Chemiam artibus academicis jure esse inserendam
Part 2
Ars Medica objectum sibi primarium habet corpus humanum, vivens, hinc individuum, singularissimum, cui definitas aliorum corporum singularium vires, determinatis sub conditionibus applicando, requisitas in fine suo mutationes imprimit: tota ergo versatur in singularibus, et si ulla alia, certe haec virtutes corporum peculiares, et in se invicem actiones, quam distinctissime perspectas postulat: quum autem hisce indagandis, prae reliquis quibuscunque Artibus, Chemia potissimum omnem suam et unice et felicissime impendat operam; hac sine mancam fore mutilamque quis non videt Medicinam? Hinc est, quod mox, ac plebi erepta, Litteratos inter coepit vigere, nativo suo tum splendore fulgens, Chemia, adeo in sui amorem et culturam omnes pertraxerit Medicinae filios, horum ut praeprimis facta fuerit opus, horum deliciae. Quid? Quod in ipsam quoque dein Artem Salutarem introducta, communem sibi cum hac finem adoptaverit, novo tum nomine Jatro-Chemices, pro parte sui longe maxima, insignita: quo quidem sibi placuit tantopere, omni ut ilico conatu totam se promovendis sociae suae pomoeriis indefessam dederit. Nec profecto, nisi ignarus rerum, pauca ea dixerit, aut flocci aestimanda, quae inde in Medicinam redundarunt, bona: quamcunque enim hujus partem, seu speculatione quae absolvitur, seu ipsa quae in operis versatur exercitatione, percurras; utraque innumeros clamat Chemiae usus; utraque consortium ejus ad sui perfectionem summe necessarium exemplis docet infiniris.
Physiologiam primo Medicam, si libet, contemplemur. Undenam, quaeso, constitit, firmarum corporis humani partium Elementum ultimum et basin esse Terram Virginem, simplicissimam, constantissimam, medio glutine oleoso, pariter fixissimo, adunatam? Eo certe non progreditur subtilitas Anatomica: sola id liquido docet Chemia. Undenam vero fluidorum ejus singularis indoles et propriae innotescunt vires? Excepta enim generaliori liquidorum idea, aliud illis simile frustra quaesiveris extra regni Animalis terminos: imo sunt ipsa etiam inter se quam diversissima. Deficit heic Hygrostatica: Chemia sola opitulatur; haec est, cui, quantum fere in his sapimus, debemus: Sanguinis naturam mediam nec Acidam nec Alcalinam; Seri ejus, ad calorem naturali majorem, facile coagulum; Bilis indolem saponaceam; Salivae, succi Pancreatici, Lymphae temperiem, facultates, et innumera alia nesciremus, abfuisset Chemia. Quid nunc functiones memorem, hujus adminiculo pulcherrime evolutas? Intimam alimentorum in primis viis solutionem; succi inde Chylosi et Lactei proventum; cibi potusque necessitatem, appetentiam; originem salium et partium sulphurearum ex ingestis fere insipidis; insignem humorum per vires circuitus mutationem (ut alia praeteream) parum apposite explicuere, quibus clarior Chemiae lux nondum adfulserat.
Quodsi nunc pedem promoveamus ad partem Medicinae Pathologiam; innumeri, iique impeditissimi occurrunt, circa morborum causas, naturam et symptomata, nodi, quibus solvendis unica par est Chemia. Quis miros salium morbosorum in Scorbuto, Arthritide, Lue Venerea ortus, variam indolem, alia ex aliis effecta unquam pervidisset? Quis fontem Acidi aut putridi oleosi, in primis viis, Hypochondriacis tam molesti? Quis Calculorum in Cysti Fellea, Renibus, et Vesica Urinaria proventum? Quis cariei ossium, adjunctique foetoris causam? Quis tetras stagnantium humorum degenerationes in tenacitatem corneam, aut summam putredinem, acrimoniamve corrosivam? Quis denique caloris et frigoris, circulationis auctae vel diminutae varias in permutandis humoribus vires tam pulchre in lucem ponere potuisset, nisi Chemia praetulisset facem?
