Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris
Part 18
_Octavia._ Omnem turpitudinis modum praetergressa est haec turpitudo. Venit nudiustertius Chrysogonus ad matrem pomeridianis horis. Silebant et tuta erant omnia. Ut ludit, ut furit: "Hodie mane," inquit, "novum didici voluptatis genus. E proceribus nostris quidam, nec poenitens facti, dixit nihil foedius sibi, nihil impurius videri infima mulieris suae parte, qua mulier est (et mulierem duxit pulcherrimam); Stymphalidas in illa habitare sentina purulentas: in hac meram Venerem, meros Amores" (ori dabat osculum Chrysogonus.) "Igitur specum fugit illam et odit, quae exhalat mephitim: purum os amat, et illecebrosum caput. Uni fidit, uni arrigit. Uxor illi tam est ingeniosa quam formosa, sed magis obsequens. Haec voluptatem agnoscit nullam, quae non sit mariti; bene sibi est, cum illi; omnibus assentitur mariti libidinibus et paret; ore praestat obsequium. Quid vero tu facies, Sempronia, si rogaverim? Nam si negaveris, negabo et ipse promissi meminisse et fidei datae. Demum non te fugit pulchrum venustae foeminae corpus aliud esse nihil quam vivum quemdam, ut dicere solebat Socrates, libidinum thesaurum, ubi suas homines condant et quaerant voluptates, in quem libidinis suae calidos derivent fluctus. Utrum hoc puro" (osculabatur), "an illo scelesto" (imam digito designabat alvum) "id canali fiat, quid, amabo, interest? Si officii habebis rationem, delectationis, quae forte nulla erit, non habebis." Persuasit, cui jubendi jus erat quod ipsa in se constituerat.--"Heus tu," inquit subridens, ut surgentem exceptura erat mentulam, "quos et quali tibia modos facere me jubes, in his ludis!" Post mucronem spiculi primoribus capit labiis, lingua involvit, novas subeunti sedes delicias mentulae facit novas. Praesensit illa affluentes gari Venerei impetu rivos; exhorruit, refugitque. Et haec, quae supersunt dicenda, aeterno potius tegenda erant silentio. O horribile secretum!--"Non vis, puto, intingi me tanto flagitio," dicebat mater. "Liquidum ego bibam hominem?"
_Tullia._ Nam in semine homo est.
_Octavia._ Dixerat, et vestes deciduus imber multa corrupit copia. Ille subirasci:--"Ausa es," inquit, "insana, tam egregium opus perdere?--Ignosce," inquit illa, "habebis obsequentiorem; sin minus, ut voles excrucia. Si tibi meum quid erit voluptati, utere; satis erit mihi voluptatis, vel in ipsa nausea."
_Tullia._ Stetit promissis, et liquidos bibit homines? Salsam rem! nam salsa seminis vis.
_Octavia._ Dixisti. Cubavi cum Eleonora nocte hac proxime acta. Facetiarum nidus Eleonorae lectus. Quam meretricia dixit et fecit! Osculum dedit et gratulata est ori suo, quod in labellis meis legisset coeleste donum, suavium. "Sed quis scit," ait, "an malae sint olim servitura libidini? Vereor ne alio fungantur officio, furente Venere, quam suo. Nupsit Mancia, cognata mea, Marino Neapolitano: sulphureis Stygiisque nequissimarum libidinum incendiis torretur Marino pectus. Foeminam vecors quaerit in Mancia etiam supra papillas, qua incipit desinitve foemina. Buccam petit, quasi in eam puellae fugerit cunnus, aut ipsa sibi bucca in quadam sit cum cunno societate ad participandos Veneris ludos. Objurgabam, quod hanc sibi sexuique fieri pateretur injuriam.--Quid vis? respondit. Abstinet se Marinus ab hac turpitudine? nihil est quod dicam; occupat oris aream libidinibus suis? occupat, et quae volebam dicere. Non facit? non est quod queri velim; facit? nec queri possum.--Mariti hoc uno placemus nomine, quod foeminae sumus. Quae quacunque petetur, se probabit foeminam, haec omnium maxime placebit. En, Octavia mea, Alphonsi furores," addebat Eleonora. "Ante hos dies, postquam bis terve telum misit vere militans, et ori applicuit.--Huic, aio, ostio verberando, Alphonse, ista non est apta catapulta. Furis, et me vis furere.--Te furere velim, me nolim, reponit Alphonsus; nam quod me amas, favori tuo debeo, nullo debeo merito meo. Si furere incipio, honorem, quem tibi debeo, forte obliviscar, qui mori malim, quam tibi non vivere.--His movit durum pectus, flexit ad ludibria. Adsilientem appetii libens, semihiulco suavio, flammescentem nervum. Nihil ultra, nam eo mox sponte reversa est erudita mentula unde aberrarat. Cocytium fas nefasve in media perfecit regione, quod in hac superiori aggressa erat impudens."
