Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

Part 19

Chapter 19 3,182 words Public domain Markdown

SENAMUS: Sed cur potius septimam, quam primam? Nec video, cur1 postremo capite decalogi aliena appetere prohibeamur, cum satis sit, nemini fraudem facere, et ea non exercere, quae publicam laedunt tranquillitatem: mentibus autem humanis imperare aut cogitationibus vim inferre, quis possit?

1. Alibi: _an_.

SALOMO: Ad singula vicissim. Primum, rationem a Deo rerum suarum exposcere, scelus, ambigere nefas est. Nam quod aliena concupiscere vetat lex divina, alienum est ab omnibus legibus humanis, atque in eo potissimum praestantia divinae legis1 enitet, quae securim non modo ad caudicem et ramos, sed etiam ad radices et fibras flagitiorum omnium admovit. Quisquis enim erumpentes cupiditates coercerepotest, is profecto imperatoris invicti laudem meretur. Qui vero aliena concupiscit, jam scelus admisit, etsi2 150 pravas cupiditates ad exitum perducere non potuerit, quoniam, ut possit, omnia pertentabit, sed recisa libidine nihil unquam molietur. Nihil autem mirum, si3 homines hominum cupiditatibus leges nullas posuerunt, quia nec praemia merentibus nec poenas4 irrogare potuissent, quippe sensus animorum5 non videntur, id unius Dei proprium est, qui abditas animorum latebras pervestigat ac propterea καρδιογνώστης appellatur6. Neque enim actionum ac sermonum prius quam cogitationum praeputia circumcidi jubet. Et quemadmodum Deus7 accepta ferre et praemia tribuere solet praeclaris hominum voluntatibus, ita quoque perinde ac homicidam habet, qui occidere cum maxime vellet, non potuit tamen, quia plus peccatur ipsa mente, quae pravitati acquievit, quam sceleris executione, quae ad sensus, satellites animi, quasi ad principis ministros refertur.

1. Alius: _lucis_. 2. Alius: _etiamsi_. 3. Alii: _sed_. 4. Desunt alibi haec duo verba. 5. Alibi: _animi_. 6. Jerem. 12. 7. Deuteron. 11.

CORONAEUS: Sed ad quietem septimi diei redeamus, quaenam ratio subesse potest?

