Ars grammaticae Iaponicae linguae
Chapter 7
Interrogatio de diebus fit per, _icca_, quot dies? & vnus dicitur, _fi fitoi_, quia, _ichinichì_, significat diem solarem integrum, _futçuca_, duo dies, _micca_, tres, _iocca_, quatuor, _itçuca_, quinque, _muìca_, sex, _nànucà_, septem, _iòca_, octo, _còconoca_, nouem, _toca_, decem, _fatçuca_, viginti reliqui numeri dierum sunt per numeralia, _coie_.
Numerus noctium, est postponendo, _ìa_ numeralibus, _coie_, v.g. _ichi ia_, vna nox, _ni ia_, duæ &c. fit etiam postposito, _io_, quod significat Iaponice noctem numeralibus, _iomi_, _icuio_, quot noctes? _futaio_, duæ, _nanàio_, septem noctes &c.
Numeratio mensium anni fit postposito, _guat_, numeralibus, _coie_, sed prima luna vocatur, _xõguat_, secunda vero, _n[~i]guat_, tertia, _sãguat_, quarta, _x[~i]guat_, vndecima verò dicitur, _ximò tçuqi_, duodecima verò & vltima dicitur, _xi vàsu_, si autem velimus numerare menses absolutè postponimus, _tçuq[~i]_, quod lunam significat numeralibus, _iomi_, ablato, _tçu_, interrogamus vero, _icutçuqi?_ quot menses? & respondetur, _fito tçuqi_, vnus, vsque ad decem, quod est, _totçuqi_, post decem verò fit numeratio per numeralia, _coie_, v.g. _jú ich[~i]guat_, vndecim menses, ad interrogandum verò de mense quisnam sit; Ianuarius ne an Februarius? fit per, _nànguat_, Primus autem mensis anni Iaponensis est luna Martij.
Annumeratio annorum fit postposito, _nen_, numeralibus, _coie_: interrogatio fit anteposito, _nen_, v.g. _nànnèn_, quot anni? Respondetur autem, _ichinen_, vnus, _ionen_, quatuor, _sanganen_, tres, _sò ionèn_, tres vel quatuor, _sò xi júnèn_, triginta vel quadraginta anni, _fatàchi_, significat viginti annos in hominibus, id[~e] _ni junen_, vel, _ni ju no toxi_, vel _tòxi ni jú_, interrogant autem, _icutoxi_, vel _tòxi icùtçu_, quot annos habet? numerant etiam annos hominum & animalium perfectorum, boum scilicet, & equorum &c. postponendo, _sai_, numeralibus, _coie_, v.g. _issai_, vnus, _ni sai_ duo, _san zài_, tres anni.
Annumeratio vicium fit postposito, _do_, numeralibus, _coie_, v.g. _nàndo_, quot vices? _ich[~i]do_, vna _iõdo_, quatuor, _gõdo_, quinquies, _sai san_, bis vel ter.
Annumeratio nauium fit postposito, _sô_, numeralibus, _coie_, v.g. _nànzo_, quot naues? Respondetur: _issô_, vna, _nisò_, duæ, _san zô_, tres _fassô_, octo, _jússô_, decem.
_Ichiren, _vna linea, duæ _niren_, _saren_ tres lineæ v.g. ficorum, margaritarum, &c.
Annumeratio orationum, tractatuum, vel repetitionum eiusd[~e] rei fit postposito, _fen_, numeralibus: v.g. _ippen_, vna, _nifen_, duæ, _sanben_, tres _aue maria fiàcu gojippèn_, centum quinquaginta aue maria.
Annumeratio argenteorum fit postponendo, _momme_, numeralibus v.g. _ichi mòmme_, vnus, _ni mòmme_, duo, _san mòme_, tres: vnus autem argenteus diuiditur in decem quæ vocant _ippùn_ itaque, _ippùn_, significat decimam partem argentei, _nifùn_, duæ ex prædictis partibus, _gofùn_, media dragma, _roppun_, sex ex prædictis decem partibus.
