Part 2
PROV. Sed vobis unde in mentem venit, ut bellum et pacem curaretis?
LYS. Id vobis dicemus.
PROV. Dic igitur ocius, ne plores.
LYS. Ausculta jam, et conator manus comprimere.
PROV. Sed non possum: mihi enim præ iracundia difficile est eas cohibere.
LYS. Ergo multo magis plorabis.
PROV. Istuc quidem, ô vetula, tuo capiti crocitaveris: tu vero mihi quæ ad rem sint dicito.
LYS. Hoc agam. Superiore quidem bello et tempore tulimus patienter modestia nostra vos viros, quidquid ageretis; non enim sinebatis nos mutire, postea non placebatis nobis: sed sentiebamus satis quid ageretis: domique sæpe audivimus vos magnis de rebus mala consilia cepisse. Deinde interno dolore ægræ cum risu interrogabamus vos: _Quid vobis hodie in concione constitutum est columnæ inscribere de pace?_ Tum[15] vir, _Quid hoc ad te_, aiebat, _nonne tacebis_? Et ego tacebam.
MUL. QUÆD. At ego nunquam tacuissem.
PROV. At plorasses, nisi tacuisses.
LYS. Ego vero domi tacebam. Audito forte alio quo deteriori consilio vestro, quærere solebamus: _Mi vir, quî fit, ut hæc tam stulte agatis?_ At ille statim limis me intuens dicebat: _Nisi subtemen neveris, dolebit tibi caput diu: bellum autem curabunt viri._
PROV. Recte quidem ille hercle dicebat.
LYS. Quonam modo _recte_, ô perdite, si nobis nec submonere vos licuit, prava consilia agitantes? sed quum jam vos audiremus per compita palam dicentes: _Non est vir in urbe, non hercle quisquam est alius;_ posthæc statim Græciam servare communiter visum est mulieribus congregatis: cur enim fuisset diutius expectandum? Si igitur nobis meliora suadentibus vicissim volueritis auscultare et vicissim tacere, ut nos tunc, fieri possit, ut vos restituamus.
PROV. Vosne nos restituatis? sane acerbum dictu et intolerabile.
LYS. Tace.
PROV. Tuone jussu, ô scelesta, taceam ego? idque præsertim quum flammeo caput obtectum habeas? emori me malim.
LYS. Sed si istuc solum tibi est impedimento, flammeum hocce a me acceptum circumpone capiti tuo, deinde tace. Hunc etiam sume calathum, et succinctus lanam carpe, fabas esitans: _bellum autem curabunt mulieres._
CHOR. MUL. Recedite, ô mulieres, ab urnis, ut et nos vicissim amicis nostris opitulemur. Ego enim nunquam defetiscar saltando, neque lassitudo molesta capiet genua mea: voloque adire omne periculum cum istis, virtutis causa, quibus inest ingenium, inest gratia, inest audacia, inest et sapientia, inest addicta reipublicæ virtus cum prudentia conjuncta. Sed ô fortissimarum aviarum, et tactu urentium matercularum progenies, ite animo ardenti et ne mitescite: nam adhuc secundo vento curritis.
LYS. Sed si Cupido ille dulcis, et Cypria Venus, amorem vobis in sinum et in femina inspiraverit; deinde vero si viris tentiginem jucundam ingeneraverit, ut quasi baculos penes erigant, spero fore aliquando, ut _Lysimachæ_ a Græcis vocitemur.
PROV. Quodnam ob facinus?
LYS. Si effecerimus, ut desinant cum armis in foro versari et insanire.
MUL. QUÆD. Maxime,[16] ita me Paphia Venus amet.
LYS. Nunc enim et qua ollæ, et qua venduntur olera, obambulant per forum cum armis, quasi Corybantes.[PG38]
PROV. Ita hercle: sic enim fortes decet.
LYS. Profecto res est ridicula, si quis clypeum Gorgonis capite insignitum tenens, emat coracinos.
MUL. QUÆD. Vidi equidem ecastor comatum quemdam equitum tribunum,[PG39] qui equo insidens in æreum pileum injiciebat ovum a vetula sumtum. Thrax vero alius peltam quatiens et jaculum, uti Tereus,[PG40] terrefaciebat caricarum venditricem, et ficus maturas deglutiebat.
