# Colloquia, sive Confabulationes tyronum literatorum

## Part 14

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/colloquia-sive-confabulationes-tyronum-literatorum-70713/index.md

Henricus. — Quod fecimus, sodalitatis causa accipite, et gratis.

Iasperus. — Ubi nostræ creverint opes, vices pares reddemus.

Colloquiorum Tyronum Literatorum, et Conviviorum Finis.

COLLOQUIA, SĪVE CŌNFĀBULĀTIŌNĒS TĪRŌNUM LITTERĀTŌRUM, Hermannō Schottenniō Hessō auctōre. Ab eōdem nūper plūsquam trīgintā Convīviīs lepidissimīs auctae. Ad haec, quotīdiānī sermōnis fōrmulās commūniōrēs, ex doctissimīs quibusque Auctōribus dēcerptās, in puerōrum grātiam adjēcimus.

Lugdūnī, apud Antōnium Gryphium. 1566.

—Hermannus Schottennius Hessus candidō lēctōrī. —Et Genere et mōribus adulēscentī ingenuō Gīsbertō Sterckenberg, Hermannus Schottenius Hessus S. P. D. —Difficile esse Latīnum discere sermōnem, et unde dīcātur sermō Latīnus. —Dē salūtātiōne mātūtīnā. —Dē salūtātiōne Pōmerīdiānā. —Dē salūtātiōne Vespertīnā. —Dē verbīs dum cubitum ītur. —Dē cubitū resurgendō. —Dē Jentāculō sūmendō. —Dē prandiō. —Dē Vīctū pōmerīdiānō. —Dē Cēnā. —Dē Postcēniō. —Dē pōtū postrēmō ā cēnā. —Dē invītātiōne ad Jentāculum. —Invītandī alium ad prandium. —Vocandī alium ad cibum pōmerīdiānum. —Vocandī alium ad Cēnam. —Dē modō studendī. —Dē Epistulā cōnficiendā. —Dē repetendā Lēctiōne. —Dē Cōrycēī metū auscultantis eōs quī nōn Rōmānō ūtuntur sermōne. —Dē Somnō plūs aequō extēnsō. —Dē morbō Socordiae, quem scholasticīs adscrībunt. —Dē metū Ferulae. —Dē excūsātiōne absentiae ā lūdō litterāriō. —Quārē Schola dīcātur Lūdus. —Dē diē quā ōtiātur ā lēctiōne. —Dē Aestāte. —Dē Autumnō. —Dē Hieme. —Dē Vēre. —In fēstō sānctī Gallī. —Dē fēstō sānctī Lambertī. —Dē ēligendō Epīscopō. —Dē ēligendō Rēge. —Dē fēstō Nātālī Chrīstī. —Dē tempore Bacchānālī. —Dē Quadrāgēsimā. —Dē fēstō Paschatis. —Dē fēstō Pentēcostēs. —Dē fēstō sānctī Mārtīnī. —Dē Xeniīs mittendīs. —Dē Pecūniā dandā in novae scholae ingressū. —Nōn semper esse studendum. —Quem lūdum dēbeant juvenēs exercēre. —Dē Eleēmosynīs colligendīs. —Dē Lūdō Pilae. —Dē Lūdō globōrum missilium, quōs Omnia vocant Colōniēnsēs tīrunculī litterāriī. —Dē Lūdō globōrum quī torquentur per ānulum. —Dē Lūdō Saltūs. —Dē certāmine cursūs. —An ille sit doctus semper (ut putant rūsticī) quī magnōs potest legere librōs. —Dē praeceptōre ēligendō. —An Praeceptor litterārius sit colendus tamquam parentēs. —Dē Nūndinīs & mūnerum Nūndināriōrum ēmptiōne. —Dē Nūndinīs Francfordiēnsibus. —Dē vītandō mendāciō. —Dē cōnfessiōne. —Dē cēnā suprēmā CHRĪSTĪ cum discipulīs, & dē diē Parascēvēs. —Dē sūmptiōnis Eucharistiae praeparātiōne. —Dē mōre post Gymnasia triviālia accēdendī scholās praecelsās, quās byrsās appellant. —Dē dēpōnendīs (ut ajunt) cornibus Beānitātis. —Quod difficile et amārum sit, ā tepefactō surgere lectō. —Dē profectiōne in peregrīnae urbis gymnasium litterārium. —Quandō quis satis scientiae habeat, vel sciat. —Dē mōre standī ad cyathōs. —Quibus ūtendum verbīs, dum vīnum forīs ēmptum, mēnsae adfertur. —Dē modō sternendī mēnsam. —Miserum esse in prandiō venīre perāctā fābulā. —Dē ūvīs carpendīs. —Dē Cerasīs. —Dē Fabīs, et cūr sit prōverbium, Fabīs virentibus