Decima quoque verò pars argentei diuiditur adhuc in alijs decem quarum vnam vocant, _ichirin_, _nirin_, _farin_, _iòrin_, _gorin_, _rocurin_, _xichirin_, _fachirin_, _curin_, & statim est, _ippun_, quod est argentei decima pars, _fiacu me_, sunt centum argenteos, _fiacu ichi momme_, centum & vnus, _icquan me_, mille, _jicquanme_ decem mille: sunt etiam aliæ monetæ ex ære, quarum annumeratio, fit postposito, _mai_, vel _mon_, numeralibus: v.g. _ichi mon_, vna ex illis monetis, _nì mon_, duæ _san mai_, tres centum vero ex istis monetis faciunt nondum dimidium argenteum; mille vero ex prædictis monetis vocant, _icquan_, _jicquan_, verò decem mille &c.
_Còreua ica fõdo ni suru_, quantum valet hoc vel, _ica fõdo ni vru_, quanti pretij est & venditur? _ni momme suru_, decem argenteos valet, _ni mòmme ni iàsui_, plus duabus dragmis vendi potest: vel duabus dragmis si vendatur est vile.
Annumeratio mensurarum tam rerum liquidarum, quam non fit postposito, _xô_, numeralibus ad faciendam mensuram modij: v.g. _ixxo_, vna, _nixo_, duæ, _sango_, tres: decem verò dicunt, _itto_, postposito, _to_, _nitò_, viginti, _sando_, triginta: vnam vero dicunt, _ittò_, quã diuidunt adhuc in decem partes, qùarum annumeratio fit postposito _go_, numeralibus v.g. _ich[~i]go_, vna, _n[~i]go_, duæ, _sango_ tres, _ixxô gõgo_, una mensura & dimidia ex mensura, _fatto_, octoginta mensuræ existis: centum verò dicunt, _ichi cocu_, postposito _còcu_, numeralibus, _ni còcu_, ducentæ, _sangocu_, trecentæ _jiccòcu_, mille, _xèngocu_, decem mille, _ichi mangocu_, centum mille.
Annumeratio mensuræ statuum hominis fit postposito, _fitò_, numeralibus, _iomi_, v.g. _fitò firò_, vna: _futa firò_, duæ, _jippiro_, decem: mensuram verò palmorum faciunt postposito, _xacu_, numeralibus, _coie_, v.g. _ìxxacu_, vnus palmus seu tertia quam Hispani vocant _sanjacu_, tres, _goxacu_, vero facit vnum statum qui vocatur vt dictum est, _fito firo_, sex vero ex mensuris quæ vocatur, _xàcu_, & est tertia, faciunt mensuram unam quæ uocatur, _ìcqen_, una, _nicqen_, duæ, _jicqen_, decem, _sanguen_, tres: ex sexaginta uero ex istis fit alia mensura quam uocant, _icchó_, idest unus callis, _niccho_ duo, _jicchio_ decem, _sangio_, tres: ex sexaginta uerò tribus ex istis fit una leuca seu miliare ex miliaribus partis superioris Iaponiæ, quod uocant, _ichiri_, postposito, _ri_, numeralibus, _coie_: _niri_, duo miliaria, _sanri_, tria, _gòri_, quinque, _júri_, decem, _iori_, quatuor: quia _xiri_, significat anum, _fan michi_, dimidiam leucam dicunt: u.g. _iòco fan miqi tate ichirì_, uia recta habet una leucam; ex transuerso uero dimidiam _faba icqen_, latitudo est sex tertiarum _io fo futa firo_, habet duos status in quadro.
Numeri cardinales primus secundus &c. fiunt postposito, _ban_ numeralibus, _coie_, u.g. _ichi ban_, primus, _niban_ secundus ad significandum uerò terminum additur, _me_, prædictis: u.g. _xiban me_, quartus: fit etiam numerus cardinalis anteponendo, _dai_, numeris, _coie_: u.g. _daiichi_, primus, _daini_, secundus, &c.
Annumeratio duplicium sit postposito, _bai_, numeralibus: u.g. _ichi bai_, duplum, _nibai_ triplum, _sanbài_, quadruplum, _fiàcuzõbai_, centuplum.
Annumeratio partium ex tot una, fit anteponendo numeralia ad, _buichi_, u.g. _ni buichi_, ex duabus partibus una, _san buichi_ ex tribus una.
