# Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis

## Part 18

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/colloquium-heptaplomeres-de-rerum-sublimium-arcanis-abditis-17859/index.md

SALOMO: Mihi tecum, Toralba, convenit, illam scilicet optimam religionem esse antiquissimam ab optimo parente generis humani traditam, quae unius aeterni Dei cultu purissimo, semota Deorum ac divorum omnium atque etiam rerum creatarum turba, continetur. Nam quod scribitur, aetate Sethi Deum coli coepisse, plerosque fefellit ambiguitas verbi הוּחַל quod incipere et profanare significat. Jonathan Chaldaeus interpres ita reddidit1 ex hebraeis chaldaica: _tunc coeperunt homines orare in nomine domini._ Sed Onkelos, quem Latini Aquilam nominant, qui etiam ex Hebraicis Chaldaica fecit, ita reddidit: _Tunc coeperunt homines non orare in Dei nomine_, cum scilicet ad res creatas et eorum, quae sub sensum cadant, cultum se ipsos convertere coepisserit; quae sententia verior est, cum satis appareat, Abelem et Cainum soli Deo cultum exhibuisse, ac ipsum Henochum tanta religione ac pietate claruisse, ut adhuc vivus et spirans divina bonitate fuerit ab hominum2 coetu et conspectu abreptus, quod praeter eum nemini, excepto Helia, legimus contigisse. In eadem religione perstitit Noachus3, qui solus mortalium omnium ipsius Dei testimonio ac judicio integer est ac justus appellatus. Semus item, Noachi4 filius, Dei altissimi sacerdos ac Solymorum5 rex justissimus, eadem pietate paternam religionem amplexus est, qua floruit usque ad Abrahami aetatem, i.e. ab eluvionibus aquarum CCCXLV annos, quo tempore migravit Abrahamus ex Ur6, Chaldaeorum urbe7, eamque migrationis causam fuisse tradunt8, quod Chaldaei a vero Deo ad solis et siderum cultum deficerent. Defectionis rursus causam fuisse opinor, quod cum in coelum 142 intuentes aeterno Deo sacra facerent9, oculis quasi manibus sese abduci passi sunt ad ea sidera, quae sub adspectum cadebant, quod Abrahamus indigne ferens vitae periculum adiit, cum aperte siderum cultum execratus esset. Chaldaeus interpres scribit10, Nimrodum, qui primus dominatum in liberos homines invasit, jussisse Abrahamum in fornacem projici, quod ab unius immortalis Dei cultu ad res creatas avelli nollet, inde tamen prodigio stupendo11 ereptum et in Syriam a Deo missum, ubi in purissima illa religione majorum acquievit ejusque nepotes, donec Aegyptiorum fraudibus ab ingenita religione deflexissent, nec solum sidera, sed etiam elementa, animantia, statuas, daemones, deserto mundi conditore, adorarent. Deus igitur populi sui misertus quadringentos post annos, quam ictum foedus erat cum Abrahamo, Moysen excitavit, per quem naturalem et insitam animis hominum12 a Deo religionem ex animis hominum paene obliteratam ad usum revocavit. Ac tametsi Numa Pompilius statuas, Zeno Stoicus templa Diis exstrui, i.e. ἱερὰ θεῶν13 οἰκοδομεῖν, idque etiam sanctissimi reges Persarum prohiberent, ne Dei majestatem, quae amplissimo mundi sinu non continetur, angustiis concludere viderentur, terrenum14 tamen deinde templum jussit exstrui, non modo ut ab inimicis coeli, sed etiam siderum coelestium adspectu seu culta sacra facientes amoveret.

1. Alibi: _reddit_. 2. Alibi: _humano_. 3. Alii: _Noëmus_. 4. Alii: _Noëmi_. 5. Gen. 6. 6. Alius false: _unâ_. 7. Gen. 12. 8. _scribunt_. 9. Alibi: _fecerint_. 10. In Ecclesiast. IV. 11. Alibi: _prodigiis stupendis_. 12. Desunt duo haec antecedentia verba in aliis codicibus. 13. Alius: θεοῖς. 14. Alius: _tentorium_.

