Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris
Part 8
_Octavia._ Excepit vero hos rivos laeva vola Caviceus; qui ad rem hanc inopinam:--"Ego te citius, anima mea, ad libidinis perveneram metas." Ego velut siderata obmutescere prae pudore, sed manum dimoverat ex eo loco quem haec Veneris spuma inquinabat.--"Non opinabar te id aetatis," inquit, "esse Veneri tam aptam. Aliae in primis congressibus puellae ne minima quidem tanguntur oblectationis gutta, tu pleno alveo in voluptate natas. Bene est, mea voluptas, bene est." Cum haec diceret, eo refert iterum laevam:--"Papae!" inquit, "profluvium Veneris id non est, sed diluvium; quae tibi vasa in utero latent, quae tam copiosum potuerint imbrem continere?" Ego ad haec:--"Tuus est hic humor, non meus. Effunditur quem intro profudisti: qui egressum negare potui e vasculo meo tam horribiliter diffisso?--Quidquid vero id sit, anima mea," inquit, "gaudeo vehementer te his gaudiis esse ad satietatem impletam, loquere libere.--Ita est," inquam; "quod intulisti dum pulsas, id omne malum egregie gaudiis compensasti. Jam hodie mane umbra me quaedam attigerat incredibilis voluptatis, sed nihil matutina illa Venus ad nocturnam hanc." Interea hunc viscum detersi e corpore, ut potui, ad superinjectum linteum, nam sudarium mater oblita erat pulvino subdere.--"Nunc vero," inquit Caviceus, "alacri esto animo. Volo te in omnes transire voluptatis meae gustus, et quidquid libidini placuerit meae, etiam tibi placere." Petulantis aio esse mulieris sub viro subagitanti subare, et commoveri.--"Nolo te," inquit, "motitare clunes, et mutuis motibus meis respondere; imo nolo te crura tollere nec ambo simul, nec alterum alterumve, cum super te conscendero. Sed haec sunt quae volo: primum divarices et aperias, quam aptissime poteris, femina. Vulvam ostentes mentulae figendam, et eo corporis situ non mutato ad finem usque libidinem perduci meam patiaris. Sunt et alia de quibus alia te nocte faciam certiorem."
_Tullia._ Suus cuique maritus mulieri est legislator: cuique marito sui sunt mores, et cupidines, eoque mulier praestabiliori utitur fato, quo mariti mores diligentiori studio in suos transfuderit. Proba demum ea est mulier, quae libidinem suam in mariti libidine quaesierit.
_Octavia._ "Intumescit mihi nervus," inquit, osculumque dedit in latus recumbenti, papillas molli tactu pressit, concham adhuc roscidam tractavit, mox laevam manum meam mentulae admovit. Rogavit caperem; cepi. Dein me jubet componi ad congressum; obsequor. Conscendit subito, et mentulam applicat ostio: nulla mora, subiit gurgustiolum id meum rigidus hospes; sed, hausta media parte, ad quinque pollices altos haesit.--"Nunc," inquit, "volo, hera mea, numeres omnes concussiones meas. Vide ne pecces in numero.--Cavebo," inquam, "et morem geram." Tunc altius impressit mentulam: dum vero concussionum numerum duco, et in ea re figo cogitationem, impetu fregit ostium, et in adyta Veneris irrupit, ad coleos usque, fulminea mentula. Me acerrimus dolor coegit ad ejulationem, injunctique muneris in hac perturbatione tulit oblivionem.--"Me necas, Cavici, me necas!" exclamo; "parce miserae.--Jam tibi res acta est," inquit, "ecce me totum, quam longus, quam crassus sum, voluptas mea, vorasti.--Absiste paululum," inquam, "recede, educe gladii cruenti partem.--Imo altius abdam si possum," reponit, et dicto citius iterum furiose irruit, et ita pubem pubi conjunxit, ut se in me penetrare velle totum videretur. Tollo tunc vocem:--"Non sentis," dicebam, "pulsas uteri mei imum fundum? Jam necas, abscede; totum gladium hunc tuum noli immergere in corpus meum!" Recessit ut rogabam, et cum mediam traxisset machaeram ex vulnere:--"Quid? dulcis uxor?" infit, "anchora tetigi abyssi fundum?" Mox sensim sine sensu coepit denuo immittere.