Ad decimandum uerò postponitur, _vàri_, numeralibus: u.g. _ichi vàri_; ex decem partibus una, _xi vàri gobu_, ex decem partibus quatuor & dimidiam, _ju buichi_, autem coincidit cum, _ichi vàri_.
Numeratio remorum arcabusiorum & eorum quæ sunt longa ut ligna fit postposito, _chõ_, numeralibus: u.g. _icchó_ unum, _nichó_, duo, _sangio_, tria, _jichió_, decem.
Annumeratia piscium & lignorum ad comburendum &c. fit postposito _con_, numeralibus: u.g. _ìccon_, unus _sangon_ tres _jiccon_, decem, _fiaccon_, centum, _fiacu go ju sangon_, centum quinquaginta tres: tot prendidit Sãnctus Petrus & cum tanti essent non est scissum rete.
Annumeratio foliorum papiri, uittarum argenti &c. fit postposito _mai_, numeralibus: u.g. _ichi mai_, una, _cami gomai_ quinque folia papiri.
Annumeratio tabulatorum quæ sunt pauimenta domus fit postposito, _cai_, numeralibus: u.g. _nicai_, unus, _sangai_ duo, _xicai_ tres, _gocai_ quatuor sicut habent domus Matriti.
Annumeratio uerò uasorum et calicum quibus bibunt fit postposito, _fai_, numeralibus: u.g. _ippai_, unus potus, uel unum haustum, _ni fai_ duo, _sanbai_ tria, _jippai_, decem etc.
Annumeratio telarum ex sericis: u.g. et aliorum similium fit postposito, _tan_, numeralibus: u.g. _irtàn_, unum, _ni tan_, duo, _sandan_ tres, _jittan_ decem, _xichitan bunè_, uocant nauigium quod uelo petit septem.
Dicitur etiam postposito, _mai_, numeralibus: u.g. _gomai_, quinque, _gomai bunè_, nauicula quæ pro uelo petit quinque.
Annumeratio animalium quadrupedum fit postposito, _fiqi_, numeralibus. u.g. _ippiqi_, unum _nifiqi_, duo _sanbiqi_, tria _roppiqi_, sex _jippiqi_, decem, _fiappiqi_, centum, _xenbiqi_, mille.
Annumeratio imaginum, picturarum, & medicinarum fit postposito, _fucu_, numeralibus: v.g. _ippùcu_, vna, _nifucu_, duæ _sànbucu_, tres, _roppucu_, sex, _jippucu_, decem; ita annumerãtur etiam acus.
Annumeratio librarum fit postposito _qin_, numeralibus: v.g. _icqin_, vna libra, _niqin_, duæ, _sanguin_, tres, _ròcqin_, sex, _jicqin_ decem, _fiàcqin_, centum: _xenguin_, mille.
Annumeratio missarum, & congregationum hominum fit postposito, _za_, numeralibus: v.g. _ichi za_, vna _niza_, duæ, _sanza_, tres; _juza_, & melius, _tòza_, decem.
Annumeratio saccorum orizæ, aut tritici etc. fit postposito, _fiô_, numeralibus: v.g. _ippiô_, vnus, _ni fiô_, duo _sanbiô_, tres, _xi fio_, quatuor, _roppio_, sex, _jippio_, decem, _fiappio_, centum, _xenbiô_, mille.
Annumeratio lignorum, arundinum, acuum, fit postposito _fon_, numeralibus: v.g. _ippon_, vnum, _ni fon_, duo, _sanbon_, tria, _roppon_, sex, _jippon_, decem, _fiàppon_, centum, _xenbòn_, mille.
Annumeratio fasciculorum fit postposito _va_, numeralibus: v.g. _ichi va_, vnus; _ni ua_, duo, _sanba_, tres, _jippa_; decem _júichi va_; vndecim; _ni jippa_; uiginti.
Annumeratio onerum seu sarcinarum; quas equi portant; fit postposito; _só_; numeralibus: u.g. _issó_ unum; _niso_ duo; _sanzó_ tria; _jisso_; decem: eodem modo numerantur illa instrumenta quæ uocantur; _biobu_; duo enim seu par ex illis uocatur; _issó_; etc.