TORALBA: Constat igitur, optimam atque antiquissimam omnium religionem ab aeterno Deo cum recta ratione mentibus humanis insitam, quae quidem Deum aeternum ac solum homini colendum proponit, quoniam superius demonstratum est, Deum illum ab omni corporum contagione alienissimum, rerum omnium conditorem et conservatorem esse, qui cum optimus maximus sit, summum etiam cultum ei deberi, caetera numina, quae ab eo creata sunt, honoris cultu illi anteferre aut1 conjungere sine ingenti piaculo posse neminem. Qui ergo sic vixerit, ut purum Dei cultum et naturae leges sequatur, quis dubitet, quin eadem felicitate fruatur, qua nunc justus Abel, Henochus, Noah, Semus, Abrahamus, Jobus, caeteri, quod Deus ipse laudabili testimonio sibi gratissimos ac sanctissimos esse2 declaravit? Nihil enim verius a Platone dici potuit, quam antiquissimos humani generis parentes eo posteris meliores fuisse, quo propius aberant a conjunctione Deorum: οἱ παλαιοὶ καὶ κρείττονες ἡμῶν καὶ ἐγγύτεροι θεῶν οἰκοῦντες, a quibus ad posterorum3 aures vestigia prisca saeculi dimanarunt. Et quidem Simplicius, Christianorum aeque ac Judaeorum communis adversarius, mentis humanae consummatam perfectionem definit conversionem ad dominum: i.e. πάσα ἀνθρωπίνη πλειότης εἰς τὴν πρὸς θεον ἐπιστροφήν. Idem paulo post: Quamdiu igitur mens humana radicibus altissimis4 autori suo adhaeserit5, 143 poterit incolumis eam integritatem, in qua creata est, facile tueri; ab eo autem avulsa diffluet et marcescet6, quoad rursus ad originem et autorem revertatur, i.e. ἀποσπασάσα δὲ ἑαυτήν καὶ ὅθεν ἐφ᾽ ἑαυτῇ ἀποῤῥιζωσάσα, ἐκεῖθεν μαραίνεται καὶ φθίνει, ἕως ἔμπαλιν ἐπιστραφῆ καὶ ἑνωθῆ πρὸς τὴν αἰτίαν.

1. Alibi: _et_. 2. Alibi: _fuisse_. 3. Alius: _posteros_. 4. Alii: _arctissimis_. 5. Alibi: _cohaeserit_. 6. Alibi: _diffluit et marcescit_.

SENAMUS: Si haec optima et antiquissima religio naturae, omnium simplicissima sufficit ad vitam beatam, cur tot sacrificia, ceremoniae, ritus lege Mosis jubentur1? Neque enim pecudum modo, verum etiam hominum hostias legimus. Nam Jephtha, princeps illius gentis, filiam, quam habuit, immolavit eodem fere tempore, quo rex Agamemnon filiam Iphigeniam.

1. Alibi: _jubente_.

SALOMO: Sacrificia pecudum ab ipsa naturae lege primus Abel ac caeteri deinceps arripuisse videntur, hominum vero mactatio1 populis fere2 omnibus perniciosissimo more3 fuit usitata; Chaldaeis inquam, Persis, Amorrhaeis, Graecis, Italis, Gallis, Poenis, Indis. Nec tamen Jephtha filiam immolavit, ut omnes fere opinantur, sed perpetuae castitatis votum a se amandavit, ut Chaldaeus interpres, Rabbi Levi Ben Gerson et David Kimchi, verius et melius interpretantur, quam qui parricidii crudelissimi parentem accusant. Cui interpretationi congruit4, quod singulis annis virgines illam inviserent et5 consolarentur. Vox enim hebraea לְתַבוֹת quae6 ambiguitatem eo loco peperit7, non tam lugere significat, quam consolari, sacrificium vero Jephtham fecisse oportet earum rerum, quae8 lege divina mactari fas erat.

1. Alii: _immolatio_. 2. Alibi: _vero_. 3. Alibi: _ modo_. 4. Alibi: _convenit_. 5. Alius: _ut_. 6. Alibi: _quod_. 7. Alius: _proponit_. 8. Alius: _quae ... mactare_.

