# Catulli Carmina

## Part 6

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/catulli-carmina-23294/index.md

Non (ita me di ament) quicquam referre putaui, utrumne os an culum olfacerem Aemilio. nilo mundius hoc, niloque immundius illud, uerum etiam culus mundior et melior: nam sine dentibus hic: dentis os sesquipedalis, 5 gingiuas uero ploxeni habet ueteris, praeterea rictum qualem diffissus in aestu meientis mulae cunnus habere solet. hic futuit multas et se facit esse uenustum, et non pistrino traditur atque asino? 10 quem siqua attingit, non illam posse putemus aegroti culum lingere carnificis?

XCVIII

In te, si in quemquam, dici pote, putide Victi, id quod uerbosis dicitur et fatuis. ista cum lingua, si usus ueniat tibi, possis culos et crepidas lingere carpatinas. si nos omnino uis omnes perdere, Victi, 5 hiscas: omnino quod cupis efficies.

XCIX

Surripui tibi, dum ludis, mellite Iuuenti, suauiolum dulci dulcius ambrosia. uerum id non impune tuli: namque amplius horam suffixum in summa me memini esse cruce, dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis 5 tantillum uestrae demere saeuitiae. nam simul id factum est, multis diluta labella guttis abstersisti omnibus articulis, ne quicquam nostro contractum ex ore maneret, tamquam commictae spurca saliua lupae. 10 praeterea infestum misero me tradere amori non cessasti omnique excruciare modo, ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud suauiolum tristi tristius elleboro. quam quoniam poenam misero proponis amori, 15 numquam iam posthac basia surripiam.

C

Caelius Aufilenum et Quintius Aufilenam flos Veronensum depereunt iuuenum, hic fratrem, ille sororem. hoc est, quod dicitur, illud fraternum uere dulce sodalicium. qui faueam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis 5 perfecta [+]exigitur[+] unica amicitia, cum uesana meas torreret flamma medullas. sis felix, Caeli, sis in amore potens.

CI

Multas per gentes et multa per aequora uectus aduenio has miseras, frater, ad inferias, ut te postremo donarem munere mortis et mutam nequiquam alloquerer cinerem. quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, 5 heu miser indigne frater adempte mihi, nunc tamen interea haec prisco quae more parentum tradita sunt tristi munere ad inferias, accipe fraterno multum manantia fletu. atque in perpetuum, frater, aue atque uale. 10

CII

Si quicquam tacito commissum est fido ab amico, cuius sit penitus nota fides animi, meque esse inuenies illorum iure sacratum, Corneli, et factum me esse puta Harpocratem.

CIII

Aut sodes mihi redde decem sestertia, Silo, deinde esto quamuis saeuus et indomitus: aut, si te numi delectant, desine quaeso leno esse atque idem saeuus et indomitus.

CIV

Credis me potuisse meae maledicere uitae, ambobus mihi quae carior est oculis? non potui, nec, si possem, tam perdite amarem: sed tu cum Tappone omnia monstra facis.

CV

Mentula conatur Pipleium scandere montem: Musae furcillis praecipitem eiciunt.

CVI

Cum puero bello praeconem qui uidet isse, quid credat, nisi se uendere discupere?

CVII

Si quoi quid cupido optantique optigit umquam insperanti, hoc est gratum animo proprie. quare hoc est gratum [+]nobis quoque[+] carius auro quod te restituis, Lesbia, mi cupido. restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te 5 nobis. o lucem candidiore nota! quis me uno uiuit felicior, aut magis ab dis optandum in uita dicere quis poterit?

CVIII

Si, Comini, arbitrio populi tua cana senectus spurcata impuris moribus intereat, non equidem dubito quin primum inimica bonorum lingua excerpta auido sit data uulturio, effossos oculos uoret atro gutture coruus, 5 intestina canes, cetera membra lupi.

CIX

Iucundum, mea uita, mihi proponis amorem hunc nostrum inter nos perpetuumque fore. di magni, facite ut uere promittere possit, atque id sincere dicat et ex animo, ut liceat nobis tota perducere uita 5 aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.

CX

Aufilena, bonae semper laudantur amicae: accipiunt pretium, quae facere instituunt. tu, quod promisti, mihi quod mentita inimica es, quod nec das nec fers, saepe facis facinus. aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae, 5 Aufilena, fuit: sed data corripere fraudando effectis, plus quam meretricis auarae, quae sese toto corpore prostituit.