PROV. Quomodo igitur poteritis vos turbatas res multas sedare, et dissolvere in regionibus?
LYS. Perfacile.
PROV. Quomodo? ostende.
LYS. Sicuti fila, quum nobis sunt turbata, sic prehendimus, et subducimus fusis hac et illac; ita et bellum istud dissolvemus, si quis sinat, diducentes id per legationes hac et illac.
PROV. Ex lana ergo et filis et fusis res periculosas, ô fatuæ, vos putatis sedaturas?
LYS. Et vos, si vobis aliquid inesset sanæ mentis, ex nostro lanificio sumto exemplo rempublicam administraretis.
PROV. Quidum? fac videam.
LYS. Primum quidem oportebat vos, tanquam lanam in balneo, eluentes sordes, homines nequam præcipites ex urbe virgis expellere, et tribulos seligere; et istos qui inter se cohærent, et sese trudunt, magistratus affectantes, distrahere, eorumque capita defloccare: deinde omnes in calathum carminare communem benevolentiam, immiscendo et inquilinos, et si quis hospes aut amicus sit vobis; et si quis debeat ærario, hos quoque immiscendo. Quin etiam urbes, quas deducti ex hac terra coloni tenent, scire vos oportebat veluti glomeres quosdam nobis jacere, seorsum singulas: deinde ab istis omnibus sumere oportebat filum, hucque adducere, et omnia in unum cogere, deinde facere glomerem magnum, et ex eo texere Populo lænam.
PROV. Nonne indignum est hæc istas lanæ instar purgare et glomerare, quæ belli minime participes sunt?
LYS. Atqui, ô sceleratissime, plusquam duplum id ferimus, quæ primum quidem peperimus filios, et armatos emisimus.
PROV. Tace: noli meminisse malorum.[PG41]
LYS. Deinde, quando oportet nos oblectari, et flore ætatis frui, solæ cubamus ob militiam. At quod nostra intersit mittite: discrucior vero propter virgines in thalamis consenescentes.
PROV. Non ergo et viri senescunt?
LYS. Edepol longe diversum est quod dicis. Vir enim peregre adveniens, etiamsi canus sit, cito puellam ducit virginem: mulieris autem brevis est opportunitas, quam nisi apprehendat, nemo vult eam ducere: sedet autem omnia captans.
PROV. Sed quicunque senex penem adhuc arrigere valet—
LYS. Tu ergo cur non moreris? morti tempestivus es. Sandapilam emes: utique mellitam tibi placentam pinsam. Sume hanc corollam et cinge caput.
MUL. I. Et istas vittas accipe a me.
MUL. II. Et hanc cape coronam.
LYS. Quid tibi deest? quid desideras? Vade in navem; te Charon vocat: in mora es, quominus in altum provehatur.
PROV. Nonne acerbum est hoc me pati? sed mehercle certum est ad collegas ire cum isto ornatu, et meipsum iis ostendere.
LYS. Num expostulas, quod te non collocavimus?[PG42] sed post tertium diem a nobis venient tibi summo mane tridualia parata.[PG43]
CHOR. SEN. Non amplius decet dormire, quicunque est liber; sed accingamus nos, viri, ad hoc negotium. Jam enim hæc res plura et majora olere facinora mihi videtur: et præcipue odoror Hippiæ tyrannidem;[PG44] metuoque valde, ne Lacones aliqui viri huc convenerint in Clisthenis domum, et has diis invisas mulieres dolo incitent, ut occupent opes nostras, et mercedem, unde ego victitabam.[PG45] Indignum enim est ab istis admoneri cives, easque, mulieres quum sint, loqui de æreo clypeo, et insuper nobiscum agere de pace cum Laconibus, quibus non plus inest fidei, quam hianti lupo. Sed, ô viri, hæc illæ texuerunt ad tyrannidem occupandam. At enim nunquam mihi dominabuntur, siquidem cavebo, et _gestabo gladium deinceps in myrti ramo_, et in foro stabo armatus prope Aristogitonem.[PG46] Hoc modo autem stabo juxta ipsum: ipse enim mihi auctor est, ut hujus diis invisæ vetulæ percutiam maxillam.