TORALBA: Si naturae lex et naturalis religio, mentibus hominum insita, sufficit ad salutem adipiscendam, non video, cur Mosis ritus, ceremoniae necessariae sint.

SALOMO: Nihil in majestate Bibliorum antiquius aut sacratius est lege divina, cujus divisio triplex est. Nam praeter historiarum libros praecipua est lex moralis, secunda ritualis, tertia politica. Moralis iterum duplex: altera1 pars ad Dei cultum, altera ad hominum inter ipsos mutua officia spectat. Dei cultus quatuor decalogi capitibus primis continetur, caetera sex capita ad tuendam hominum inter se2 fidem ac societatem pertinent. Politica vero diffusius eadem complectitur, quae secunda tabula brevissime continet, scilicet leges judiciales, connubiales, praetorias3, quibus Hebraeorum respublica fundata est et constituta, sine quibus licet et viro bono in desertissima solitudine et ubique terrarum salutem adipisci. Ritus vero et sacrificia4 a Deo instituta, ut Israëlitae, qui ab Aegyptiis et finitimis populis sacra daemonibus et animalium statuis facere didicerant, ab iis deinceps abstinerent, quod fieri non potuisset ob inveteratum daemonibus sacrificandi morem, nisi5 eadem sacra Deo facere juberentur. Atque eo pertinet 144 gravior illa ac toties injuncta Israëlitis criminatio, quod epularentur על דמים super sanguines, ut deterrima Circe Ulyssem ac socios docebat, Manes pascere6 sanguine effuso in scrobem plurium animantium cruore7. Itaque propositis omnium sacrificiorum generibus, ad extremum illud a legislatore subjicitur8, ne deinceps sacrificent satyris et daemonibus, quibuscum scortari, consueverant. Deum vero sacrificiis nullo modo delectari, ex eo planum fit, quod vetuit9 usquam terrarum sibi pecudes mactari, praeterquam uno loco, quem ad sacrificandum delegisset, tametsi ubique gentium synagogas ac fana liceret habere ad laudes et leges divinas praedicandas. Nec vero sine summa Dei bonitate ac procuratione templum illud Sionis, ubi sacrificia pecudum fieri nec alibi licebat, a Vespasiano Imperatore incensum est, ut omnes intelligerent, non armentis aut10 gregibus mactandis flagitia11 dilui aut scelera expiari, aut salutem ab eo quenquam adipisci, ut apud Jeremiam12 Deus clara voce populo contestatur hunc in modum: _Holocausta vestra victimis accumulate et ad satietatem carnes vorate, nihil enim majoribus vestris hujusmodi mandavi, cum illos ex Aegypto educerem._ Et certe nihil Deus clara voce praeter decalogum jussit13; nullum autem sacrificium toto decalogo continetur, quod ubique foedus cum populo percussum appellatur. Id autem a prophetis14 toties ac tam saepe repetitum est, scilicet Deum a mactatione pecudum abhorrere, ut non15 aliam ob causam templum illud exarsisse ac populus Dei ex Palaestina ejectus esse videatur, quam ne deinceps in cruore pecudum spem salutis collocaret. _Aufer_, inquit Oseas16, _a nobis nequitiam, et exsolvemus juvencos labiorum nostrorum._ Item17: _Num veniam in conspectum Dei cum holocaustis, vitulis, agniculis? Num placent Deo mille arietes aut 10,000 torrentes olei? Num dabo primogenitum ad expiationem sceleris mei? Indicavi tibi, o