Ex binis prioribus Medicinae partibus doctrina de Signis maximam partem derivatur: redundant ergo in hanc etiam, quos in illas confert Chemia, usus. Exempla in promptu sunt uberrima: Sanguis de vena missus nonne luculentum internae dispositionis praebet indicium? At veram ejus indolem, nisi examine Chemico, perspicere nemo distincte potest. Latet vera Lactis nutricum natura, quem Chemia latet. At quanti est, exactum de hoc judicium fere posse! Dum toties miseris illud infantibus, veneni instar, infinitorum cruciatuum, mortisque fit causa, dulcem quod vitae fomiteae, sanitatem et incrementum debebat addere. Si solis Medicis Medicus nunc loquerer, plurima hic de Sputis, de Sudore, de Urinis et Alvi excrementis dicenda superessent, quae satius tamen est involvere silentio; ne his audiendis minus adsuetos prehendat nausea.
Offerunt se denique posteriores duae Medicinae partes, Hygieine et Therapeutice; quae uti inter alias nobilissimae, propius jam fini accedunt Medico; ita in has prae reliquis benefica Chemia, quidquid fere utilis, quidquid habet boni, sincero adeo affectu, congessit, ut ne sic quidem satisfecisse sibi visa, majora viribus tentaverit, ipsos Naturae, ne dicam Artis limites vanis transgressa pollicitationibus. Ortum hic error ab artificum duxit ignorantia, qui miram videntes complurium suorum inventorum energiam, incitabantur eousque, finitae ut arti inesse crederent infinita. Hi igitur, quae commisere, sua ipsi delicta luant; nec debita ideo Chemiae laus denegetur, collata quam ad sanitatis tutelam, morborumque propulsionem opera meruit. Quid enim? Nonne ejus artificio esculentorum et potulentorum, aquarum, Vinorum, Cerevisiarum natura, virtutes et vitia cognoscuntur optime? Nonne Thermarum illa, Acidularum, aliorumque fontium, vi Medicata insignium, elementa, compositionem et facultates tam liquido manifestat, ut vel imitetur, et naturalium defectum arte factis suppleat, haud minoris fere efficaciae? Medicamentorum principia, vires, agendi modus, et quidnam in unoquoque id sit, cui maxima insidet potentia, perspicacissimum quemque, sine analysi Chemica, fugiunt. Quid nunc commemorem plurimas illas Mortalium aegritudines, quarum legitimam medendi methodum sola suggerit Chemia? Quid sexcenta enumerem selectissimae virtutis medicamina, quorum inventionis gloriam illa sibi vendicat? Taceo benignissimam ejus operam, qua lethalem nonnullorum corporum ferociam, laudabili adeo eventu, cicuravit, e venenis ut remedia evaserint tutissima aeque ac efficacissima. Praetereo singularem ejus, in Medicamentorum viribus acuendis, extrahendis, in compendium reducendis, et sub alia et alia gratiori forma exhibendis, dexteritatem: si enim singula, pro dignitate, nunc prosequi susciperem, dies dicentem deficeret. Videte, quae illustris Boylaeus, quae Bellinus, Bohnius, Stahlius, Hoffmannus, aliique laboribus suis Chemicis in Medicina praestitere: verum quid ad exteros provocare opus? Immortalia Vestrum omnium in manibus versantur scripta, nunquam periturae credidistis memoriae acta praestantissima Viri vere Magni, quem fortunato coram hic contuemur vivum O diu! sospitemque: volvite haec atque revolvite, dictorum testimonia inventuri omni exceptione majora.
