# Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

## Part 20

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/colloquium-heptaplomeres-de-rerum-sublimium-arcanis-abditis-17859/index.md

158 CORONAEUS: Si morbus tam gravis est, ut dilatio vitae periculum sit allatura, etiam diebus festis curare licere ac semper licuisse non dubito. Sin facile unius diei moram ferre possit aegrotus, differendum opinor, dum festa quies praeterierit, quam nos Dominicam dicimus, quia domino sancta sit, ut sanctissimis christianae ecclesiae institutis docemur. Quibus acquievisse me profiteor ac prae me fero1, nec me argumentis cujusquam patiar auferri, aut a suscepta Romanorum pontificum religione divelli. Quod enim Salomo in allegoriis: _Custodi_, inquit, _fili mi, jussa patris tui, nec dimitte legem matris tuae_2, ego Dei mandata et ecclesiae interpretor3. Idem: _Ne transferas terminum, quem majores tui pepigerunt_4.

1. Alibi: _praefero_, vel: _pro me fero_. 2. Proverb. 6, 20. 3. Alius: _interpretabor_. 4. Proverb. 22, 28.

SALOMO: Patris quidem appellatione Deus, matris autem natura mihi significari videtur. Nec tamen dubito, quin ad ecclesiam quoque transferri possit, quae duobus annorum millibus ante floruerat, quam Jesus, Josephi et Mariae filius, nasceretur, qui tamen sabbathum saepissime coli jussit1, ac Paulus2 ipse sabbathismum populo Dei datum scribit, quibus verbis populum Dei a Christianis et barbaris aperte discrevit. Ac tametsi Christianorum oriens ecclesia diem primum, quem vos dominicum appellatis, initio feriaretur, non propterea a cultu sabbathi destiterat3 Tertulliani aetate, cujus haec verba sunt: Duas in anno hebdomadas ἀπὸ κρεοφαγίας4 abstinemus exceptis sabbathis et dominicis. Item: _Sabbathis omnibus, qui adierit5, inveniet Deum._

1. Lucae 17. 2. Hebr. 4. 3. Alibi: _desistebat_. 4. Alii: κρεοφαγῶν. 5. Alibi: _audierit_.

CURTIUS: Justinus eodem, quo Tertullianus, tempore floruit et apologiam eodem tempore pro Christianis scripsit ad M. Aurelium Augustum, in qua fatetur, Christianos ad preces et eucharistiae communionem diebus dominicis convenire solitos, nihil tamen de sabbatho. Ac tametsi primordio nascentis ecclesiae christianae plerique circumciderentur, ut etiamnunc his temporibus Aethiopes Christiani, et sabbathum feriarentur1, nihilominus tamen Paulus, frequenti discipulorum concilio coacto, Petrum increpuit ac legitimos majorum ritus abrogandos esse communi decreto persuasit2. Itaque cum ad Colossenses3 scriberet: _Ne quis_, inquit, _vos judicet in cibo aut4 potu, vel parte diei festi vel noviluniis vel sabbathorum, quae sunt umbra futurorum._

1. Alibi: _feriantur_. 2. Act 15, 22 sqq. Gal. 2, 14 sqq. 3. Col. 2, 16 sq. 4. Alibi: _vel_.

CORONAEUS: Fieri potuit, ut primus ac septimus dies Christianis festivus exstiterit; sed cum utriusque diei conservatio rebus agendis grave afferret impedimentum, Victor pontifex Romanus sub annum Christi 196 sabbathi quietem valere jussit ac pro sabbatho dominicam feriari.

159 SALOMO: Cave putes, Coronaee, me Christianis persuadere1 velle, ut pro dominica sabbathum accipiatis, ne diem sanctissimum sabbathi aeque ac Dominicam saltationibus impudicis, crapula, libidine, venationibus, lusibus, denique impuris scortationibus foedissime contaminari videam non sine maximo animi dolore. Praestat, illum diem negotiis ac rebus agendis transigere, quam impurissimis flagitiis violare.

1. Alibi: _persuasisse_.

SENAMUS: Vos Judaei tetrici ac tristes non videmini dies festos colere, quos veteres omnes tum Graeci tum Latini ludibus publicis, conviviis, choreis, canticis, saltationibus laetiores esse voluerunt ac propterea Diis immortalibus gratiores.