SALOMO: Rationem suae legis, quod rarissime fit, subjecit legislator ipse: _Quoniam_, inquit, _sex diebus coelum, maria, terram1, quaeque his continentur omnia, Deus creavit ac septimo die requievit, eique benedixit ac sanctificavit illum._ Et quominus ambigeretur, pluribus verbis caput illud declaravit, quam totius decalogi capita, nec unquam aliis diebus benedixisse aut eos2 sibi consecrasse3 legimus. Nam cum populus universus instruendo Dei sacrario et instrumentis sacrarii valde occuparetur, diem tamen septimum Deus excipiens: _Nihilominus_, inquit4, _mea sabbatha colite, quoniam illa sunt quasi tesserae secretiores et arcana inter me et vos posterosque vestros, ut intelligatis, me esse Deum aeternum, qui sanctifico vos. Feriamini igitur sabbathum, quoniam sanctum vobis est5: quisquis ullum opus fecerit die sabbathi, de coetu populi exscindatur6. Sex dies sufficiant7 rebus agendis, dies septimus quies esto sancta Deo aeterno, quisquis opus ullum fecerit, morte afficiatur. Conquiescant igitur filii Israel die septimo, ut colant sabbathum foedere sempiterno, quoniam illud est arcanum et tessera inter me et filios Israel, tessera, inquam, sempiterna, quoniam sex diebus Deus condidit coelum et terram, septimo quievit._—Haec ille. Videtis, cum homines, liberos, servos, jumenta sanctissimo illo die conquiescere jussisset, quanta verborum copia, quam exquisita ratione iterum atque iterum inculcat. Neque eo contentus populum universum rursus convocari jussit, deinde coacta8 concione legislator quasi legem novam laturus: _Haec sunt_, inquit9, _quae_ 151 _mandavit Deus. Sex dies negotiis agendis aut operi tribuantur, dies septimus sit vobis sacer, quia sabbathum requies est Deo. Quisquis opus ullum in eo fecerit, moriatur, ne accendatis ignem in domiciliis vestris._ Item alibi10: _Admonete populum Israelem, ut sabbatha sanctissime colat._ Id autem saepissime repetitum legimus, et cum maleferiatus quidam septimo11 die ligna legisset12, Moses sententiam, tametsi jam lex lata erat, non prius ferendam putavit, quam judicem Deum appellaret, qui eum capitali supplicio damnatum lapidibus obrui mandavit. Illud et mirabilius13, quod cum manna caducum singulis diebus plueret, die tamen septimo nihil decidere solebat14. Cum autem e tentoriis die septimo quidam egressi fuissent, quasi manna collecturi, Deus ita exarsit eosque oratione acerbo increpans: _Quousque_, inquit, _tentabitis me? dedi vobis sabbathum ad requiem, ut die sexto duplices cibos colligatis, consistite igitur in tentoriis die septimo, nec quisquam posthac foris egrediatur._ Item urbe Hierosolymorum obsessa et lata jam de excidio sententia, liberationem omnem Jeremias15 Deo jubente pollicetur, si sabbatha sancta colerent. Itaque Deus apud Jesaiam exclamans16: _O beatum_, inquit, _illum, qui sabbathum meum delicias suas appellat!_ Item paulo post: _Quisquis metuit mea sabbatha temerare ac foedus illud sanctissimae quietis coluerit, hunc ego sublimem proveham in montem sanctum meum_, i.e. in coelum. Quid Ezechiel? ubi sabbathum appellat Dei sacramentum ac tesseram secretiorem inter Deum et populum Israelis17, Ac propterea theologi18 sabbathorum rationes ac leges copiosissime amplexi sunt.

1. Septem haec sequentia verba desunt in alio codice. 2. Alibi: _nos_. 3. Alibi: _conservasse_. 4. Exod. 20, 31 et 34. 5. Alibi: _erit_. 6. Alibi _exscindetur_. 7. Alibi: _sufficient_. 8. Alii: _convocata_. 9. Exod. 35. 10. Num. 15. 11. Alibi: _sabbathi_. 12. Alii: _collegisset_. 13. Alibi: _mirum_. 14. Exod. 16. 15. Thren. 15 et 17. 16. Jes. 56, 58. 17. Ezech. 20 sq. Alibi: _Israelem_. 18. L. 2 Pandect. c. 4 et 24 (Talmud).

CURTIUS: Hanc opinor causam fuisse, cur acutissimus1 quidam theologus2 ad stuporem usque miretur, tot ac tam multis capitibus legum divinarum ac prophetiarum sabbathi otia inculcari, quasi, inquit, ejus diei cultu et quiete summa divinae legis et salutis nostrae3 contineatur. Idem quoque negat, sabbathum aut legem a Christo fuisse abrogatam, eosque reprehendit, qui aliter sentiunt.

1. Alii: _argutissimus_, vel: _augustissimus_. 2. Calvin. inst. ep. 4. 3. Deest alibi.

OCTAVIUS: Ego Ismaelitasnon aliam habuisse causam judico, cur pro septimo die sextum feriari soleant, quam ut a Christianis aeque ac Judaeis festo die segregarentur, ut Christiani, qui primum diem pro septimo ad colendum sibi proposuerunt, ut a Judaeis secederent. Nam si jure diem sextum Ismaelitae feriarentur, propter fugam Mahummedis ab hostibus1 prostrati ac vulnerati die sexto, profecto aequius erat, Christianos sextum 152 diem, quo Christus supplicio affectus est, feriari2, quam primum, quo dicitur revixisse.

1. Alibi: _hoste_. 2. Alibi: _celebrare_.

TORALBA: Miror ego, Ismaelitas et Christianos cum Judaeis in eo convenire, quod decalogus divina voce promulgatus aeternam haberet, quasi naturae lex, auctoritatem, eos tamen quietem festivam commutavisse, „cultuque Judaeo septima sacrare“, ut poetae verbis utar1.

