Chartvlarivm Ecclesiae Sancti Petri de Bvrgo Valentiae Ordinis Sancti Avgvstini

Part 11

Chapter 11 3,146 words Public domain Markdown

IN nomine Domini, amen. Boni presidis, sub cujus jacet imperio provincia quam regit, interest ut ipsam provinciam paccatam teneat & quietam, ut per bonum regimen ipsa patria seu provincia augmentetur malisque careat hominibus & personis, & abjectis & amotis malis hominibus omnique vi & rapina, quilibet de suo proprio contenttatur, ne propter impunitatum audaciam fiant qui nequam sunt nequiores & ne in scandalum irruatur; cumque etiam jura ad hoc sint condita, ut eorum metu & terrore humana coherceatur audaccia tutaque sint inter probos innoscentes, & ut in opprobris reffrenetur audaccia comitendi & malignandi ac eciam noscendi voluntas. Quia cum fama publica & factum evidens & notorium, ymo pocius vehemens infamia que ad aures presidis sepissime sibulavit, loco accusationis habeantur legitime & haberi debeant: hinc est quod anno Incarnationis ejusdem Domini M^{o}CCC^{o} septuagesimo octavo & die decima mensis marcii, sereniss. principe dom. Karolo Dei gratia Francorum rege regnante, ad aures audientis pariter & intentum ac etiam intellectum viri nobilis & potentis dom. Guillelmi de Fayno militis, bayllivi regii Vivariensis & Valentinensis vicariusque curialis curie regie Bocey cedulis auribus innotuit & pervenit, fama publica refferente factique notorii evidentia demostrante & clamosa populi insinuatione, precedente murmure publico ac vagitu querimonioso, taliter & adeo quod nulla tergiversatione potest obumbrari, ymo potius taliter & in tantum fuit auditui referatum quod vicera justitie debitum suum exsolvere vagitantio pupugit adversus tanti facinoris audatiam in jura insurgantis tanta, nostre justitie officium judicio proponitur ne tam ferox malitie anelitus incorrectus remaneat justiciaque lesa contra Richardum & Anthonium delatos & eorum complices, quod ipsi delati maligno spiritu imbuti & arte diabolica inflamati, Deum pre oculis non habentes, cupientes se bonis alienis ditari & divites effici, comiserunt, pepetraverunt delicta, crimina, excessus & raubarias que sequuntur. In primis quod totum flumen Rodani est in regno & infra regnum Francie & de dumaynio domini nostri Francorum regis tenetur absque aliquo medio; item, quod dicti Richardus Baratonis & Anthonius Boverii, delati supradicti, sunt pontonerii in & super dicto flumine Rodani in portu Valentie ipsumque portum tenent & gubernant, tenere & gubernare faciunt per suos familiares & deputatos; item, quod nunquam nedum in dicto portu & passagio Valentie, sed in omnibus aliis portibus & passagiis dicti fluminis Rodani fuit usitatum levari seu exhigi a personis in dict. portibus transeuntibus pro eorum pontonagio sive passagio dicti fluminis Rodani preterquam a persona singulari eunte & transeunte in dict. portibus unum denarium monete currentis, & a persona eunte & transeunte eques vel aliud animale solum ducente duos denar. predicte monete; item, quod delati sue salutis eterne non memores Deumque pre oculis non habentes, prout supra, sed quoad hec omnes actus suos ad malum finem deducere cupientes volentesque incessanter protrahere, & nedum malas sed pejoras usagia & servitutes indebitas in patria que jure scripto regitur imponere non timentes, sed sua propria auctoritate & de facto & se dominos dicti portus fluminis Rodani existentes econtra & prope Valentiam, facientes a singulari persona in dicto portu transeunte pedes in eodem portu & pro qualibet vice transeunte de regno in imperium & de imperio in regnum & tociens quociens contingit aliquas personas in dicto portu transire, cupiendo se bonis alienis locupletari & divites effici, levantes & levare non formidantes per se aut per familiares & deputatos per eosdem in dicto portu, videl. aliquando sex denarios, aliquando unum obolum regium, aliquando dimidium grossum & aliquando duos obolos regios, & a singulari persona transeundo eques in dicto portu vel solum animale ducente aliquando dimidium grossum, aliq^{do} duos obolos regios, aliq^{do} unum grossum, aliq^{do} duos grossos, aliq^{do} tres & aliq^{do} quatuor, & sic de similibus & ad eorum voluntatem antequam a navi quin ipsas personas transeuntes abire permittant; &. quod deterius est, quando dicte gentes nolunt solvere ad eorum voluntatem, ipsis minantur de verberando ipsos & bona sua capiendo, saysiendo & retinendo ac eciam super dicto flumine Rodani arrestando, & ipsas sic indebite molestando & depredando, incidendo in penis legum & novam servitutem & usagium imponendo; item, quod qualibet die una per aliam transeunt in dicto portu tam eques quam pedes viginti, septuaginta, quaterviginti, centum persone ante magis quam minus, a quibus & qualibet ipsarum exhigunt & exhigere faciunt summas supra dictas, sic in premissis delinquendo; item, quod de predictis ex inductionibus & extortionibus dicti delati effecti sunt divites, quilibet de tribus centum francis auri; item, quod quolibet anno locupletari possunt & divites effici de predict, raubariis & depredationibus quilibet de centum francis auri; item, quod de predict. omnibus & singulis sunt publice diffamati inter notos & vicinos eorumdem, & de eorum quolibet est publica vox & fama; item, quod predicta sunt vera, notaria, publica & manifesta. Visaque informatione secreta predicte curie regie super hiis..., necnon etiam responsionibus una cum deffentionibus..., viso etiam toto processu.... una cum tota ejus sequela..., participato nobiscum peritorum consilio, sedentes pro tribunali more majorum nostrorum in hac curia & consistorio regio prout decet, ubi jus reddi & desservi unicuique postulanti est fieri consuetum, sacrosanctis Dei Scripturis in nostro conspectu positis & appertis, ut de vultu Dei nostrum recte prodeat judicium & oculi nostri in hiis & aliis continuo videant equitatem, non declinantes quod a dextris nec a sinistris, sed equo libramine, insedentes..., facto primictus signo venerabilis sancte [sigillum] Crucis, dicendo: in nomine Patris & Filii & Spiritus Sancti, amen; per ea que nobis constat dict. Richardum & Anthonium non esse nec fuisse culpabiles de supra contra ipsos intitulatis, potissime eorum deffensionibus visis & ignorancia ac excusacionibus auditis hac actentis, & aliis pluribus & validis rationibus que animum nostrum movent & movere debent, istos Richardum & Anthonium licet absentes.... ab intitulatis, super contra ipsos duximus absolvendos & absolvimus per presentes. De quibus ... Lata fuit hec sententia anno & die predictis, testibus presentibus discretis viris magg. Matheo de Saletis, Johanne de Bosco, Stephano Ugonis, Anthonio Falconis, Johanne Massaboni, clericis; & me Petro Servientis de Sancto Juliano, Lugdun. dyoc., clerico notario publ. & dicte curie regie substituto & jurato....

