Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris

Part 23

Chapter 232,552 wordsPublic domain

_Tullia._ Malim ego meis, quam mariti, perire manibus. O hominum inhumanitatem! Arrogant sibi omnia, nobis negant. Probro sibi putant verti (quae insania!) nostrae si libidini ignoverint, uxori si pepercerint, cui parcerent leones. Cum captus est a Borbonio et Lanoyo Franciscus rex, fusis in pugna Papiensi copiis, lacrymis sinum, questibus coelum implevit puellarum longe pulcherrima Francisca Foxia. Rem narrabo, Octavia mea, scitu dignam et miseratione. Principi Mars militabat, Princeps Veneri; fortis imperator Marti, fortissimus miles Veneri. Amabat cingi sibi caput lauro et myrto. Erat, inter aulicos, vir summo in Armorica loco natus, Joannes Castrobriandus, cui uxor forma divina. Noverat Regis mores, et mulierum ingenium. Expostulabant amici, quod illis, quod Aulae toti uxoris negaret adspectum, ac si solem negaret. Puella, viginti nata annos, unico mater partu, aetatem non laeserat: si vidisses, virginem dixisses. Causabatur animum uxori non esse ex Armorica excedere, unum ne quidem passum. Scribebat veniret, et Rex in hoc totus erat. Nequicquam omnia. Et subirasci uxori simulabat doli artifex. Dum forte it cubitum, excidit negligenti pars annuli aurei media. Vidit qui a cubiculo erat, collectam hero restituit.--"Mallem," inquit herus, "jacturam centum talentorum fecisse." Suspicione assequutus est acris Rex ingenii quid id rei esset. Corrupto cubiculario spe et pretio, ea arte et cura fingitur similis, ut discrimen intercederet nullum, et capi etiam a marito altera posset pro altera. Mittitur uxori, ac paucos post dies, appellit Lutetiam laeta, et mariti petit amplexus. Stupet, et tantum non excandescit, quod dictae oblita legis advenisset non advocata. Stupet et illa, et dimidium annulum promit.--"Aliud quaeris autoramentum a me?" inquit. "Jussisti, cum mitteres, proficiscerer ad te. Absque commeatu non veni. Accepi, et convenit haec pars optime, quam mihi servavi, annuli parti." Sensit ille sibi fraudem factam, et pressit dolorem, ne fabula fieret. Postera die, Ludovica, Regis mater, accersit ad se puellam: favebat ultro gnati cupidinibus. "Nam," dixit, "excellis forma et ingenio. Quid latebas in regni angulo, mirabilis foemina? Deerat Aulae id sidus." Paucis omnia: Regi mirifice placuit puella, et puellae Rex; amantibus propere cessit. Etiam non regnanti et in throno non sedenti omnia cedunt Amori; cedet et regnanti tetrica Minervae virginitas. AEgre videbatur ferre maritus, obmurmurabat, minitabatur. Igitur percussa metu uxor non vivebat. Abditum animadvertit dolorem Rex amans; abductam locat in tuto. Sic ducebant festos dies alter in alterius sinu; sed Mars, sanguinis avidus, placidae hanc invidit Veneri laudem. Paucos post menses Mediolanensibus Rex infert bellum, animosior quam prudentior; cecidit praeceps e summa felicitate, capto ad Papiam et in Hispaniam perducto, miserabilis puella. Quid consilii caperet, ad foedam reducta inopiam? Cepit a desperatione. Perituram egerunt Eumenides ad maritum; nam intervenerant affines placando. Non Gallus, sed Scytha recepit in domum pallidam et moerentem, non in gratiam: ac si non uxorem reciperet, sed veneficam et strygem. Cum nata et ancilla includit cubiculo: nihil infelici praeterea cum mortalibus ullis usus aut commercii. Decessit vero e vita nata infans, et secum abstulit moriens quicquid reliquum supererat humanitatis in gladiatoris pectore. Nondum decem transierant dies, cum intrat ira furens. "Scis, adultera," intonat, "quas mihi inflixeris infamiae notas immerenti. Damnasti ipsa te morti cum deliquisti. Taedeat, hercle! te vitae, quae, honore amisso, jamdudum vivere desiisti. Nam vita vera est bonis honos. Moriendum est. Parata ecce supplicio sunt omnia; ipsa eris? Aude generosa cohonestare morte vitam, quam flagitiis conscelerasti. Nec me flectere precando posse putes: Acheronta prius moveris." Satellites duo et chirurgus carnifex aderant impio. Vociferans educitur e lecto puella; et nequicquam Superum hominumque obtestans opem et fidem, solutis brachiorum et crurum venis, crudeliter morti datur. Meliori digna aut fato aut marito, sic periit. Et hi sibi vertunt laudi nequissimi lanii, quod in ursis et pardis, si fieret, probro verterent hominum belluarumque communi parenti Naturae. Satis equidem, mea sententia, generosae esset supplicii puellae poenam meruisse et sumi potuisse. Sed dum colloquimur et confabulamur, cara Octavia, dies consumpta est. Crastina, si vacabis, plura. Vale, corculum, et me ama si beatam velis.