CHOR. MUL. At vos domum ingressos ne mater ipsa agnoverit. Sed, ô carissimæ vetulæ, primum hæc humi deponamus. Nos enim, ô cives, orationem exordimur civitati utilem; atque adeo merito: nam illa in deliciis splendide educavit me. Septem annos nata statim arcana in Minervæ pompa gestavi: deinde molitrix fui:[PG47] tum decennis, Dianæ dominæ, fluenti crocota amicta, Brauroniis consecrata fui: demum adulta virgo canistrum gestavi,[PG48] habens caricarum catenam. Numquid ego debeo civitati suadere utilia? licet autem femina nata sim, absit invidia, si meliora præsentibus adferam: nam symbolæ etiam ego particeps sum, quippe quæ viros in commune adfero: vobis autem miseris senibus nulla hujus pars est. Nam symbolam avorum, quæ dicitur, collatam ex Medorum spoliis,[PG49] quum consumseritis, non vicissim adfertis tributa: sed insuper etiam periculum est, ne a vobis perdamur. Num ergo mutire licet vobis? Si autem molestus mihi eris, crudo hoc cothurno buccam tibi percutiam.
CHOR. SEN. Annon hæc contumelia est magna? quin et incrementum res captura mihi videtur magis. Sed obviam ire oportet huic malo, quicunque coleatus est vir. Sed exomidem exuamus. Nam vir debet olere statim virum, nec decet vestibus involutum esse. Sed agite lupipedes,[17] quicunque ad Lipsydrium[PG50] convenimus, quum adhuc essemus: nunc oportet, nunc adsumere rursus juvenile robur, et extollere totum corpus, et decutere senium hocce. Si enim quis nostrûm hisce vel exiguam ansam dederit, nihil remittent illæ ab adsiduo labore; verum et naves fabricabunt, et adhuc conabuntur navalibus præliis decertare, et contra nos navigare, ut Artemisia:[PG51] sin ad equitandum se convertant, deleo dehinc equites nostros ex catalogo. Nam equo maxime[18] gaudet, eique firmiter invehit mulier;[PG52] nec currente facile deciderit: specta sis Amazonas, quas Micon pinxit in equis pugnantes cum viris.[PG53] Sed istarum omnium in numellam indere hoc collum oportet.
CHOR. MUL. Ecastor, si me irritassis, suem meam laxabo jam, et faxo hodie, ut vellicatus populares tuos inclames. Sed et nos, ô mulieres, ocius exuamur, ut oleamus feminas pertinaciter iratas. Nunc ad me veniat aliquis, ut ne amplius comedat allia neque fabas nigras. Nam si dixeris tantum male, sum enim valde irata, _aquilæ parienti scarabæus tibi ero obstetrix._[PG54]
MUL. QUÆD. Vos enim nihili faciam, si mihi vivat Lampito, et Thebana amica nobilis Ismenia. Non enim potis eris, nec si septies decreta facias, qui odio es, ô perdite, omnibus et vicinis. Nam et heri, quum Hecatæ festum ludicrum instituerem, liberis meis amicam arcessivi ex vicinia, puellam bonam et amabilem, Bœotiam anguillam: illi autem negarunt se missuros propter tua decreta. Nec unquam hujuscemodi decreta facere desinetis, priusquam vos aliquis crure arreptos in præceps dejiciat.
CHORUS MULIERUM, LYSISTRATA, MULIERES QUÆDAM, CHORUS SENUM, SENEX QUIDAM.
CHOR. MUL. Dux facinoris hujus et consili, cur mihi tristis exivisti ex ædibus?
LYS. Malarum feminarum facta et muliebris animus anxiam me reddunt, et sursum deorsum agunt.
CHOR. MUL. Quid ais? quid ais?
LYS. Vera, vera.
CHOR. MUL. Quid mali est? dic nobis, quæ amicæ tuæ sumus.
LYS. Sed turpe est dicere, et difficile reticere.
CHOR. MUL. Ne me celes, quid nobis evenerit male.
LYS. Prurimus libidine, ut brevissime dicam.
CHOR. MUL. Io Jupiter!
LYS. Quid Jovem inclamas? hæc sane ita habent. Equidem eas abstinere non amplius possum a viris: aufugiunt enim. Primam quidem deprehendi foramen pertundentem,[19] ubi Panos est sacellum: aliam e trochlea sese devolventem: aliam vero transfugium parantem: porro unam, passeri insidentem, jam volare cogitantem deorsum in domum Orsilochi,[PG55] crinibus prehensam heri retraxi: omnesque prætextus extundunt domum abuendi. Jam quædam earum venit. Heus tu, quorsum curris?