[A] Extrait de l'original, long parch. de 69 lig. dont voici l'analyse: _Sentencia continens quod Richardus Baratonis & Anthonius Boverii, pontonerii portus Rodani Valencie, fuerant intitulati in curia Bocey, inponendo contra eos quia exhigebant a singulari persona transeunte pedes portum; j ob. regium, quandoque ij ob. regios, quandoq. xij den., & a qualibet persona meante eques portum ij ob. regios, quandoq. xij den., quandoq. j. gr. ... & quandoq. iiij gr.; & quod nunquam nedum in portu Valen. sed in omnibus aliis portibus Rodani fuit usitatum exhigi a singulari persona pedes pro suo nolo nisi j den. & a qualibet persona transeunte eques ij den.; tandem procurator domini de Cruceolo & dict. pontoneriorum taliter prosequtus fuit causam, quod dom. Vitalis Bernardi judex regius Vivarien, & Valentin., astanti secum locumtenente dom. bayllivi, pretaxatos pontonerios ab intitulatis absolvit, Petro Servienti notario_. Nous ne donnons dans le texte que le résultat de l'enquête; elle est comprise dans la publication de la sentence:

_In nomine Domini, amen. Noverint universi & singuli.... quod (anno) ab Incarnacione ejusdem Domini M^{o}CCC^{o} septuagesimo nono & die veneris que fuit xii^{a} dies mensis augusti..., ad quam diem apud Boceyium in consistorio regio publico ubi curia regia tenetur & coram ven^{li} & circumspecto viro dom. Vitale Bernardi licenciato in legibus, judice regio Vivariensi & Valentinensi, personaliter comparuit discretus vir mag. Petrus Faya notarius, ut procurator nobilis & potentis viri domini de Crusseolio ac etiam nomine procuratorio Richardi Baratonis & Anthonii Boverii..., dicens & asserens.... sibi hanc diem fuisse assignatam... ad audiendum sentenciam diffinitivam in & super quadam inquesta in presenti curia pendenti contra Richardum & Anthonium prenominatos...; idem procurator exhibuit & produxit dicto dom. judici quandam papiream cedulam scriptam, rationes & deffentiones dict. magistrorum in se continentem, cujus tenor est talis:--Visa inquisitione facta & formata, etc...; qua quidem cedula.... exhibita & porrecta..., illico idem dom. judex ad suam sententiam super premissis proferendam processit, ut sequitur:-- Ad hec nos Vitalis Bernardi..., astante nobiscum discreto viro mag. Guillelmo Pellicerii, clerico regio & locumtenente nobilis & honor. viri dom. Guillelmi de Fayno militis, bayllivi regii..., visis titulis in presenti curia factis & in processu inquisitorio contentis.... § In nomine Domini, supra...._

Il est rare de rencontrer une sentence dont le dispositif soit plus contraire aux considérants.

* * * * *

LXIX. 30 juin 1386.

[_Reductio canonicorum ecclesiæ S. Petri_][A]

REDUCTIO dicti numeri canonicorum ecclesiæ Sancti Petri ad decem canonicos per capitulum ipsius facta, prout constat diffuse in duobus instrumentis unius ejusdemque tenoris & substantiæ, per magistrum Bertrandum Arnulphi notarium sumptis, sub anno Domini M^{o} CCC LXXXVI^{o} & (die) ultima mensis junii.

[A] Extrait de l'_Invent. rais._, f^{o} 14 v^{o}.--Voir la charte XLV.

* * * * *

LXX. 16 décembre 1386.

[_Confirmatio reductionis per Clementem VII_][A].

CONFIRMATIO dictæ reductionis numeri quindecim canonicorum ecclesiæ ad decem, facta per Clementem papam septimum Avinione sedentem, decimo septimo calendarum januarii, pontificatus sui anno nono, currente dicto anno Domini M^{o} CCC LXXXVI.

[A] Extrait de l'_Invent. rais._, f^{o} 14 v^{o}.--Voir la ch. précéd.

LXXI. 13 novembre 1395.

[_Lettres de main-levée des commissaires du roi de France_][A].

A tous ceuls qui verront ces presentes lettres, Jehan Barleane & Jehan du Feu, sergens d'armes du Roy monss. & commissaires en ceste partie de noss. les tresoriers du Roy nostre dit s. a Paris sur le fait des fiefs & homages du Roy & autres choses contenues en nostre commission, salut. Comme nous eussions pris & mis en la main du Roy nostre dit seugneur le chastiel, justice, terres & possessions du Charmes, appartenans a noble & puissant seigneur mons. de Crussols, item, au port de Valence, touchant la part & porcion du dit mons.; item, audit port, touchant & appartenant au chapitle de Saint-Piere du Bour de Valence; item, au temporel, terres & possessions de religieuse dame ma dame l'abbese de Soyon, & en signe de ce eussions la flor de liz es diz lieux pour defaut de fief & homage aussement de feaulte ou autrement non fait au Roy mons.; & pour tant en tant que il touche le dit mons. de Crusols, a cause de ses diz chastel, justice, terres & possessions & port, que nous sommes souffis(ament) informez que le dit mons. de Crusols tient en fief & homage de mons. l'evesque de Valence, & en tant que il touche la porcion & part dudit port dudit capitre, nous ne poons informer que il soit tenus en fie & homage du Roy nostre dit sig., pour ce que il ont tenu & posside si longuement que il n'est memoire du contraire.; & en tant que il touche ladite madame l'abbesse, nous sommes souffis(ament) informez que la dite ma dame doit au Roy mons., du chast(el) ou a cause de temporel, terres & possessions, dix livres de cire, pour quoy nous ladite main qui mise estoient es diz lieux & choses avons levees & ostees, levons & ostons par ces presentes en tant que fere povons & devons au prouffit & jussion des sess. diz & dou chastel d'eulx, en tant que il luz puit toucher. Donne soulz nous seaulx en tesmoing de ce, le XIII jour de novembre, l'an mil CCC.IIII^{xx} & quinze. Item, au port de Soyon appartenanz a ladite abbesse, a mons. de Crusols & a mons. de Peregorde, avons levee comme dessus; donne comme dessus. CLERICI.