_Octavia._ Nulla unquam Amor nocte tot attulit mihi voluptates indulgens, ut hac tu die, cognata, his tuis fabulis. Tecum, per sicca Minervae cadurda! malim esse sic loquente tota die, quam ipso cum Amore tota nocte cevente. Vale, cognata.

_Tullia._ Lepidum caput! Vale, cognata. Si non valeas, nulla sim! Vale.

_Octavia._ Vale et tu, Cotytto mea. Quae si ingeniosa non fuisses, silex essem. Vitam a parentibus accepi, a te ingenium. Lutum est sine ingenio puella.

_Tullia._ Sua si non surgat ab humilitate, fervido animi conatu, dic, Octavia, quid foemina abjectius, miserius, inquinatius? Matula est vitae particeps immeienti concubino. Quid praeterea? O sordes! o dedecus! Nunc vale, et osculum da.

COLLOQUIORUM FINIS

APPENDIX

(_Sequitur in Autographo Meursii De Laudibus Aloisiae Poemation: nec ausim dicere deesse nihil._)

----

DAN. HE*** B***

POEMATION DE LAUDIBUS ALOISIAE

----

Ingenium memorem an mores? o Virgo Toleti Unica laus! AEtas talem non jactat avorum. Te decimam vellent Parnassi culmina Musam: Te peterent Musae amplexu: te laetus Apollo Ambiret mirans, interque Heroidas, unam Umbrosis resonaret amans in saltibus Echo. Hos audax potuisti animos afflare Pudori Virgineo, et stabili timidum componere bello? Non fugit ad Veneris nomen Pudor: impiger urget Hostem insultantem verbis, et dira minantem. Delicias tam culti operis mirata Dione Decipitur, laudesque novas spe concipit aegra. "Ite citi, ite mei, sed penna," dixit, "Amores, "Praepete, qua campos sparso Tagus irrigat auro; "Ad virides ripas festis celebrate puellam "Lusibus, et durae laudes inscribite cauti. "Nostra vel ahenas animas incendere tela "Illa missa manu poterunt; et vincula virtus "Induet, et currus nostros captiva sequetur. "O! nunc florenti quae surgis odoreas regno, "Te veneror, tenerae donum immortale puellae!"

Non tulit hos animos secum indignata Minerva, Subridensque novas movet iras:--"Improba," dixit, "Hostiles sunt insidiae, Venus improba; vanas "Abjice spes; gliscens nec te deceperit error. "An dubitas? Sunt insidiae: tibi nectere pura "Hos est ausa dolos impurae virgo pudoris "Illaesi; premit ense minax, et cominus instat. "Insequitur victrix tua te ad spelaea subantem, "Et spoliis acer bello inclarescet opimis. "Ingeniosa tuis sub signis militat in te; "Qua melius mentes foedis dimoverit arte "A vitiis, a te vitiorum gurgite caeco? "Insanae ante oculos, bene sana, libidinis aestus, "Et scelera exponit putri manantia tabo, "Sordesque Augeae ex stabulis coenoque fluenti, "Et quos ausa furis scelerata in nocte furores."

Dat gemitus Venus, et suspiria ducit anhela. --"Nos postquam," dixit, "nudas videre sub Ida "Excitae Dryades, et lecto judice vici, "Omnes una tuli crudelis Palladis iras. "Quare odiis, non aequa movens, insurgis iniquis? "Nam quae culpa Deas forma si vincimus omnes? "Perge tamen, Pallas. Quid tum profeceris isto "Conatu, tecum ipsa vide. Sed futilis audes "Intentare minas? Speras excindere regna "Posse mea, et laetos interturbare triumphos? "Non facies." Blande subrisit tetrica Pallas: --"Sed faciet praestans," infit, "virtute puella. "Eruet haec aetas, et luctus invehet ultrix. "Quos lena et pellex dehonestas, Cypris, honores "Fidenti eripiet: fugies sub Tartara moerens."