furiunt mōrī. —Dē Missā in diēs audiendā. —Quōmodo juvenis in litterīs profectūrus sē gerere dēbeat. —Cūr Scholasticī tam dēsidēs sint ad labōrem. —Quod prōmissa stultōs exhilarant. —Dē Omāsīs vīcīnīs dēportandīs, post bovem mactātum. —Dē Convīviō opiparō & lautō. —Dē convīviō tenuī & frūgālī. —Dē Avibus, Columbīs, & Piscibus capiendīs. —Dē Balneīs ingrediendīs. —Dē pestis saevitiā. —Dē Bellōrum incommodō. —Dē annōnae cāritāte. —Quam dēlicātē in oppidīs, et quam miserē ac tenuiter victitent in agrīs. —Facile ēmergere eōs, quī opulentī sunt. —Dē Nūptiīs. —Dē Vīnō dandō in illīus sānctī diē, cujus nōs nōmen gerimus. —Dē prīmō Sacerdōtis sacrificiō. —Dē exsequiīs dēfūnctōrum peragendīs. —Dē sepultūrā —Dē annō Jūbilaeō. —Dē tempore quō librōrum lēctiōnēs auspicantur. —Dē tempore quō lēctiōnibus librōrum colophōn impōnitur. —Dē Ēbrietāte vītandā. —Dē Cēreīs gerendīs in fēstō Pūrificātiōnis Marīae. —Dē Sertīs in diē celebrī ferendīs —Dē Convīviō inter cervisiae barathra celebrandō. —Dē Convīviō vicissitūdināriō, quod sacerdōtēs inter sē agunt. —Cūr convīvium istud īnstituērunt sacerdōtēs, vel aliī. —Exemplō Sacerdōtum, etiam convīviōrum ineunt circulum. —Dē mōribus Mēnsae. —Dē fēriīs dīvī Blasiī. —Dē Ēloquentiā & Barbariē. —An omne perdātur tempus, quod studiō nōn impartītur, ut dīxit Plīnius. —Cum aetāte esse sapiendum. —Dē novīs indūmentīs colloquuntur. —Tractāre dīcunt fabrīlia fabrōs. —Ad mēnsam laeta, & nōn trīstia dēbēre esse colloquia. —Ante & post cibum hymnum esse dīcendum. —Dē Capite aperiendō. —Dē fertilī Sacerdōtiō. —Dē officiō mēchanicō addiscendō. —Eōs rārō probōs fierī, quibus in tenerīs annīs parentēs nimium indulgent. —Quī parentēs suōs dīligant fīliōs. —Quis noster sit Amīcus. —Quis nōbīs sit inimīcus. —Dē monastēriī & religiōnis ingressū. —Nōn omnēs doctōs esse quī capite redimītī sunt rubeō tegmine. —Quibus sit ūtendum verbīs, dum aliquid ā Praeceptōre flāgitātur. —Dē ōvīs colligendīs circā Paschatis fēriās. —Nusquam nunc tūtam esse Fidem. —Quod obsequium amīcōs vēritās odium pariat. —Convīvium Bacchānāle, sīve ultima cēna diērum Lupercālium. —Hermannus Schottennius Hessus studiōsae Juventūtī S.P.D. —Convīvium Telesphoriānum, sīve Ēsuriāle. —Pȳthagoricum Convīvium. —Philosophica mēnsa. —Diogenicum Convīvium. —Aristippicum Convīvium, sīve Aulicum. —Rēgium Convīvium post fēriās Epiphaniae. —Convīvium Amīcōrum. —Fūnebre Convīvium. —Convīvium Nūptiāle. —Convīvium Epicūrēum. —Convīvium Canīnum, vel Cereāle. —Convīvium Plēbēium, vel vulgāre. —Convīvium Dīvitum, sīve opulentōrum —Convīvium Paschāle. —Convīvium Nūndinārium, sīve dēdicātiōnis Templī. —Convīvium Campestre. —Convīvium Satyricum, sive invectīvum. —Convīvium Laudātōrium. —Convīvium Dēclāmātōrium. —Convīvium Reconciliātōrium. —Convīvium Histriōnum, sīve Parasīticum. —Convīvium Nūgātōrium. —Convīvium Tabernārium, ubi certō asse et nummīs praesentibus convīvātur et solvitur. —Convīvium Nātāle. —Convīvium dēlicātōrum palātōrum. —Convīvium Helluōnum pōculīs sēsē urgentium. —Convīvium commīlitōnum litterātōrum assēs suōs congerentium. —Convīvium lucrī lūsōriī. —Convīvium ultimī dīgressūs, dum discessūs monumentum compōtātur. —Convīvium disceptātōrium, & litterārium.