1. Ovidius in Fast.

FRIDERICUS: Ideone Christiani Judaeorum superstitionibus ullis obligati1 teneantur?

1. Deest alibi.

SALOMO: Si decalogi1 quartum sacrosanctum est, caetera quoque sacrosancta sunt; sin profana quaedam superstitio, caeteras quoque decalogi leges pessum ire necesse est, quas tamen aeternas et immutabiles nulla2 exceptione confitentur.

1. Alii legunt: _Ut decalogi capita, ita etiam sacrosanctum est, quae tamen aeterna et immutabilia confitentur._ 2. Alibi: _sine ulla_.

TORALBA: Caetera quidem decalogi capita natura ipsa dictitat, quartum non item, ut etiam Abraham Aben Esra ingenue fatetur.

SALOMO: Cum Deus lapidibus obrui jussisset eum, qui die sabbathi ligna colligerat, ad Mosen conversus: Dic, inquit, populo, ut fimbrias ac vittas hyacintho infectas extremis vestium oris assuant, ut in eas intuentes omnia Dei jussa ad animum revocare consuescant eaque exsequantur, neque curiosius pervestigate apud vos, aut curiosius post oculos vestros exquirite, quibuscum scortari consuevistis.

FRIDERICUS: Cur non liceat festam quietem agere, mundi creationem recolere, Dei beneficia commemorare ac naturae parentem crebris laudibus celebrare, die primo aeque ac septimo? Nihil enim, utro die id fiat, ad sanctitatem referre videtur.

SALOMO: Si nihil refert, utrum feriari debeamus primum diem an septimum, cur primum potius quam septimum contra perspicua Dei jussa eligendum1 putas, nisi veri Dei leges opera data2 proculcare velis? Tu diem tuum natalem festis epulis recolere libentissime soles, non hesternum, cur septimum diem, mundi natalem, rejicis, ut pridie vel postridie festum agas? At nulli diei Deus praeter septimum benedixit, nullum diem praeter septimum sanctificavit, non sextum, non primum sibi consecravit3. Quanquam ista vetus paganorum impietas diem solis appellatione diserta4 feriari jubet5, quo quid sceleratius?

1. Alius: _optandum_. 2. Alibi: _debita_, vel: _dedita_. 3. Alius: _benedixit_. 4. Omittuntur duo haec verba antecedentia in alio codice. 5. Alibi: _jubent_.

CURTIUS: Ita quidem scripta lex est, non quod soli sacra fiant, ut scis tu quidem, Salomo, sed quia in ferendis legibus, ut perspicuae sint, ad populi captum loqui necesse est.

SALOMO: Igitur errore populari omisso, cum Deus prospiceret futurum, 153 ut imperitorum hominum inscitia dicam an impietate, creationis memoria ex animis hominum obliteraretur, diem mundi natalem jussit solenni cultu celebrari. Fuit enim tanta Aristotelis et Epicuri vel impietas vel ignorantia vel utrumque, ut mundum aeternum fuisse ac fore existimarent, contra quam superius demonstratum est. Neque solum diem1 septimum, sed mensem quoque septimum, quo creatus est mundus, clara plurimarum feriarum memoria posteritati commendavit, legum quoque divinarum lectionem eo mense ac die, quo mundi creatio perfecta est, auspicari jussit. Anno septimo agricultura deseri jubetur. Item eo die ac mense, quo mundi creatio consummata est, pontifices ipsi a capite leges divinas incipiunt omnibus interpretari, accensa facium ac lucernarum maxima copia, quem morem ab Aegyptiis observari scribit Herodotus2, qui mos antiquissimus, mundi creationis index, nondum ab usu exolevit. Hunc autem creationis mensem Ethanim3 i.e. illustrium Chaldaei vocant, quoniam eo potissimum mense, quo mundus conditus est, magnorum virorum ortus et occasus ac rerum publicarum insignes conversiones accidere consueverunt. Dies autem creationis in tota natura tam clarus est, ac prae caeteris tam4 perspicuus, ut nemo dubitare debeat5, legem de quiete sabbathi omnium maximo naturalem et universae naturae consentaneum esse. Sed manum de tabula!