_Tullia._ Non esset Eleonora Mellioniae castas imitata iras; non esset, per salacitatem tuam! Huic se ut probro eximeret, ad Tiberium perducta ferro sibi pectus transegit. Maluit adacto gladio viam aperire letho, quam os olidi senis molli alutae. Castitatis laudem non auro, ut multae, sed ferro emit. Elvira et Theodosia (puellas nosti) aiunt se in bucca diverticulum spatienti mutino, amico suo, habere; et gaudent. Unde haec insania? accipe. Finxerat hominem Prometheus; deerat penis: finxit et hanc meliorem partem e puriori luto. Antequam applicaret, fonte lavit. Dein foemineum corpus finxit; utrique infudit vitam. Sitiit mulier; eidem labra fonti admovit, et bibit: hinc penis cum foeminae bucca nata affinitas. Narrant Gonsalvum Cordubensem, imperatorem magnum, cum insenuisset, hoc voluptatis delectatum genere; erat et liguritor, provectae, nam aliud mihi nihil persuaserint, aetatis vitio. Inserviebat vero libidini formosa viginti annorum puella. Cum vellet mediam lambere, se velle dicebat ire in Liguriam; at in Orientem, cum summa petere, et ori illudere. Sic, cum juventa juveret, si puerum (nam et paedico erat acerrimus) prurienti cuperet peni, dicebat Aversam se cogitare, celebrem urbem: ad nullam sane fervet adeo iter hominibus nostris.
_Octavia._ Libere loquar. Virtutem plerunque vocant, quod animi non tam constantia est, quam contumax ferocitas; non tam optio, quam illusio; caecus quidam impetus, non securae mentis rectum judicium.
_Tullia._ Ut fuit Elisabethae. Erat Franco centurioni nuptura. Audiit Chrysogonum tuum, nescio quae portentosa magis quam magna in nuptias stoice nugantem. Mutato consilio, et quasi ipsa in aliam momento esset mutata, omnes extemplo de nuptiis longe egit cogitationes. Nec obstinatam amantis lacrymae moverunt, nec matris preces, non affinium obtestationes; ad Vestales non suo transiit passu, sed rapido aquilae volatu. Attamen, unum alterumve post annum, poenituit. Quo se resque suas non viderat oculo, vidit, se miseram vidit, et beatas vidit quae venirent in hominum amplexus. Ut spes potiundae primum centurionem inflammarat, demum desperatio acriori incendit desiderio. Sororis tandem ope, fruendae habet Elisabethae copiam; praegnans fit. Inter eos convenit; raptam abducit. Egregiam vero pietatem! Facta est concubina, cui per pietatem noluit uxor dari. Egregiam Chrysogoni laudem! Eripuit marito quam raptori dono daret. Nomini comparando student hi homines apud vulgum; non ita laudi promerendae apud sapientes et graves viros, quibus non est facile fucum facere. Majorem numerum anteponunt meliori, aegrotarum multitudinem sanis mentibus.
_Octavia._ Circumfertur de Livia fabula non illepida. Castitatis laude florebat Livia, antequam Alexandro Borgiae nuberet, et floruit postquam nupsit. Quoniam ille vi morbi decessit e vivis, decessit et illa ex hominum conspectu. Quo clariori fulgeret fama, in tenebras demens Vestalium fugit. Reliquit mortalium nugas caecis (sic loquebatur); ipsa veras divitias, contemptis divitiis et honoribus, petiit. Viva sepulta est, ducente funus Chrysogono. Sed paucos post menses sensit se reviviscere. Eduxit funeratam Chrysogonus ipse e tumulo. Piae et probae primus vitium obtulit et intulit; oppressit tantus vir tantam virtutem. Alterius virtus permista est in vasis Veneris alterius virtuti.
_Tullia._ Uno verbo, virtus virtutem futuit.