Ex hisce igitur constat affatim, quanti sint usus, quot probatissima inventa, quam innumera beneficia, quibus Chemia quascunque Medicinae partes cumulat largissime: patuit, quam amplam, quam necessariam ab hac mutuetur Philosophia experimentorum supellectilem. Nec quis jam porro inficiatur minime segregandam illam esse a numero Artium Academicarum, quae binis harum tam arcto vinculo cohaeret.
Ne tamen ullus relinquatur dubitationi locus, addendum aliud adhuc est argumentum, illos convicturum, qui forte oggesserint, alias complures dari artes ministras, quarum licet egeant adminiculo disciplinae nobiliores, ea tamen non est dignitas, harum ut albo inserantur.
Id equidem si in Chemiam quis contorserit, sciat is, non servile esse ejus ministerium, sed tale, ut quam Academicis scientiis praestat operam, eandem ab his exigat vicissim, et mutuetur reciprocam. Quemadmodum enim, ut perfectum quis in Physicum evadat, bonus sit Chemicus oportet; ita non minus bonum decet esse Physicum, ad plenam qui Chemiae notitiam adspirat: ultra vulgus sapiat, emunctis accedat naribus, et imbutam artibus ingenuis habeat mentem necesse est, qui in Chemia laudabile praestare quidquam, et verus ejus cultor audire gestit.
Quid enim? Nonne saltum facit maxime absonum scientiae cujusdam addiscendae cupidus Tyro, si generalibus illius regulis nondum cognitis, ad singularia mox pedem promovet? Nonne a simplicioribus ad magis composita, a facillime obviis ad abstrusa, Naturae ipsius ordo commonstrat viam? Cuinam igitur tam parum nota sunt bonae praecepta methodi? ad corporum ut singularium descendere examen, horum investigare occultas vires, affectiones proprias, effecta peculiaria attentet, antequam universalem objecti sui ideam sibi comparaverit. Addiscat prius, quid sit corpus? Quaenam ejus natura generalis? Quantum a mente differat? Virium praemittat et proprietatum communium indaginem; et superficiem ante contempletur, quam in viscera penetrat: Artem calleat ea, qua decet, accuratione instituendi experimenta: denique nec legum sit ignarus, quae ex datis, justo ratiocinio, legitimas docent elicere conclusiones et Theoremata: hocque demum apparatu instructus, operi sese accingat Chemico, fructus inde non poenitendos adsecuturus.
Qui vero aliter se hac in re gerunt, nae illi oleum perdant et operam! Andabatarum enim more procedentes, impingunt undique; et emendato intelligentiae destituti lumine, quo in Chemiae adyta irrumpunt profundius, eo hallucinantur magis; nubemque tandem pro Junone amplexi, finem laborum omnium, erroribus, ignorantia, paupertate coronatum vident sero et dolent. Hi sunt, quorum illotis olim manibus dum tractabatur Chemia, foedissimis deturpata errorum et fabularum maculis, adeo sorduit, invisa ut Sapientibus et suspecta esset. Hi sunt, a quibus dein Eruditus Orbis, una cum Arte nobilissima, detestandas illas accepit falsissimarum opinionum pestes, inde in omne fere Scientiarum genus propagatas, contagio vix non indelebili. Verificatum hic tritum illud: Optimarum rerum abusus pessimi.
Non tamen isthaec Artis sunt sed artificum: hos enim quamprimum contigit tales esse, quales sibi postulat Artis sublimitas, viros Mathematice doctos, qui spreta magistrorum auctoritate, Naturam ducem secuti, res ipsas, uti in se sunt, contemplari, et de iis judicare, quam praepostere credere maluerunt, mox sordibus detersis, aliam adepta faciem Chemia, et quibus scatebat ipsa, et qui inde in alias irrepserant scientias, errores non expunxit solum; sed horum etiam locum amplissimis supplevit inventis, solidissimis veritatibus.