1. Desunt haec quinque sequentia verba in aliis codicibus. 2. Historiarum Libro II. 3. Alius: _Ethranim_. 4. Deest in aliis codicibus. 5. Alii: _deberet_.

CORONAEUS: Cur manum de tabula? aut quamobrem propositae orationis filum abrumpis eo loco, quem potissimum quaerimus, scilicet quietem diei septimi perinde naturalem esse, ac caetera decalogi capita?

SALOMO: Quia metuo, ea1 quae in arcanis divinis latent, oratione temerare; nec tam multa dixissem, nisi vos rerum divinarum amantissimos intelligerem.

1. Deest in aliis codicibus.

CORONAEUS: Ne igitur nobis sublimium rerum veneratoribus1 ac divinarum invideas haec arcana.

1. Alibi: _venatoribus_.

SALOMO: Ego quidem pauca de multis. Septimo die corporibus robur et incrementum praecipue additur; bonorum etiam virorum sapientia eo die potissimum augetur, ut majores nostri a prophetis didicerunt; in sceleratos autem ultio aëris1 potestatibus eo die potissimum permittitur. Quod saepe quidem, sed nunquam plenius2 intellectum est, quam in Aegypto stupenda clade, qua3 omnia hominum ac bestiarum primogenita totius regni longe late patentis nocte media diei septimi eodem momento interierunt, Asmodaeis caedentibus4. Quare lex divina circumcisionem infantis in octavam diem prorogari jubet, ut sabbathum sanctum intercedens robur addat infanti. Quin etiam medici de morbo aut accepto vulnere statuere nihil solent ante octavum diem, propter septimi vim ac potestatem. Illud autem ab omni 154 antiquitate compertum est, noxios daemones initio diei septimi, i.e. post occasum solis diei sexti, sceleratos agitare5, ab electis vero procul arceri6. Sic enim interpretandum est illud cujusdam Rabbini theologi, qui septimo die daemones noxios ab angelis coërceri dicit, ne scilicet bonis infesti sint. Ex quo intelligitur, totam rerum naturam sanctissimi illius diei vim ita sentire, ut etiam7 vulgari proverbio jactari soleat: nullum unquam8 sabbathi diem praeteriisse, quo sol se hominibus non praebeat contuendum. Et quidem nisi horizontis obliquitas ultra sexagesimam partem circuli magni versus utrumque polum terris intercedentibus solis adspectum auferat, sol die septimo clarior conspici9 consuevit, aut coeli spirabilis status mutari, ut si ardentissimo calore sex diebus coelum infectum fuerit, die sabbathi nubibus roscidis aut aquilonibus10 aliquo modo refrigeratur, sin perpetuis11 nubibus vel nebulis caliginosum extiterit totos sex dies, sabbatho solis splendore dies serena temperatur. Item qui morbis aut febribus continuis conflictantur, nisi desperata salus est, die septimo mitiores sentiunt dolores. Huc etiam pertinet Graeci illius philosophi12 quaestio vetus: cur die sabbathi aër mutatur? illud enim ab omni antiquitate penitus exploratum est. Mens autem boni viri ac Deum metuentis, quae rerum coelestium contemplatione ac laudibus divinis quasi epulis delicatissimis pascitur die sancto, et quae hominem ab homine seducit, eo fit aptior ad hauriendum divinae lucis fulgorem, quae13 die septimo prae caeteris copiosius affulget14. Hic autem humanae mentis in Deum raptus pretiosa mors a Davide15 et osculum oris divini appellatur a Salomone16. Quid? quod17 Josephus antiquitatum scriptor clarissimus tradit, fluvium sabbathicum in Syria sic appellari, quod non nisi isto die fluere consuescat18.

