Ars grammaticae Iaponicae linguae

Chapter 6

Chapter 63,120 wordsPublic domain

_Tai xite_, significat propter, vel contra, v.g. _tèngu ni tai xite te qito_, pugnare contra dæmonem & ei resistere, _Deus ni tai xite c[~u]guio uo coraiuru_, suffero labores propter Deum, _uie iori_, significat etiam, propter: v.g. _uon jifi no uie iori_, propter suam misericordiam.

_Ni iotte_, significat etiam causam quare: v.g. _Deus iori fito no jento acu ni iotte go fempô uo ataie saxerareozu_, deus tribuet hominibus secundum opera eorum vel vitij vel virtutis, deriuatur a verbo, _ìori_, _u_.

_Nitçuite_, significat circa, & deriuatur a verbo, _tçuqi_, _u_, v.g. _còre ni tçuite_, vel _còre ni tçuqi_, vel, _còre ni tçuqete_, circa hoc, _sono gui ni uoite ua zonjenu_, nihil circa hoc negotium scio, _vôxe uamottomo nar[~e]domo uãgami ni totte ua cana[~i] gatai_, bene dicit vestra dominatio; sed quod ad me attinet est factu difficile, _Dai quan ni itatte ua ichinin bacari sadameio_, quod ad economum seu maiordomum attinet, vnum tantum constitue, hæc omnia, _itatte_, v.g. _tòtte_, sunt gerundia verborum sicut & præcedentia, etiam solent dicere, _Padre còto ua_ quod at patrem attinet, _uarera còto ua_, circa meas res, vel quod ad me attinet, _xitãgatte_, vel, _xitãgote_, significãt iuxta, & sunt gerundia verborum, _xitãgari_: _u_, &, _xitãgai_: _ó_, vnde ante se regunt datiuum sicut eorum verba: v.g. _guioi ni xitãgatte_, vel _xitãgote_, secundum quod vestra præcipit dominatio, _x[~i]dai_ significat idem: v.g. _conata x[~i]dai_, sicut volueris, aliquando etiam iungitur radicibus verborum: v.g. _mairi x[~i]dai_, secundum quod venerit vel eius aduentum.

_Ni_, significat locum in quo: idem significat, _ni uoite_, sed permanentius: v.g. _go fatto ua fuximi ni uoite uôxe[~i]dasareta_, hanc legem posuit dum esset in ciuitate, _fuximi Bungo funai ni itatte_, in ciuitate Funairegni de Bungo: _iglesia ni uoru_, est in Ecclesia.

_De_, significat locum in quo fit actio: v.g. _mich[~i]de Pedro ni uota_, obuium habui Petrum in via; eædem particulæ, _de_, & _uomotte_, significant instrumentum quo fit actio, _bo uomotte Pedro uo uchi coròita_, ligno Petrum cecidit, _Padre sama catararetãde nauo qicoieta_, ex quo pater reuerendus illud narrauit melius fuit intellectum, _necqi de xinda_, mortuus est febri.

_Cara_, vel _iori_, significat locum e quo vel vnde: v.g. _iglesia cara_, ex Ecclesia, etiam dicunt, _fune cara maitta_, nauigio venit, _cachi cara maitta_, pedes venit, _fun[~e] de maitta_, est idem quod, _fune cara maitta_, & _fune ninotte maitta_: _fana cara me cara m[~i]guruxij mòno gia_, est indecorus oculis & naribus, _iori_, significat locum per quem: v.g. _sama iori faitta_, intrauit per fenestram.

_Tomoni_, significat; simul: v.g. _sonata to tomoni mairozu_ ibo simul tecum, _mosu to tomoni_, simul ac dixit.

_Ie_, significat locum ad quem: v.g. _achiie mairo_, ibo illuc, _mi aco ni saite mairo_, vel _miiaco ni muqete mairo_, ibo directe ad curiam, _miiaco no cataie noboru_, ascendit ad curiam idem, _miiaco no foie noboru_, aliqui dicunt, _miiaco no iori_, vel _miiaco sana_, vel _miiaco no gotoqu noboru_, sed non est bonus loquendi modus; sed rusticorum.