--"Adverte," inquit, "cum primum intro pulsari te senties, libere vocem mitte, abscedam illico. Nam equidem libido est frui bonis tuis, sed haec me non tenet dementia ut cupiditatem meam velim in saevitiam mutari." Inducit ad haec altius mentulam, et cum urgeret:--"Siste," inquam; "carum sed dirum vulnus infixo mucrone infligis." Retraxit iterum: "Fugit," adjicio, "cum telo tuo ex hoc vulnere dolor omnis; profundius, amabo, ne impellas." Pubi autem meae et vulvae quatuor omnino pollices latos superexstabat virile pilum.--"Novi nunc quantam mentulae meae partem impune possis excipere. Modo tres pollices superemineat, nullus tibi nocere poterit impetus meus. Accommoda igitur mihi manum, et ut ipsa tibi mihique sit quaedam cunni tui accessio. Nam, et nescis, totum venustae, ut tu es, puellae, corpus cunnus unus est." Facio, ut fieri cupiebat: insinuo in eam partem manum; et stricto digitorum complexu arreptam mentulam comprimo. Novas sane concussiones integrat, ac post decimam resolutus est, meque levi movit titillatione dum seminis rivos meam effundit in paludem. Nihil praeterea; nam ejeci nihil.
_Tullia._ Ingenua sane et festiva pascis aures meas narratione. Quot vero in hac secunda coitione numerasti concussus, quot tulisti?
_Octavia._ Viginti sane antequam turbaretur numeri ratio; post vero, ut audis, decem. Sed dum exclamo, dum excrucior, dum interfici me queror, alii etiam plures, multo vehementiores, dati fuerunt. Ipsa de eorum numero judica.
_Tullia._ Agedum. Ut reliqua nocte lusisti?
_Octavia._ Toto projectus pectore pectori meo haerebat et incumbebat. Gaudebat adhuc exsugi sibi mentulam; alligatus adhuc brachiorum niveis, ut loqui solet, vinculis, me basiis atterebat, cum proximum cubili nostro ostiolum aperiri audimus, et eodem momento ad spondam lecti apparuit mater. Nam tu abieras, cognata.--"Hem! puto vos," inquit, "in medio amplexu exspirasse." Mittit se ad latus meum Caviceus, et offusa ego pudore:--"Ignosce, mater," inquam. "Hei mihi! quam crudeli et inquieto me homini dedisti!--Macte animo, nata," inquit, "pensi officiique tui est quodcunque passa fueris. His tibi molestiis creantur dulcia nuptiarum." Tunc, conversa ad Caviceum:--"Virginem an uxorem perfectam habes tecum, fili?"--Me generum habes," reponit, "et ego uxorem;" et osculum mihi dedit.--"Bene est," inquit mater, et similiter Caviceo osculum tulit.--"Nunc meum agnosco," inquit, "qui in mea virgine viriliter lusit." Mox utrique obtulit potionem qua reficeremus vires, nec multo post abiit, exstinctis qui ad interiorem lecti spondam lucebant cereis. Postquam abiit, alligavit me novis amplexibus Caviceus, et aliquot post sermones, quibus me voluit rerum, quas a me aut evitari, aut servari cuperet, fieri certiorem, in longum dilapsi uterque somnum sumus. In primis dixit mirum in modum odio habere foeminei corporis in Veneris palaestris jactationes. Adjecit et alia, quae non sunt hujus, puto, narrationis. Illucebat jam dies cum, suscitata a somno, coepi dormientis Cavicei corpus curiosis lustrare oculis. Fateor, cognata, nihil exactius, nihil inter homines pulchrius finxit Natura rerum parens. Jacebat supinus, pectus candidum, plenum, brachia longa, rotunda; venter modice assurgens, femora crassa, robusta; tibiae nec nimium graciles, rursus nec nimium magnae; cutis alba, nitida, sine rugis, sine mendis. Statuam marmoream dixisses.