[A] Ces lettres se trouvent insérées dans un _vidimus_ du même jour, dont il est utile de donner un extrait:

_In nomine Domini, amen. Nos Humbertus Garini, licenciatus in legibus, prepositus & officialis Valentinus, notum facimus ... pres. publ. instrumentum, transcriptum seu vidimus inspecturis..., quod anno ab Incarnacione Domini M^{o}CCC^{o}LXXXXV^{o}, indicione quarta & die sabbati que fuit XIII^{a} mensis novembris, hora vepperorum, ad nostram accessit presenciam discretus' vir dom. Bartholomeus Bruni major, procurator ecclesie S^{i} Petri de Burgo Valencie, qui ... exhibuit & presentavit coram nobis quasdam patentes literas in papiro scriptas a discretis viris Johanne Barleane & Johanne du Feu, servientibus armorum serenissimi principis dom. regis Francorum & commissariis in hac parte specialiter deputatis, emanatas eorumdem commissariorum sigillis rotundis cera rubea, ut in eisdem literis legitur, sigillatas, sanas & integras...; supplicans humiliter ... ut nos dict. literas ... in formam publ. redigi facere dignaremur ad perhempnem memoriam habendam in futurum.... Nos vero, suplicationi ... annuere volentes, precepimus.... Quas quidem literas...; & hiis omnibus ... sedentes in studio domus habitationis nostre super quoddam scannum quod pro tribunali elegimus more majorum..., auctoritatem nostram ordinariam interposuimus pariter & decretum.... Acta fuerunt hec Valencie... in studio habitationis nostre..., testibus presentibus ven^{li} & discreto viro mag. Johanne de Sala jurisperito, Johanne de Aymoneto habitatore Valencie & Johanne Burleti de Castro Novo Ysere, Valent. diocesis.--Tenor vero copie commissionis dict. duorum commissariorum sequitur....--Et me Jacobo de Fraxino, clerico Cameracen. diocesis, pub, imp^{li} auct^{te} notario & curie Valent. jurato...._

L'original de cet acte a 80 lig., avec sceau appliqué sur papier. Le salaire du notaire est indiqué par cette note: _Sol(vit) dom. Bartholomeus Bruni pro scriptura presentis instrumenti vi grossos, item pro sig(no) VII d(enarios_). Une autre résume l'objet des lettres de main-levée: _Bona litera de facto portus Rodani, qualiter duo comissarii regii, deputati ad faciendum fieri recognitiones feudorum & homagiorum qui tenentur a dom. rege Franchorum, cognoverunt & declaraverunt vigore eorum comissionis quod portus Rodani non tenetur de feudo dicti dom. regis_.

* * * * *

LXXII. 13 décemb. 1404-21 février 1405.

[_Concessio transitus aque per rectorem anniversariorum_][A].