_De_, significat materiam ex qua: v.g. _tçuch[~i] de ca uàra uo tçuquru_, regulas ex terra vel limo construere, _nànde còre uo tçuqùru ca?_ ex quo hoc facis?

_Vie_, significat erga: v.g. _zu[~i]bun cõdomo no vie uo fito ni mo nàxi marasuru ioni to cocòrõ gaqe marasuru_; omni cum diligentia curo circa vel erga vel de meis filijs, quomodo illos faciam homines.

_Sònata no fiquànno vo saiban mesarèio_, habeto curam de tuis seruis?

_Made_, significat vsque: v.g. _àsumade_, vsque mane, _inòchi vo vxino màde aru mai_, non ammittet vitam vel vsque ad vitæ amissionem non perueniet, _sore made vomoi mo ioranu gui gia_, non peruenit ad mentem meam vsque adhuc, _cocòro zaxi ar[~e]ba canauanumàde mo xei uo iruru_, quando aliquid desideratur, adhibentur vires vsque ad impossibile, _mosu màde mo nai_, non est necessarium dicere, _còno tocòro made maitta_, hucusque veni.

_De coniunctionibus & diuisionibus._

_To_, significat, &, copulatiue: v.g. _Pedro to juanto Nagasaqi ie ita_, Petrus & Ioannes ierunt Nagasaquim, _còreto, àreto uò tòru_, accipio hoc & illud: idem significat, _mo_, v.g. _Pedro mo juan mo Nãgasaqi càra mõdotta_, Petrus & Ioannes redierunt e Nagasaqui, _naqu mono mo ari, uaró mòno mo aru_, sunt qui flent, & sunt etiam qui rident, _mo_, anteponitur multoties negatiuis: v.g. _nan[~i]goto mo gozaranu ca?_ non est aliquid noui?

_Mata_, significat, &, vbicumque inueniatur siue inter nomina siue verba, _ca_, significat vel: v.g. _Pedro ca; juan ca coi to iie_, dic quod veniat Petrus vel Ioannes, _arui ua_, significat etiam vel: v.g. _arui ua Pedro, arui ua juan_, vel Petrus, vel Ioannes, _arui ua iomu, arui uamono uo caqu_, vel lego vel scribo, _moxi ua_, significat si vero in medio orationis: v.g. _móxi ua càn[~e]ga nai naraba_, &c. si vero non habeas argentum.

Ad orationum contexturam vtuntur, _mata ua_, & præter hoc vel præterea: v.g. _arui ua iama[~i]ga uocoru ca, mata na isõgui no fumi qita ruca &c._ vel accidit aliqua infirmitas, præter hoc si venit aliqua epistola.

_Xicar[~e]ba_, significat: cum res ita se habeant, _sari nagara_, sed, _so aru tocorõde_, cum hoc ita sit, _saraba_, cum hoc ita se habeat, _sar[~e]ba sareba_, cum ergo &c. _ca?_ significat si? v.g. _maitta camiio_, vide si venit vel iuit, _maitta ca xiranu_, nescio si venit, _iara_, significat si diuisiue: v.g. _fito iara chicuxo iara xiranu_, nescio vtrum sit homo vel animal, _nani iara to moxita_, nescio quod dixerit.

Ex particulis, _nanica_, & _tòcàcu_, intromissis alijs particulis fiunt quædam quasi disiunctiua seu exageratiua: v.g. _nani ia ca ia?_ quæ res? idem est, _nani iara ca iara?_ & _nànto iara cato iara?_ _nanto xite_, _ca toxite_, quomodo? _nanto mo ca tòmo_, nullo modo, _nanimo camo_, nihil, _nan[~i]goto mo cãgotomo, mina içtuuari naruzo_, denique omnia sunt mendacia, _nanino cano_ vel _nanto, xite cato xite_, modus excusandi se, _nanino cano to iúte_, dicens hoc & illud, _domo como_, quomodocumque sit idem, _doxitema co xitemo doxite coxite_, faciendo diuersa hoc & illud, _do xôcô xô_, faciam hoc & illud.