Verum desino exhibendis veri Chemici requisitis immorari diutius; ne, horum plurima mihimet ipsi deesse nimis perspiciens, tantillum etiam, quod mihi restat, animi, quo aliqualem adhuc in munere hocce meo speraveram successum, prorsus abjiciam, et, nedum facto virium tentamine, palaestra fugiam imbellis.
Ex dictis autem abunde innotescit, Chemiam captu vulgi superiorem, cultores exigere, praeliminari scientiarum Academicarum supellectile instructos: nec jam ulterius urgent, quae modo posse objici videbantur.
Quare, nisi vana me eventus spes fefellit, est, cur proposito paratam fidem suspicer: constitit enim, Artem Chemicam praeclarissimis, quos animi pariter et corporis culturae praestat, usibus insignem, Philosophiae et Medicinae maxime proficuam, summe necessariam, indissolubili haerere vinculo, utrinque firmissimo, hae ut illius opera utantur, et vice versa. Quid demum impedit, quo minus concludam, _Chemiam, Artem Nobilem, Artibus Academicis jure esse inserendam_?
Vestra igitur, ILLUSTRISSIMI ACADEMIAE BATAVAE CURATORES, una cum NOBILISSIMIS VESTRIS COLLEGIS, AMPLISSIMIS HUJUS URBIS CONSULIBUS, Vestra, inquam, sapientissima est cura, quod in celeberrima hac, cui tanta cum gravitate, et inusitata adeo vigilantia praeestis, Academia, huic quoque disciplinae, largo firmatam pretio, sedem statueritis, et officinam, ejus exercitio aptissimam; nec hanc volueritis diu frigere, postquam impetrata, quam petiverat, missione honorificentissima, inde exivit Vir, ob sociatum stupendae eruditioni plusquam Herculeam laborum tolerantiam, eo certe provectus in Arte, verus ut Chemiae Restaurator merito laudetur omnibus.
Quod autem Viro huic incomparabili, nec ambientem me, nec promeritum subadjungere Vobis visum fuerit, Atlanti Pigmaeum; id equidem quoties attenta mente perpendo toties immensum, quo Vestra meritis meis praeponderat clementia, momentum attonitus miror, veneror humillimus. Juvenem namque, alienigenam, nullo dum ingenii dato specimine notum, tanto quod condecorare honore, gratiosissime sitis dignati, cuinam magis rei adscribam, quam immensae Vestrae benevolentiae et favori inaudito?
Temerarius equidem videri possem, quod nulla tenuitatis meae ratione habita, hanc amplexus sim provinciam, in qua exequenda, post tantum Praedecessorem, ne mediocris quidem applausus spes mihi affulget. At enim inglorius plane sit oportet, animoque nimis abjecto, qui hinc dignitate, illinc liberalissimo excitatus honorario, torpeat, nascentis fortunae suae incurius. Me sane, ut ut exiguas probe agnoverim vires, hi tamen stimuli haud pupugere insensilem: novum insuper admovit calcar favoris plenissima Vestra, de me meisque studiis concepta, opinio: animum denique addidit consueta Vobis et propria generosae mentis indoles, qua ultra, quam juveniles pertingunt vires, a juvene nil exigitis. His adductus conditionibus accepi munus: his fretus illud nunc auspicor.
Faciet insculpta animo meo sempiterna hujus Vestrae in me munificentiae memoria, omnem ut moveam lapidem, ea ne plane indignus videar. Industria pensabo vires, ingenium assiduitate, labore indefesso aetatem, animo denique fulciam corpus, et quidquid in utroque est vigoris, totum id promovendis Academiae commodis unice sacrabo.
Sic, spero, fiet, ut beneficii, a Vobis apud me collocati, Vos non poeniteat, nec me pudeat accepti. Quod agentem juvet bonorum omnium scaturigo inexhausta, Deus! A quo et Vobis, ILLUSTRISSIMI ACADEMIAE PROCERES, perpetuam salutis omnigenae et felicitatis intaminatae abundantiam, toto ex animo, apprecor.