_Tullia._ Fugit diligentem illam tuam curiositatem medius Cavicei nervus?
_Octavia._ Etiam in quiete timendus, et media in pace minax; quamvis attonito similis. Dum contemplor, credidi novos in eum spiritus ex oculis meis transiisse et immissos esse. Quasi a domina sua se videri sentiret, commoveri coepit, et caput attollere; somnum Caviceo abrupit. Finxi ego altum soporem, et conversus ad me Caviceus:--"Dormis, domina?" inquit.--"Cur tu vero," refero, "solvis mihi tam placidam quietem?--Putabam," reponit, "cum diem vidi, jam vigilem esse, quae sol meus es." Osculum dat, papillas tractat, uterum, et potiorem uteri partem, amatam concham prehendit. Conscendit, fissurae meae rigidum admovet contum.--"Memor ero promissi," ait, "ne trepides. Si altius impulero quam ferre poteris, mone." Tunc in sulcum impressit mentulam, ad id viae intervallum quod doloris voluptatisque noverat esse mihi confinium. In hoc ultimo hujus noctis labore me diu permoluit, ac innumeris inflammata concussibus ad libidinem, urentique correpta pruritu, non potui continere me quin nates aliquantulum attollerem. Tunc quanto potuit impetu machaeram immersit ad usque capulum, nec, ut antea, dolebat; tamen gemitum misi, et, adveniente libidinis oestro, largo proluit plagam, quam intulerat, balsamo. Ex me majorem hactenus se fassus est non cepisse voluptatem. Sic ea nox transacta fuit nobis. Et post brevem collocutionem invasit gratissimus somnus, qui nos ad altam diem tenuit. Quid caetera referam, quae scis, quae novisti, et quorum etiam magna pars fuisti?
_Tullia._ At vero ignavum habes cursorem, qui una nocte solida ad tertium tantum pervenerit milliare. Sed molles fluxique omnes sunt plerique quibus appendit inguinum pondus Natura ultra communem hominum modum. Etenim sunt nuptiae sexui nostro praestantissimum bonum: nam est infesta omnis et ignominiosa Venus quam Hymenaei lex non honestat. At citra Venerem beata vita nulla est. Sed felicitatis nostrae nobis sumus artifices omnes nuptae.
_Octavia._ Miror, cum res sit tam dulcis Venus, non calere eo semper igne homines. Nam ad carpendos vitae hos fructus promptiores multo sumus.
_Tullia._ Scilicet ex tua salacitate Caviceique frigiditate praejudicium capis. Amas in tuo nido pippire passerem Catulli. Ex materno sanguine fictam, nihil mirum maternis incendi caloribus.
_Octavia._ Quod matris famam oneret nihil audivi.
_Tullia._ Aliquot annis aetate provectior, suis ita infecerat nequitiis Lucretiam, Victoriam, et me, ut nobis nihil esset libidinosius. Novem aut decem annos natae eramus omnes. Sempronia vero mater tua jam duodecimum attigerat. Victoriae, quam deperibat id aetatulae, puerum esse se fingebat, me vero alterum; interdum Lucretiam Victoriamque appellabat, ac si amans dominae loqueretur amatoriis verbis, sollicitabat ad amorem. Se uri querebatur, aestum suum osculis amplexibusque temperaremus, rogabat. Nos vero, quas nullus tangebat Cupidinis sensus, ridebamus, sed osculabamur, sed amplectebamur. Mox manum sub vestem mittebat, liberrimo tactu delibabat pudicitiam. Interdum humi jacere volebat resupinas, revolvebat vestes, et indusio nuda corpora prostituebat oculis suis. Divaricari crura jubebat. Ipsa se similiter nudabat; post insiliebat in nos, quasi vir esset subigebat. Tali matre ortam decet Veneri esse simillimam. Eh! eh! eh! Memini, audi.
_Octavia._ Credam quae narras, si docueris qua tandem sit ratione factum, ut quae ad libidinem sit adeo proclivis, se tamen ab omni turpitudine servarit purissimam.
_Tullia._ Faciam. Sed audi puerilis amentiae licentiam. Tres quatuorve menses antequam nuberet patri tuo, contigit nos agere secum pomeridianis horis. Pater materque aberant, et e familiarium numero nutrix relicta ejus erat custodiae: sed in alia domus parte operam dabat domesticis rebus. Semproniae erat a pedibus delicatus, laetus Dionaeus, annorum puer plus minusve quatuordecim. Admisit puerum in puerilis lusus societatem, et post concursationes, saltationes, et omnis generis nequitias, coepit sibilis et dicteriis Jocondum petere. Id puero nomen. "O puellam!" dicebat, "nos autem pueri sumus, tu pupula. Videte, sodales, ut modeste se habet. Moriar; hominem non esse, sed virginem puto. Virginem operit virilis vestis. Sexum sane vestemque dehonestat." Ille, ut pueri solent, primum pudore suffundi, postea se fuga proripere. In fugitivum omnes involavimus. At cum retraxissemus in interiorem lecti spondam:--"Nunc videamus quis quaeve sit," inquit Sempronia. Manum prima intra ejus femoralia infert.
_Octavia._ Nec reluctabatur Jocondus? Ah! ah! ah!
_Tullia._ --"Apage," dicebat, "sane virgo non sum, et mox sciam utrum virgines sitis." Libidinosae occurrit manui nervus, quem extraxit e carcere. Ut sensit intra manum succrescere:--Hem, quid hoc est;" inquit ad me conversa; "tange etiam tu, Tullia." Ego, ac Victoria, manus admovimus harum nequitiarum rudes. Sensimus tactu hoc nostro magis magisque turgescere; repetit quoque tactus Sempronia.--"Cum primum," ait, "tractavi hanc rem, carneam inveni, nunc eburnea facta est. Dic, Joconde, scis tuae supellectilis usum?--Nunquam expertus sum," inquit, "juventutem meam. Sed scio tamen.--Doce igitur," reponit Victoria.--"Docebo sane omnes vos," inquit, "sed alteram post alteram, et in eo loco" (ostendebat secretam lecti spondam). "Volo autem Semproniam primam edoceri." Igitur manu Semproniam capit, et in eam ducit voluptatis regionem. Asiaticis stratum erat tapetibus pavimentum: pulvinos binos in humum projicit:--"Nunc sede, domina," inquit, "et momento post docebo usum tui hujusque membri" (mentulam ostendebat), "et nihil usquam hoc esse usu dulcius fateberis." Illa se ultro mittit in eum pulvinum; dehinc femoralia solvit Jocondus, et apertis coleis genua flexit inter Semproniae femora.
_Octavia._ Videbas tu?
_Tullia._ Videbam, ut tu me:--"Volo tibi, domina," dicebat, "pilum id figere in uterum." Haec dicens, altera manu evertit in alterum pulvinum, quem accommodaverat sustinendo capiti, altera Semproniae vestem et indusium, quam altissime potuit, replicat ad zonam. Mox effudit se in eam, et primo alterove insultu in ejus fissuram pilum impulit. Tremere visa mihi est Sempronia.--"Eh! eh!" inquit, "dolet, Joconde, sed jucunde dolet.--Vis abscedam?" respondet.--"Nolo vero," reponit illa. Coepit Jocondus agitare, et illa singulos ad concussus repetebat:--"Eh! eh!" donec uterque titillatione nova est velut emotus mente.--"Ah! ah!" exclamat Jocondus, "amplectere me, domina, micturio.--Et itidem ego," reponit Sempronia, "eh! eh! impelle, impelle vehementer; deficio." Frequentiores integrant concussiones, mutuo insultuum subsultuumve motu.--"Quam apte," dicebat Jocondus, "sublevas nates! quam ingeniose motitas!--Te vero," dicebat illa, "sentio vere intro meiere. O rem! o rem!.." Defecit in haec verba et paulo post adjecit: "delectabilem!" Sic utrique id opus peractum est. Cum exsurrexisset Sempronia, venit in meos amplexus:--"O mirabilem lusum!" inquit, "abeant deinceps pueriles nostrae ineptiae! unus Jocondus doctus est ludere dulcem et egregium ludum." Osculum dedit dicenti Jocondus, dedit et mihi Victoriaeque, ab ejus ludis similes delicias sperantibus.--"Sed me sentio, quasi si in me multo imbre deplueris, sub indusio meo madidam," inquit Sempronia. Ad haec ejus sub vestem manum misit Jocondus.--"Cave, domina," inquit, "ne indusium tibi tuum inficiatur hoc humore," et abstersit ipse diligenter. "Etenim, si nutrix materve tua animadverterent hoc Veneris tuo in indusio effluvium, conjicerent te vitiatam fuisse.--Nec a vero aberraret conjectura," inquit Sempronia.--"Hem! quid audio? Quid fecistis vos?" quaerebat Victoria. "Nihil omnino vidi nec aeque fui curiosa ac tu, Tullia.--Quod solent parentes vestri facere; quod facient mariti in quorum venietis amplexus," ait Jocondus; "quod faciam mox, mox ego tibi, id fecimus. Nam eam volo quae vestram junior est, dum mihi integrae ad irrumpendam Veneris arcem sufficiunt vires. Minor in aetatis provectioris puella difficultas, nec tam improbus labor."
_Octavia._ Jam apud me non sum, in stuporem me conjicis, quem fando non explicem. O mater! o quam te memorem, mater!
_Tullia._ --"AEtate mihi, Joconde, cedit Victoria et habitudine corporis," respondeo; "verum ingenio me longe et pulchritudine superat.--Ambae," inquit, "lepidae estis et forma insignes," refert Jocondus, "utrique bona mea commodabo. At vero neutri mammae intumuere: Semproniae tamen jam niveum pectus ornant, non implent." In Victoriae sinum manum intulerat, mox in meum, et paulum excrescentia invenerat mammarum vestigia, non mammarum orbes.--"Sane si in ea corporis summa regione eos non invenis globos, in media tamen invenies lacteam viam quae te ducat ad coelum," inquit Sempronia, faceta et salsa puella. Ad eam conversus Jocondus:--"Osculer," inquit, "domina, pretiosas illas tuas papillas, quae me donarunt immortalitate." Basiis oneratas innumeris ostendit mihi Victoriaeque sororiantes, duras, candidas; mox eam projecit in lectum resupinam tractavitque uterum et Veneris fanum. Voluit et nos ipsae lustraremus oculis, digitisque; dehinc me deturbavit in pulvinum, et nudati corporis aspectu se ad satietatem implevit.--"Accede vero, Victoria," inquit, "permitte me bonis tuis frui." Negantem adduxit Sempronia. Mittit sub indusium manum, pudenda prehendit, labia diducit, digitum inserit. Lanugine nondum obnuptus mihi erat hic locus.--"En," inquit Sempronia, "respice liberius Tulliae meae dotes," et simul vestem indusiumque alte resolvit; "sed tot miraculis, ut es genibus stratus et supplicis in modum, basium inferto," subjicit. Uterum igitur, et quid mentiar? ipsam etiam libidinis concham, osculo veneratus est. Interea coepit inter tot amoris incentiva arrigere; se nudam deflectit in Victoriam et in ulcus dehiscens trusit impetu rigidum pilum. Sustulit vocem Victoria:--"Apage, apage," dicebat, "non patiar;" sed post quintam sextamve impressionem telum omnino hausit, et Veneri haec est pleno coitu initiata.
_Octavia._ Non secesseras tu et mater, dum devirginabatur Victoria?
_Tullia._ Cum vidimus tam parvo conatu in intima penetrasse Jocondum, prosecuti sumus plausibus procurrentem admissis equis ad metas, et de Victoria in Victoria triumphantem. Profudit maritalem rorem in puellae sulcum, quam nullus tamen perfectae beavit voluptatis gustus. Re patrata sudario extersit Victoriae campum, quae, se cum erexisset in pedes:--"Exit," inquit, "e fissura mea, nescio quis humor, quem sensi e tuo corpore in meum fluxisse." Sustulit dicenti indusium Jocondus, et sudario leviter admoto iterum detersit; album vidimus liquorem sanguine mixtum. Tunc injectis brachiis alligavit pectori suo Victoriae pectus. Conquerentem dire se habitam solatus est. Sudarium postea explicuit cruore et Venereo sudore tinctum:--"Etiam te virginem fuisse fateretur Apella Judaeus," inquit.--"Nunquid et ego fui," reponit Sempronia, "serve ultra servitutis nequitias nequam?--Imo et tu fuisti, domina,"--respondit Jocondus; "sed quia per aetatem eras, quam Victoria, paulo apertior, ideo tam apertis virginitatis caesae notis meum non decorasti triumphum. Nam opima, quibus haec contingunt, referre se putant spolia, et eo beatiores quo difficilius et diutius anhelarint. Gustum voluptatis labor acuit."
_Octavia._ Miseret me tui, quae his deliciis interea, quibus jam mater mea et Victoria ingurgitatae sint, tandiu abstines.
_Tullia._ Puer delicatus et tener, attritus lassitudine, deliquescebat, sicut et libidine. Ego ad eum:--"Jam langues, jam deficis, Joconde? num sufficient tibi vires ad amplexus meos? Abibo ego vidua ex his nuptiis?" Risit Sempronia.--"Non abibis sane," inquit; "ecce vadem me habes, Joconde; sed gustatione recreandus es, qui nos tuis bonis ditas munificus. Perge ad nutricem, roga gustationem afferri mihi et sodalibus." Paret; ac paulo post placentam saccharo conditam puer ingentem attulit, et in lagena optimum vinum. Ego primo puero non exiguam do partem placentae: non edit, sed voravit, vini cyathum etiam do bibere.--"Tibi edit, tibi bibit Jocondus," inquit Sempronia. "Cura ipsius corpus qui mox in tuum non notas fundat delicias." Semproniae, et ipsi etiam Victoriae eadem Jocondi cura. Igitur refectus potu et cibo vires sibi dixit omnino esse restitutas, quas in earum vulvis reliquerat. Illico in amplexus meos et oscula advolat: projicit in pulvinos male repugnantem, Sempronia ridente. Quid plura? Summa se satiavit intra femina mea voluptate.
_Octavia._ Igitur facilem habuit in te aditum?
_Tullia._ An te fallit nos Italas laxiores esse plerasque omnes in tenera juventute?
_Octavia._ Sane me ac te jure exceperis.
_Tullia._ Nugae! Nupsimus ambae prodigiosis mentulis. Priapo ad Deos sublato, si Lampsacena tellus duos tales praeterea viros, ac sunt Callias et Caviceus, tulisset, non desiderassent pruriginosae nurus exstinctum Priapum, cujus hic magnificus sermo:
Haec est commoditas in nostro maxima pene, Laxa quod esse mihi foemina nulla potest.
Strictae visae sumus quibus nulla potuit videri laxa foemina. Nam postquam traditae sunt Sempronia et Victoria viris suis, quanquam bene mentulatis, et aetate, quam est Jocondus, multo provectioribus, a primo congressu in ima viscera telum condidere, pleni coitus absoluta cepere gaudia. Ita est, cognata, hiant, hiant Veneris ostia antica deformem in modum Italis Hispanisve foeminis: putes non hominibus tantum, sed etiam mulis natas. Verum in nobis Jocondus jam semiaperuerat maritis nostris ad haec gaudia viam.