_Tòmo cacumo_, in omnibus, idem, _toni cacuni_, idem etiam _tonimo cacuni mo_, vel _totemo cacutemo_, _còre to ij_; _care to ij_, hoc & illud dicens: idest excusationes, _care core_, illud & hoc _coco caxico_, hic & illuc, _conata canata_, istic & illic, _uomo xirô, uocaxu_, accommodando se quasi adulari.

Si particula, _mòtte_, postponatur particulis, _catçute_, _isasaca_, _tomoni_, _nani_, _nani nani iori_, adiungitur illis efficacia & energia: v.g. _catçute motte so aru mai_, nullo modo erit talis res.

_De interiectione._

_Sate_, _satesate_, _satemo satemo_, sunt interiectiones admirantis: v.g. _satemo Deus no uôqinaru uonjificana_, o magna misericordia Dei!

_Auare_, est interiectio miserentis: v.g. _auare mutçucaxij iò no naca cana_, o mundus repletus miserijs.

_Ha!_ est interiectio p[oe]nitentis: v.g. _Ha fax[~i] demo uomoxiro[~i]ga; tocoro niiote qi coie canuru_, o labor sonus & cantus harmonia est valde gracilis; sed non bene omnia percipiuntur!

_Iara!_ est interiectio tam lætitiæ; quam tristitiæ: v.g. _iara iara medetaia_, o quantum gaudeo &c. idem, _ia_, v.g. _satemo iiaxii iatç[~u]baraia!_ o quam vilis & abiectus! _gongo dodan fux[~i]guina xisai cana!_ o quam rara & ridicula ratio, _iei_, est interiectio mirantis: v.g. _iei Padre sama coch[~i] gozaru io_, hic est pater!

_Hat_, est interiectio eius qui repente terretur: v.g. _Benqei core uo mite hat coto naxi to zonjite, sono màma niuani bo uo voroxi &c._ videns hoc benquei &c.

_De sintaxi, & casibus, quos regunt verba._

Nominatiuum ponitur in principio orationis, verbum vero in fine, reliqua vero secundum cadentiam: v.g. _Pedro ua Nagasaq[~i] de xutrai xita iqi iqi nitçuite juan uo coroita_, Petrus occidit Ioannem circa vel in quadam differentia quæ fuit vel accidit Nagasaqui: in aliquibus orationibus grauibus verbi suppositum ipsi postponitur; sed raro: v.g. _tare mo cana uanu futari noqimi ni tçucoro còto ua_, nemo potest duobus dominis seruire hic, _tçucoru coto ua_, est verbi suppositum, _core niiote tanomi tatematçuru itçumo uirgen_, ideo præcor Beatam Mariam semper Virginem.

Orationes subiunctiui absoluti vel permissiui, & infinitiui, & conditionales, & causales semper anteponuntur orationibus de indicatiuo aut imperatiuo; etiam si in linguis Latina aut Europæis non fiat sic sensus: v.g. _achi cara tomeraruru tomo; tomaru na_, ne remaneas etiam si illinc detinere te velint, _sòre uo qiitar[~e]ba, fara uotatete mõdotta_; cum hæc audisset, iratus reuersus est, _taxicani uqetamotta niiotte coso, móxi ãgue maraxitare_, fideliter audiui, ideo retuli & dixi, _faio gozatta raba uo mexi uo xinjô mono uo_, si cito venisses dedissem tibi manducare.