homo, quid bonum sit18 et quid a te Deus exquirat, scilicet facere judicium, deligere bonitatem et humilem esse coram Deo tuo._ Cum autem Saul, quominus Dei mandato paruisset, sacrificia excusaret, acerbe Samuel illum increpans: _Obsequium_, inquit, _sacrificiis praestat_19. Acerbius etiam apud Isajam Deus execratur illos, qui sua scelera sacrificiis elui putant. Est igitur in decalogi executione salus, non in sacrificiis statuenda. _Hoc fac_, inquit, _et vives!_ Et quidem cum rex Salomo arcam auream fabricari jussisset, et20 in sacratissimo sanctuario collocaret, nihil in ea deposuit praeter duas tabulas decalogi lapideas. Arcam autem protegebat propitiatorium, ubi Deus inter utrumque angelum versari dicebatur, ut omnes 145 intelligerent, Deum mortalibus propitium fore, si sacrum decalogi foedus exsequantur. Item21 Salomo cum Deum loquentem introduceret22: _Serva_, inquit, _mandata mea, ut vivas!_ Quae qualia sint, significat his verbis: _Liga ea super digitos tuos, scribito super tabulas cordis tui!_ Qua quidem eleganti allegoria decem digitorum decem23 decalogi praecepta24 complexus est, ac duplici tabula cordis significat, primam tabulam decalogi pertinere ad superiorem animae facultatem, quae ipsa mens est, ad quam primae tabulae leges de cultu divino referuntur, secundam vero tabulam ad inferiorem animae partem, qua docemur naturam coërcere, libidinem continere, ab alienis rebus mentes, oculos, manus abstinere. Nam 613 capita ac leges25, quae libro legis continentur, partim ad judicia, partim ad mores, partim ad ritus, partim ad uberiorem explicationem26 decalogi spectant27, ut cum uno verbo decalogi scortatio prohibetur, vox enim hebraica נאוֹת omnem scortationem significat, sive cum daemonibus, sive cum statuis caeterisque rebus, sive cum proximis, quibuscum incestus admittitur28, sive cum alterius uxore: denique lex illa vagos omnes concubitus, stupra29 et cum brutis nefariam copulationem vetat, quae fusius Moses in libro legum explicat, quam quae tabulis fuere30 comprehensa. Universam vero legem R. Moses Rambam in quatuordecim partes distribuit: prima pars aversionem a flagitiis et conversionem ad Deum; secunda idololatriae prohibitionem; tertia morum probitatem; quarta caritatem erga singulos; quinta mulctas pecuniarias; sexta contractuum et hereditatum jura; septima dies fastos, nefastos, feriatos; octava jejunia31; nona preces et laudationes; decima sanctuarium; undecima sacrificia ritus; duodecima pollutiones et expiationes; decima tertia cibos vetitos ac cupiditates frangendas; decima quarta vetitas libidines. Quae omnia copiosissime libris LXI pandectarum hebraicarum et capitibus 532 continentur, vetantibus quidem legibus poenae, jubentibus praemia subjiciuntur, ut cum benignitatis fontes tenuibus aperire jubemur32, haec verba subrogantur: _Et bene tibi erit, vel opibus te cumulabo, si hoc feceris._ Semper enim largitionem in tenues consequetur affluentia bonorum, ac tametsi nulla merces debeatur officio, nihilominus tamen et iis, qui a vetitis abstinuerint, et iis, qui jussa fecerint, mercedem ingentem Deus decrevit.