CXI

Aufilena, uiro contentam uiuere solo, nuptarum laus ex laudibus eximiis: sed cuiuis quamuis potius succumbere par est, quam matrem fratres ex patruo...

CXII

Multus homo es, Naso, neque tecum multus homo qui descendit: Naso, multus es et pathicus.

CXIII

Consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant Maeciliam: facto consule nunc iterum manserunt duo, sed creuerunt milia in unum singula. fecundum semen adulterio.

CXIV

Firmanus saltu non falso Mentula diues fertur, qui tot res in se habet egregias, aucupium omne genus, piscis prata arua ferasque. nequiquam: fructus sumptibus exsuperat. quare concedo sit diues, dum omnia desint. 5 saltum laudemus, dum [+]modo[+] ipse egeat.

CXV

Mentula habet instar triginta iugera prati, quadraginta arui: cetera sunt maria. cur non diuitiis Croesum superare potis sit, uno qui in saltu totmoda possideat, prata arua ingentes siluas saltusque paludesque 5 usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum? omnia magna haec sunt, tamen ipsest maximus ultro, non homo, sed uero mentula magna minax.

CXVI

Saepe tibi studioso animo uenante requirens carmina uti possem mittere Battiadae, qui te lenirem nobis, neu conarere telis infestum mittere in usque caput, hunc uideo mihi nunc frustra sumptum esse laborem, 5 Gelli, nec nostras hic ualuisse preces. contra nos tela ista tua euitamus amictei: at fixus nostris tu dabi supplicium.

INDEX NOMINVM

Achilles LXIV 338. Achiui LXIV 366. Acme XLV. Adoneus XXIX 8. Aeetaeus LXIV 3. Aegeus LXIV 213. Aegyptus LXVI 36. Aemilius XCVII 2. Aethiops LXVI 52. Africus LXI 199. Aganippe LXI 30. Alfenus XXX 1. Allius LXVIII 41, 50, 150. Alpes XI 9. Amadryades LXI 23. Amastris IV 13. Amathus XXXVI 14. Amathusia LXVIII 51. Ameana XLI 1. Amphitrite LXIV 11. Amphitryoniades LXVIII 112. Ancon XXXVI 13. Androgeoneus LXIV 77. Antimachus XCV 10. Antius XLIV 11. Aonius LXI 28. Apheliotes XXVI 3. Aquinus XIV 18. Arabes XI 5. Argiuus LXIV 4. Argiui LXVIII 87. Ariadna LXIV 54, 253. Ariadneus LXVI 60. Arrius LXXXIV 2, 11. Arsinoe LXVI 54. Asius LXI 22. Asia XLVI 6. LXVI 36. LXVIII 89. Assyrius LXVI 12. LXVIII 144. Athenae LXIV 81. Athos LXVI 46. Attis LXIII. Aufilena C, CX, CXI. Aufilenus C. Aurora LXIV 271. Aurunculeia LXI 82. Auster XXVI 1.

Balbus LXVII 3. Battus VII 6. Battiades LXV 16. CXVI 2. Beroniceus LXVI 8. Bithynia X 7. Bithynus XXXI 5. Bootes LXVI 67. Britannia XXIX 4, 20. XLV 22. Britanni XI 11. Brixia LXVII 34.

Caecilius XXXV 2, 18. LXVII 9. Caelius C 1. Caesar XI 10. LVII 2. XCIII 1. Caesius XIV 18. Callisto LXVI 66. Caluus XIV 2. LIII 3. XCVI 2. Camerius LV. Campus minor LV 3. Canopius LXVI 58. Carybdis LXIV 156. Castor IV 26. LXVIII 65. Cato LVI 1. Cecropia LXIV 79, 83, 172. Celtiber XXXIX 17. Celtiberia XXXVII 18. XXXIX 17. Ceres LXIII 36. Chalybes LXVI 48. Chineus LXVII 32. Chiron LXIV 279. Cinna X 30. XCV 1. CXIII 1. Circus LV 4. Cnidus XXXVI 13. Colonia XVII 1. Cominius CVIII 1. Comum XXXV 4. [Fragm. XIV.] Conon LXVI 7. Cornelius I 3. LXVII 35. CII 4. Cornificius XXXVIII 1. Crannon LXIV 36. Creta LXIV 82, 174. Cretes LV 15. Croesus CXV 3. Cupidines III 1. XIII 12. Cupido XXXVI 3. Cybele LXIII. Cybelle LXIII. Cyclades IV 7. Cylleneus LXVIII 109. Cyrenae VII 4. Cytorius IV 11. Cytorus IV 13.