MUL. I. Domum ire volo: domi enim mihi est lana Milesia, quam tineæ rodunt.
LYS. Quæ tineæ? nonne ibis retro?
MUL. I. Sed cito revortar, per Divas juro, dummodo in lecto extendero—
LYS. Ne extende, neque abeas usquam.
MUL. I. Sed lanamne perire sinam?
LYS. Ita, si necesse sit.
MUL. II. Me miseram, me miseram, ob amorgidem, quam reliqui domi non decorticatam.
LYS. En alia, ad amorgin non decorticatam quæ egreditur. Redi huc.
MUL. II. At per Luciferam juro, me actutum inde huc redituram, ubi eam decorticavero.
LYS. Noli decorticare: nam si tu istuc inceptaveris, itidem alia mulier facere volet.
MUL. III. O diva Lucina, retine partum, donec in locum profanum ivero.
LYS. Quid nugaris ita?
MUL. III. Jamjam pariam.
LYS. Atqui heri non eras prægnas.
MUL. III. Verum hodie. Sed domum me ad obstetricem, ô Lysistrata, dimitte quam primum.
LYS. Quam fabulam narras? quid habes hic duri?
MUL. III. Masculum infantem.
LYS. Non tu ecastor. Profecto ahenum habere quoddam videris cavum. Sciam modo. O ridicula! sacram galeam habes, et prægnatem te esse dicis.
MUL. III. Et edepol prægnans[20] sum.
LYS. Cur ergo hanc habebas?
MUL. III. Ut, si me occupasset partus adhuc in arce, parerem in galeam istam ingressa, ut columbæ.
LYS. Quid dicis? cur manifestæ rei verba prætendis? non lustricum galeæ diem hic expectabis?
MUL. IV. At non possum amplius ne quidem dormire in arce, ex quo serpentem illum ædituum vidi.
MUL. V. Ego vero misera pereo insomnia ob continuum titubantium[21] noctuarum clangorem.
LYS. O scelestæ, mittite ficta ista portenta. Fortassis viros desideratis. Nos vero nonne putas illis desiderio esse? sat scio, molestas transigunt noctes. Sed, ô bonæ, sustinite fortiter, et durate paululum adhuc. Nobis enim editum est oraculo, superiores nos futuras, si seditionem inter nos non fecerimus. Sic autem habet oraculum.
CHOR. MUL. Dic nobis quid dicat.
LYS. Tacete jam.
_Sed quando hirundines trepidæ in unum locum convenerint epopas fugientes, abstinebuntque a mentulis, tum finis erit malorum, et summa faciet ima Jupiter altifremens._
CHOR. MUL. Supra jacebimus nos?
LYS. _Sin dissidium fecerint, et avolarint e sacro templo hirundines, jam non videbitur avis ulla esse lascivior._
CHOR. MUL. Perspicuum edepol oraculum: ô Cœlites! ne jam despondeamus animum lassitudine, sed ingrediamur. Etenim turpe erit, ô carissimæ, si oraculo defuerimus.
CHOR. SEN. Fabulam volo narrare quandam vobis, quam olim ipse puer audivi: sic autem habet. Erat adolescens quidam Melanion, qui fugiens nuptias abiit in deserta, et in montibus habitabat: deinde lepores venabatur, texens retia, et canem unum habebat. Nec amplius rediit domum, propter odium: adeo mulieres abominatus est ille. Nos vero non minus quam Melanion, qui sumus casti.[PG56]
SEN. QUID. Volo te osculari, vetula.
MUL. QUÆD. Non ergo cepam comedes.
SEN. Et sublato crure te calce ferire.
MUL. Silvam multam geris.
SEN. Nam et Myronides erat hispidus illa parta, nigroque podice, timendus hostibus omnibus: sic etiam Phormio.[PG57]
CHOR. MUL. Et ego volo fabulam quandam vobis narrare Melanioni respondentem. Timon[PG58] quidam erat implacabilis, inaccessis spinis circumseptus faciem, Furiarum propago. Iste inquam Timon fugit propter odium, multa mala imprecatus improbis viris. Sic ille rursus vestrûm oderat malos viros semper: mulierum autem erat amantissimus.