1. Alii: _una_. 2. Alibi: _homines_. 3. Alius: _praedicatorias_. 4. Addunt alii: _sicut_. 5. Alibi: _etiamsi_. 6. Alius: _placare_. 7. Odyss. l. X. 8. Levit. 17. 9. Deuteron. 14. 15. 16. 10. Alibi: _nec_. 11. Alibi: _peccata_. 12. Jerem. 7, 21 sq. 13. Deuter. 4. 14. Psalm. 40. 49. Hoseae 6. 15. Alibi: _nullam_. 16. Hos. 14, 3. 17. Michae 6, 6 sqq. 18. Alibi: _est_. 19. 1 Sam. 15. 20. Alius: _ut ... collocaretur_. 21. Alii: _Idem_. 22. 1 Regum. 7. 23. Addit alius: _illa_. 24. Alius: _capita_. 25. Alii: _capita legum_, vel: _capitibus leges_. 26. Alius: _interpretationem_. 27. Alibi: _pertinent_. 28. Alibi: _committitur_. 29. Alii addunt: _paederastiam_. 30. Alibi: _erunt_. 31. In aliis codicibus haec ad septimam partem referuntur, ita ut tredecim tantum partes enumerentur. 32. Alii: _jubentur_.

OCTAVIUS: Cum itaque Judaei ubique terrarum a sacrificiis pecudum abstineant, inutiles sunt illae sacrificiorum leges.

SALOMO: Nullum est sacrificium, nulla instrumenta sacrorum, nulli ritus, quae rerum in naturae thesauris abditarum arcana pulcherrima non 146 contineant, ut ingeniosissime Philo Hebraeus1, Abraham Aben Esra, Rex Salomo, Leo Hebraeus interpretantur. His etiam docemur prius de peccatis confiteri2, deinde poenas acerbiores ac piacula3 deprecari impendentia, tum gratias agere pro tam multis beneficiis, quibus continuo beamur, denique laudibus Deum praedicare, postremo Deo mentes puras sacrificare.

1. De sacrificiis. 2. Alii: _conferri_, vel: _converti_. 3. Alii: _pericula_.

TORALBA: Equidem ab astrologo Judaeo didici, decem illa decalogi capita decem orbibus coelestibus ordine decenti naturae convenire. Primum ipsi Deo tribui, ut naturae universae autori supremo, secundum orbi secundo, qui Hebraeis deserta1 appellatur, propterea quod nulla stella eo coelo continetur, ita quoque sculptilia sanctissime prohibentur. Tertium caput, quo Dei nomen temere usurpare prohibemur, orbi tertio congruit, ne per Jovem caeteraque sidera jusjurandum concipiamus. Quartum caput, de festa quiete Sabbathi, orbi Saturni, cui et septima dies Saturni, velut Hebraeorum2 Sabbathi nuncupatur. Quintum caput, de cultu parentum, quinto orbi seu Jovis, qui a Graecis Deorum parens, a Latinis Jupiter, quasi Juvans pater est appellatus. Sextum caput, de caedibus, orbi Martis, quem Homerus3 homicidam vocat et urbium eversorem. Septimum caput, de adulteriis ac libidine, orbi Veneris. Octavum, de furtis, Mercurio, quem veteres mercatorum Deum et lucri autorem fecerunt, et collegium mercatorum4 Romae dicebatur Mercurialium. Nonum, de vetitis mendaciis falsique crimine tribuitur Soli, de quo Virgilius: Solem mentiri, quis dicat? Quin etiam Hebraei solem pro veritate usurpant, ut eo loco: Misericordiam et veritatem diligit Deus, hebraica littera sic habet: quia sol et scutum est Deus, quod LXXII interpretes sic reddunt: ὅτι ἔλεος καὶ ἀληθείαν ἀγαπᾶ κύριον. Graeci Apollinem fecerunt oraculorum ac divinationis rerum abditarum parentem, principem et qui discussis nebulis omnia perspicua facit. Decimum caput orbi Lunae, cui eandem vim in macrocosmo tribuunt5, quam jecori in microcosmo, ubi vis cupiditatis maxime consistit, ita quoque decimo capite cupiditates cohibere jubemur.

1. Alibi: _dextra_. 2. Alius: _Ebraeis_. 3. Il. Ε, 31. 4. Alius: _mercatorium_. 5. Desunt haec quinque sequentia verba in aliis codicibus.

FRIDERICUS: Valde arguta mihi admirabilisque videtur decalogi cum orbibus coelestibus convenientia, quam Toralba ex abditis Hebraeorum arcanis promisit, quae non solum naturae universitati congruere, verum etiam ordinem planetarum a veteribus traditum confirmare videtur. Nam quod Ptolomaeus a veterum opinione1 primus omnium discedens Venerem et Mercurium sub sole collocavit, id eo argumento fecisse videtur, quod solis apsidem2 a terra distare scribit diametris terrestribus 604½, quod immane spatium planetis vacuum relinquere incongruum putabat, cum ab axe luna distaret terrae diametris 570. Sed multo absurdius est, quod Arabes et 147 caeteri fere omnes astrologi inter apsidem Solis et Martis intervallum intercedere tradunt diametrorum terrestrium 3815, quod septies majus est intervallo solis et lunae.