Ad vos me converto, CELEBERRIMI PROFESSORES! Vos alloquor, Clarissima hujus Academiae Lumina! Miramini enim, dubio procul, juvenem, plurimis Vestrum incognitum, nonnulis autem, sexennio vix elapso, inter discipulos numeratum, eo procedere temeritatis, haec ut conscendat subsellia, Vestris sacra doctissimis vocibus, Vestris oraculis. At temeritatem ne putate, quae justa tantum aemulatio est, studiorum commodis inservitura. Quid quisque possit, nisi tentando, non didicit. Probabitis itaque ausum huncce meum, meimet ipsius notitiam mihi exhibiturum, nec sane a fastu, a quo merito sum alienissimus, sed a latente in praecordiis honestae gloriae igniculo profectum. Juvat magnorum Virorum ad exempla componi. Vos igitur praeeuntes, a tergo conspicabor, et, dum nunquam dabitur assequi, saltem ex intervallo sequar. Quo ipso Vestram non praepediens viam, certa tamen reperero vestigia, quae gressus dirigent meos, nec aberrare sinent. Hujus interim beneficii ea erit apud me vis, ut omni vos honoris et observantiae cultu, pro ea, qua estis, dignitate, venerabundus suspiciam.
Vobis praesertim, qui Philosophiae et Medicinae sacra, tanto cum omnium applausu, panditis, VIRI FAMIGERATISSIMI! Vobis, dum et publica me et privata voce formavistis, omnibus et singulis, jubente ita pietate Praeceptoribus debita, sigulari ut reverentia totum me in aeternum devoveam, pertinax faciet acceptorum memoria.
Est hinc, cur Tibi, VIR ACUTISSIME, PERSPICACISSIME 'S GRAVESANDE! publicas hic nunc persolvam grates, quod et privato me labore inconcussis Mathematicae Tuae Philosophiae praeceptis imbuere non sis dedignatus.
Tu quoque, ANATOMICORUM DEXTERRIME, SUBTILISSIME ALBINE! Qui, pari opera, necessariam adeo fabricae humani corporis cognitionem per aures mihi et oculos infudisti solertissime, animum Tibi meum longe obstrictissimum nunquam non comperies.
Te vero, CELEBERRIME BOERHAVI! Te cumprimis ni sigillatim hic compellem, mortalium ingratissimus jure habebor: si quid enim est in me ingenii, si qua artis Medicae peritia, si qua in Chemicis exercitatio, Tibi ego id omne soli debeo. Tres alias frequentaveram Tyro Academias, antequam prospera huc advectus fortuna, Tuo ab ore pependerim. Solam Te penes addiscere praxim animus erat, studiisque meis Academicis imponere coronidem: sed vixdum primis gustaveram labiis defoecatissimae Tuae doctrinae nectar, cum summa ejus dulcedo me mox tantopere rapuit, ut quidquid vel publicis vel privatis in lectionibus, ad quamcunque pertinens Medicinae partem, mellifluo ab ore Tuo prodiit, haurire sategerim avidissimus. Dolens nimirum vidi, fore per temporis mihi relicti angustiam, ut ablactarer citius, quam satiatus a Te recederem. Sive itaque vernam dici speciem, amabilissimis horti divitiis mira suavitate exponendis, dicares, jucundo Botanices studio discipulorum animos tanto redditurus alacriores ad laborum magis arduorum tolerantiam; seu inter furnos desudans, ad secretissimos Chemiae recessus viam monstrares, certo castigatissimae methodi filo tutissimam pariter ac facillimam; seu exacta ad normam Mathematicam stabilires Theoriae Medicae fundamenta, quibus mox inaedificares immota Praxeos dogmata, medendi methodum felicissimum; Te ego secutus undique, illam potissimum diei partem optime a me collocatam credidi, quam Tibi consecraveram. Totum ergo Tuum est, si quid isthac mea industria profeci: Tu ejus omnem fructum, jure Tuo, a me repetis: quod dum gratus agnosco, poterat id solum Tibi me mille modis in aeternum devincire.