MUL. QUÆD. Visne buccam tibi percutiam?
SEN. QUÆD. Haudquaquam timeo.
MUL. Sed crure feriam.
SEN. Cunnum ostendes.
MUL. Sed tamen non videbis, licet vetula sim, eum crinitum, at deglabratum lucernæ flammula.
LYSISTRATA, MULIERES QUÆDAM, MYRRHINA, CINESIAS, PUER, CHORUS SENUM.
LYS. Io, io mulieres, venite huc ad me celeriter.
MUL. I. Quid est? dic mihi, quis est iste clamor?
LYS. Virum, virum video accedere furibundum, Veneris percitum orgiis.
MUL. II. O diva, Cypri, et Cytherorum, et Paphi regina, perge recta via, quam institisti.
MUL. I. Ubi est, quisquis est?
LYS. Apud Cereris.
MUL. I. Ecastor, næ est aliquis. Nam quis esse possit?
LYS. Videte. Novitne aliqua vestrûm?
MYRR. Pol equidem novi: et est meus vir Cinesias.
LYS. Tuum sit munus torrere et versare illum, et decipere amando et non amando, et omnia præbere, præter illa, quorum conscius est calix.
MYRR. Ne sollicita sis: faciam ista ego.
LYS. Quin et ego hic manens una tecum decipiam et uram istum. Vos autem abite.
CIN. Hei mihi misero! quanta discrucior convulsione et tentigine, non secus ac si in rota torquear!
LYS. Quis est iste, qui stat cis custodes?
CIN. Ego.
LYS. Vir?
CIN. Vir utique.
LYS. Nonne ergo hinc facesses?
CIN. Tu vero quænam es, quæ me ejicis?
LYS. Diurna speculatrix.
CIN. Per deos ergo obsecro, evoca mihi Myrrhinam.
LYS. Ecce vero! egone ut Myrrhinam tibi vocem? Tu autem, quis es?
CIN. Vir illius, Pæonides Cinesias.
LYS. O salve carissime: non enim obscurum apud nos est tuum nomen, nec ignobile; semper enim te in ore habet uxor tua, et si ovum aut malum sumat, _Cinesiæ sit hoc_, inquit.
CIN. Dii vostram fidem!
LYS. Ita est, per Venerem juro. Tum si de viris incidat sermo aliquis, statim dicere solet uxor tua, _cetera omnia nugas esse præ Cinesia._
CIN. Agedum voca ipsam.
LYS. Quid? dabisne aliquid mihi?
CIN. Equidem hercle illico si velis. Habeo autem istud: quod itaque habeo, do tibi.
LYS. Descendam igitur, et vocabo eam tibi.
CIN. Quam citissime ergo. Nam prorsus ingrata mihi vita est, ex quo exivit illa domo: atque intrare tædet: desolata mihi videntur omnia: neque unquam quicquam me juvat quod edo: nam riget mihi nervus.
MYRR. Amo equidem, amo illum: sed non vult a me amari. Proinde ne me ad hunc vocaveris.
CIN. O dulcissima Myrrhinula, cur istæc agis? descende huc.
MYRR. Non ecastor ego illuc descendam.
CIN. Ne quidem me vocante, Myrrhina?
MYRR. Nihil enim mei indigens me vocas.
CIN. Egone nihil indigens? immo perditus.
MYRR. Abeo.
CIN. Noli, quæso: sed saltem puerulo ausculta. Heus tu, nonne vocas matrem?
PUER. Mater, mater, mater.
CIN. Heus tu, quid agis? nonne te miseret pueruli sextum jam diem illoti et mamma carentis?
MYRR. Utique miseret me: sed negligens est ei pater.
CIN. Descende, insana, pueruli gratia.
MYRR. Hem! quale est peperisse! descendendum; quid enim agam?
CIN. Mihi quidem junior illa videtur facta esse multo, et amabilius intueri: et quod se difficilem præbet, meique fastidit, illud ipsum nimirum est, quod me enecat desiderio.
MYRR. O dulcissime filiole mali patris, age deosculabor te dulcissimum matri tuæ.
CIN. Cur, ô improba, hæc facis, aliisque obsequeris mulieribus? Et me molestia, teque ipsam tædio adficis.