IN nomine Domini, amen. Per hoc publ. instrumentum cunctis apareat evidenter, quod anno Dominice Incarnacionis mill^{io} quadringen. quarto & die tertiadecima mensis decembris, coram me notario & testibus infrascriptis, personaliter constitutus discretus vir dom. Aymarus Reynerii prebiter, rettor beneficiorum Chayssiorum institutorum in ecclesia Sancti Petri de Burgo Valentie, utilitate & comodo dict. beneficiorum pensata, sciens ... nomine dict. beneficiorum, in presencia & de consilio ven^{lis} viri dom. Stephani Fabri canonici dicte ecclesie, dedit & titulo pure ... & irrevocabilis donationis tradidit (&) perpetuo penitus habere concessit Johanni Ferralhonis ... recipienti..., videl. quendam transitum aque sive aygagii prati quod, Deo dante, facere intendit idem Johannes Ferralhonis in terra per eumdem Johannem adcensata die sexta hujus mensis, videl. per pratum dict. beneficiorum, scil. per quandam bealeriam per dict. Johannem de novo faciendam, que descendat a bealeria que est a parte boree dicti prati beneficiorum predict. & incipit a quodam fonte & descendit ad partem venti ad dict. terram dicti Johannis sitam in mandamento dicti Burgi Valentie, loco dicto in Magnis Oloysiis, sub annua. pensione seu servitute unius quarte frumenti mensure vendentis sive ad mensuram Valentie necnon & unius galline, solvendorum ... quolibet anno per ... tenementarios dicti aygagii seu rigagii dicto rettori & successoribus in festo sancti Appollinaris.... Et fuit actum inter dict. partes quod dict. Johannes debeat aptare & tenere aptatam factam dict. bealeriam descendentem a borea usque ad terram dicti Johannis propriis sumptibus & expensis. § Item fuit ... conventum, arrestatum & in pactum deductum ... quod dict. Johannes debeat & teneatur solvere terciam partem expensarum necessariarum pro reparando ... dict. bealeriam superiorem ... que est a parte boree, videl. a principio dicte superioris bealerie que incipit a matre aque, incipiendo a parte orientis veniendo usque ad introytum bealerie per quam accipiet dict. aquam ... que descendit a borea ad ventum ad terram dicti Johannis, tociens quotiens ... necessaria reparatio. Promittens dict. dom. Aymarus rector ... per juramentum ... dict. concessionem seu donationem rigagii seu aygagii ... ratam & firmam habere...; dict. vero Johannes ... juravit solvere ... dicto rettori ... dict. quartam frumenti & gallinam ... una cum expensis: supponentes.... De quibus.... Actum Burgi Valentie, videl. in cimiterio dicte ecclesie juxta campanile ejusdem ecclesie, testibus presentibus ven^{bus} viris dom. dicto Stephano & Guillelmo Fabri canonicis dicte ecclesie, & Bartholomeo Bruni presbitero dicte ecclesie Sancti Petri, Francisco Rolandi & Guioneto de Rocha alias Gronhdane, monerio dicti Burgi, & me ... § Postque anno proxime dicto & die vicesima prima febroarii, qua die per continuacionem celebratur capitulum in capella Sancte Katerine juxta claustrum dicte ecclesie, ven^{les} viri dom. Pontius de Altovilari precentor, Hugo de Genasio, Johannes de Bello Castro, Stephanus & Guillelmus Fabri, canonici dicte ecclesie, capitulantes, certificati de predictis per relationem dicti dom. Stephani Fabri..., citra prejudicium dicte ecclesie & sui molendini..., predicta laudaverunt & tamquam facta pro utilitate dict. beneficiorum & rectorum suorum ratificaverunt.... Actum ubi supra, in dicta capella Sancte Katerine, presentibus testibus dom. Bartolomeo Bruni & Johanne Durandi prebiteris dicte ecclesie. [sigillum] Ego vero Bertrandus Arnulphi, auctor. imper. notarius publ. & curie Valentin, juratus secretariusque dicti ven^{lis} capituli....

[A] Extrait de l'orig. parch. de 56 lig.; au dos se lit cette note: _Johannis Ferralhonis habitatoris Burgi Valentie donacio seu concessio transitus aque sive aygagii prati per ipsum noviter faciendi in terra sua Magnarum Oloysiarum per rectorem beneficiorum Chayssiorum_; & cette autre qui n'est pas sans intérêt: _Hic de fonte & matre aque pro adaquatione seu rigatione pratorum beneficii Chayssiorum que possidet dom. Michol; ratisfactio dominorum de capitulo._

* * * * *

LXXIII. 18 mai 1419.

[_Concilii episcopalis Valentie inhibitiones circa portum_][A].