Annumeratio uero eius quod uulgo dicimus mano de papel fit postposito, _giô_; numeralibus: u.g. _ichi gio_; una _nigio_; duæ, _sangiô_ tres; usque ad decem quæ sit postposito; _socu_, numeralibus: u.g. _issocu_ decem, seu vna quæ uulgo uocatur media resma, _ni socu_; viginti quæ erit resma integra cum ista particula; _socu_ postposita numeralibus annumerant etiam par calceorum: u.g. _issô cu_, par calceorum.
Annumeratio substantiarum fit postposito, _tai_, numeralibus: u.g. _ittai_, una; _nitai_ duæ; _sandai_; tres; _Deus no von tocoro va goittai de gozaru_; Deus in quantum Deus est vna substantia et essentia.
Annumeratio capitulorum fit postposita _cagiô_, numeralibus: v.g. _iccagiô_ vnum, _nicagio_ duo, _sangagio_ tria, _roccagio_ sex, _fiaccagìo_, centum.
Annumeratio guttarum fit postposito, _tèqi_, numeralibus: v.g. _ittèqi_, vna gutta, _jitteqi_, decem: idem fit postposito, _xizzucu_ numeralibus, _iomi_; v.g. _fito xizzucu_, vna &c. debet auferri, _tçu_, a numero vt videtur.
Annumeratio paxillorum quibus comedunt, & eorum quæ bina & bina portantur, fit postposito, _tçui_, numeralibus: v.g. _itçui_, vnum par, _jittçui_, decem.
Annumeratio sarcinarum hominum fit postposita, _ca_, numeralibus: v.g. _icca_ vna, _nica_ duæ, _sànga_, tres.
Annumeratio librorum fit postposito, _quan_, numeralibus: v.g. _icquan_ vnus, _niquan_ duo, _sanguàn_ tres, _ròquan_ sex, _jiquan_ decem.
Ad interrogandum verò anteponitur, _nan_, nominibus mutatis vel non literis sicut in numero tertio: v.g. _àno mmadòmo va nanbiqi zo?_ quot sunt illi equi?
Annumeratio regnorum fit postposito, _cacocu_, numeralibus: v.g. _icca cocu_, vnum, _ni cacocu_ duo, _sangacocu_ tria, _jiccacocu_, decem: regna verò diuiduntur in prouincias seu districtus quos vocant postposito, _gun_, numeralibus: v.g. _ichigun_, vna prouincia, _nigun_, duæ, _sangun_, tres &c.
Sermones vero & exhortationes annumerantur postposito, _dan_ numeralibus: v.g. _ichi dan_, vnus sermo vel concio, verba vero annumerantur postposito, _gon_, vel _guen_, numeralibus: v.g. _ich[~i]gon_ vnum, _sanguen_ tria verba.
Postposita particula, _zzutçu_, numeralibus tam, _coie_, quam _iomi_, fit sensus binus, a, um, v.g. _ichinin ni vxi sanbiqi zzutçu vo toraxeta_, vni dedit tres vaccas, _ichinin zzutçu saqe sànbài zzutçu vo nomarèta_, vnusquisque bibit tria hausta vini.
Ad loquendum diuisiue duo vel tria: v.g. copulant duo numeralia: v.g. _x[~i]gonin_, quatuor vel quinque homines, cætera ex his elicies.
Particulæ honoris sunt quatuor, _vo_, _von_, _go_, _mi_, duæ primæ iunguntur vocabulis, _iomi_, vltimæ verò iunguntur vocabulis, _coie_, siue chinensibus: vltima est honoratior & illa vtimur ad loquendum de rebus diuinis: v.g. _midexi tachi_, discipuli Christi Domini, _goichi nin vocoite cudasarei_, mittatis obsecro vnum ex dominis.