SALOMO: Non abhorret gens nostra a choreis et saltationibus, quin et dies festus nobis vocatur חַג1 a saltatione et meditatione, ne festi dies choreis tantum divinis, sed meditationibus etiam tribuantur. Itaque noviluniorum diebus2 omnes omnibus3 oblectationum generibus, quae modo4 a turpitudine abhorrent, summopere delectamur5, nec quicquam nobis saepius ingeritur, quam ut intimi animi pectoribus laetemur ac, tametsi sanctissimo die sabbathi a vulgaribus choreis abstineamus, canticis tamen divinarum laudum, suavitate vocum ac nervorum admista, diem illum laetissimum ac jucundissimum reddere solemus, ac festis epulis coram immortali Deo obtestamur, nos6 summa cum laetitia cibis sacrificiorum optimis vesci, ut lege divina jubemur, nihilominus tamen aliquot horas mentem legum divinarum lectione pascimus7, idque ab antiquissimis prophetarum discipulis ad haec usque tempora usurpare solemus. Sic enim de Sunamitide ad Elisaeum profecta8: _Cur_, inquit9, _maritus uxori, venis ad prophetam, cum nec sit luna nova, nec sabbathum?_ Licet enim duobus milliaribus, non tamen longius a domo discedere, ut oracula divina ab eruditis theologis hauriantur. Quod autem Senamus tristiores et moestiores nos caeteris nationibus videri queritur, haec potissimum causa est, quod non modo sabbathum, sed etiam omnia decalogi capita impune violari videmus10. Nam cum primo capite unius aeterni Dei cultus proponatur, nihilominus tamen sexcenta millia Deorum ac multo plura11 videmus ubique coli. Veteres quidem pagani trecentos Joves, ut ille12:

Trecentum tonat ore Deo Erebumque Chaosque,

et quae plura hyperbole amplificat, ad 36000 prodidere; at videmus13 tot a Christianis Deos coli, quot angelos, quot beatas mentes arbitrantur, i.e. innumerabiles prope legiones, praeter eos, quos divorum albo pontifices, evocatis arte magica daemonibus, scripsere detestanda quadam apotheosi14. Et cum secundo 160 capite decalogi ante statuas aut ullas imagines procidere easque revereri capitali subjecta poena prohibeamur, omnia tamen fana, omnes templorum angulos ac recessus quaqua versus sculptilibus idolis redundare videmus, et quidem ex omni materia, ex omnibus metallis, lapidibus, lignis, terra, cera, farina, ipsaque putrida cadavera, pulpam aceto et sale conditam, ossa, cineres, cereis ardentibus deosculari, et eorum contactu non modo corpori salubritatem, sed etiam menti sanctitatem et ubique salutem comparari putant. Illud etiam detestabilius, quod in omnibus horariis precationibus15 secundum decalogi caput, quo statuarum cultus interdicitur, non modo in Italia, Gallia, Hispania, verum etiam in ipsa Germania ex ipso decalogo expunxerunt16 ac penitus abraserunt. Ac mirum mihi visum est, cur Martinus Lutherus negat17, ullas imagines lege divina prohiberi, praeterquam ipsius Dei, non item crucifixi et18 apostolorum, deinde subjicit: Nos Mosen nec audire nec videre volumus, mandata de statuis et sabbatho sunt ceremoniae sublatae. Quae quis aequa mente ferre potest? in eo praesertim, qui se religionum censorem profiteatur. Tertium decalogi caput, quo nomen domini temere usurpare prohibemur, multo gravius etiam quam superiora violatur: quia non modo pejeratur, verum etiam contumeliis nomen illius sacratissimum19 dilaceratur, ac pro aeterno Deo peregrina Deorum ac daemonum nomina jurantur, cum toties ac tam diserte20 aliud quam aeterni Dei nomen ac numen21 jurare prohibeamur. Omitto secundae tabulae capita ac potissimum scortationes, adulteria, stupra et utriusque sexus ab ordinibus sacris libidines, continentiae specie turpiter effusas.

1. Deest in alio codice. 2. Alibi: _dies_. 3. Alibi: _omnium_. 4. Alibi: _quomodo ... abhorreat_. 5. Alius: _oblectamur_. 6. Deest in aliis codicibus. 7. Alius: _pasci_, ita ut antecedenti verbo _vesci_ correspondeat. 8. Alibi: _profectura_. 9. 2 (4) Regum 4, 8 sqq. 10. Alius: _violare debemus_. 11. Alibi: _plures_. 12. Virgilii Aeneis IV. 13. Alibi: _ut videamus_. 14. Alii: ἀποθεώσει. 15. Deest in alio codice. 16. Alius: _induxerunt_. 17. Tom. III. (Jen. ed.)—Alibi: _neget_. 18. Alibi: _aut_. 19. Alibi: _sanctissimum_. 20. Deuteron. 9. Jerem. 5 et 12. 21. Desunt haec duo verba in alio codice.