Quando sunt duo verba eiusdem temporis in eadem oratione, primum erit in gerundio in, _e_, & alterum in tempore quod orationis sensus exiget: v.g. _còre uo tòtte giqini m[~i]ga como no ni uataxe_, accipe hoc & trade seruitori meo.

Quando vero fuerint duæ vel plures orationes quæ loquuntur de eodem subiecto vel tempore, solum vltimum verbum erit in tempore, quod orationis sensus petierit, reliquorum vero aliqua erunt in radicibus: alia autem in gerundio in, _e_, v.g. _touazunba cotaiezu, voxe arãba tçuxxinde qiqe_, si te non interrogant ne respondeas, si loquantur audias attente, _Deus no uo còto uo macotoni uqe, go uoqite mo cama ua[~i]de, sono mama inferno ni uochita_, neque in Deum credidit, neque eius mandata seruauit: vnde cecidit in infernum.

Verbum semper sequitur in honore tertiam personam; nullus enim se honorat nisi sit rex qui de se loquens dicit, _iorocõbi ni nòboximesu_, gaudeo plane.

Quando fuerint multa adiectiua omnia erunt aduerbialiter præter vltimum: v.g. _qe nango, iro curô, icanimo vtçucuxij mono_, erat speciosus valde, habens pilos longos & colorem nigrum &c.

Anteposita particula, _to_, verbis significantibus intelligere, credere, audire &c. supplet verbum sumes fui, & significat: quod v.g. _fito tozonjita_, credidi vel putaui quòd esset hommo, _qixó uo jennin to vomo uô ca?_ credam te esse sanctum? _amata no fito xini no fonouo ni moiuru uo misaxerareô_, videbis multos homines iræ flammis ardentes: hic suppletur particula _to_, a _moiuru uo_ quod est verbi suppositum. quando verò postponunt, _mo_, ad _to_, tunc tenaciter affirmant quod dicunt: v.g. _mairõ tomo_, omnino ibo vel iturus sum.

Particula, _to_, in primo sensu suppletur aliquando per, _ioni_, v.g. _ãgueta ioni gozaru_, dicunt quod obtulit, _ica iona fito to ua xiranu_, nescio quis homo sit ille. aliquando verbum substantiuum supplet particulam, _to_ v.g. _mairó de gozatta_, dixit quod veniet, _xô de ua naqer[~e]domo_, quamuis non dico quod faciam &c.

_Qiuzo còre uo mite, ima uo sa[~i]go no coto dear[~e]ba_, videns hoc, _quiuzo_, credensque horam mortis iam adesse, hic verbum substantiuum supplet, _to_ & fit quasi verbum actiuum regens accusatiuum, _ima uo_, supplet etiam, _to_, particulæ, _sona_ & _guena_ significat, videtur, _sona_, postponitur radicibus verborum: v.g. _dèqi sona_, videtur quod finietur, si verò illi postponatur aliquod verbum substantiuum mutat, _a_, in, _i_, v.g. _dèqisonigozaru_ videtur quod perficietur, _deqi soni mo zonjenu_, credo quod non finietur: postponitur etiam, _sona_, adiectiuis finitis in, _i_, & illud amittunt: v.g. _io sona_, videtur bonus vel quod sit bonus, _x[~i]guè sona_, videtur frequens, _a iau sona_, videtur periculosum, si vero postponatur adiectiuis finitis in, _na_, illud amittunt, v.g. _aqi raca sona_, videtur quod sit clarum.

Particula, _guèna_, postponitur nominibus & verbis iam formatis: v.g. _maittã guena_, credo quod venit: si autem illi postponatur verbum substantiuum, mutat, _a_, in, _i_, v.g. _maittã guen[~i] gozaru_, credo quod venit, _sona_, significat, videtur, & _guena_, credo; sed vtraque vtuntur in occasionibus in exemplis expressis.

Quando in oratione fuerint duo præterita, primum erit in tali voce; secundum vero in voce futuri: v.g. _qesa càra so uôxerareta raba mo faia de maraxô_, si hoc dixisses isto mane; iam recessissem.