————

Hermannus Schottennius Hessus candidō lēctōrī.

Cum nūper hāsce conderem nūgās puerīlēs, Candide lēctor, in eōrum ūsum quī sub meā agunt ferulā, īlicō exoriēbantur nōnnūllī (nesciō amōre an odiō ductī) quī dīcerent, sē satis admīrārī nōn posse, ēdendī Colloquia prōvinciam mē velle subīre post Erasmum illum Germāniae decus, et litterārum vērārum vindicem nostrā aetāte, cujus colloquia omnium juvenum palātīs satis facerent. Hōrum stomachō paucīs respondēre lubet. Admīror ego rūrsus ipsōs, quī crēdant nihil mē audēre dēbēre in cōnfābulātiōnibus novīs compōnendīs, ob Erasmī auctōritātem. Nōnne in litterāriō mūnere multōs in eandem harēnam dēscendisse legimus, neque absterritōs ob id, quod aliī albīs (ut ajunt) equīs praecesserint? Nam, ut inquit Cicerō in ōrātōre ad Brūtum, in Poētīs Graecīs, nōn sōlī Homērō est locus, aut Archilochō, aut Sophoclī, aut Pindarō, sed hōrum vel secundīs, ut etiam īnfrā secundōs. Neque vērō in Philosophiā Aristotelem ā scrībendō dēterruit amplitūdō Platōnis. Nec ipse Aristotelēs admīrābilī scientiā et cōpiā cēterōrum studia restīnxit. Dēmosthenēs quamvīs Graecōrum ōrātōrum excellentissimus esset, multī tamen aliī eō tempore viguērunt, neque posteā dēfēcērunt. Quārē et ego sēmipāgānus, ac in litterīs Camēlus saltāns, ausus sum post Erasmum, Colloquia Tīrōnum litterātōrum cōnscrībere: quae sī nōn optima reddidī, contentus saltem ipsa vel optimīs proxima cēnsērī. Sōlum enim haec in meōrum discipulōrum ūsum composuī, et illōrum, quōrum ingenia humī rēpunt, ac Latīnum sermōnem nōndum neque ā līmine salūtārunt, neque prīmōribus labiīs attigērunt.

————

Et Genere et mōribus adulēscentī ingenuō Gīsbertō Sterckenberg, Hermannus Schottenius Hessus S. P. D.

Platōnem quondam discipulī rogitārunt, ut ea quae ipsīs lēctiōnibus variīs trādidisset, in ūnum redigeret volūmen: quōrum precibus Philosophiae praeceptor ille dīvīnus facile cōnsēnsit, cōnscrībēns librōs complūrēs in Philosophiae cōnsecūtiōnem. Hujus ego excitātus exemplō, ut fīdus aestimārer ingeniōrum sagīnātor, Latīnās locūtiōnēs, quās hāctenus satis abundē tibi tuīsque commīlitōnibus litterāriīs dictāvī, in ūnum hunc cōnfābulātiōnum libellum congessī, quō tuam Minervam Latīnē loquendī cōpiā irrigārem, ut quandōque ēlīmātior reddita, patris tuī, virī prūdentissimī, mihi amīcissimī, expectātiōnī dē tē, tuīsque aliīs duōbus frātribus Jōanne et Matthīā, respondeat. Ā cujus vestīgiīs tē dē generāre turpissimum certē esset: hujus ut vōtīs auscultēs (fervidē scīlicet amplectendō litterās) aequissimum erit, tibique multō magis, quam ipsī condūcet. Et ut facilius ēmergās, tū cēterīque tuī frātrēs et sorōrēs, neque umquam egestāte obruāminī, ipse pater vester virtūtum vērum domicilium hujus inclutae urbis Agrippīnae dē albō, Senātōrum prūdentiā nūllī secundus, omnī cōnātū, omne movendō saxum, etiam et caelibem dūcendō vītam: id ūnicum agit, quō tē, tuōsque frātrēs et sorōrēs dītet, locuplētet, et vōbīs ut congerat reliquae vītae commeātum. Suīs igitur, Gīsberte discipule dīlēctissime, expectātiōnibus rogō respondeās: tunc autem respondēbis, sī scientiā et virtūte tē pulchrē ōrnāveris, Valē Gīsberte cārissime, ac cum tuīs commīlitōnibus aliīs mihi discipulīs strēnuē studeās. Animus mihi est, in litterātōs vōs ēvehere virōs, vōbīs animus sit velle prōficere. Faxit Deus, ut utrumque utrīque bene succēdat. Iterum valē.