_Octavia._ Degebat in coelibe domo juvenis venustus, robustus, membris optime compactis. Operas locaverat hortis colendis. Multa erat cum adolescente Livia adolescens, et hac consuetudine delectabatur. Rumor fuit, sub id tempus, viciniores aedes pestilentia esse afflatas. Diffugere Vestales timidae; Angela, Brigitta et Livia mansere aedium custodiae, et cum iis Maxima Vestalis, omnium antistes. Magna in urbe solitudo; turpis rerum facies. Sentiebat Livia se amare Petrum (hortulano id vocabulum), nec pudebat: nec etiam nesciebat juvenis se amari, et triumphabat. Occasio non deerat, sed occasioni locus. Longa non fuit exspectatio. Decidens forte Maxima e summa graduum scala, secum et Brigittam in perniciem traxit praeceps casu. Illisae, vix tandem valetudini bonae, post longos dies, sunt restitutae, et recreatae vires. Interea omnium quae vellet, libera Liviae potestas. In Petro magna puellarum spes et confidentia, quod egregiam operam in obsequiis aegrotarum poneret indefessus. Pomeridianis horis urente sole, sodales omnes somnus, quem nocte non viderant, tenebat amicabiliter illapsus. Sola obambulabat in interiori conclavi Livia, multa secum de Petro, de suo amore, de sua infelicitate meditans. Obviam fit Petrus; excipit expansis ulnis advolantem procax Livia. Uterque de utroque cepere voluptatem quae summa est. Sequenti luce, insidiatur Angelae Petrus, conscia Livia et participe. Maturae virginitatis Angela, nam annorum quinque supra viginti, Venerem spirabat et inspirabat, quam oderat. Nec prompta, nec facilis victoria; victa tamen: omnia vincit amor. Bis cum nolente volente conflixit Petrus; at in altero conflictu acriter pugnatum. Peracta re, intervenit Livia: non ausa est suspicere ad eam Angela, pudore effusa, quae pudorem amiserat; subinde risit nescio quid illecebrosum et petulans. Demum, facta nocte, jussit post coenam Maxima curarent omnes corpora, somno reficerent. Quid factum? Cum iis medius concubuit Petrus, et sic procurarunt corpora. Cecidit et Brigitta, ut ceciderant; et, quam cum Maxima casus obtriverat, beavit casus cum Petro.
_Tullia._ Quae te etiam fors manet, bona Maxima? Futuere, futuere. Is debetur tibi honestae matronae honos.
_Octavia._ Recreatis utcunque viribus, nihilo tamen minus querebatur Maxima, ingemiscens ad pristinam sibi valetudinem viae multum superesse. Aderat Livia. "Vis, domina," inquit, "veloci emetiri cursu quicquid id est viae?--Velim maxime," reponit; "quid facto opus?--Primum," subjicit Livia, "gaude; postea gaude; et postquam omnibus gavisa fueris gaudiis, gaude iterum, et sine fine summo gaude gaudio. Qui luctui datur dies adimitur vitae." Persuaderi passa sibi est Maxima; et sua intererat. Qui coelos Deorum proci sibi optant, non ideo terras oderunt. Commendant illico omnes Petri alacritatem et festivitatem. Cantus suavitate dicunt placere, et saltationis agilitate, tremulaque lumborum actitatione. Jubet advocari; adest, cantillat, placet.--"Nunc salta," ait Maxima; "nam saltator es eximius et concinnus. Laudant hae puellae.--Sed, domina, quem tibi debeo honos obtundit nervos. Non ausim," reponit Petrus.--"Puta me," subjicit Maxima, "ex illarum numero unam: proba te.--Et mihi fiet," refert Petrus, "nec, credo, poenitebit saltationis: subagitatricem vocant.--Quae haec est saltatio, Petre? non novi," ait Maxima; "cum fugi res mortales, non audieram de ea; forte non erat in usu.--Erat, sed non saltaras," infit Petrus. "Qualis vero illa sit non audies, non videbis, sed senties. Saltabis et tu mecum mobili lumbo." Haec dum dicerentur, evaserant omnes e cubiculo. Erat Maxima annorum triginta, corpore pollucibili, ingenio micanti. Sedebat in lecto; ut se solam vidit, insidias vidit. Quid faceret? Insilit Petrus in sedentem, dat basium, alteram in sinum, alteram mittit manum sub stolam. Obniti illa, repugnare, vocem altius tollere; sed surda et muta circum omnia: improba mentula vim audet impudenter inferre venerabili vulvae. Ferocientem Maximae iram prima haec mitigavit utcunque insitio; flevit tamen, et erupit in ejulatus.--"Quid tu," dicebat, "homo nihili, ausus es?" Risit ille.--"Per umbilicum Veneris et tuum! cum scies," dixit, "hunc cui irasceris Petrum virum esse patricium et tibi affinem, detumescent, et scio, irae tuae omnes hi fluctus. Sed faciam pacatior sis, antequam scias. Istum exige modo pudorem, qui voluptates enecat tuas et meas. Res acta est; nec facies quin factum sit, quod factum est. Commenda si sapis, quidquid id est, silentio."