Quae cum Salomo vehementius, quam pro senili aetate, dixisset, silentium secutum est. Silentii causa fuit, quod ejus oratio CORONAEUM, acerrimum rituum Romanorum propugnatorem, pupugerat, qui cum se ad responsionem1 comparare videretur2, omnibus in eum intentis, sermonem cohibuit, rupto silentio: Mihi, inquit, in animo erat, Salomonis querelas et criminationes diluere, sed in aliud tempus differendum puto, ne de libertate dicendi quicquam cuiquam detraxisse videamur3.

1. Alii: _reprehensionem_. 2. Alii: _paratum videret_. 3. Alibi: _videar_.

OCTAVIUS: Etiam animi pendeo, loquarne an taceam?

CORONAEUS: Cur taceas, cum tam copiosa dicendi seges proponatur, si vel Salomonem refellere velis?

OCTAVIUS: Cum religionem Ismaëlitarum et instituta cum moribus ac ritibus Christianorum comparo, mihi videor in terras de sublimi delapsus coelo. Nam Ismaëlitae summa veneratione Deum aeternum, nec plures uno colunt, Jesum autem ipsum Isaiam vocant, non modo verbum, sed etiam spiritum ac nuncium Dei fuisse agnoscunt et manibus hostium ereptum, quominus 161 ab improbis capitali supplicio afficeretur. Hunc autem nec Deum, nec Dei filium1 arbitrantur, ac propterea sanctissime vetant adorari. Abrahami legem se tueri profitentur, ac Deum eundem colere, quem ille vivens ac spirans adoravit. A cultu statuarum tantopere abhorrent, ut non modo in templis ac delubris nusquam unquam2 caelatas vel sculptas vel fusas vel pictas imagines, verum etiam nihil eorum, quae natura peperit, seu stirpes, seu animantia pingere liceat, aut ad spectaculi fructum usquam haberi, subjecta legibus vetantibus poena capitali. Et3 quidem, cum statuas Christianorum quasi ad virtutis imitationem positas excusarem, Pracadius quidam illud mihi reposuit, eos ipsos, quorum statuas veneremur, coelesti felicitate frui, quod divorum imagines dejecissent, ut4 Deum aeternum adorarent. Psalmos Davidis, quos divinitus hominum generi5 datos affirmant, cantibus ac nervis usurpare et quater quidem interdiu publice, noctu semel privatim precari consueverunt. Ac memini, cum essem eodem cubiculo6 hospitii cum Africano inclusus, illum media nocte surgentem a cubili laudes Deo immortali canere ac me graviter increpare, quod tacerem, usurpans illud arabica lingua: _Media nocte surgebam, ut laudem dicerem nomini tuo_7; tum et illud ex libris Jobi afferebat: _Multi_, inquit, _queruntur, se opprimi tyrannide et cum calamitatibus conflictari, nemo tamen est, qui Deum nocte laudatoriis canticis prosequatur._

1. Alii addunt: _esse_, vel: _fuisse_. 2. Alii: _nulla usquam_. 3. Aliter legit alius codex: _Et quidem eo minus statuas venerantur, ut etiam felicitate coelesti se frui glorientur, quod divorum_ etc. 4. Alibi: _ac_. 5. Alibi: _Hominibus quasi_. 6. Alibi: _cubiculorum_. 7. Psalm. 42, 4 sq. et 119, 55.

CORONAEUS: Ecclesiae Romanae mos jam inde a Pelagio, pontifice maximo, usitatus est, septies singulis diebus Deum laudibus, supplicationibus et canticis die noctuque colere. Quod ab ipso Davide1 didicimus et expressimus: _Septies_, inquit, _interdiu tibi dixi laudem_; quod nec Judaei faciunt, nec Lutherani, nec Zwingliani, qui sacra publica ita circumciderunt (excipio Anglos, segregatos a Puritanis), ut bis tantum tota hebdomade preces publice2 fieri patiantur.