1. Alius: _aëriis_. 2. Alius: _planius_. 3. Alii: _quae_. 4. Alii: _cadentibus_. 5. Alibi: _agere_. 6. Alibi: _proculcari_. 7. Alibi: _et_. 8. Alii: _Nullum, inquam_. 9. Alii: _aspici_. 10. Alius: _aquilonaribus_. 11. Alius: _continuis_. 12. Justinus Martyr, qu. 69. 13. Alii: _qui_, vel: _quo_. 14. Alibi: _effulget_. 15. Psalm. 116, 15. 16. Cant. 1, 1. 17. Alibi: _Quin_. 18. Lib. 7 de bello jud. cp. 24.

TORALBA: Fateor equidem, diei septimi arcana valde mirabilia mihi fuisse hactenus incognita.

CURTIUS: Non dubito, quin mentis agitatio ac meditatio ingenium vehementer exacuat. Concedo et illud, nihil praeclarius1 ab homine fieri posse, quam Dei optimi maximi beneficia, leges, actiones, opera contemplari et ex his laudes ejus eruere ac praedicare. Sed2 cum primi illi parentes humani generis ante legem de cultu diei septimi nullam ad contemplationis praesidia dierum discretionem adhibuerint, non videbam, cur subtilius rationem temporum exquirere deberemus, aut cur diem septimum quam caeteros3 sanctiorem esse praedicaremus.

1. Alibi: _pulcrius_. 2. Alii: _Sic_. 3. Alibi: _caeteris_.

FRIDERICUS: Nulla dierum distinctio est in coelo1 ac ne in terra quidem ubique; est enim2 ultra sexagesimam magni circuli partem tanta lucis 155 ac tenebrarum varietas, ut ad utrumque polum accedentibus post septuagesimam coeli partem dies menstrua sit, propius bimestris, trimestris, quadrimestris, sive pro 24 horis bis mille octingentas3 horas diem sine sole supra horizontem continuo videre, et4 sub utroque polo dies unus est semestris sine solis ortu, nox item una sine solis occasu semestris, et cum alii 365 dies habeant, anno vertente, qui sub polo versantur, diem unum et noctem unam habeant, utramque semestrem.

1. Alibi: _coelis_. 2. Deest in aliis codicibus. 3. Addunt alii: _octoginta_. 4. Alibi: _ut_.

SALOMO: Ultra septuagesimam partem meridiani circuli polum versus nullis mortalibus ulla statio patet, et ut pateat, quis tam stupidus, quin1 solis circuitum horarum 24, sive supra sive infra horizontem, denotare non possit?

1. Alii: _qui_.

FRIDERICUS: Id fortasse doctiores, sole supra horizontem existente1, observare possunt, sed quis semestri nocte discrimen illud annotaret? Sed ut ab utroque polo ad regiones medias redeamus, fieri nullo modo potest, ut eadem dies septima esse possit toto terrarum orbe, quia cum occasu solis incipit2 sabbathum maximum, mense Aprili hora sexta pomeridiana3 in urbe Hierosolymitana, eodem momento regionibus Brasilianis Indorum meridies est; ex quo necesse est, sex horarum intervallo diem septimum citius auspicari Hierosolymis, quam populis4 Brasilianis.

1. Alibi: _stante_. 2. Alius: _incipiat_. 3. Alii: _promeridiana_. 4. Alii: _a populis_.

SALOMO: Argute quidem Fridericus, sed quis in tanta oceani ac terrarum ab ultima Syria usque in Americam regionem immensitate, i.e. milliaribus amplius 6060, diem septimum putet confundi posse? Argutias igitur omittamus ac diem septimum, qui tot ac tam multis argumentis tamque perspicuis naturae demonstrationibus illustratur1, ad divinas aeque ac naturae leges pertinere fateamur.

1. Addunt alii: _putemus confundi posse, sed_.

FREDERICUS: Si septima dies sola sit sancta, cur a vobis nova luna1 trigesimo quoque die colitur?