Dardanius LXIV 367. Delius XXXIV 7. Delphi LXIV 392. Dia LXIV 52, 121. Diana XXXIV 3. Dindymene LXIII 13. Dindymus XXXV 14. LXIII 91. Dione LVI 6. Dorus LXIV 287. Durrachium XXXVI 15.

Emathia LXIV 324. Erechtheus LXIV 229. Erechthe:us LXIV 211. [e: longa] Erycina LXIV 72. Eumenides LXIV 193. Europa LXVIII 89. Eurotas LXIV 89.

Fabullus XII, XIII, XXVIII, XLVII. Falernum XXVII 1. Fauonius XXVI 2. LXIV 282. Firmanus CXIV 1. Formianus XLI 4. XLIII 5. LVII 4. Fufficius LIV 5. Furius XI, XVI, XXIII, XXVI.

Gaius X 30. Gallia XXIX 3, 20. Gallicanus XLII 9. Gallicus XI 11. Gallus LXXVIII. Gellius LXXIV, LXXXVIII, LXXXIX, XC, XCI, CXVI. Gnosius LXIV 172. Golgi XXXVI 14. LXIV 96. Gortynius LXIV 75. Graecus LXVIII 102. Grai LXVIII 109. Graius LXVI 58.

Harpocrates LXXIV 4. Hebe LXVIII 116. Helena LXVIII 87. Heliconius LXI 1. Hellespontius Fr. II 4. Hellespontus LXIV 358. Hesperus LXII 20, 32. LXIV 329. Hiberus XII 14. XXIX 19. XXXVII 20. LXIV 227. Hymenaeus LXI, LXII, LXVI 11. Hyrcani XI 5.

Iacchus LXIV 251. Ida LXIII 30. Idalium XXXVI 12. LXIV 96. Idomeneus LXIV 178. Iliacus LXVIII 86. Ionius LXXXIV 11, 12. Ipsithilla XXXII 1. Irus LXIV 300. Ismarius LXVI 59. Italus I 5. Itonus LXIV 228. Itylus LXV 14. Iuuentius XXIV 1. XLVIII 1. LXXXI 1. XCIX 1.

Labyrintheus LXIV 114. Lampsacus [Fragm. II 2.] Lanuinus XXXIX 12. Larius [Fragm. XIV.] Larius (adiect.) XXXV 4. Latmius LXVI 5. Latonius XXXIV 5. Laudamia LXVIII 74, 80, 105. Leo LXVI 65. Lesbia _passim_. Lesbius LXXIX 1. Lethaeus LXV 5. Liber LXIV 390, 402. LXXXIV 5. Libo LIV 3. Libya XLV 6. Libyssa VII 3. Libystinus LX 1. Licinius L 1, 8. Ligur XVII 19. Locris LXVI 54. Lucina XXXIV 13. Luna XXXIV 16. Lycaonius LXVI 66. Lydius XXXI 13.

Maecilia CXIII 2. Maenades LXIII 23. Maenas LXIII 69. Magus XC 1, 3. Malius (adiect.) LXVIII 54. Mallius LXI 16, 215. LXVIII 11, 30, 66. Mamurra XXIX 3. LVII 2. Marcus XLIX 2. Mauors LXIV 394. Medi LXVI 45. Memmius XXVIII 9. Memnon LXVI 52. Menenius LIX 2. Mentula XCIV 1. CV 1. CXIV 1. CXV 1, 8. Midas XXIV 4. Minois LXIV 60, 247. Minos LXIV 85. Minotaurus LXIV 79. Musae LXV 3. LXVIII 7, 10. CV 2.

Naso CXII. Neptunine LXIV 28. Neptunius LXIV 367. Neptunus XXXI 3. LXIV 2, 367. Nicaea XLVI 5. Noctifer LXII 7. Nonius LII 2. Nympha LXI 29. Nymphae LXIV 17.

Oarion LXVI 94. Occidens XXIX 12. Oceanus LXI 85. LXIV 30. LXXXVIII 6. Oceanus (adiect.) CXV 6. Oetaeus LXII 7. LXVIII 54. Olympus LXII 1. Orcus III 14. Ortalus LXV 2, 15. Otho LIV 1.