MYRR. Potin' es ut abstineas manum?
CIN. Quæ nobis autem domi sunt communia bona, perditum is.
MYRR. Parvi pendo illa.
CIN. An parvi pendis, quod tramam differunt gallinæ.
MYRR. Ita ecastor.
CIN. Veneris orgia non celebrasti tanto tempore. Nonne redibis?
MYRR. Haud pol ego, nisi pacem faciatis inter vos, et desinatis belligerare.
CIN. Ergo, si tibi ita placet, id etiam faciemus.
MYRR. Ergo, si tibi ita placet, domum redibo: nunc autem quin redeam sacramento teneor.
CIN. Saltem aliquantisper mecum decumbe.
MYRR. Non sane: etsi non possim negare te a me amari.
CIN. Amas? cur ergo non decumbis, ô Myrrhina?
MYRR. O ridende, num præsente puerulo?
CIN. Non hercle. Sed tu, ô Manes, fer eum domum. Ecce puerulus jam tibi hinc amotus: tu vero non decumbes?
MYRR. Sed, ô perdite, ubi fieri id potest?
CIN. Ad Panos sacellum percommode.
MYRR. At quomodo in arcem casta redire potero?
CIN. Facillume in Clepsydra[PG59] si laveris.
MYRR. Scilicet, ô perdite, jurata pejerabo.
CIN. In caput meum vertat. De jurejurando ne sis sollicita.
MYRR. Agedum feram lectulum nobis.
CIN. Nequaquam: sufficit nobis humi cubare.
MYRR. Ita me Apollo juvet, ut ego te, quamvis turgentem libidine, non reclinaverim humi.
CIN. Amat me valde, satis apparet, uxor.
MYRR. En, decumbe properans, et ego exuo vestes. At, perii! teges efferenda est.
CIN. Quæ, malum, teges? haud mihi quidem.
MYRR. Ita mihi Diana propitia sit: turpe est enim super loris cubare.
CIN. Sine deosculer te.
MYRR. En.
CIN. Papæ! revertere huc ergo quam celerrime.
MYRR. En teges. Decumbe: jam exuo vestes. Sed, perii! cervical non habes.
CIN. At nihil opus est mihi.
MYRR. At ecastor mihi.
CIN. Profecto penis hicce uti Hercules hospitio excipitur.[PG60]
MYRR. Surge, subsulta.
CIN. Jam omnia habeo.
MYRR. Itane omnia?
CIN. Agedum, ô aurea.
MYRR. Jam strophium solvo: tu vero memento, ne, quam dedisti de pace ineunda, fidem fallas.
CIN. Peream hercle prius.
MYRR. Sed lodicem non habes.
CIN. Nec hercle opus est: sed futuere volo.
MYRR. Ne sis sollicitus, et istud facies: cito enim redeo.
CIN. Stragulis perdet me hæc femina.
MYRR. Erigere.
CIN. At iste jamdudum erectus est.
MYRR. Vin' ut te inungam?
CIN. Ne hoc Apollo sirit.
MYRR. Per Venerem, velis nolis, inungere.
CIN. Utinam, ô supreme Jupiter, effusum fuisset istuc unguentum!
MYRR. Porrige manum, sume et inungere.
CIN. Istuc hercle unguentum minime est suave, nisi terendo bonum sit; nec concubitum olet.
MYRR. Me miseram! Rhodium unguentum extuli.[PG61]
CIN. Bonum est: hoc mitte, ô fatua.
MYRR. Nugaris.
CIN. Qui illum dii omnes perduint, qui primus coxit unguentum!
MYRR. Cape hoc alabastrum.
CIN. Sed aliud habeo. At tu, ô perdita, decumbe, et ne fer mihi quicquam.
MYRR. Istuc agam, ita me Diana amabit. Calceos igitur exeo. Sed, ô carissime, vide, ut decernas aliquid de pace facienda.
CIN. Consulam—Perdidit me et adtrivit mulier tum aliis omnibus, tum quod me excoriatum relinquens abiit. Hei mihi! quid faciam? quem futuam, postquam spe excidi potiundæ pulcherrimæ? quomodo hancce educabo? ubi Cynalopex? loca mihi mercede nutricem.[PG62]
CHOR. SEN. In maxumis malis, ô infelix, et animi angore cruciaris; et me tui miseret. Heu! heu![22] Quinam renes possint durare? quis animus? qui colei? quis lumbus? quis penis intentus, nec mane permolens aliquam?