1. Alibi: _placitis_. 2. Alibi: _solem_.

SALOMO: Ex iis quidem intelligere potestis, omnia rerum maximarum arcana et abditos1 naturae thesauros in legibus divinis i.e. etiam in majorum nostrorum litteris ac libris latere, si quis altius scrutari velit. Hunc autem decalogum legis naturalis epitomam esse judicavit Abraham Aben Esra, quae quoniam obliterata videbatur et ingentibus hominum sceleribus ac flagitiis violata, Deus optimus maximus, hominis exitium miseratus, solenni legislatione2 naturalia edicta et interdicta maximis sui populi comitiis renovavit et in tabulis lapideis incisa, tubarum clangore, tonitruis, fulminibus ac flammis in3 monte Horeb ad coelum usque medium perstringentibus, ac monte terribili concussione trepidante, aeternum illud decalogi foedus cum populo aspersis sanguine tabulis, ut in feriendis foederibus mos erat, sacravit. Quae cum ante oculos mihi proponerem ac tanti spectaculi faciem altius contemplarer, quasi furore divino percitus haec breviter cecini:

Quis vero, metuende! tua te voce tonantem4 Audiit impavidus, cum jura sacrata juberes Nec violanda dares tremuli de vertice montis Foedera Sinai? Quis vel clangore tubarum Non fuit attonitus vacuas resonante5 per aures6? Quisve sacri sceleratus acerbam numinis iram7 Ferre tui potuit, quoties armatus in hostes Flammea vibrares ingenti fulmina dextra? Quippe superborum tu colla tumentia regum Deprimis, et forti victor violenta refellis8 Sceptra manu, quatiens saevi diadema tyranni. Conteris immanes populos et regna potenti Comminuis brachio, quaecumque invicta videntur. Sed Christos humili vindex e pulvere semper Erigis ipse tuos aciesque evertis ad unum Indomitas, ductuque tuo fit victor inermis!

1. Alii: _reconditos_. 2. Deuter. IV. 3. Alius: _a_. 4. Alibi: _sonantem_. 5. Alibi: _resonare_. 6. Alius: _auras_. 7. Alii falsa: _vim_ vel: _viam_. 8. Alius: _reballia_.

TORALBA: Hoc quidem foedus, duabus tabulis ac decem capitibus deprehensum, quid aliud est, quam ipsissima lex naturae? Hanc enim a natura legem arripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti, sed facti, non instituti, sed imbuti sumus, atque imprimis Deum aeternum causam1 non modo rerum omnium effectricem, sed etiam conservatricem esse eandem, pro jure suae majestatis metuendum ac venerandum ac pro 148 incredibili erga nos bonitate amandum ac toto mentis impetu prosequendum. Venerationem autem et cultum Deo debitum sacrilegio surripere, ac rebus creatis ac caducis illum tribuere et2 praemia salutis ac fiduciam in illis collocare, nefarium scelus est. Quod item secundo capite decalogi figuram ullam aut imaginem Deo tribuere prohibemur, natura quoque nobis insitum est, quia naturali et perspicua ratione Deum incorporeum esse demonstravimus. Ac propterea Numam Pompilium sua lege statuas Deorum ullas fieri vetuisse3. Et quidem si nefas est, coelum, sidera, solem adorare, quanto sceleratius4 est hominum figmenta venerari? At mirum mihi saepe visum est, tot populos, tam multis tamque eruditissimis temporibus statuas coluisse studio pietatis, cum Heraclitus, philosophorum antiquissimus, statuarum cultores perinde facere diceret, ac si cum parietibus colloquerentur5.

1. Deest in alio codice, qui porro legit: _effectotem ... conservatorem_. 2. Alii: _aut_ vel: _ac_. 3. Plutarchas in Numa; Augustinus de civitate Dei. 4. Alibi: _scelestius_. 5. Alii: _obloquerentur_.

CURTIUS: Ab his populis excipiendi sunt Persae, Scythae, Afri ac veteres Romani, quos M. Varro sine simulacris annos amplius CXXX coluisse scribit.