1. Alii: ἱερομηνία.

SALOMO: Nulla dies divinis laudibus aut actionibus honestis eximitur, sed potissimum dies septimus creationis mundi ac trigesimus divinae procurationis index festivus esse jubetur, quia non satis erat, mundum condidisse, nisi rebus genitis1 Deus prospiceret ac statum, conditionem, alimenta, incrementa, vicissitudines rerum omnium tueretur2.

1. Alibi: _conditis_. 2. Alibi: _intueretur_.

OCTAVIUS: Illud est, opinor, quod innuit Horatius1, ubi τὴν τριακάδα Judaicam vocat trigesima sabbatha, quanquam non solum Judaei, sed et Graeci ac Latini novilunia festis diebus colebant, ut Juvenalis hoc versu significat2:

Observant ubi festa mero pede sabbatha reges,

et Plutarchus περὶ δεισιδαιμονίας.

1. Sat. 1, 9. 2. Deest alibi.

156 CURTIUS: Nimia profecto superstitione Judaei Hierosolymam a Pompejo scalis admotis otiose1 expugnari ac cives omnes sponte2 velut in verriculo aut sagena rapi, partim3 etiam crudeliter mactari et urbem floridissimam4 opibus diripi die sabbathi patiebantur, quem Dio historicus Saturno fuisse sacratum scribit in hac expeditione, ubi Judaeos Vegetius5 aeque ac Plutarchus6 valde irrident.

1. Deest in alio codice. 2. Deest in eodem codice. 3. Deest in eodem codice. 4. Idem habet: _florentissimam_. 5. De re militari. 6. De superstitione.

SALOMO: Divina lex eos beavit, qui non subsederunt1 in subselliis derisorum2. Hanc quidem Hierosolymorum expugnationem, Strabo factam scribit ἐν νηστείᾳ τῶν Ἰουδαίων, cum tamen die sabbathi jejunare prohibeamur. At Josephus non a Strabone modo, sed etiam a Dione et Eusebio3 discrepat; scribit enim, urbem captam a Pompejo die Tamuz, M. Tullio Cicerone et M. Antonio consulibus, quod ut factum sit die septimo, Judaeorum tamen religionem4 ac numinis metum laudare potius, quam irridere deberent5.

1. Alius: _consederunt_. 2. Psalm. 1, 6. 3. Alius: _Vegetio_. 4. Alibi: _religionis_. 5. Alii: _debemus_.

FRIDERICUS: Agatharchides1 Cnidius leges ac religionem Judaeorum ob id maxime sprevit, quod2 Ptolemaeum Lagi filium Hierosolyma die sancto otiose invadere permisissent.

1. Alius: _Agatharchiades_. 2. Joseph. antiq. jud. I, 12.

SALOMO: Res tamen ex animo1 cessit Judaeis. Nam Philadelphus Ptolemaeus Lagi filius urbem illam ac templum ingentibus donis ac largitionibus locupletavit, centum millia captivorum nostrae gentis, sua pecunia redemtos, manu misit, tabulam ex auro solidam2 duorum cubitorum ac semis in sacrarium sanctissimum intulit, theologos LXXII ingentibus donis ac largitionibus, ut sacra biblia ex Hebraeis graeca facerent, locupletavit, quo nihil majus ac melius ab ullo principe praestari potuisset.

1. Alii: _ex animi voto_, vel: _ex omni voto_. 2. Alibi: _solido_.

FRIDERICUS: Sed negari non potest, quin supina illa negligentia dicam, an stultitia, plane capitalis fuerit, quod Judaei urbem florentissimam opibus, propugnaculis, juventute, otiosissime1 expugnari, liberos, uxores, templa sacratissima militum direptioni patere, quam die sabbathi tueri maluerunt. Nam quid aliud est, quam Dei bonitatem experiri ac tentare? ubi enim2 periculum a capite, a liberis, a familia propulsare die sabbathi vetuit? Prius enim3 Agamemnon arma quemque parare jubet, deinde a Jove victoriam precatur his verbis: δὸς μοὶ κατὰ πλῆρες ἑλεῖν Πριάμοιο μέλαθρον i.e. da mihi sublimem Priami subvertere sedem. Nam cum olim Romani inprimis religiose dies praeliares a festis discrevissent, ut M. Varro scribit, ab hostibus continuo lacessiti praeliares dies4 exemerunt, ne cuiquam deinceps religio injiceretur, diebus festis proelium committere.

