloriantur. Primo igitur abs te, Salomo, peto, si Christum verum Deum esse certissimis argumentis ac testibus omni exceptione majoribus demonstrari possit, num christianam ecclesiam, cujus caput est Christus, veram esse fatebere?

1. Alibi: _agnoscere_.

SALOMO: Quidni? sed hoc opus, hic labor est.

FRIDERICUS: Imo nihil facilius.

SALOMO: Non demonstrationem peto, sed probabile aliquod argumentum.

FRIDERICUS: Illud igitur quaero: Num Messiam venisse antea an1 venturum olim putes?

1. Alius: _aut_.

SALOMO: Confido equidem venturum.

FRIDERICUS: Fateri quidem non dubitas, cum extremo capite symboli Judaeorum, quod R. Moses pervulgavit, scriptum sit, Messiam esse expetendum. Id autem callidissimo commento factum est. Cum enim christiana aemulatione symbolum fidei totidem capitibus, quot Christiani, finxissent, caput extremum surrogarunt, scilicet Messiam venturum, ne quis crederet1, Christum Jesum esse Messiam. Sed si nondum venit, quando tandem venturum putas? Nam vester Abrahamus, is qui a vobis שַּׂר i.e. princeps usurpatur2, astrologiae peritissimus, Messiam vestrum venturum spoponderat3 anno Christi MCCCCLXIV. Is tamen omnium opinionem fefellit. Nec ita pridem aetate nostra Judaeus quidam, cum se Messiam faceret, a praetore Bononiensi flammis tanti sceleris ultricibus exustus est. Alius in Judaea, cognomento Barcochab i.e. stellae filius4 Messiam sese ferens5, variis cladibus Christianos afflixit6. Non dubito, cum a nobis7 quaeritur, quid8 tamdiu moretur Messias vester, vos excusare9 solitos populi peccata, ut quidem in libris talmudicis legimus. Sed cum peritiores vestrae gentis intelligerent10, se inani spe laetari, a Judaeorum secta non modo11 desciverunt, verum etiam libros pro religione christiana scripserunt. Testis est liber fidei ab Judaeo, qui ad Christum accessit, testis est catechismus hebraicus Emanuelis Tremelli cum eleganti epistola ad fratres Hebraeos; 205 tertius Isaacus Agrippinensis, vir eruditissimus; testis Paulus Paradisus, regius hebraicae linguae professor in academia Parisiensi; testis est Paulus Brugensis, testis Nicolaus Lyranus, bibliorum interpres acutissimus, atque innumerabiles vestrae gentis, qui etiamnum12 hac aetate Messiam Christum verum Deum et hominem amplectuntur.

1. Alibi: _ne qui crederent_. 2. Alii: _appellatur_, vel: _nuncupatur_. 3. Alibi: _spopondit_. 4. Numer. 24, 17, (בַר כוֹזִיבָא). 5. Alibi: _gerens_. 6. Josephus de b. j. 7. Alibi: _vobis_. 8. Alius: _quare_. 9. Alibi: _accusare_. 10. Alius: _intellexerint_. 11. Alii: addunt: _sponte_. 12. Alii: _extrema_.

SALOMO: Si merito laudantur Pythagoraei, quod κενοτάφια exstruerent iis, qui a sua doctrina defecissent, quasi mortuis hominibus, quanto aequius est, divinae legis desertoribus erigere monumenta? Miror tamen te, Friderice, verae religionis ac ecclesiae argumenta deducere ab iis, qui a sua defecerunt; qua quidem ratione et Arianos et Ismaëlitas veram religionem tueri dicemus. Hoc si nobis absurdum est, illud igitur absurdum videri debet. Cum enim majores nostri vitulum ex auro conflatum in deserta solitudine sibi erexissent ac pro Deo colerent, Deus Mosen interpellans: _Tuus_, inquit, _populus violatis foederibus a me defecit_; semper antea dixerat1: _populus meus_. Quod satis est argumenti, eos, qui aeterni Dei cultum penitus deseruerunt, ut mortuis inserviant, ab ecclesia Dei penitus excludi.

1. Alius ita: _cum semper ante dixerit_.

CURTIUS: Eodem igitur argumento concludemus, Judaeos, qui Christum verum Deum humani generis servatorem deseruerunt ac suppliciis acerbissimis cruciandum prodiderunt1, ab ecclesia vera se ipsos abduxisse2, ac tum primum veram ecclesiam in apostolorum et discipulorum coetu constitisse.

1. Alibi: _tradiderunt_. 2. Alii: _subduxisse_.

SALOMO: Prospiciendum nobis est, ne pro argumento1 assumatur, quod erat concludendum, scilicet Jesum, quem pro Deo colitis, esse Deum. Ac primum illud christianorum veterum theologos fefellit, quod non perceperunt vim Hebraicae legis, cujus ignoratione tam multa in legum divinarum interpretatione peccantur, ut quidem2 maxime non facile dici possit3. Argumento sit, quod Justinus Martyr4, cum ab homine Judaeo rogaretur, quid vellent Christiani, cum canerent Halleluja et Osianna, respondit5: Laudate concinne et magnitudo excellens, quo quid ineptius? Nam vox Hallelu significat: laudate, Jah: Deum, vox Hosia: serva, nah: quaeso.