SALOMO: Quid in re tam perspicua argumentamini? Satis est, uno verbo detestabili ac foedissimo statuam κόπρον i.e. stercus appellare. Hac enim voce majores nostri solent execrari idola.

TORALBA: Caetera capita decalogi omnium fere gentium communia sunt, quod satis est argumenti, legem divinam omnino1 naturae consentaneam esse. Excipio quartum decalogi caput, scilicet requiem Sabbathi. Neque enim video, quid sit, quam ob rem Judaei septimum potius quam sextum, ut et Ismaëlitae, aut primum, ut Christiani, feriari debeant. Quod enim natura injustum sit2, temporis decursu justum fieri nequit, contraque3. Si ergo ante legem a Mose latam scelus non erat, die septimo rebus agendis ac opificiis implicari, cur postea impium esse coepisset?

1. Deest alibi. 2. Alibi: _est_. 3. Alius: _contrave_.

Hic ut1 Salomo conticuisset, contra quam sperabatur, FRIDERICUS: Salva, inquit, res est, Salomo obmutuit2.

1. Alius: _cum_. 2. Alibi: _obtinuit_.

SALOMO: Non video, cur loqui debeam, cum sit capitale, tesseram imperatoris1 prodere.

1. Alibi: _imperii_.

CORONAEUS: Ita quidem apud hostes, non inter amicos et familiares, quos hic videmus. Explica igitur, Salomo, quid hic tesseram appelles, ne Toralba victoriam incruentam reportare videatur.

SALOMO: Certe sabbathum est tessera1 Deum inter et populum selectum, quam ceteri2 populi capere non possunt, nec si possint, velint3. Argumentum a Toralba propositum jam antea pridem Justinus Martyr objecerat Tryphoni. Sed illud abs te, Toralba, peto: num tibi natura justum vel injustum videatur4, arma ferre?

1. Ezech. 20, 12. 20. Exod. 31, 17. 2. Alius: _non selecti_. 3. Desunt haec quatuor antecedentia verba in uno codice. 4. Alibi: _videtur_.

149 TORALBA: Videtur ἀδιάφορον.

SALOMO: Quid si princeps impendente seditione arma gestare prohibuerit, num tibi civis injustus et injuriosus atque iniquus videatur, qui adversus edictum armatus incedat?

TORALBA: Assentior ego quidem.

SALOMO: Cur ita, cum antea non injustum esset?

TORALBA: Quia naturae lex est, ut magistratui jussa imperanti pareamus, et qui aliter facit, injustus censeatur.

SALOMO: Quanto igitur injustior est, qui Deo vetante id, quod antea vetitum non erat, interdicto non paruerit, sive justum, sive injustum id esse arbitretur; quamquam fieri non potest, ut quicquam injustum a Deo jubeatur.

CURTIUS: Hoc potissimum inter naturales et civiles leges interesse jurisconsulti tradunt, quod civiles sint earum rerum, quae justae et injustae dici nequeant, antequam jubeantur aut prohibeantur, naturales vero justitiam perpetuo annexam habeant, sine ullis edictis aut interdictis.

FRIDERICUS: Cur igitur ante Moysen nullum de quiete septimi diei legimus edictum?

SALOMO: Quis affirmare potest, nihil antea de sancta illius diei quiete interdictum1 fuisse? quanquam prisca aetate2 homines totum fere otium honestis studiis et rerum sublimium contemplationi tribuere solebant, ut omne tempus illud festa quies et sabbathum continuum videretur. Postea vero cum3 deterior aetas, inanium artium voluptatibus, jocis, libidini, bellis, rapinis intenta, rerum coelestium et divinarum studia sprevit, quid tam necessarium fuit, quam homines ad hanc naturae legem4, honesta virtutis studia, ad mentis quietem, ad cogitationem rerum divinarum, ad sui salutem revocare? Id autem diei septimi festa quiete sancire placuit.

1. Alibi: _edictum_. 2. Alii: _pietate_. 3. Alibi: _quum_. 4. Addunt alii: _id est ad_.