Verba verò quæ sequ[~u]tur etiam si habeant particulas honoris; habent se tamen ex parte loquentis; honorem verò important inquantum personam cum qua loquimur vel de qua loquimur attingunt: v.g. _go focô_, quod significat seruitium, _von furu mài_, quod est conuiuium, _von cotõba_, quod est verbum seu sermo, _von monõ gatàri_, quod est conuersatio, _von natçucaxij_, vel _von nocori vo voi_, habere quod Lusitani vocant saudades vel Hispani cariño, _von tòri auaxe_, quod est intercessio, _von mi mai_, quod est visitatio, _von chà_, quod est quidam potus quo inuitant, _go dancó_, quod est consultatio seu congregatio ad consilium capiendum, _von rei_, quod est gratiarum actio, _von busata_, quod est defectus in vrbanitate, _vomòtenaxi_, quod est bene & laute tractare, _go chiso_, quod est æstimatio, _go iqen_, quod est consilium v.g. _fabacari nagara go iqen vo moxitài_, & si sit inuerecundum & indecens volo tamen consilium tibi dare &c.
_Aliquæ regulæ coniugationum in scriptura librorum._
Aliquando fit verbum affirmatiuum cum præsenti negatiuo supra posito; ablato _u_, in quo finitur: v.g. _oracio vo tçutomen tòqi va_, quãdo habeo orationem, _xòsa vo tçutotmèn tàme ni va_, ad exequendum opus, _mich[~i] biqi tama van to voboxi mexi_, ad illum deducendum &c.
Ad futurum affirmatiuum additur particula, _bèqi_, affirmatiuo supraposito ablato, _ru_, & ad futurum negatiuum additur, _bècarazu_, affirmatiuo: v.g. _mòsu beqi_, dices, _mòsu beqarazu_, non dices: si vero oratio finitur in futuro, _bèqi_, conuertitur in _bexi_.
Infinitiuum futuri fit addito, _còto_, futuro: v.g. _iòmu bèqi coto_, subiunctiuum fit postposito, _qer[~e]ba_, radicibus verborum v.g. _sugure qer[~e]ba_.
Gerundium in do fit postposito, _te_, radicibus: v.g. _qiqi tamaite_.
Verbum substantiuum in scriptura librorum est, _nàri u_ & _qeri u_, & si in illo finitur oratio est in radice: v.g. _sadàme naqi io no ixei nari_, est dignitas mundi qui non habet stabilitatem.
Præteritum est postposito, _ari_, _u_, radicibus: v.g. _s[~u]guretaru_, si verò oratio in illo finitur remanet, _ari_, _u_, in radice: v.g. _s[~u]guretari_.
Præteritum plusquam perfectum est postposito _nari_, præsenti: v.g. _ãgue tamo nari_, adorauerant.
Si forte fuerint aliquæ aliæ regulæ in librorum scriptura erunt ita faciles quod facillimo negotio illas consequentur qui in lingua Iaponica fuerint tam prouecti, vt iam eius librorum lectioni possint vacare.
LAVS DEO.
_ERRATA SIC CORRIGE._
Primus numerus paginam, secundus lineam indicat.
[Transcriber's Note: The listed changes have been made without further comment, except where the Errata list itself contains an error. For each word, the context is given in braces ("curly brackets").]