Colōniae ex aedibus meīs, decimōnōnō Kalendās Mārtiās.

COLLOQUIA SĪVE CŌNFĀBULĀTIŌNĒS TĪRŌNUM LITTERĀTŌRUM.

————

Difficile esse Latīnum discere sermōnem, et unde dīcātur sermō Latīnus.

Albertus & Antōnius.

Albertus. — Quid tū hīc terrārum geris?

Antōnius. — Hīc litterīs incumbō.

Albertus. — Quandō vēnistī hūc?

Antōnius. — Ante paucōs diēs.

Albertus. — Quis tēcum?

Antōnius. — Pater meus.

Albertus. — Rediit ipse deinde sōlus in patriam?

Antōnius. — Nōn, sed habuit comitem ūnum aut alterum.

Albertus. — Quī istī fuērunt?

Antōnius. — Nostrī concīvēs fuērunt.

Albertus. — Mīlitās in scholā sermōnis Latīnī vel Germānicī?

Antōnius. — Latīnae linguae.

Albertus. — Difficile est Latīnum addiscere sermōnem.

Antōnius. — Cōnsentiō.

Albertus. — Nisi quis semper loquātur Latīnē aegrē addiscet.

Antōnius. — Nōn dissentiō.

Albertus. — Sed scīsne quārē dīcātur lingua Latīna?

Antōnius. — Crēdō quod ab Ītaliā, quae quondam Latium est dicta.

Albertus. — Vēnit tunc ab Ītaliā lingua Latīna ad nōs Germānōs.

Antōnius. — Ita, ignōrās illud?

Albertus. — Optimē crēdō, quia sermō Italōrum est medius Latīnus.

Antōnius. — Nōn aberrās.

Albertus. — Sed cūr Ītalia ōlim dicta est Latium?

Antōnius. — Quia Poētae scrībunt, dum Sāturnus ā suō fīliō Jove ē caelō esset expulsus, tum latuit in Ītaliā, inde ā latendō dīcitur Latium. Et ā Latiō Latīnus, a, um.

Albertus. — Ubi in Ītaliā Latīna lingua est orta?

Antōnius. — Dīcunt in urbe Rōmā, quae Ītaliae caput est.

————

Dē salūtātiōne mātūtīnā.

Vilhelmus & Volfgangus.

Vilhelmus. — Bonum māne.

Volfgangus. — Semper sānē.

Vilhelmus. — Sīc ipse nōn respondērem.

Volfgangus. — Cūr nōn?

Vilhelmus. — Quia barbarum est, et doctīs displicet.

Volfgangus. — Tamen multōs sacerdōtēs ita fārī audīvī: vērum dīc tū, sī nōstī, ēlegantius.

Vilhelmus. — Et tibi quoque, dīcerem.

Volfgangus. — Et ita posthāc respōnsum solūtantī dabō.

Vilhelmus. — Bonus vel bona diēs.

Volfgangus. — Et tibi.

Vilhelmus. — Precor tibi hunc diem candidum.

Volfgangus. — Tibi quoque et tālem rūrsus precor.

Vilhelmus. — Fēlīx sit tibi hujus diēī exōrdium.

Volfgangus. — Et tibi quoque.

Vilhelmus. — Optō tibi diem fēlīcem.

Volfgangus. — Ejusmodī et tibi optō vicissim.

Vilhelmus. — Candidus sit tibi hic diēs.

Volfgangus. — Tibi etiam.

Vilhelmus. — Precor, ut hōc diē tibi prōsperē succēdant omnia.

Volfgangus. — Rūrsus et tibi fīat istud.