1. Psalm. 119. 164. 2. Alius: _publicas_.

SALOMO: Lex divina pontifices et Levitas mane ac vesperi Deo laudes canere jubet et matutinum quidem sacrificium quatuor horarum fuisse scribit Rabbi David, vespertinum unius horae, privatim vero laudes divinas assidue quemque momentis omnibus recolere laudatissimum. Nam laudare septies apud Davidem non finitum numerum, ut ecclesia Romana putat, sed infinitum continet seu incertum, ut fere semper. Sic enim mater Samuelis1, cum Deo gratularetur: _Sterilis_, inquit, _peperit septem_. Nocturnas vero laudes privatim ex cujusque voto fieri majores voluerunt, quibus nihil efficacius, nihil gratius esse potest.

1. 1 Sam. 1, 6 sqq.

OCTAVIUS: Rogationes Ismaëlitarum breves quidem sunt, sed supra 162 modum efficaces in hunc modum: El hemdu, tilla hi rabis hallamine, El rahami, El rachini, Melichi, Jarini, El dini, ejahe, rah tu vejache, vestecun Isdina. Elzzirata Mustitfa mazzirata cladina evanta alahim gari ri il magduli olahem velal soline amim. Id est: Laus Deo misericordi ac flexibili regi extremi judicii! O mortales pietatis amantes, colamus illum et auxilium consequamur, da nobis, aeterne Deus, certissimam cognitionem eorum, quos selegisti, ut nunquam, illis offensis, ex gratia tua excedam. Amen. Haec precatio ab illis Lassala1 dicitur i.e. communis omnium, quia praeter hanc variae sunt preces ac paene innumerabiles, quas ex voto sibi quisque commentatur.

1. Alibi: _Lessala_.

CORONAEUS: Non video, cur Pater noster Christi cedere debeat Lassalae Ismaëlitarum aut schema Hebraeorum.

SALOMO: Nostrum illud schema, quod ab omnibus Judaeis quotidie usurpatur, non est precatio, sed commemoratio, ne ab aeterno Dei cultu unquam discedamus. Quin Moses in concione totius populi eadem verba sic expressit, quae a Latinis et Graecis non satis apte reddita mihi videntur. Sic enim opinor melius1: _Audi Israël! Is qui est aeternus Deus noster, aeternus est unus, amabis igitur Deum tuum aeternum ex toto corde tuo et tota anima tua et toto impetu virium tuarum. Atque haec verba, quae jubeo, in corde tuo haerebunt, eaque saepius inculcabis liberis tuis, seu domi sedeas, seu ambules, seu jaceas, seu surgas, et alligabis ea ad manum, et quasi monumenta erunt pro oculis tuis, quin et asscribas ea postibus domus tuae et pro foribus tuis._ Illud est schema nostrum, quod in membranis vitulinis2 scriptum et in capsulis conditum brachio sinistro alligamus quidem et capiti inter caesariem et frontem, idque chaldaica vox Tephilin a תָפֵל, quod _alligare_ vel _appendere_3 significat: alii ab hebraica voce תפלחן, quae orationem significat4, quoniam ea quotidie quasi preces sanctissimas recolunt. In iisdem etiam membranis inscribunt periodum e decimo tertio capite Exodi, quae incipit: _Memento diei hujus, quo egressus es ex Aegypto_, usque ad haec verba: _A diebus in dies_5, et ex eodem capite, paulo post periodum, quae incipit: _Et erit, cum introducet te_, usque ad haec verba: _quod potenti manu eduxerit nos Deus ex Aegypto_6. Item periodum ex secundo capite Deuteronomii, quod incipit: _Exit itaque si audiendo_, usque ad haec verba: _coelum supra terram_7.

1. Deuter. 6, 4 sqq. 2. Alius: _fibulanis_. 3. Alibi: _apprehendere_. 4. Desunt haec octo antecedentia verba in aliis codicibus. 5. Exod. 13, 3 sq. 6. Exod. 18, 7-9. 7. Deuter. 11, 1 sqq.

FRIDERICUS: Tanta Judaeorum superstitio est, ut satis esse putent ad salutem adipiscendam, eas membranas circumferre, ut1 quidem Catholici 163 principium evangelii Johannis collo alligant, ea spe ac fiducia, ut ab omnibus calamitatibus ac morbis tuti sint, quas ligaturas execrabiles appellat Augustinus.

1. Alibi: _et_.

SALOMO: De nostris si ullus ea spe ac fiducia ducatur, ut earum rerum sola gestatio ad salutem prosit, quem puto esse neminem, hunc insanire judico. Sed haec summa capita majores nostri ab unoquoque nostrum circumferri voluerunt, ut quotiescunque capsulas vel in postibus videant Mezazam, primi capitis, et divinae legis memores ab omni cultu peregrinorum numinum abstinere, et ad verum Deum vitam instituere consuescant.

OCTAVIUS: Ab omnibus ligaturis istis ac pictis imaginibus Ismaëlitae abhorrent et veram pietatem amplectuntur. Illud etiam praeclare, quod Mesquedas vel1 fana sic construunt, ut nec a viris foeminae conspici, nec viros foeminae contueri possint, sed habeant utrique stationes medio pariete discretas.

1. Alii: _seu_.

SALOMO: Haec a nostris, ut optima quaeque, assumserunt1 et expresserunt Ismaëlitae, ut nec in templis nec in synagogis viri foeminas intueri possint. Ita fit, ut nullae pravae cupiditatis inflammandae occasio aut lenociniorum illecebrae ullae quaerantur.

1. Alii: _acceperunt_, vel: _sibi asserunt_.

CURTIUS: Utinam mos ille nostris hominibus in mentem veniret! Cur enim laudabilia instituta, ubiubi sint, non imitemur? Illud enim quodammodo asseverare possumus, nulla fere templa Christianorum lenocinio vacare.

SALOMO: Nihil flagitiosius mihi videtur, quam pietatis faciem libidini obtendere; ob id enim sublatus est mos a majoribus nostris, quo feminae prae foribus tentorii sacri1 excubabant2, propterea quod sacerdotes, filii pontificis maximi ac principis Eli, stuprum his inferre non dubitarint3. Maxima semper cura fuit majoribus nostris, non modo impudicitiam, sed impudicitiae suspicionem a sacris longissime amovere4. Quin5 etiam meretrices ab extrema memoria majorum nostrorum nunquam nisi vultu velato foras prodibant. Post etiam in Arabia omnes Hebraeae mulieres capitibus omnino praeter oculos contectae fuerunt, cum in publicum exirent. Tandem etiam in templis non modo velari, sed etiam parietibus a virorum conspectu segregari placuit, quod sapienter Ismaëlitae imitati templa omnia parietibus habuere utrique sexui divisa.

1. Alius: _sacra_. 2. Forte: _exercebant_. 3. 1 Sam. 2, 22 sqq. 4. Alii: _movere_. 5. Alibi: _Hinc_.

FRIDERICUS: Nulla calumnia1 graviore Christiani veteres oppressi dicuntur, quam quod stupris et incestibus nocturna sacra religionis specie funestarent, quam quidem ad calumniam diluendam scriptae sunt apologiae Origenis, Justini, Athenagorae, Tertulliani, atque hic etiam in libro de 164 velandis virginibus Christianorum morem valde improbavit, quo quidem foeminas viris confusas inter amplexus et oscula caritatis, quae in ipsis templis fiebant, invaluisse scribit.

1. Origenes contra Celsum; Talmud. in tract. de sabbatho; Philo in libro de vita contempl.

CORONAEUS: Id quidem a pontificibus Romanis aliquando, ut opto et spero, emendari poterit, perinde ut illa pietatis oscula fuere sublata.

OCTAVIUS: Agnosco equidem, omnia fere Judaeis et Ismaëlitis, quod1 ad religionem attinet, communia esse, utrisque aeterni unius Dei cultus, utrisque idolorum summa execratio, item circumcisio et genus ab Abrahamo utrisque ducitur; abstinent utrique a sanguinis2 et porcorum esu, denique lectiones utrisque frequentissimae, quas Tertullianus3 non satis argute reprehendit in Judaeis, quos lavari quotidie scribit, quia4 quotidie inquinantur, quasi vero Christiani penitus circumcisi puriores essent, cum tamen David Goliathen ob id execratus sit5, quod esset incircumcisus et immundus. Quanquam Aethiopes Christiani circumcisionem amplexi fuere, qua etiam veteres Aegyptios uti consuevisse scribit Herodotus6. His vero temporibus non modo mares7 a maribus, verum etiam foeminae8 a foeminis nymphae quadam particula circumciduntur.

1. Alibi: _quid_. 2. Alii: _sanguine_. 3. De baptismo. 4. Alibi: _quoniam_. 5. Alibi: _est_. 6. Lib. 4. Sed intelligendum est de his Aegyptiis, qui genere Judaei sunt. 7. Alibi: _mas_. 8. Alii: _foemina_.