CONCILIUM episcopale reverendi in Xpisto patris & domini nostri dom, Johannis de Pictavia, Dei gracia episcopi & comitis Valentinensis & Diensis, in Valentia residens, viro nobili Eynardo Charnay subconreario Valencie, necnon preconi publico & cuicumque secularis curie Valencie servienti, salutem. Visis literis nobis pro parte potentis viri domini Crusseoli & procuratoris ecclesie Sancti Petri de Burgo Valentie, factum & declaracionem portus & rasseriorum Valentie in se continentibus, ad effectum excequtionis contentorum in eisdem exhibitis & presentatis, quarum copia presentibus est annexa, vobis & vestrum cuilibet harum serie precipimus & mandamus quatenus omnia & singula in literis eisdem contenta predict. rasseriis & piscatoribus presentis civitatis Valentie notifficetis tam voce preconis quam in eorum propriis personis, adeo ut ignorantie causam pretendere non possint, eisdemque & eorum cuilibet inhibeatis & deffendatis sub pena in dict. licteris contenta ne abinde inanthea quoquomodo aliquas merces seu homines ultra formam & tenorem dict. literarum transire de regno in imperium & econverso in eorum naviolis sive rasseriis ultra solitam consuetudinem & dict. literarum tenorem presumant; intimantes eisdem & eorum cuilibet quod, si contra prohibitionem & deffensionem predictas fecerint, contra ipsos & eorum quemlibet, necnon ad exactionem dicte pene procedemus ut juridice fuerit procedendum. Datum Valentie, die decima octava mensis maii, anno Domini millesimo quatercentesimo decimo nono.

A. GALE.

[A] Ces lettres, témoignage unique dans nos archives de la juridiction dont elles procèdent, reçurent leur exécution le 23 du même mois, comme on le constate par l'acte dans lequel elles se trouvent insérées & dont nous extrairons la partie historique:

_IN DEI NOMINE, AMEN. Per hoc ... instrumentum ... notum sit & appareat manifestum, quod anno Domin. Incarnac. M^{o}CCCO^{o}XIX^{o} & die xxiii^{a} mensis maii, rev. in X^{o} patre & dom. nostro D. Johanne de Pictavia D. gr. episcopo & comite Valentin, & Diensis existente,... existentes & personaliter constituti coram nobili viro Eynardo Charnay subconreario Valentie, in ripperia Valentie supra portum Rodani existente, discreti viri mag. Stephanus Mantelli, procurator ut asserebat potentis viri domini Cruceoli Valent. diocesis, dom. Johannes de Ulmeto presbiter, tamquam procurator ut dicebat ven^{lis} capituli ecclesie collegiate Sancti Petri de Burgo Valentie, & dicto nob. Eynardo subconr. tradiderunt, exhibuerunt & presentaverunt quasdam licteras in papiro descriptas, a ven^{li} concilio episcopali Valentie emanatas, ad effectum exequtionis contentorum in eisdem, una cum copia certarum aliarum licterarum dict. licteris annexata, per condam bo. me. rever. in X^{o} patrem & dom. d. Falconem episcopum & comitem Valentin. concessarum, factum portus Valencie concernencium (ch. XIV). Quarum ... tenores seriatim sequntur ...--Petentes & requirentes ipsas licteras ... de puncto ad punctum ... excequcioni debite demandari: qui quidem nob. Eyn. Charnay subconr..., cum honore & reverentia debitis receptis obtemperando tanquam filius obediencie..., incontinenti precepit & in mandatum dedit Mundono Teyssonerii, preconi publico pres. civitatis Valentie..., quatenus in dict. literis contenta intimaret & notifficaret & inhiberet voce preconis supra portum Rodani piscatoribus & rasseriis...; qui quidem Mundonus ... parendo consestim omnia & singula in literis preinsertis contenta voce preconis alta & intelligibili..., preconisavit. nottificavit, intimavit & inhibuit..., etiam in propriis personis Bonthosii Pellisonis, Petri Forneti, Michaelis Moni, Johannis Finelli & Petri Chalamelli piscatorum & rasseriorum Valentie.... Acta fuerunt hec apud Valentiam supra ripperiam portus Valentie, presentibus testibus ven^{li} viro dom. Stephano Fabri, ecclesie S^{i} Petri de Burgo Valen. canonico, nobili Guillelmo de Vernone. Symundo de Versi mandamenti Petre Gorde, Guillelmo Massardi alias Maganha & Johanne Reynaudi habitatore ripparie Valentie, cum pluribus aliis fidedignis; & me Anthonio Gale, cive Valentie, notario auctor. imper. publ. curieque Valent. jurato...._

L'original parch. de cet acte offre au dos une assez longue analyse que nous supprimons pour abréger.

* * * * *

LXXIV. 13 juin 1430.