Quando refertur id quod alius dixit, dicitur hoc modo, _Padre mósàruru ua: iãgate sonatàie mairó to mosaruru_, Pater dixit se statim huc venturum, aliquando quando se excusant, solet suppleri, _to_, per _no_, v.g. _asu no_, _ra[~i]guàt no_, _nàndo to noburu na_ ne differas dicendo quod cras; vel mense venturo &c.

Quando post, _n_, sequitur, _uo_, amittitur, _u_, v.g. _go uono uqe tatema tçutta_, benefitia accepi.

Aduerbia semper anteponuntur verbis; præter aduerbia temporis, quæ in principio orationis constituuntur: v.g. _sore uo qijte iccó xicàri maràxita_, audiens istud iratus est valde, _qiô nen espana carà uatàttà tòqi_, quando anno præterito ex Hispania transfretaui: omne verbum requirit ante se nominatiuum expressum aut sub intellectum: v.g. _uare iqe_, uel, _iqe_, in quo subintelligitur, _uare_, vade, in aliquibus autem orationibus uidetur hæc regula deficere: u.g. _xisai uõba core ni uà mósàre maràxozu_, hic causam & rationem refert seu dabit: hic nullum uidetur nominatiuum, quin potius, _are ni ua_, est datiuum aut ablatiuum, _àre ni uà, nauo uoixri atta_, ille melius scit: in ista etiam oratione, _àre ni ua_, deberet esse nominatiuum, _cacàru uo ni uà cõganeno cusari uo icus[~u]gi mo tcuqeta dõgu de gozàru_, pro torque habebat catenam auream multos habentem anulos.

_Core ni ua gozonji aru mài_, non cognoscet de hoc uestra dominatio, hic, _còre ni ua_, uidetur supplere accusatiuum quod regit, _zonji_: _uru_.

Verbum impersonale aut infinitum petit ante se nominatiuum; u.g. _Pedro ua màitta to mósu_, dicunt quod Petrus uenit.

Verbum, _iri_: _u_, pro indigeo, es, regit duo nominatiua, _rei_, & personæ indigentis: u.g. _uatacuxi uà còno càn[~e]ga iru_, ego indigeo uel habeo necessitatem huius argenti: etiam regit datiuum de persona: u.g. _sono tame ni ua càn[~e]ga iranu_, non indiget argento seu nummis.

Verbum actiuum petit ante se accusatiuum pro supposito: u.g. _càne uo motànu_, non habeo pecunias.

Aliqua nomina, _cobita_ seu _coie_, quæ ut supra dictum est, sunt m[~e]dicata a lingua Chinensi: regunt eosdem casus quos verba Iaponica quæ illis correspondent; v.g. _ni ua uo qenbut noa[~i]dani mèxi uo coxiraie io_, præpara cibum dum hortum videmus, hic nomen _qenbut_, regit accusatiuum, _ni ua uo_, quia, _mi_: _ru_, quod est video, es, regit accusatiuum, _fito ni guenzan suru_, est idem quod _fito ni uó_, obuium video hominem, & regit, _guenzan_, datiuum sicut, _ai_, _ó_.

Quando vocabulum cobitum ex duobus componitur, cognoscetur esse verbum, si primum, verbi significationem habeat: v.g. _jóten_, est verbum, & significat in cælum ascendere, quia _jo_, est asc[~e]do, is, _tenjo_, vero est nomen, quia, _jo_, postponitur & anteponitur, _ten_, quod significat cælum.

Verba passiua petunt ablatiuum pro persona agente: v.g. _Pedro carà còròsàreta_, occisus est a Petro, sed melius regunt datiuum: v.g. _Pedro ni corosareta_, _Pedro ua nusu bito ni càne uo torareta_, latrones furati sunt pecunias Petri.