Vilhelmus. — Optō ut hodiē nihil tibi accidat malī.

Volfgangus. — Nōn aliud et ego optō tibi.

Vilhelmus. — Auspicātum tibi diem precor.

Volfgangus. — Nōn inauspicātum tibi per vicēs precor.

Vilhelmus. — Faxit. Deus, ut hic diēs tibi candidus illūxerit.

Volfgangus. — Idem faciat ut tālis sit tibi.

Vilhelmus. — Fēlīcī ōmine hic diēs tē afficiat.

Volfgangus. — Tē pariter.

Vilhelmus. — Fortūnātus praesēns sit tibi diēs.

Volfgangus. — Sit tibi nōn īnfortūnātus.

————

Dē salūtātiōne Pōmerīdiānā.

Petrus & Cornēlius.

Petrus. — Salvē.

Cornēlius. — Salvē et tū.

Petrus. — Sīs salvus.

Cornēlius. — Salvus sīs tū quoque.

Petrus. — Sīs salūtātus.

Cornēlius. — Tū pariter.

Petrus. — Salūtem tibi precor.

Cornēlius. — Eandem et tibi optō.

Petrus. — Salūte tē impertior.

Cornēlius. — Ego quoque tē.

Petrus. — Salūs sit tibi.

Cornēlius. — Et tibi nōn dēsit.

Petrus. — Salūtem optō ut habeās.

Cornēlius. — Eam precor habeās et tū.

Petrus. — Adsit tibi salūs.

Cornēlius. — Et tibi absit minimē.

Petrus. — Jubeō tē salvēre.

Cornēlius. — Tē quoque ego.

Petrus. — Jubeō ut salvus sīs.

Cornēlius. — Tālem jubeō et ego tē esse.

Petrus. — Jubeō tē salūte fruī.

Cornēlius. — Et eā tē potīrī optō.

Petrus. — Salūtifera sit tibi fortūna.

Cornēlius. — Et tālis tibi adsit.

Petrus. — Salvam et incolumem vītam habeās.

Cornēlius. — Tālem habeās et tū.

Petrus. — Salūte tē afficiō.

Cornēlius. — Ego vicissim et tē.

Petrus. — Adeō tē salūte.

Cornēlius. — Id faciō et ego.

Petrus. — Salūte tē adorior.

Cornēlius. — Nōn aliter et ego tē.

Petrus. — Salvum tē esse tōtō cupiō animō.

Cornēlius. — Et ego īnfēlīcem tē nōn esse dēsīderō.

Petrus. — Fēlīcitātis particeps sīs, anhēlō.

Cornēlius. — Tōtus et tū sīs fēlīx.

Petrus. — Secunda tibi sint omnia.

Cornēlius. — Tibi etiam secundē adveniant singula et ex sententiā.

————

Dē salūtātiōne Vespertīnā.

Jōannēs & Gīsbertus.

Jōannēs. — Bonus vesper.

Gīsbertus. — Et tibi.

Jōannēs. — Bonum sērum.

Gīsbertus. — Sīc ego nōn loquerer.

Jōannēs. — Quārē?

Gīsbertus. — Quia sērum significat tardē, et nōn tempus vespertīnum.

Jōannēs. — Tamen Capniōn in Cōmoediā prīmā dīcit: ‘Uxor, bonum sērum’.

Gīsbertus. — Id jocō dīcitur, et quī loquitur, est homō vīllānus imperītus.

Jōannēs. — Estne dīcendum Bonum vesper?

Gīsbertus. — Nōn, sed bonus.

Jōannēs. — Tamen sīc ōlim loquēbantur, et adhūc quidem senēs.

Gīsbertus. — Quid tum? nunc nōn licet apud doctōs.

Jōannēs. — Precor tibi fēlīx tempus vespertīnum.

Gīsbertus. — Idem et tibi optō.

Jōannēs. — Fēlīcem noctem tibi optō.

Gīsbertus. — Tālem et tibi precor.

Jōannēs. — Auspicāta sit tibi nox.

Gīsbertus. — Nōn alia sit et tibi.

Jōannēs. — Faustam habeās noctem.

Gīsbertus. — Tū quoque.

Jōannēs. — Fortūnātum tibi sit tempus nocturnum.

Gīsbertus. — Et tibi nōn īnfortūnātum.

Jōannēs. — Candidam tibi optō noctem.

Gīsbertus. — Et ego nōn sinistram tibi precor.