1. Alius: _atrocissime_. 2. Addunt alii: _obsecro_. 3. Hom. Il. Β, 414. 4. Alius addit: _de festis_.

157 SENAMUS: Jam quoque pridem Judaei dierum praeliarium religionem repudiarunt, nam Judas Maccabaeus strenuus imperator, cum die sabbathi Hierosolymam ab Antiocho Nobili expugnatam ac Judaeorum partem in speluncis exuri, partem mactari, partem suffocari non repugnantes audiisset, exercitui, quem ex fugitivis civibus collegerat, aperte declaravit, se pro delubris, pro focis, pro lege, pro civium salute, pro libertate etiam diebus sabbathis pugnaturum, ac deinceps ingentes de1 hostibus victorias adeptus est2 ac parva manu saepe legiones Antiochi vicit ac prostravit.

1. Alibi: _ab_. 2. Alius: _reportavit_.

FRIDERICUS: Non religio, sed superstitio est, quod Judaei tam pertinaciter ab omnibus etiam necessariis negotiis die sabbathi sic abstinendum putant, ut ne filius quidem aquis parentem mersum aut fluvio1 interceptum eripiat, aut illata vulnera2, quo minus sanguis effluat, obligare velit. Quam superstitiosam crudelitatem Christus3 exhorruit, cum sacerdos viatorem vulneribus saucium die sabbathi deseruisset, rustici autem benignitatem laudavit, quod hominem languentem vulneribus obligatis jumento domum importari jussisset. Cum autem pontifices in Christum acerbe inveherentur, quod4 aegrotum septimo die curavisset ac lectum alio transferri jussisset5, ipse obtrectationes6 illorum verbo diluens: _Sabbathum_, inquit, _propter hominem, non autem homo propter sabbathum conditus est; filius autem hominis dominus est sabbathi._ Itaque curationes admirabiles7 multitudini, morborum innumerabilium varietate languenti, saepius die sabbathi mirifice ostentavit8.

1. Alius: _flammis_. 2. Alibi: _illato vulnere_. 3. Luc. 10, 31 sq. 4. Matth. 12. Luc. 6, 13 sq. 5. Alius: _transferre mandasset_. 6. Alibi: _objectiones_. 7. Alibi: _admirabilis_. 8. Matth. 12. Marc. 2. Joh. 7. 9. Luc. 1. 6. 13 sq.

CURTIUS: Simili superstitione insaniebat nauclerus ille Judaeus, quem Synesius1 scribit die sabbathi navis gubernacula in altissimis fluctibus deseruisse, nec ullo mortis aut tormentorum metu aut navis cum vectoribus periclitantis ad officium revocari potuisse.

1. In Epistolis.

SALOMO: Nos etiam leges non ad legum, sed ad hominum salutem latas arbitramur, nec putamus eum in legem quid commisisse, qui quid1 fecerit vetitum die sabbathi premente2 necessitate, quippe quae nullis coërceri legibus, nulla obligatione teneri potest. Si tamen demus, sabbatho curare licuisse, non propterea licuit asportare3 cubile. Illud enim potissimum arguebatur4, quod Christus lectum asportari5 jusserat. Quin etiam pontifex facti conscius plebem increpuit his verbis: Sex dies rebus agendis supersunt, his ergo diebus accedite ad curationem, non die sabbathi.

1. Alibi: _quicquid_. 2. Alius: _poscente_. 3. Alius: _exportare_. 4. Alius: _arguebant_. 5. Alius: _avehi_.

FRIDERICUS: Haec verba pontificis1 non eo pertinent, ut curare die septimo scelus arbitraretur, sed ut invidis obtrectatoribus omnem sui calumniandi praeriperet occasionem.

1. Alibi: _Christi_.