_Tullia._ Optime.
_Octavia._ Summum post paulo a Maxima cepit gaudium, non extorsit. Pugnavit in medio projecta thoro commodiori situ. Candentem immergit in viscera pugionem Petrus, nec temperavit sibi illa impotens. Spissis terebat basiis subagitantem, fervidis invehebatur succussibus in concutientem. Mox titillantibus prolui se Dionaei fluenti sensit deliciis et ebullientibus amoris rivis. Adstiterunt ad spondam tremuli lecti Livia, Angela et Brigitta, Fescenninos canentes.
_Tullia._ Quis vero is est Petrus?
_Octavia._ De Ponciorum gente, apud Lusitanos nobili et clara. Amabat Rodericus Pontius Margarim Meneziam; Margaris Rodericum pari amore. Aristippus, eadem e philosophorum secta, invidebat Roderico tam pulchram felicitatem. Ardebat miser, sperabat nihil. Quod solent mali, constituit apud animum suum a Roderici avellere puellam amplexibus. Vocanti negat hymenaeo; bona multa dolo malo praetexit. Mollem et teneram mentem fascinat praestigiis simulationum. Vestalem induit, Margarim exuit. Eadem invadit febris Rodericum. Ab Aristippo in quam ceciderat ipse scrobem perducitur: huic dat sapientiae et sectae nomen. Vide, Tullia, et ride. Annus nondum praeterierat; poenitet facti, plaudente bona mente et amicis; repetit domum et suos. Interea miserant, quibus potestas erat, Margarim in hanc urbem ad Clementiam materteram. Id olim Maximae nomen, dum viveret.
_Tullia._ Ah! ah! ah! Non ergo vivit quae futuit? Ah! ah! Sed sic loquuntur. Bibunt, edunt, futuunt Stoici, et se negant esse in animantum saeculo. Ah! ah! rem lepidam! Se negant vivere. . . . . .
. . . . . . . . . . . .
(Desunt quaedam in autographo.)
. . . . . . . . . . . .
_Octavia...._ Nam quam Liviam vocant, illa est Margaris, mutato, ut fieri solet, nomine. Hac fraude recepit Margarim, et abditis puellarum pastinandis et runcandis insudavit hortis, solers et vegetus cunnicola.
_Tullia._ Sic Theodorus tuo. Nam reliquisti, ad horti irrigui tui ostium, ligonem Priapo dignum olitore lactantem. Quid, otii impatiens, cessas? quid cessas? Admitte.
_Octavia._ Et admisi. Pertunda Dea, fer opem! Exsultabat gigas mentula. "Putas me juvencam, non puellam," dicebam. "Quae posset puella pati? Non patiar.--Macte animo," reponebat ille, "patiere. Quae vitulum tulisti, taurum feres. Agedum, dea mea; nihil postea supererit, quod Veneri, quod Junoni invideas." Dicens incumbit rapido nisu in mollem libidinis sinum. Lenius me vulnerarat Caviceus devirginans. Gemitum dedi.--"Sile," increpat. Compressi vocem; ille me. O clavam Herculeam! Nam tredecim pollices longa, et crassa ut sibi brachium est: mali loco esse possit in laxa Veneris cymba.
_Tullia._ Ut cuique brachium puellae est, pati posse aiunt, sine magno incommodo suo, ejusdem magnitudinis in tubere suo telum. Nosti Clementiam, quae nudiustertius Remundo marchioni nupsit in nostra vicinia?
_Octavia._ Novi: cui et forma elegans et exile corpus.