Tu vero, VIR MAXIME! cujus immensa eruditione non minor est singularis humanitas, hocce beneficium majore alio cumulasti: dum eo quoque tempore, quo post exactum vitae Academicae curriculum vel exteras visurus regiones, peregre profectus eram; vel praxeos exercendae gratia, in aliis hujus Belgii urbibus morabar; quoties aut literis, aut praesenti Te colloquio solicitavi audax, miro semper favore mihi vacare, et saluberrima suppeditare consilia non es dedignatus.
Imo ne hic quidem substitit summa Tua in me benevolentia: nam Tibi etiam debeo, quo nunc impertior, laboris mei praemium. Tu, quod benignum adeo apud Proceres de me judicium tuleris, effecisti, ut huic admotus muneri, hoc sim honore ornatus. Dum igitur pluribus Tibi obstringor nominibus, quam quibus unquam dissolvendis ulla me aetas parem faciet, accipe gratissimam horumce agnitionem, et sempiternum, quam publice hic nunc tanquam in tabella suspendo, memoriam in qualiscunque locum Charisterii; et certus crede, omnibus me nervis eo adnisurum, Tibi ut monstrem, quam procul absim ab ingrati animi crimine! Plura adjicere Tua vetat modestia, meusque pudor.
Antequam tamen Te dimittam, jubet nota mihi mearum tenuitas virium, et operis, quod suscipio, difficultas, Te ut enixe obtester, velis eodem, quo me huic admovisti, favore, id aggressurum sublevare, et Tuis, quoties imploravero, sapientissimis mihi consiliis adesse. Tibi, at quanto Viro! succedo: Tu viae, quam toties trivisti, peritissimus, nisi praeiveris, omnem despondeo animum: manu igitur me prehende juvenem, haud aequis passibus Te secuturum; dumque, quo Tua Te divino ingenio sociata decumana industria provexit in arte, eo eniti insanientis est, id saltem fac ut laudis consequar, Tuis quod vestigiis reptabundus quidem, at non indecorus tamen, inhaeream.
Vos denique, PRAESTANTISSIMI JUVENES! Vos, sacrata Philosophiae et Medicinae Pectora, alloquor! Vestris enim usibus totam se dedicat Chemia; vestris arctissime copulata studiis haeret. Si quo igitur ejus amore capti, doluistis, aliquo illam tempore siluisse, erigite nunc animos! Patet rursum officina: ardebunt furni: accedite, et mecum ad hos desudate! Suprahumano labore, sedulitate indefessa, sexcentis periculis, viam ante difficillimam expedivit Chemicorum Summus BOERHAVIUS, et, quo ipse usus est filo probatissimo, idem bona nobis fide porrigit: hujus ergo tenaces, Illum sequamur ducem, tuti et felices in artis adyta penetraturi. Vobis ego me offero comitem, et, si placet, adhortatorem. Si quid in me est virium, officii, aut consilii, utamini eo pro lubitu; Vobis id omne dico: Vestris enim prodesse studiis, ea demum est votorum mihi summa, is laborum finis erit unicus.
DIXI.
* * * * *
[Transcriber's Errata:
Ejusde[m et] Chemiae et Collegii Practico-Medici _bracketed letters are conjectural_
JOHANNI TRIP, J.U.D. Toparchae in Berkenrode, civitatis Amstelaedamensis senatori _text reads_ ...senatorl
utilissimam pariter ac maxime necessariam præstat operam _text reads_ utillissimam...
Taceo benignissimam ejus operam, qua lethalem nonnullorum corporum ferociam _text reads_ ...nonnulorum...
tuti et felices in artis adyta penetraturi _text reads_ ...penetraruri ]