Jōannēs. — Prōspera sit tibi nox imminēns.

Gīsbertus. — Tibi etiam nōn īnfēlīx.

Jōannēs. — Vespertīnum tibi commodet tempus.

Gīsbertus. — Et tibi nōn incommodet.

————

Dē verbīs dum cubitum ītur.

Valterus & Hadriānus.

Valterus. — Quota est hōra?

Hadriānus. — Octāva.

Valterus. — Quotam hōram sonuit?

Hadriānus. — Octāvam.

Valterus. — Quota est audīta hōra?

Hadriānus. — Octāva, et nōna imminet.

Valterus. — Id nōn crēdō.

Hadriānus. — Vērum est per Herculem.

Valterus. — Tunc eundī cubitum tempus est.

Hadriānus. — Ego nōndum dormīturiō.

Valterus. — Mē autem somnus oppidō urget.

Hadriānus. — Ipse adhūc hōram aut alteram vigilārem.

Valterus. — Vigilā tū quoad placuerit, ego cubitum ībō.

Hadriānus. — Abī tū Endymiōn.

Valterus. — Ita mē appellās, sed id nōminis rēctius tibi convenit.

Hadriānus. — Rēs ipsa nunc loquitur, quis major sit Endymiōn et Epimenidēs.

Valterus. — Tū aliās semper prius mē tē cubitum cōnfers.

Hadriānus. — Istud posthāc nōn fīet.

Valterus. — Ō īnsigne mendācium!

Hadriānus. — Vocō tē in pignus quodcumque.

Valterus. — Nihil habeō quod tēcum dēpōnam.

Hadriānus. — Nunc, sī umquam prior tē lectum petierō, solidum pendam.

Valterus. — Quālem solidum? an tālem, quālem praeceptor noster praebet ferulā?

Hadriānus. — Nōn, sed pecūniae solidum.

Valterus. — Age placet, memor erō.

Hadriānus. — Istud faciās.

————

Dē cubitū resurgendō.

Volfgangus & Geōrgius.

Volfgangus. — Heus tū, expergīscere.

Geōrgius. — Hui, sine ut dormiam.

Volfgangus. — Nōn sinam tē dormīre longius.

Geōrgius. — Quārē?

Volfgangus. — Quia surgendī tempus est.

Geōrgius. — Nōndum tamen dīlūxit.

Volfgangus. — Lūx nōn est amplius exspectanda.

Geōrgius. — Tamen ante diēs octo hōra sexta in lūce sonuit.

Volfgangus. — Crēdō, sed interim diēs diminūtus est.

Geōrgius. — Quōmodo tam citō?

Volfgangus. — Nunc pauca loquere, et surge.

Geōrgius. — Surge tū prior.

Volfgangus. — Faciam sed posteā tē nōn expectābō.

Geōrgius. — Fac ut libet, nam mihi ad scholam nōta est via.

Volfgangus. — Vērum et ego lucernam mēcum feram, tum tibi in tenebrīs est eundum.

Geōrgius. — Id parum rēfert, Lyncēī mihi sunt oculī.

Volfgangus. — Nunc surge, ut ūnā eāmus.

Geōrgius. — Āh, sī licēret mihi adhūc mōmentum stertere.

Volfgangus. — Tandem tamen oportēret tē calidum dēserere nīdum.

Geōrgius. — Post sēmihōrulam ac libēns surgerem.

Volfgangus. — Surge nunc, et vesperī eō citius lectum repetās.

Geōrgius. — Aestimās id cōnsultum probē?

Volfgangus. — Ita mea fert opīniō.

Geōrgius. — Pārēbō tibi, ac surgam.

————

Dē Jentāculō sūmendō.

Hermannus & Laurentius.

Hermannus. — Quid sibi vult celer tuus gressus?

Laurentius. — Quid loqueris?

Hermannus. — Quaerō quō tendās tam citō gradū.

Laurentius. — Domum versus.

Hermannus. — Quid istūc est, quod tē properāre cōgit?

Laurentius. — Jentāculum nunc ibi sūmitur, quod neglegam, sī nōn mox affuerō.

Hermannus. — Nōn exspectant tē servī jentandō?

Laurentius. — Exspectant quidem, sed patinā exinānītā.

Hermannus. — Nōn tum coquīnae ministra aliud tibi parat jentāculum?

Laurentius. — Minimē, sed citius fustem mihi offert tam sērō venientī.