pag. 3. linea 2. iu. lege in. {plantationis Orthodoxæ fidei nostræ in Regno Iaponico} 7.25. _niffion._ l. _niffon._ {u.g. _niffon guchi và Xiranu_} 10.7. _goraru_. l. _gozaru_. {_còno iàma và tacõ gozaru_, hic mons altus est, & excelsus} 14. & 15. accentus supra, _o_, sunt acuti & debent esse graues. {_passage could not be identified_} 16.5. _mainnen_. l. _mainen_. {_mainen_, significabit singulis annis uel omnibus annis} 19.24. loca. l. loco. {_sonaie sonóru_ in loco sublimi colloco, as} 24. antepenultima. _de gozate_. l. _de gozatte_. {_caqu de gozatte còso_, hoc nullo modo est scribere} 28.12. _[~e]gue_ l. _ãgue_. {_ãgue mai tomò_, &si non sit oblaturus} 33.22. _fucacaranda._ l. _fucacarananda_. {Præteritum, _fucacarananda_, non fuit &c.} 33.28. _cuuaav_ l. _cuvazu_. {_cu vazu ni vòite va_, si non comedis} 34. antepenultima. _incadeca_. l. _icãdeca_. {_còre fõdo xei uo iru ru saie còto naricanùru ni; ucato xite ua, icãdeca banji canauozo?_} 36. penultima. _voi cotaranu_. l. _vo cotaranu_. {& præsens negatiuum, _vo cotaranu_} 39.25. _cu vanu_. l. _cui maraxenu_. {_Nan ban jin va core vo cui maraxenu_, Europei hoc non manducant} 40. antepenultima amittit. l. admittit. {admittit tamen hæc particula honorem à particula} 43.10. anteposita particula. _na_. l. postposita particula. _va_. {Postposita particula _va_} 42.32. _nobrou_. l. _noboru_. {_noboru_, ascendo, is} 42.11. _vqetaam vari_. l. _vqe tamavari_. {_uqe tamauari_, _u_, vero} 48. vltima. _vosorozij_. l. _vosoroxij_. 49.1. _vosoroxi_. l. _vosoroxij_. {_uosoroxij_, est dictu tremendum, _mite ua fux[~i]guina_, est res admirabilis visu, _iú uo mò uosoroxij_, est dictu tremendum} 49.26. significat. l. significant. {significant quem locum?} 50.10. _doco._ l. _coco_. {idem significat, _coco zo_} 51.3. _Poca_. l. _foca_. {_Foca_, significat foras, vel extra} 57.26. _teugu_. l. _tengu_. {_tengu ni tai xite te qito_, pugnare contra dæmonem & ei resistere} 60.5. _tocude_. l. _tocorõde_. {_so aru tocorõde_, cum hoc ita sit} 60.19. _vo xite_. l. _coxite_. {_doxitema co xitemo doxite coxite_, faciendo diuersa hoc & illud} 60.26. _mate._ ommittatur et non legatur. {Si particula, _mòtte_, postponatur particulis, _catçute_, _mate_, _isasaca_} 61.34. _ãgne_. l. _ãgue_. {_taxicani uqetamotta niiotte coso, móxi ãgue maraxitare_, fideliter audiui, ideo retuli & dixi} 64.15. _ni va qenbut_. l. _ni va vo qenbut_. {_ni ua uo qenbut noa[~i]dani mèxi uo coxiraie io_, præpara cibum dum hortum videmus} 64.19. _genzan_. l. _guenzan_. {regit, _guenzan_, datiuum sicut, _ai_, _ó_} 67.14. _iiuni_, _iusan_. l. _juni_, _jusan_. {_juich_, _juni_, duodecim, _jusan_, tredecim} 70.31. _culum_. l. _anum_. {_xiri_, significat anum}
* * * * * * * * * * * * * *
Errors and Anomalies
Latin:
Punctuation and capitalization are as in the original _except_: "." (period/full stop) followed by a lower-case letter was changed to : (colon) unless a comma was clearly called for. Missing or inappropriate punctuation at paragraph-end was changed to "." In "potest ne" and similar forms, "ne" is always printed as a separate word. Conversely, "idest" is printed as a single word.
Japanese:
The translation of this text is currently in preparation at Project Gutenberg. It was consulted to clarify long-s ambiguities and to resolve some uncertainties in accentuation, primarily ô : õ. There was no attempt to make the forms consistent or correct, or to regularize word/morpheme breaks.