CURTIUS: Fuit illa quidem foederis cum Abrahamo percussi tessera1, non tamen ullam2 video fuisse circumcisionis utilitatem.

1. Alibi: _tabula_. 2. Alii: _aliam_.

SALOMO: Quae major aut1 sanctior utilitas esse potest, quam divini foederis arcanum? Quanquam qui curiosius ista scrutantur, maximas circumcisionis asserunt2 utilitates, tum ad procreationem liberorum commodiorem, tum ad inflammationem tumorum amovendam, tum ad coërcendam vim libidinis effervescentis, quam Rabbi Moses praecipuam circumcisionis causam esse arbitratur. Hoc tamen Judaei ab Ismaëlitis differunt, quod hi nec azymis nec agnis paschalibus utuntur3 nec sabbathi festiva quiete, nec ad occasum conversi precantur, nec Messiam exspectant, ut Judaei, excipio eos, qui Haly sectam sequuntur, quos Imanias vocant. Ac tametsi preces ad omnia coeli templa4 fieri posse confiteantur, saepius tamen ad Mecham ora convertunt, ut olim Daniel in urbe Babylonis exul, in genua procumbens, Hierosolymam versus orationem5 concipiebat.

1. Alii: _et_. 2. Alibi: _afferunt_. 3. Alius: _utantur_. 4. Alibi: _omnes coeli plagas_. 5. Alii: _vota_.

SENAMUS: Mercurius Trismegistus adoraturos primum ad orientem solem, meridie ad Austrum, sero ad occasum converti1 jussit. Graecis tamen nonnullis usitatum erat, ad orientalem plagam Diis sacrificare, heroibus vero ad occasum, caeteris omnibus ad orientem, qui mos a Chaldaeis et magis Persarum ad omnes fere populos dimanavit; illi etiam diluculo ac 165 potissimum etiam soli orienti, quem Mithram appellabant, sacra facere consuerant. Hinc Maro:

Illi ad surgentis conversi lumina solis.

Sic tamen ut statuae in occidua plaga collocarentur, ortum spectantes, ut Vitruvius2 scribit. Jubet enim Porphyrius, adoraturos statuis ortum spectantibus ἀντιπροσώπους esse et converti ad occasum, contra quam Christiani statuas occasum spectantes collocare solent, ut eas ipsi vultu ad orientem converso adorent.

1. Alii: _verti_. 2. Alius: _Virumnius_.

FRIDERICUS: Christiani veteres cum rogarentur, cur ad solis ortum conversi vota conciperent, respondebant1, id illis in usu esse, quod oriens honoratior esset occasu. Sic enim Pompejus2 Cornelio Syllae dixisse fertur, plures orientem, quam occidentem3 solem adorare. Non video tamen, cur Judaei ab omnibus populis dissidentes ad occasum conversi sacra faciant.

1. Justinus Martyr qu. 118. 2. Plutarchus in Pompejo. 3. Alibi: _abeuntem_.

SALOMO: Plerique nos id facere putant, ne solem ac sidera orientia colere videamur. Sed falluntur, cum sol utramque plagam spectet et utroque tempore sacra faciamus. At noster legislator tentorium sacrarii ad exemplar universitatis constructum erexit. Est autem rapidissima orbium coelestium conversio ab ortu ad occasum, et qui naturae cursum tenere volet, cum sideribus ad occasum progredi necesse habet, non regredi ad ortum. Ex quo quidem pulcherrima naturae arcana eruuntur, ut1 decentem et naturae congruentem morem intelligamus, quae scilicet dextra, quae pars mundi sinistra dicatur.

1. Alibi: _et_.

TORALBA: Haec disputatio plurimum1 exercuit omnes scriptores, nec tamen de mundi situ probabilem afferunt caussam. Nam Pythagoras, Homerus, Plato, Aristoteles, Galenus, Averroesdextrum mundi latus in oriente posuere, Plinius et Varro sinistrum. Augur enim Romanus, sub Dio templorum sacra lituo dividens, vultum ad Austrum convertebat, ut haberet a sinistris ortum et occasum a dextris. Empedocles, Cleomenes, Lucanus, Solinus, Philo Ebraeus dextram mundi partem Aquiloni tribuunt.

1. Alius: _ut plurimum_.