CIN. O Jupiter! quam diræ convulsiones!
CHOR. SEN. Ita de te merita est execrabilis et scelesta illa.
CIN. Immo hercle cara et dulcissima.
CHOR. SEN. Quid, malum, _dulcissima?_ Scelerata, scelerata utique. O Jupiter, ô utinam ipsam, velut acervos acerum, magno venti turbine contortam et rotatam auferas, deinde dimittas: illa autem rursus feratur in terram: deinde repente in mentulam incidat et infigatur!
CADUCEATOR LACEDÆMONIORUM, PROVISOR, CHORUS SENUM, CHORUS MULIERUM.
CAD. Ubi Athenarum est Senatus, aut ubi sunt Magistratus? Volo aliquid novi dicere.
PROV. Tu vero quis es? utrum homo, an Conissalus?[PG63]
CAD. Caduceator ego sum, ô stulte: testor deos geminos: veni Sparta, pacis conciliandæ gratia.
PROV. Ergone advenisti hastam sub axilla gerens?
CAD. Non ego hercle.
PROV. Quo te versas? quidve prætendis sagum? an dolent tibi inguina ex itinere?
CAD. Ineptus mecastor est hic homo.
PROV. Sed arrigis, impurissime.
CAD. Non ego hercle: noli nugari.
PROV. At quid est hoc tibi?
CAD. Scytala Laconica.[PG64]
PROV. Sit modo hæc scytala Laconica: sed mihi, tanquam scienti, dic verum: quomodo sese res vestræ habent Lacedæmone?
CAD. Erecta est universa Lacedæmon, et socii omnes arrigunt: Pellena[PG65] opus est.
PROV. Undenam istud malum in vos inguit? num a Panos ira?
CAD. Non. Principium quidem sola Lampito: deinde ceteræ simul Spartanæ mulieres uno conensu viros a cunnis abegerunt.
PROV. Quomodo ergo habetis?
CAD. Ærumnis conficimur: nam per urbem incurvi ambulamus, tanquam lucernas gestantes: mulieres autem ne tangi quidem sibi cunnum a nobis patiuntur, priusquam omnes unanimi consilio pacem faciamus cum Græcia.
PROV. In hanc rem undique conjurarunt mulieres: nunc demum intelligo.[23] Sed quamprimum renuntia, ut de pace legatos plena cum potestate huc mittant: ego vero Senatui dicam, ut alios hinc lectos mittant legatos, ostendens hunc penem.
CAD. Volabo: nam optime prorsus autumas.
CHOR. SEN. Nulla est bestia muliere inexpugnabilior, nec ignis, nec ulla pardalis tam impudens.
CHOR. MUL. Hæc vero ita esse intelligis,[24] et bellum geris, dic mihi, quum tibi nunc, ô improbe, liceat certam me habere amicam.
CHOR. SEN. Equidem mulieres odisse non desinam.
CHOR. MUL. Sed quando voles, desines: nunc autem non patiar te nudum sic esse: video enim, quam sis ridiculus. Verum accedam, et tibi hanc exomidem induam.
CHOR. SEN. Istuc quidem hercle non perperam facitis: verum præ iracundia illam modo exui.
CHOR. MUL. Primo quidem vir videris: deinde non es ridiculus: et nisi mihi molestus fuisses, ego tibi hanc bestiolam, quæ oculo tuo nunc insidet, prehensam exemissem.
CHOR. SEN. Hoc nimirum erat, quod me cruciabat, mordaculus ille. Erue id: et ubi detraxeris, ostende mihi. Nam dudum hercle oculum mihi morsicat.
CHOR. MUL. Sed faciam id, etsi homo sis morosus. O Jupiter! ingens utique aspectu culex inest tibi. Nonne vides? annon iste culex est Tricorysius?[PG66]
CHOR. SEN. Edepol me beasti. Nam dudum me fodiebat, quasi puteum faceret: itaque, postquam exemtus est, fluit mihi lacrima largiter.
CHOR. MUL. Sed detergam ego te, etsi valde sis malus; et osculabor.
CHOR. SEN. Ne osculeris.
CHOR. MUL. Velis nolis, tamen.