Padua XCV 7. Paris LXVIII 103. Parnasus LXIV 390. Parthi XI 6. Pasithea LXIII 43. Pegaseus LV 16. Peleus LXIV 19, 21, 26, 301, 336, 382. Peliacus LXIV 1. Pelops LXIV 346. Penates IX 3. Penelopeus LXI 223. Perseus LV 17. Persicus XC 2. Phaethon LXIV 291. Pharsalia LXIV 37. Pharsalius LXIV 37. Phasis LXIV 3. Pheneus LXVIII 109. Phoebus LXIV 299. Phrygia LXIII 71. Phrygius XLVI 4. LXI 18. LXIII 2, 20. Phryx LXIII 22. Phthioticus LXIV 35. Pipleius CV 1. Piraeus LXIV 74. Pisaurum LXXXI 3. Piso XXVIII 1. XLVII 2. Pollio XII 6. Pollux LXVIII 65. Polyxenius LXIV 368. Pompeius CXIII 1. Ponticus IV 13. XXIX 18. Porcius XLVII 1. Postumia XXVII 3. Postumius LXVII 35. Priapus Fragm. II 1, 2. Prometheus LXIV 294. Propontis IV 9. Protesilaeus LXVIII 74. Prouincia XLIII 6.

Quintia LXXXVI 1. Quintilia XCVI 6. Quintius LXXXII 1. C 1.

Ramnusius LXIV 395. LXVI 71. LXVIII 77. Rauidus XL 1. Remus XXVIII 15. LVIII 5. Rhenus XI 11. Rhesus LV 18. Rhodus IV 8. Rhoeteus LXV 7. Romulus XXVIII, 15. XXIX 5, 9. XXXIV 22. XLIX 1. Rufa LIX 1. Rufulus LIX 1. Rufus LXIX 2.

Sabinus XLIV 1, 4, 5. Salisubsalus XVII 6. Sapphicus XXXV 16. Sarapis X 26. Satrachus XCV 5. Saturnalia XIV 15. Satyri LXIV 252. Scamander LXIV 357. Scylla LX 2. LXIV 156. Scyros LXIV 35. Septimillus XLV 13. Septimios XLV 1, 21, 23. Sestianus XLIV 10. Sestius XLIV 19, 20. Sileni LXIV 252. Silo CIII 1. Simonideus XXXVIII 8. Sirmio XXXI 1, 12. Socration XLVII 1. Stymphalius LXVIII 113. Suffenus XIV 19. XXII 1, 10, 19. Sulla XIV 9. Syria XLV 22. LXXXIV 7. Syrius VI 8. Syrtis LXIV 156.

Tagus XXIX 19. Talasius LXI 127. Taurus LXIV 105. Telemachus LXI 222. Tempe LXIV 35, 285, 286. Tethys LXIV 29. LXVI 70. LXXXVIII 5. Teucrus LXIV 344. Thallus XXV 1, 4. Themis LXVIII 153. Thermopylae LXVIII 54. Theseus LXIV 53, 81, 102, 110, 120, 133, 200, 207, 245, 247. Thessalia LXIV 26, 33. Thessalus LXIV 267, 280. Thetis LXIV 19, 20, 21, 28, 302, 336. Thia LXVI 44. Thracia IV 8. Thyades LXIV 391. Thyni XXV 7. Thynia XXXI 5. Thyonianus XXVII 7. Tiburs XXXIX 10. XLIV 1, 2, 5. Torquatus LXI 209. Trinacrius LXVIII 53. Trito LXIV 395. Triuia XXXIV 15. LXVI 5. Troia LXVIII 88, 89, 90, 99. Troicus LXIV 345. Troiugenae LXIV 355. Troius LXV 7. Tyrius LXI 165.

Varus X 1. XXV 1. Vatinianus XIV 3. LIII 2. Vatinius LII 3. Veneres III 1. XIII 12. Veraniolus XII 17. XLVIII 3. Veranius IX 1. XII 16. XXVIII 3. Verona XXXV 3. LXVII 34. LXVIII 27. Veronensis C 2. Vesper LXII 1. Victius XCVIII 1, 5. Virro LXXI 1. Vmber XXXIX 11. Volusius XXXVI 1, 20. XCV 7. Vrania LXI 2. Vrii XXXVI 12.

Zephyritis LXVI 57. Zephyrus XLVI 3. LXIV 270. Zmyrna XC 1, 4, 6.

* * * * * * * * * * * * * *

Errata

_Raris locis littera "v" pro "u" scripta tacite mutata est._

Carmina XVIII, XIX, XX absunt

Index Fabullus XII, XIII, XXVIII, XLVII. [XXVIII 47] Fufficius LIV 5 [Sufficius LIV 11: _uide_ carmen LIV]