_Tullia._ Curta Remundo suppellex; quinque ille pollices non excedit igneus caudex. Ea est crassitudo quae fidem superet. Qui sciebant male actum iri cum delicata virgine, miserescebant; parem esse posse bellatori negabant, cui portentosa machina. Natae timebat et mater; sed Remundo magnae divitiae, summum ingenium. Clementiae angusta res domi, et erat matura viro, viginti annos nata. Quid consilii caperet mater? Communicat cum Anna Gusmana, sorore, timorem; haec cum Clementia. "Non te fugit, Clementia mea," inquit (nam secesserat mater), "quae tuae sint futurae partes, cum Remundo nupseris, id aetatis et ingenii puellam? Sui erit officii, tui et muneris, parte ut tua utatur et abutatur, ut voluerit. Hae tuae erunt partes.--Quae vero erunt," reponit puella subridens, "suspicor id equidem.--Sed qui tibi jam imminet, Remundus, longo et crasso mulus est ramali. Sua tamen illi Veneris via eundum, per prurientem sexus tui venam, ad plenam voluptatem. Nec id fiet absque diro cruciatu, nec forte fiet. Vide animo tuo, quid tibi animi sit." Illa timenti similis:--"Scis, matertera mea dulcissima," inquit, "paupertatem larium nostrorum, et quam sint res angustae afflictis?--Scio," reponit Anna, "sed et volo scire, tuaque interest sciam, quam sint tibi angustae sub stola. Nam suae si non invenerit Veneri aptam, peribis, et illi et tibi diremetur nuptiarum foedus. Aiunt vulgo nulla unquam cum foemina habuisse rem pleno coitu. Patientiam praestare noluerunt, quae sui erant juris, ceventi et conanti. Tu cogeris.--Et praestabo," subjicit Clementia, "alacri animo. Sufficiet vires et animos Amor. Amo efflictim; forte lethum non oppetam.--Sed age," refert Anna, "videam ut tibi Venerei campi aequor patet ad praelium." Dicens mittebat procacem sub stolam manum.--"Hei, hei! nimio plus," dicebat puella, "quam honestae licet, verecundiam fatigas.--O ineptum pudorem!" reponit Anna; ac molli et crispa obnuptam lanugine partem attrectat, cadurda diducit, digitum inducit. Fremere puella, furere non noto pruritu.--"Quid id vero rei est, matertera gratissima?" dicebat; "moves me ad libidinem, quam nescio. Excitas in medullis ignes, quos odi. Desine vexare puram.--Leve id quidem specimen est," inquit Anna, "licentiae conjugalis. Sunt artus tibi, et locus ille, qualem fingeret filiabus suis aut optaret Venus, libidinis capax, non hebes. Habebunt se bene et feliciter omnia. Probe es ad pugnam comparata. Fer modo fortiter, nam et fortiter feriet. Tibi utique satius sit laniari in lecto, quam misere vivere in hac hominum luce." Addit et alia, sed nihil ad rem. Quid te moror, Octavia? Sequenti nocte sex passa est adsultus. Laniata est, nec tamen vocem misit. Tertio penetravit se totum in tenerum corpus Herculeae clavae truncus: mulier facta est, belle proluta igneo Veneris imbre. At mane facto carnificinae imago varia: lintea cruore infecta in eo quem tenuerat loco, cum perfinditur virgo; discissa ipsa, ultra quam alia quaevis tulisset constanter. Vix stare in pedes, vix gradum facere.
_Octavia._ Micturio, per pruritus tuos! cum illius memini voluptatis, qua perfudere sensus meos decidui e Theodori tubo in libidinis mea intima incendiarii rores. Persequar narrationem. Supina ad extimam jacebam thori spondam, non opportuno situ; magna vi truditur incoctus Herois ramus: transadigit nihil contra conantem. At vero superexstabat pollices quatuor: ligabam digitorum complexu; ulterius non subibat. O bona Venus! post diffluere coepit. Putavi omnes undequaque, quae sunt, quae fuerunt eruntque in annis, confluere hanc in meam partem bonam voluptates; omnes convenire Veneres, haec ut mea esset Venus gratior, laetior et amoenior. Putavi coelestes dulcedines potiorum deliciarum, quas creat Venus, depluere mea in praecordia e Veneris coelo. Feriebant liquescentem liquida Amoris fulmina; combibebam calidas guttas ardens in abdita sede. Abscessit jam nihili. Vidi fugitivam mentulam: jam pars sui erat effoeta; jam ex heroide pannucea.
_Tullia._ Tu de Theodoro triumphabas victrix. Num et de Chrysogono Sempronia parens tua optima?
_Octavia._ O rem, per facetias nostras, non infacetam! Ridebis.--"Vis nunc videamus," ego ad Theodorum, "ut laetentur Chrysogonus et mater, ut luctentur?--Volo," inquit, osculum figens. "Nego tamen Chrysogoni felicitatem, ut maxima sit, cum mea conferri posse. Incredibilem inveni, regina mea, dea mea, in complexu tuo, in suaviis nectareis.--Sequere," repono, "sed suspenso gradu." Dissilierat ex asseribus unus de summa contignatione, quae cubiculum operit in quo ludebant. Ea ex rima, apte diducta, facilis in cubiculum adspectus et in genialem parentis lectum. Hic est campus illis Martius et Venereus.