1. Addunt alii: _id_. 2. Alibi: _quod_. 3. Alii: _potest_. 4. In quaest. 10 ad orthodox. 5. Addit alius: _significare_.

CURTIUS: At D. Hieronymus, cum a Judaeis irrideretur, quod quid esset Hosianna nesciret, in Judaeam usque profectus, Judaeos ipsos in eo genere facile superavit.

SALOMO: Illud admonendum putavi, quod Messiae vox, quid significaret, veteres Latini et Graeci non satis intellexerunt1; est enim2 Messias nihil aliud, quam unctus, et quoniam reges ac principes inungi solebant, Messiae dicti sunt3. Quam vocem4 interpretes LXXII χριστὸν 206 reddunt5, non χρηστὸν, ut olim putabant Graeci. Ex quo adversarii, in contumeliam Christi, togati hominis statuam altero pede mancam et auriculis asino consimilibus6 fingebant vel librum manu tenentem, cum hac epigraphe: Christus! Quod vero Messiae vox populi principem significet, ex eo satis intelligitur, quod David Sauli satellites increpans: _Cur_, inquit7, _praesidium Domini nostri8 Messiae deseruistis?_ Idem, iratus ei, qui Sauli ab hostibus caesi caput secuerat9: _Non veritus es_, inquit, _inferre manum Messiae?_ Item cum Samuel Eliabum, Davidis fratrem primogenitum, intueretur: _Certe_, inquit, _hic est Messias Dei._10 Quin et Samuel et David se ipsos vocant Messias. Fuisse autem quam plurimos Messias, docet Nehemias in concione post reditum ab exilio: _Tu_, inquit11, _populo tuo plures Messias dedisti, qui ab hostibus illum vindicarent._ Nam vox משּׁיח, quam interpretes LXXII reddunt χριστός, eadem usurpatur hoc versu: _Ne attingite Christos meos, Messias meos12._ Id13 autem explicat Samuel in maxima populi concione, priusquam regem designatum renunciaret: _misit dominus14 ad populum Messias Jerubbahalem, Jephtham, Samuelem._ Falluntur15 igitur, qui unum tantum Messiam esse aut fore arbitrantur. Omnium tamen16 errorum nullus fere capitalior est, quam eorum, qui putant, eum Messiam, quem venturum speramus, Deum fore; gravius tamen mihi peccare videntur, qui Messiam, quisquis fuerit aut venturus sit, humani generis servatorem appellant, cum tamen nihil aliud futurum17 speremus, quam hominem ex homine, ducem belli strenuum fore, qui Israëlitas, huc atque illuc dispersos ac dissipatos, in Palaestinam et avitas majorum sedes reducat18 et ab imperioso aliorum19 dominatu vindicet, quales fuere Moses, Josua, Maccabaei ac principes omnes, Dei munere majoribus nostris concessi. Nec desunt, qui Messiam ab Helia unctum iri putant. Ac tantum abfuit, ut Jesus vester majores nostros a servitute Romanorum20 vindicarit, ut etiam a praeside provinciae caussa cognita servili supplicio fuerit affectus.

1. Alius: _intelligerent_. 2. Alibi: _autem_. 3. 2 Regum 9, 1. 4. Alius: _Quum vero_. 5. Alibi: _reddiderunt_. 6. Alibi: _consimilem_, vel: _similem_. 7. 1 Regum 1, 34. 8. Alius: _vestri_. 9. 1 Regum 26, 9. 10. 1 Regum 26, 16. 11. Psalm. 6. 17. 83. 88. 12. Psalm. 105, 15. 13. Viginti haec proxima verba desunt in alio codice. 14. Alius: _Deus_. 15. Alibi: _Fallunt_. 16. Alii: _autem_. 17. Alii: _venturum_; vel deest hoc verbum. 18. Alius: _educat_. 19. Alibi: _impiorum_. 20. Deest alibi.

CURTIUS: Illud est pingui Minerva Messiae arcanum ad principes et tyrannos adducere velle, quod quidem arcanum plane divinum nemo percipiet unquam, nisi id ei divinitus tributum fuerit1 et concessum. _Nemo_, inquit Christus, _venit ad me, nisi pater traxerit eum2._

1. Alii: _velit_. 2. Joh. 6, 44.

FRIDERICUS: Si Messiae verbum ad principes et tyrannos pertineret, cur igitur de promisso Messia, cur Moses Hardusam1 scriberet, magnum 207 et ineffabile Dei nomen יהוה nihil aliud esse, quam Messiam, nisi Messias Deus2 esset?

1. Alius: _Hardanam_. 2. Deest in alio codice.

SALOMO: Quia plerique nostrae gentis Messiam sensu secretiore intelligunt immortalem regem, non ducem mortuum aut moriturum.