Sunt etiam aliqua neutra, quæ accusatiuum regunt sicut actiua: v.g. _xiqitai uo fanaruru_, discedere a corpore, seu mori _axi uo uãzzuró_, dolere pedes, &, _n[~i]gue uru_, pro eo quod est fugio, is, _nogàre_, _uru_, euado, is: _de_, _uru_, exeo, is: _nòqe_, _uru_, recedo, is: _touorì_, _u_: transeo, is: _nori_, _u_, nauigo, as, v.g. _caixo uo noru_, nauigo mare, _iuqi_: _u_, ambulo, as, _michi uo iuqu_, viam ambulo, _uo uari_: _u_ finior, iris, _mairi_: _u_; _x[vo]gui uo mairu_ ad tabulam latr[~u]culariam ludo, _iorocobi_, _u_: _cocoro uo iorocòbu_: lætifico cor: _abi_, _uru_, _mizzu uo abiru_, lauo me aqua vel aquam supra infundo, _auàremi_, _u_, misereor, eris, _canàximi_, _u_, tristor, aris, _còie_, _uru_, transeo, is, _fabacari_, _u_, verecundor, aris, _facarai_, _o_, prouideo, es, _faxiri_, _u_, velo nauigo, as, v.g. _caixo_, vo, _faxiru_, velo mare nauigo; _fãgi_, _zzuru_, verecundor, aris, _fedate_, _tçuru_, secedo, is, _fe_, _uru_, transigo, is, v.g. _ficazu vo furu_, multos dies transigo, _dori uo fumaiuru_, fundari in ratione vel rationem pro fundamento habere, _itàmi_, _u_, doleo, es, _ma vari_, _u_, circuo, is: v.g. _còno còto vàri uo m[vo]xi mauattà_, multoties & per circuitum dixit nuntium, hic & ibi: idem significat & regit, _m[~e]guri_, _u_, _nãgusami_, _u_, recreo, as, _cocoro vò nãgusamu_, cor lætifico, as, _naqì_, _u_, ploro, as, _tasucàri_, _u_, saluo, as, _inochi vo tasucaru_, periculum vitæ euado, _goxo vo tasu caru_, saluari in uita futura, _tachi tçu_, recedo, is, v.g. _tocòro vo tatçu_, de sero locum vel a loco recedo, _tomurai_, _ó_, defunctis exequias facio, is, _vcãgai_, _õ_ dubitando inquiro, is, _voximi_, _u_, æstimo, as, _vràmi_, _u_, quæror, eris, _xinobi_, _u_, occulte expecto quasi insidiose: v.g. _fito nò mè vò xinòbu_, attendo siquis me videt, aliqua ex prædictis quæ requirunt accusatiuum loci, admittunt etiam ablatiuum cum particulis, _cara_, vel, _iori_, v.g. _tocòro vo tatçu_, est idem quod, _tocòro iori tatçu_, a loco recedo.

Aliqua etiam sunt actiua verba quæ duos casus accusatiuos petunt: v.g. _fori_, _u_, _daxi_, _u_, _fanaxi_, _u_, _tate_, _tçuru_, v.g. _Pedro vo socò vo voi idaita_, Petrum eduxerunt ab isto loco: potest etiam regere ablatiuum loci: v.g. _Pedro vo socò cara voi daita_, aliqua petunt vel Datiuum vel accusatiuum v.g. _fito vo_, vel, _fito ni sanare_, _uru_ ab hominibus recedo, is, _Deus vo_, vel _Deus ni somùqi_, _u_, Deum offendok is, verba huiusmodi sunt, quæ significant timere, offendere, & recedere.

Multa vero verba quæ significant auxilium præstare, commodum, damnum, obedientiam, superioritatem, subiectionem, seruitutem, victoriam, & similia, regunt Datiuum: v.g. _chiie saicacu ioni coieta_, excedit alios sapientia & industria.

Verba verò dandi, & promittendi regunt accusatiuum rei & datiuum personæ: v.g. _fito ni càne vo curùru_, dare pecunias alicui.