Typographical Errors, grouped thematically:
The errata listed by the author have been corrected in the text. In addition, the following errors have been corrected, with the original form given in braces:
n for u, u for n:
_varàmberaxij_, quod significat {siguificat} id quod puerilis, e tunc si uerbum subsequatur {subsequatnr}, mutat, _na_, in, _ni_ Litera, _j_, pronunciatur {prouunciatur} blande Si vero prædicta signa, fuerint supra _ú_, pronuntiatur {pronnntiatur} _ii_, _ú_, est loqui humiliando {hnmiliando} loquentem _mairi_, _u_, significat {siguificat} ire ad locum cui honor debetur homines m[~u]di, vitam agunt {agnut} dormiendo, surgendo, & bibendo _To_, significat, {siguificat} &, copulatiue nihil ammittunt {ammittnnt} numeri aut res numeratæ;
-qu- for -quu-:
equum {equm} ascendere &c & iterum interrogat, dicit qui loquutus {loqutus} est subsequuntur {subsequntur} vel, _ua_, vel, _naranu_ tunc profecto mala nuntia seu missiones sum exequutus {exequtus} duæ vel plures orationes quæ loquuntur {loquntur} de eodem subiecto
Missing -n- or tilde in Latin:
_quæ verò finiuntur in, _xi_, vel, _qi_, illud conuertunt {couertunt} illam exuunt quando {quado} aqua madefit
f for (long) s:
Sensus uero est idem siue finiatur in, _no_, siue {fiue} in _na_ _saq[~e] gana_, ò vinum! ac si {ac fi} diceret: _Vie, _significat {fignificat} rem supremam
Word breaks or spacing:
ex parte mea, vel quantum {quan-,/tum _at line break_} ad me attinet Pronomen aliquis &c. faciunt particulæ {faciun tparticulæ} _uqetamóri_, _u_, est audire honorando personam à qua {àqua} auditur _uarãb[~e] de xinda_, mortuus est puer vel cum adhuc {ad huc} esset puer quando actualiter exibat e nauigio, {enauigio} Quando non curat quis de ijs {deijs} quæ illi dixerunt _mosu to tomoni_, {tomon,i} simul ac dixit habeto curam de tuis {de-/tuis _at line break_} seruis? v.g. _Pedro to juanto {toj uanto} Nagasaqi ie ita_ aliquando in ista {inista} numeratione bis vel ter {velter} _aue maria {auema ria} fiàcu gojippèn_, centum quinquaginta aue maria tres centum vero ex istis {existis} monetis faciunt nondum dimidium mille vero ex prædictis {exprædictis} monetis vocant ex sexaginta {sex aginta} uero ex istis fit alia mensura
Other Errors:
non enim pronunciatur vt _tç_, aut ut _t_ {_s_}, uel, _c_ _Padre no võ qirumòno_, Patris vestis seu habitus {habibitus} _Nàn bàn mòno vo fomùru nà_, ne laudes res Europæ {Eropæ} _cùchi_, _cutçuru_ {cutcuru}, putresco, is _ãguenanzzuro_, possibile {posibile} est non obtulisse _ãguru mai còto mo arozu_, possibile {posibile} est quod non offert _saxerare_, _uru_, facere personam {persoram} nobilem Ased quomodo erit vel si erit nescio {næscio} certe sed nescio {næscio} vtrum poterit extrahi nauigium _fara còso tattçuro_ forsan {forsam} fuit iratus _funè ni nori sama ni_, quando actualiter{astualiter} conscendebat nauim _isasàca_ {_i asàca_}, vel, _isasàca mòtte_ nec parum quidem inter doctores Sanctus Thomas {Themas} est supremus successiue leniter {lenter} ideo præcor Beatam Mariam semper Virginem {Virgitem} aliquoties autem vel alterum vel {vol} vtrumque aliquid ammittit
Inappropriate type style (emphatic for non-emphatic or the reverse):
De pronomine. De pronomine secundæ personæ scilicet ego &c. Aduerbia interrogandi cum particulis casualibus & postposito, mo, significant vbicumque Ha! est interiectio p[oe]nitentis Aliqua nomina, _cobita seu coie_ decem verò dicunt, _itto_, postposito, to, _jippiro_, decem {_printed at line break as _jippi_-/ro} vnus palmus seu tertia quam Hispani vocant sanjacu, tres
Not Changed:
_De pronomine secundæ personæ scilicet ego &c._ {_sic_ "secundæ"} _sannin nagara_, tres simul, vel etiam si sintres {_sic_ "sintres"} _qinô_, vel, _sàcujit_, nudius tertius {_sic_ "nudius": dies?} regulas ex terra vel limo construere {_sic_ "regulas": tegulas?}
Errors in Errata:
42.32. _nobrou_ {_uobrou_}. l. _noboru_. 43.10. anteposita {antepenultima} particula. _na_. 42.11. _vqetaam vari_. {_vqetm vari_} 49.1. _vosoroxi_. {_missing "l."_} _vosoroxij_. 60.26. {24} _mate._ ommittatur et non legatur. 64.19. _genzan_ {_geuzan_}. l. _guenzan_. 67.14. _iiuni_ {iuni}, _iusan_.
End of Project Gutenberg's Ars grammaticae Iaponicae linguae, by Diego Collado