Hermannus. — Cōgeris tunc ēsurīre ad prandium ūsque?

Laurentius. — Nōn prōrsus.

Hermannus. — Quid tum jentāris?

Laurentius. — Pānem cui, prō obsōniō addō cāseum.

Hermannus. — Nōn juvat tē id jentāculī?

Laurentius. — Nōn quantum pānis jūrulentus.

Hermannus. — Ō tū dēlicāte, et miseriae expers.

Laurentius. — Nescīs fruendum esse fortūnā, dum praestō est.

Hermannus. — Bellē sciō: sed dēlicāta juventūs omnī aetātī nocet.

Laurentius. — Juventūs mea etiam nōn adeō lautē alitur.

Hermannus. — Nunc sat est verbōrum, tū abī, nē tē morer.

Laurentius. — Abeō, tū valē.

Hermannus. — Sīs meī memor, dum ex vōtō tibi succēdit.

Laurentius. — Nōn intermittam.

————

Dē prandiō.

Theodorīcus & Baptista.

Theodorīcus. — Quid ita maestō es vultū?

Baptista. — Mīrāris hoc?

Theodorīcus. — Quid nī mīrārer? Labōrās nē morbō?

Baptista. — Ita, morbō stomachī, quia fortiter ēsuriō.

Theodorīcus. — Nōndum es jentātus?

Baptista. — Essem jentātus, cum sit jejūnium?

Theodorīcus. — Servāsne tū jejūnium?

Baptista. — Nōn observārem? magis certē quam libeat.

Theodorīcus. — Sīs bonō animō, mox aderit prandiī hōra.

Baptista. — Ō utinam adesset, quam ego vellem.

Theodorīcus. — Exspectā, jam audiēs hōram ūndecimam.

Baptista. — Sī illam audīrem, hunc rōderem pānem.

Theodorīcus. — Prandēbisne ad nūdum pānem?

Baptista. — Nōn, sed ipsum ederem quoad melius cōnsequerer.

Theodorīcus. — Quid obsōniī domī vestrae parātum est in prandium?

Baptista. — Aestimō holus, ōva, et hallēc ūnum aut alterum.

Theodorīcus. — Exsaturās tē etiam istō cibō?

Baptista. — Utique holere vorāginēs ventris impleō.

Theodorīcus. — Quot ōva peredis?

Baptista. — Numquam plūra nisi duo.

Theodorīcus. — Addis ōvīs etiam hallēc ūnum?

Baptista. — Addō, et quidem integrum sī tostum est.

Theodorīcus. — Quid tē dēlectet hallēc ērutum salsūgine?

Baptista. — Ab istō nauseō.

Theodorīcus. — Quī tum juvat tē hallēc ēlixum?

Baptista. — Utcumque, praeferō tamen tostum.

————

Dē Vīctū pōmerīdiānō.

Lūdovīcus & Jōannēs.

Lūdovīcus. — Cūr ita altē suspīria dūcis?

Jōannēs. — Pudet mē dīcere causam.

Lūdovīcus. — Crēdō, quod domum cōgitās.

Jōannēs. — Paene rem acū attigistī.

Lūdovīcus. — Urgērisne sitī?

Jōannēs. — Ita, sed et famē.

Lūdovīcus. — Nōndum forte prandistī?

Jōannēs. — Prandī utique, sed modicē.

Lūdovīcus. — Fuit vōbīs prandium adeō exiguum?

Jōannēs. — Fuit, quia forīs prandēbant parentēs.

Lūdovīcus. — Nōn sat habuistis pānis et cāseī?

Jōannēs. — Habuimus quidem, sed istō nōn capior cibō.

Lūdovīcus. — Sūmēs jam domī cibum merendinārium?

Jōannēs. — Sūmam, Deō favente.

Lūdovīcus. — Erit lautior quam merīdiēī fuit obsōnium?

Jōannēs. — Ita spērō, sī māter domī fuerit.

Lūdovīcus. — Quid tū ipsīus egēs praesentiā?

Jōannēs. — Ē prōmptuāriō cibī aliquid carnis mihi largiētur.

Lūdovīcus. — Ut audiō: carō domī vestrae occlūditur?

Jōannēs. — Occlūditur, sed nōn prandiī vel cēnae tempore dum parentēs adsunt.

Lūdovīcus. — Sed dum absunt, forte occlūsa servātur.

Jōannēs. — Nōnnumquam.