O coelo, salve, nova lux quae surgis Ibero! Qualis ab Eois ascendit Delius Indis, Talis ab Occiduis Aloisia surgit Iberis: Risusque et cantus, cum luce, per aethera late Diffundit circum; suaves exhalat odores Flora tibi, sidusque novum nova sidera coeli Mirantur. Te laudis amor lucentibus astris Inserit, et veri sublimes tollit ad arces. O non herois, sed vere nobilis heros! Quod Natura negat, sexum deponere visa es: Namque ultra egrediens, animos curasque viriles Induis, et tete ponens generosa relinquis. Indigetem superis missam feliciter oris Quis neget, et Phoebi coelesti germine cretam? O coelo, salve, nova lux quae surgis Ibero!

TUBERONIS GENETHLIACON

_Versibus senariis._

----

Quate, feriata Musa, rauca cymbala, Raucosque ab usto pectore excrea modos; Certent cananti gracculi et ranae tibi, Nec hae, nec illi rancidos vincant sonos. Et comice larvam indue, et risum move: Tubero est canendus; quid moraris? incipe.

Cum parturiret fessa mater pondere: "Lucina Juno, fer bonam favens opem!" Clamat. Gementis luridum in vultum exspuit Aversa Juno, gannit et retro fugit. Laverna venit: "Hae meae partes erunt," Dixit renidens, et manus lavit Styge. Obstetricatur, ac cadentem suscipit De matre. Prima vagienti basia Impingit, ebria gaudio et spe praescia. Venit Cotytto usquequaque pruriens; Venit loquendi filius Maiae artifex, Catusque technas fingere, et caecos dolos; Et hac et illac pervolant species vagae: Simulatio, Fraus, Sanna, Spes, Perjurium. Levibus micantes increpat alapis nates Procax Laverna; ringit, et plaudit sibi. "Io triumphe!" clamat, et, saliens, citos Tollit cachinnos. "O meum, puer, decus, "O gloria," inquit, "ominer quid non tibi? "Versutiorem nulle proferet dies. "Seu moliendae non timentibus neci, "Seu invehendae praepetim calumniae "Appellas animum, lauream nemo auferet, "O laureatum nobilis verpae caput! "Cedant Sinones et Phrynonides futiles, "Cedat et Ulysses, Sysiphus et cedat vafer; "Arx tu mihi eris, unde, cum opus sit, petam "Mea tela, fraudes, et tuas dotes, dolos. "Sed sanctiorem moribus solers dabo "Nusquam videri. Falle: sic tuto potes. "Compone vultum, nam interest mores minus. "Quis ibit ad te per tuas Symplegadas? "Respectum habere credulus jactat? sapit? "Non sapit. Obliquas annulus Gygis vias "Non sic docebat, ut magnus te condocet "Amor latendi. Quis fies, nemo sciet. "O te, Lavernae, puppe, dignum amplexibus! "Assiduus aris cultor, et templis frequens "Spectator aderis, et simul spectaculum. "Erit sed intus numen Ambitio furens, "Et Livor ater, ultionis et coquens "Rabies medullas, et putens auri Fames. "Colant inepti quod decet, tu quod juvat, "Juvenis subunctae naris, et dolis senex. "Quid non tibi optem? quid quidem non ominer? "Superes meis me versipellis artibus, "Laverniones inter Heros unicus. "Meumque numen sedeat in sinu tuo, "In te Laverna me petam et peti velim." Hiec sternuit; pedit puer: ita omen capit.