_Tullia._ Vel perspicacissimas fugiunt saepe plurima, quae exitio sunt. Omnia timeas, nihil ut timeas. Periit iisdem petita insidiis Lucia, Manrici Fonsecae uxor: nam, quae serva facta est alienae voluptatis, et sui timoris, num vero periit? Amabat Joannem, qui illi e servis unus, lepidissimum caput. Amabat et una ex ancillis, trucis animi puella. Haec e superiori cubiculo lateribus strato, laterem movet unum atque alterum. Tabulas e contignatione variis perforat in locis terebello, unde prospiceret in herae cubiculum. Die, nocte, quod se sperni a Joanne videret, quasi e specula quid in Luciae fieret cubiculo, unde iras aleret, oculis legebat curiosis amans et amens. Accidit non ita mane evocari ad Luciam Joannem; nam Manricus venatum ierat prima luce, alter Meleager. Audiit excetra, evolat ad speculum: videt Luciam recubantem in lecto, et ita involutam linteo, ut non dubitares quin vellet videri nuda et non videri. Pectus, papillae, femora, quasi non ex composito, nuda; venter et uteri potior pars latebat. Audi servae truculentae tetrum scelus. Procurrit ad Juditham, Manrici sororem, Luciae dotibus et laudibus infensam; spectare jubet quae intro fierent. Joannes rogabat dominam miseresceret tam certi amoris, quo urebatur miser. Offerebat vitium, urgebat: illa negabat; pugnabat.--"Te a me vere amari, mi Joannes, sit id tibi operae pretium. Nunquam vero patiar foedari me adulteris complexibus: non si reges ament. Quod unum possum, cedo libens. Obtuere ut voles omnes meas dotes; oculi et manus tuae meis, ut poteris, fruantur solertes bonis. Nihil praeterea tenta; operam et oleum perdideris.--Intelligo, domina; quae tot condonas amori meo," dicebat Joannes, "omnia negas. Sed et intelligo, perdo operam infelix; saltem opera tua adblandienti perdiderim et oleum.--Faciam si quidem vis," subjicit Lucia; "ecce laevam meam, utere." Arrigebat non admodum laute mutoniatus, puer equidem annorum sexdecim. Rogat prehendat mutonem; prehendit ridens.--"Vide," subjicit, "quam bona et liberalis tibi sim domina: servitutem servio tuae voluptati." Papillis ille Luciae, post bonae parti dexteram admovet. Corripiens Lucia commulgebat hircum. Nugabatur hic in cadurdis ridicula digitorum micatione, rectus ad lecti interiorem spondam.--"O manus tua alba et teres," dicebat, "ut mirabili mihi est pro cunno favens! ut te bearem et implerem felicitate! Urge, urge!" Renidens Lucia irrequieto gnavae ancillabatur mentulae obsequio. Ad haec momento in objectum evomit linteum genialis humoris magnam copiam. Nec iners fuit cum pueri dextera Luciae congressus. In Venereo gurgite anhelanti puellae medii digiti fervebat opus; subabat amoris oestro percita; eodem se sensit remitti temporis puncto.--"Agedum, agedum!" dicebat aestuans. Os dicenti praeclusit puer spissis suaviis. Excreta mobilibus e lumbis albi et praecocti veneni vis, suavi demulsit titillatione castam adulteram. Gaudiis luctus confinium: sic voluit fati inclementia. Exsultare Juditha et superbire.--"Habeo," inquit, "vincula tibi et catastam, Lucia. Regnabo, servies. Sequere, Mancia" (id servae nomen). "Recta eamus ad pellicem; ni consenserit, morietur." Moverunt Manciam ad pietatem hae minae, movente amore.--"Non nego, domina," inquit, "mereri utrumque aliquantum supplicii. Insanae quicquid id est adolescentiae ludus fuit, non affectae vitio et sceleris contagio grave flagitium.--Videbimus," reponit, "at tu, sequere. Cum vero ingressa fuerim in id pellicis lupanar, obsera diligenter fores; si feceris, magnum a te abegeris infortunium." Secuta sunt tum tristia et amara, quum laeta et dulcia, scitu digna multa. Interim redi tu ad Theodorum.