Lūdovīcus. — Ō miseram vestram familiam, cui carnēs dēnegantur interdum.

Jōannēs. — Nōn est misera, sat habet alimentī.

Lūdovīcus. — Sed ad merendam et jentāculum nihil habet carnis.

Jōannēs. — Istud facile est tolerātū: nescīs tenuem tunc temporis oportēre esse cibum, aliās in cēnā vel prandiō nihil habērēmus ēsuriēī, neque ad edendum essēmus alacrēs.

————

Dē Cēnā.

Petrus & Valterus.

Petrus. — Salvē: ut tēcum agitur?

Valterus. — Et tū salvē, agitur mēcum prōsperē, grātiā superīs.

Petrus. — Id libēns audiō.

Valterus. — Grātiam habeās.

Petrus. — Ubi tōtō latuistī diē?

Valterus. — Nusquam nisi in lūdō litterāriō.

Petrus. — Esset mihi quod tibi loquerer, sī vacāret.

Valterus. — Certē modo vacat minimē.

Petrus. — Quī sīc?

Valterus. — Nox imminet, domum mihi eundum est īlicō.

Petrus. — Domī quid agēs?

Valterus. — Cēnābō cum parentibus.

Petrus. — Nōn licet tibi pauxillum morārī?

Valterus. — Nōn, sī saltem plāgās vītāre volō.

Petrus. — Fortassis tuum est mēnsam sternere?

Valterus. — Est, simul et ad cyathōs stāre.

Petrus. — Nōn facit famula ista mūnera?

Valterus. — Nōn, sed in popīnā agenda exsequitur.

Petrus. — Cēnant parentēs tuī semper domī?

Valterus. — Ita, vērum prandent quandōque forīs.

Petrus. — Numquam vocantur et interdum aliō ad cēnam?

Valterus. — Persaepe, sed venīre renuunt.

Petrus. — Quamobrem recūsant?

Valterus. — Timent noctū platēās ēmētīrī.

Petrus. — Vānē timent.

Valterus. — Nēquāquam, nescīs noctem nihil bonī, sed saepe pugnās afferre.

————

Dē Postcēniō.

Cornēlius & Hadriānus.

Cornēlius. — Ō utinam nox praestō esset.

Hadriānus. — Cūr id vellēs?

Cornēlius. — Quia dēlicātī aliquid edūliī edam.

Hadriānus. — Ubi, domī vestrae?

Cornēlius. — Nōn, sed alibī.

Hadriānus. — Ubinam dīc amābō mī Cornēlī?

Cornēlius. — Dīcam, sed tibi nihil cōnferet.

Hadriānus. — Quid tum, gestiō tamen audīre.

Cornēlius. — Arrige igitur aurēs.

Hadriānus. — Faciam sēdulō.

Cornēlius. — Parentēs meī sunt vocātī ad dubiam cēnam, quam postcēnium appellitant.

Hadriānus. — Quid ibi tū frūgis spērās?

Cornēlius. — Permultum sānē.

Hadriānus. — Dē istō mē certiōrem reddās.

Cornēlius. — Lucernam feram istūc, ut domum versus redūcam parentēs.

Hadriānus. — Tum tibi forte ad lūmen tibi opperiendum erit.

Cornēlius. — Nōn, sed intrōmittar, quia aedium cūstōdem nōscō.

Hadriānus. — Intrōmissus quō concēdis?

Cornēlius. — Mēnsam accēdō, cui parentēs accumbunt, ibi bōlum opiparum cōnsequor.

Hadriānus. — Ē parentum manū?

Cornēlius. — Ita et quidem largiter, saccharum, mellītissimumque pōtum.

Hadriānus. — Ō sī tum tibi adessem: sed ōre et mihi saccharī buccellam servā.

Cornēlius. — Polliceor tibi, sī ipse nōn tōtum absūmpserō.

Hadriānus. — Fac tē amīcum experiar.

————

Dē pōtū postrēmō ā cēnā.

Quirīnus & Nīcolāus.

Quirīnus. — Ut sīc sedēs nūtantī capite?

Nīcolāus. — Dormīturiō.

Quirīnus. — Certē nōn dormīturīs, sed jam dormīs.

Nīcolāus. — Fortassis.

Quirīnus. — Quīn surge, et cubitum perge.

Nīcolāus. — Congredere mihi.

Quirīnus. — Cūr mē comitem petis, timēsne lemurēs?