Multa sunt verba, quæ admittunt ante se radices alior[~u] verborum immutatas; & tunc prædictæ radices habent sensum quasi infinitiui: v.g. _qiqi faji me_, _uru_, audire incipio, is, verba vero sunt, _nare_, _urù_, assuefio, is, seu assuesco, is, & idem, _tçuqe_, _uru_, _fate_, _tçuru_, finior, iris, _narai_, _ó_, disco, is, _sòme_, _uru_, incipio, is, _tõdoqe_, _uru_, perseuero, as, vel prosequor, eris, _ate tçuru_, dirigo, is, _atàri_, _u_, casu reperio, is, _vaqe uru_, diuido, is, _càne_, _uru_, dificile possum, es, _soconai_, _o_, erro, as, _sumaxi_, _u_, perficio; is, _s[~u]goxi_, _u_, excedo, is, _fãgue maxi_, _u_, multum & intense laboro, as, _àqi_, _u_, fastidio, is, _tai_, volo, is, & _tomonai_, nollo, is, si vero radices verborum anteponantur adiectiuis finitis in _i_, faciunt quasi supinum in _tu_, v.g. _iòmi iasui_, facile lectu &c.

Nomina numeralia si subsequatur illis nomen substantiuum debent esse in genitiuo: v.g. _fito tçu no tõga_, vnum peccatum, idem petit particula, _fõdo_, quando significat omnis, e, v.g. _àru fõdo no fito_, quotquot sunt homines, idem petit particula, _iori_ v.g. _Nanban iòri no mono_, res Europæ; sed hic est relatiuum: petunt etiam genitiuum numeralia, seu nomina quæ dicunt multitudinem vel paucitatem: v.g. _amàta no fito_, multi homines, sunt autem nomina prædicta, _bechi_, alter, a, um, _fon_, proprius a, um, _cazucazu_, multi, æ, a, _sama zama_, multi modus, a, um, _iro iro_, multus, a, _iorõzzu_, quilibet &c. _[~i]zzure_, quis, æ, _issai_, omnis, e, idem, _vòno vòno_, & _cotõgotoqu_, _reqi reqi_, personæ nobiles, _igue_, quod subsequitur, _nocori_, quod remanet, _itçumo_, semper: v.g. _itçumo no coto_, id quod semper: _tçune_, ordinarius, a, um, _ima_, mòdo, _isasaca_, parum: idem, _sòto_, vel _sucoxi_, _xótocu_, naturaliter, _sòno fòca_, extra: prædicta petunt ante se genitiuum si illis subsequatur nomen substantiuum, & tunc adiectiua debent reputari si verò non subsequatur substantiuum nomen; sed verbum; tale genitiuum non petunt: v.g. _iorõzzu danco xite iocaro_, bonum erit si omnes faciatis consilium.

_De Arithmetica Iaponiæ & materia numerorum, in quibus hoc opus hic labor._

Duo sunt modi numerandi in lingua ista Iaponica primus est per numeralia communia propria ipsius linguæ, quæ vocant, _iomi_, & hæc perueniunt solum vsque ad decem: v.g. _fitòtçu_ vnum, & solent hoc vti ad dicendum parum: v.g. _sàqe fitotçu nòmaxete tamóre_, da mihi bibere parum vini, _futatçu_, duo, _mitçu_, tria, _iòtcu_, quatuor, _itçutçu_, quinque, _mutçu_, sex, _nanatçu_, septem, _iàtçu_, octo, _coco notçu_, nouem, _to vo_, decem, _icutçu_, significat, quot? in rebus quæ non habent propriam numerationem.

Secundus modus numerandi est per vocabula, _coie_, idest m[~e]dicata a lingua Chinensi, hoc verò non vtuntur vsque ad decem per se; nisi rebus numeratis adiungantur, quæ quidem res debent significari vocabulis etiam Chin[~e]sibus; & non Iaponijs: termini numerales sunt, _ichi_, vnum, _ni_, duo, _san_, tria, _xi_, quatuor, _go_, quinque, _ròcu_, sex, _xichi_, septem, _sachi_, octo, _cù_, nouem, _j[vu]_, decem vtuntur per se istis a numero vndecimo & supra, est autem vndecim, _juich_, _juni_, duodecim, _jusan_, tredecim, _júcù_, decem & nouem, & numeris denarijs anteponuntur numeri vsque ad decem: v.g. _nij[vu]_, viginti, _sànju_, triginta, _sanju ichi_, triginta vnum, _cùju_, nonaginta, _fiacu_, vero significat centum, _fiacu ichi_ centum & vnum _fiacu ju_, centum & decem, _fiacu sanju_, centum & triginta, _ni fiacu_, ducenta, _sàmbiàcu_, trecentum, _xen_, autem significat mille, _xen ichi_, mille & vnum, _xen roppiacu sànju ichi_, mille sexcenti triginta vnum.

Numeri vero Iaponij antepositi vocabulis Iaponiæ, quæ vocant _iomi_, et ablato, _tçu_, a numeralibus prædictis, siue sint nomina siue radices verborum quibus iunguntur numerãt res significatas per talia vocabula: v.g. _fito cotõba_, vnum verbum, _futa coto vari_, duæ rationes, _miàmi_, tria retia vel tres retis missiones, _iocama_, coquere quatuor vicibus in caldaria, _itçucàqe_, quinque aggressiones, _mùcasàne_, sex vestes seu cooperturæ, _nànà catana_ septem vulnerationes gladio: _ià catãgue_, octo onera, _cùca vari_ novem transmutationes, _tò cusa_, decem differentiæ: post numerum vero decimum, hoc modo numerandi non vtuntur; sed dicunt, _iro j[vu]ichi_, vel _júichi no iro_, vndecim colores: ad interrogandum vero est verbum, _icùtçu_, si verò res de qua interrogatur postponatur, debet addi numeralibus particula, _no_, v.g. _itçucu no qi zo_ quot ligna sunt? idem, _qi icutçu zo?_ et respondetur, _futatçu_, duo, _mitçu_, tria etc: interrogatur etiam per, _icutçu_ ablato, _tçu_ posita vero re numerata de qua interrogatur: v.g. _icù tocoro_, quot loca? _icu toqi_, quot horæ? _fito fanaxi_, vnus sermo vel conversatio, _futasugi_, duæ lineæ, _iote_, quatuor manus inter digladiatores: v.g. _itçutçu bu_, quinque grana, _mu tocoro_, sex loca, _iamavari_, sex circuitiones, _cuninai_, nouem onera eo modo quo Iapones onus portant ante & retro in ligno, _tò vatari_, decem transitiones: v.g. & alia omnia quæ numerari possunt, idem autem est dicere, _mu tocoro_ quòd, _mutçu notocoro_ & quod, _tocoro mutçu_, sex loca, _fito ie_, significat rem simplicem, _futa ie_, duplicem seu duplicatam, _miie_, triplicatam &c. idem fit cum numeralibus chinensibus seu, _coye_, adiunctis vocabulis etiam chin[~e]sibus: & aliquando in ista numeratione nihil ammittunt numeri aut res numeratæ; aliquoties autem vel alterum vel vtrumque aliquid ammittit vel mutat, & præcipuè in numeris primo, secundo, tertio, sexto, decimo, & centesimo: & aliæ sunt mutationes: hic autem ponentur communiores; quando verò in particulari nihil fuerit adnotatum, est signum quod nulla est transmutatio.

Interrogatio de hominibus fit per, _icutari?_ quot homines? Responsio verò fit postponendo, _nin_, numeralibus chinensibus: v.g. _ichi nin_, vnus homo, _ninin_, duo, _iottari_, vero significat quatuor: quia, _xinin_, significat hominem mortuum.