Ridet Cotytto, plaudit et teretes manus. Vultus lepore vivido floret nitens, Oculi procaces excitent salaciam, Vel dormientem, vel gravi stupidam situ. Nudae papillae, nuda sunt et brachia, Et femora ficta vivo e marmore et nive Viva. Sed alvi qua latet timide abdita Sexus honestas, sericum partem igneam Male tuetur; lucidam nubem putes. Animi libido suasit; amens improbe Rapidis fatigat agiles artus motibus; OEstroque caeco percita, ultro diffluit Resoluta, et alba tabe conspuit femora. --"Pulcher puelle," dixit, "o gaudii apex, "Certaeque spei, laudis et cumulus meae! "Tu Bapta sacris arrigens stabis meis: "Tu praeeris ardens incita tentigine, "Patieris et ages fortia unus fortiter, "Cinaedus et pedico longe acerrimus. "Munificam habebis, per libidines meas! "Me quoque. Subando nulla fregerit tuam "Veneris repugnans fervidae salacitas, "Antica seu postica tecum misceat "Praelia. Stupebit et lumbos tibi invidens "Semper recentes, semper et votis pares "Tuisque meisque, Lampsaceno cultus solo. "Aciem retundet parma nulla spiculi; "Stricti timebit olim acinacis minas "Senio sepulta Pyrrha, nec parces seni. "Surges in arma bile salsa turgidus "Penem, nec ulla vires hauserit Venus: "Fessis virescet artubus robur novum. "Nec parce lumbis; ipsa venae spiritus "Haustae refundam, virus et dulce ingeram. "Nec, Hercle! parces, probe novi indolem. "Tibi figuras induet miras Venus; "Nec impotenti se negabit impotens, "Vagae negabit et nihil libidini. "Fellabis, irrumabis, applaudam videns; "Fellaberis vicissim, et irrumaberis. "Cibo voluptas scelere crescet addito: "Erit aestuanti dulcior quo turpior. "Sed qui sinistrae dixerim nequitias "Manus? Ut scelesta ludet! ut pro conjuge "Praesto erit! inanem ut sicca pugnam conseret! "Sed haec sub umbra. Te superfusa teges "Tuasque furias nocte; livor perspicax "Istis hebescet artibus lusus malis. "Frontem pudore pinge solers, non tuo. "Pinges, et ecce gaudeo pictam bene, "Et mentietur te probum vultus pudens, "Et mentienti plebs dabit vecors fidem. "Quid non tibi optem? Quid quidem non ominer?"

Silet; puellus arrigit: ita omen capit.

--"Meas tibi omnes ingeram plenis opes "Manibus, Stygis spes, o puelle," subjicit Virgam coruscans auream Cyllenius. "Linam dolosis dulce labris toxicum; "Bibent loquentem; tinget et praecordia "Cupidas per aures lapsa pestis intima. "Inflexione vocis, usus ut feret, "Apte cadentis, et miris ambagibus, "Facies loquendo, quae tibi sententia "Stet fixa menti, nullus ut intelligat: "Mellitus ore, corde amaro felleus. "Mentem Solones et suam belle minus "Tenebricoso volverint silentio. "Salus malorum, sed bonis eris scopus; "Tibi damna, luctus et neces erunt malo. "Fraudes peritus nectere, ut fidens virum "Simulabis ater candidum! Misto virus "Ut temperabis melle! Sparsis et rosis "Suavique florum rore, ut aspidem teges! "Et aestuabis interim pecuniae "Amore turpi, nec sitim sedaverit "Pretiosa late et nota tempestas Tagi. "Auspex sed artes ipse suggeram novas. "Ibis dolosi furva per compendia, "Sed tuta, lucri, me duce, ad summas opes; "Quid juverit ille Jupiter tibi verterit. "Ad genua supplex accides serviliter; "Adblandiere, mimum agens scurriliter. "Nil turpe duces quod modo lucro cadat; "Relligio in arca, Numen in nummis erit; "Fortuna socors ruet in amplexus tuos: "Lenocinabor, teque viso pruriet. "Nec deeris ipse tu tibi falsa artifex "Miscere veris, seriis ludibria; "Sic perspicaces in tuas plagas cadent, "Etiam volentes, per meas praestigias. "Habebis in te quod probem, quod aemuler, "Sycophanta, leno, furcifer, foetus dolis!"

Ungues adunci pruriunt puero: capit Sic omen ille. Gaudet Atlantis nepos; Strepit Laverna rancidum quid succinens; Mollis Cotytto flexiles lumbos agit.