_Octavia._ Hoc cogitabam; et ne difficilior esset ineuntibus, aditum patefecisse.
_Tullia._ Falleris: nam nec medii digiti mei longitudinem, nec pollicis crassitudinem pueri mentula superabat in ea aetate. Omnes vero maritis nupsimus egregie mutoniatis; Victoriae tamen et Semproniae maritos, licet probe ad eam rem comparatos, fatendum est nec cum Callia posse, nec cum Caviceo comparari. Dicunt Medici naturae eos modum excedere, qui arrigunt ultra septem octove transversos pollices: est mensura communior, si longitudinem quaeris; sed crassitudo magnitudini respondere debet. Aiunt vaginae voraginem et altitudinem ad os usque matricis extendi in coitu per septem octove pollices; ulterius absque aliqua mulieris incommoditate aut etiam aerumna posse negant. Ita fiunt, si crassitudine nimia nervus intumescat, difficiles coitus. Dum dilatatur ad lacerationem vagina, plus hostilitatis in muliebria arcana infert dira mentula, quam pollicebatur amoris. Sed sane quo juniores, eo sumus aptiores cujusque modi hominum peculiis.
_Octavia._ Putabam matre mea mulierem nunquam et nusquam vixisse sanctiorem. Qua tandem arte factum est, cognata, ut nec pater meus, vir maxime suspicax, nec fama, quae omnia per urbes, vel reconditissima, rimatur et vulgat, ac si viderit, nihil unquam animadverterint in ea quod non probarint, non laudarint? Nam et eam efflictim deperit parens, et omnes summis laudibus, ut pudicam et probam ut quae maxime, cumulant.
_Tullia._ Quae pereunt mulieres, aut famae, quae vita potior est, jacturam patiuntur, eae pleraeque omnes, sua culpa, in eam incidunt calamitatem. Recte dictum est "esse modum in rebus, esse certos denique fines". Non in rebus consistit laus et vituperium, sed in rerum usu; vafrum et callidum ingenium pro prudenti habetur, et prudentis est se quibusdam veluti limitibus circumsepire. Ab his nulla amoris libido, odii nulla impotentia, quae nos plerumque obcaecant, animum cautae et judicio praeditae abducant. Vis bene beateque vivere, Octavia? omnia putes tibi licere, et nihil. Id summum tibi sit praeceptum, in ea vitae conditione, cui te nuptiarum lex addixit.
_Octavia._ Vix ac ne vix quidem, id quid sibi velit percipio: quomodo omnia mihi licere et nulla arbitrer?
_Tullia._ Quae poteris commode, absque mariti tuorumve offensa, id tibi licere omne habeas persuasum; quod certo absque periculo non poteris, id omne vetitum ne dubites. Impraesentiarum imbuenda mihi es verae solidaeve sapientiae praeceptis, quibus in posterum totius vitae cursum regas. Debeo illis omnes meas voluptates, et servatam incolumem pudicitiae famam, dum ludo, dum adolescentiae bonis libere fruor. Illis et tu debebis felicitatem tuam. Ad voluptatem uno spiritu omnes ducimur, uno cursu ferimur malae et bonae. Sed malas nulla tangit honoris cura: bonae existimationis et gloriae decus voluptati, ipsique adeo vitae, anteponunt. At bonis non una omnibus via ad gaudia euntibus. Imprudentes et insipientes fere plerasque omnes in medio cursu aut ignominiosa mors, aut spississimae dedecoris tenebrae intercepere. Alias, quae se duci student sapientiae praeceptis, comitatur usque ad fornices et cellas laus et interrupti lusae multitudinis plausus. Igitur non mutandi fines, quod abhorret a recto, sed quaerendorum finium mutanda ratio et modus.
_Octavia._ Qui sunt hi fines, quae investigandorum ratio? Libenter audiam rem scilicet gratissimam quia utilissimam.