PARISIIS

_Ex typis_

CAROLI UNSINGER

Rue du Bac, no 83

Note de transcription

Pour la preparation de cette transcription ont ete consultes aussi l'edition originale du 1660[?] _Aloisiae Sigeae Toletanae: Satyra sotadica de arcanis amoris et Veneris (Pars altera: Veneres)/Aloisia Hispanice scripsit; Latinitate donavit Ioannes Meursius. V.C._; l'edition du 1751 _Joannis Meursii elegantiae latini sermonis: Petri Aretini Pornodidascalus seu, de astu nefario horrendisque dolis, quibus impudicae mulieres iuventuti incautae insidiantur, dialogus_ et celui publie a Londres en 1781: _Joannis Meursii Elegantiae latini sermonis seu Aloisia Sigaea Toletana De arcanis Amoris & Veneris, adjunctis Fragmentis quibusdam Eroticis, Nova Editio emendatior, Pars I et II_.

Les erreurs d'impression suivants ont ete corrigees:

- *p. X, note (I):* _Eclaircissements sur le " Meursius."_ --> _Eclaircissements sur le "Satyre Sotadique de Nicolas Chorier, connue sous le noms d'Aloysia, de Meursius."_ [dans le livre "La Curiosite litteraire et bibliographique. Articles litteraires. Reproduction, extraits et analyses d'ouvrages curieux. Notices de livres rares. Anecdotes, etc. Troisieme serie, Isidore Lisieux, Paris (1882), p. 177"] - *p. XII, note (I):* _les Dialogues de Luis_a --> _les Dialogues de Luisa_ [_a_ italique] - *p. XXI, l. -8:* qni Jovem non timebant. --> qui Jovem non timebant. - *p. XXII, l. 16-17:* Machiavellum Florentinnm --> Machiavellum Florentinum - *p. XXIII, l. 17:* triumphati nvirtuti --> triumphanti virtuti - *p. 15, l. -3:* Totam me jam ocupas --> Totam me jam occupas - *p. 32, l. 14:* Osculum impinge mibi --> Osculum impinge mihi - *p. 58, l. -1:* quas imperas, deshonestat --> quas imperas, dehonestat - *p. 81, l. 4:* patientiam comparabant Aderat. Virginensis marito --> patientiam comparabant. Aderat Virginensis marito - *p. 90, l. -1:* !lle, ut pueri solent, --> Ille, ut pueri solent, - *p. 122, l. -9:* Moves me ab libidinem --> Moves me ad libidinem - *p. 130, l. 7:* sin nimus, videris --> sin minus, videris - *p. 133, l. -2:* intra pauco dies --> intra paucos dies - *p. 163, l. -2:* nu!la impatientiam libidinis solata est --> nulla impatientiam libidinis solata est - *p. 176, l. -10:* Tibi dixeris haec. --> Tibi dixerit haec. - *p. 201, l. 6:* Sic enim immortalitem --> Sic enim immortalitatem - *p. 202, l. 11:* novae impregnationis --> novae impraegnationis - *p. 229, l. -3-2:* Post ef-effundit --> Post effundit - *p. 236, l. 6:* Callypiges --> Callipyges - *p. 242, l. -10:* Potsquam --> Postquam - *p. 249, l. -8:* libididinem --> libidinem - *p. 258, l. 16:* quiquid --> quidquid - *p. 261, l. 1-2:* so rore --> sorore - *p. 263, l. -3:* Vel perspicassimas fugiunt --> Vel perspicacissimas fugiunt - *p. 274, l. 3:* Tullia, mea --> Tullia mea - *p. 287, l. 13-14:* oppor-portuno --> opportuno - *p. 314, l. -6:* Nihil praetera habeo --> Nihil praeterea habeo - *p. 323, l. 9:* et vi urget, Mox --> et vi urget. Mox - *p. 340, l. -5:* Stricti timebit o lim --> Stricti timebit olim

Latin douteuse:

- *p. XV, l. -1* brevis gaudii aut spe aut gusto --> gustu [_gustum_=entree de table, _gustus_=degustation] [l'edition 1660 a _gustu_] - *p. XXIII, l. 5:* Non ocyus [_ainsi l'edition 1781_] --> Non ocius - *p. 221, l. 6-7* hymenaeum iceamus [_frappons le marriage_? L'edition du 1781 a _inceamus_. Plus veritablement: _ineamus_ ou _cieamus_]

Erreurs de grec (accents et erreurs typographiques): dans cette transcription ont ete signales les lecons qui semblent le plus probables: