Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris
Part 15
...Qua sydus currit utrumque,
iisdem moventur affectibus, ex eadem materia et pari membrorum compage. Pariter omnes feruntur ad libidinem. Appellant vero libidinem acrem illam et vehementem cupiditatem, non tam inferendi in alienum corpus et alienos sensus summi gaudii, quam ex alieno corpore capiendi. Amant illas alieni corporis partes ad effrenatam usque impotentiam, quarum ope ex suo aperiunt sibi libidinis rivos, et ex medullis suis salax ille excitur humor quem semen vocant, quod, cum in arvum nostrum profluxit, hominem generat. Eo in effluvio, et nosti, Octavia, felicitatem inveniunt quam quaerunt in nobis. Exsiccata Veneris vena, vides ut fastidiant bona nostra, ut basia, amplexus, et alia Veneris dona nihili faciant, et aut in fugam conjecti abeant retro, aut hebetes et lapidei conticescant. Ita, qui vino et cibis ingurgitaverunt se, illis nec vini, nec ciborum cura. Enimvero propensiores nascuntur ad amorem sexus nostri, et incitatiores ad corporum nostrorum usum, qua foeminae sumus, impellente scilicet Natura rerum parente. Sic enim immortalitatem pollicita est, si sexus misceatur alter alteri. Sed id omne seminis, quod in lumbis virorum mulierumque concoquitur, necessario generationi non debetur. Haec est, aiunt, sapientiorum sententia. De hoc semine idem volunt fieri judicium quod de plantarum arborumque semine. Frumentum vide ut partim animalium servetur usui, et ab iis absumatur, partim ad sementem. Relicta glande Ceres mortales docuit artem e frumento panis conficiendi, cui id nomen inditum, quod figura Panos imprimeretur. Ea pars ventri data et deliciis: nihilo tamen minus indignari Naturam quis contenderit? Ex aliarum plantarum seminibus, quae homines nulla necessitas, nulla voluptas jussit legere, sua sponte partem rursus terrae mandat Natura, unde novae exsurgant plantae, partem aliam perire aegre non fert. Non dissimiliter, aiebat Socrates, aiebat Plato, hominis procreationi aptum semen stultum est in mente id Naturam habuisse, ut totum impenderetur hominum generationi. Praeterea, quid vellet ultro ipsa edocet. Nam in corporibus nostris, Octavia, via est etiam semini qua extra vulvam, dum gerimus utero, mittatur: quae non esset si uni tantum rei Reginae Naturae decreto esset inserviturum. Homines vero, quando libet, et ut libet, remittuntur; sed in nostris tantum amplexibus, et in eam corporis partem, quae cessit generationi, seminis procul dubio haberent fundendi facultatem, si cudendo homini haec foret materia uni destinata. Deinde cum foecundo impleti nobis semine uteri tument, et ad sextum, octavum, nonumque mensem pervenit impraegnatio, cum immo urget languentes partus hora, non negant maritos rem habere nobiscum jure posse, et sane habent. Igitur impendi necessario homini procreando semen deberi, alio nequaquam praeterea usui, a vero abhorret. Nam, illo tempore, novae impraegnationis quae reliqua spes nisi ad improbitatem fatuo? Ex iis quae consequantur intelligis, Octavia.
_Octavia._ Intelligo.
_Tullia._ Hinc sane factum ut Medici insertis pessariis, sic loquuntur, aegras ad voluptatem moveant puellas; ex imis locis purulenti seminis pigra fluenta exsolvant. Unde variae morborum pestes non nuptis. Nec ideo Medicinam damnant, ejusque opi inurunt notam scelestae ullius licentiae. Sic contabescentes videmus recreari, et ad vitam revocari morientes.
_Octavia._ Sic bonae restituta est valetudini Livia cognata tua, menses septem antequam nuberet pallida, velut paedore obsita, exsanguis, et vivum mortis simulacrum.
_Tullia._ His rationibus factum, quae quadam, sed falsa, veritatis specie relucebant, ut quae primum quorundam delicatiorum erat intemperantia, omnium tandem aliquot in terris facta sit. Mulieres sibi delegere quarum in campum descenderent prolis causa, non amoris; quas praegnantes pro damnatis haberent, a commercio omni suo arcerent, in penetralia domorum abigerent, nec osculis nec amplexibus amplius dignarentur. Injuriae miseris et criminis loco erat matrem esse. Asiaticos apud Reges sordebat fere sexus noster. Bagoas in deliciis Dario fuit, Alexandrum etiam incendit. Componuntur populi ad exemplum Principum quibus subsunt. Eadem infamia omnes in omnibus vitae et conditionum gradibus tenebat. Eodem omnes furore ardebant, plebs, magnates, et reges. Philippum, Macedonum regem, haec insania confodit, Pausaniae manu quem oppresserat. Haec Julium Caesarem Nicomedi regi subjecit, omnibus hominibus in foeminam vertit, ut omnibus mulieribus vir erat. Augustus id dedecus non fugit. Tiberio et Neroni pro laude fuit. Tigillino nupsit Nero, Sporus Neroni. Trajanum, optimum principem, paedagogium comitabatur Orientem totum victoriis peragrantem. Venustorum et formosorum turmam puerorum, quos in complexus suos die nocteque ciebat, paedagogium vocabat. Antinous Adriano pro domina fuit, Plotinae rivalis, sed felicior. Mortuum luxit Imperator, et qui in vivis esse desierat, retulit in Deos, aris et sacellis consecratis. Antoninum Heliogabalum, Severi nepotem, per "_omnia cava corporis_," ut loquitur vetus scriptor, Venerem excipere solitum sua tempora pro monstro habuere. Huic etiam Veneri severa Philosophiae gravitas saltavit, paederastiae choro mista. Alcibiades et Phaedon cum Socrate dormiebant, si quando alacrem vellent praeceptorem. Ab tam sancti viri amoribus duxit originem haec dicendi in Venereis formula, "_Socratica fide diligere_." Omnia Socratis facta dictave omnibus Philosophorum sectis sacra. Illi sacellum conditum, et ara erecta. Facta legis vim, dicta oraculi autoritatem habuere. Philosophi ab Herois, nam inter Heroes relatus Socrates, indigetisque sui exemplo non descivere. Lycurgus, qui Laconum legislator, aliquot ante Socratem saeculis, bonum et utilem esse posse civem negavit cui non esset concubinus amicus. Volebat nudas virgines in theatro palam exerceri nudas, ut liberior hic aspectus amoris aciem, quo natura ferente rapiuntur ad nos homines, obtunderet, et in amasios et sodales ardentiorem converteret: nam non ita tangunt assueta. De poetis quid loquar? Anacreonta urebat Bathyllus. Plauti pleraeque omnes facetiae versantur circa haec. Hujus sunt generis:
Faciam quod pueri solent, conquiniscam ad cistulam;
Et
Conveniebatne machaera militis in vaginam tuam?
Ille imo poeticae artis apex Maro, qui Parthenius appellatus ab ingenuo et ingenito pudore, Alexandrum dono sibi a Pollione datum amabat, et sub Alexis nomine laudavit. Ovidium idem morbus tentavit: praetulit tamen puellas pueris, quod voluptatem his in lusibus vellet communem, non sibi propriam. Amare se Venerem, ait, "_quae utrimque resolvat_." Hinc fieri "_quod pueri amore minus tangatur_". Quum se negligi viderent puellae ab iis quos amarent, et uxores ab iis in quorum sacra per nuptias venerant, si muliebri tantum mererent stipendio, ad puerile deflexere officium. Eo res adducta vecordiae, id etiam novis ut prius nuptis extorqueretur, dehinc per puerum ad puellam iretur, uterque utrique uno in corpore sexus confunderetur. Priapus, in Veterum lusu, qui accesserit ad stipitem suum olerum fur, hunc daturum minatur,
Quod virgo prima dat nocte cupido marito, Alterius loci dum inepta vulnus timet.
Fingit, nam quidlibet audendi aequa fuit semper potestas pictoribus et poetis, Valerius Martialis sibi uxorem obmurmurantem nates etiam esse, quo deterreret a puerorum amore amentem; Junonem hac ait parte placere Jovi; nec tamen se suaderi: aliam esse pueri partem, aliam foeminae. Utatur uxor parte sua jubet. Sed sedebant in fornicibus pueri puellaeve sub titulis et lychnis, illi foemineo compti mundo sub stola, hae parum comptae sub puerorum veste, ore ad puerilem formam composito. Alter venibat sexus sub altero sexu. "Corruperat omnis caro viam suam." Vide quam fuerit hic usus frequens puerorum puellarumque sexum mentientium. Ecce Ganymedem Junonemque certatim Jovi clunes et illum et hanc porrigentes, bona sua de postico thesauro jactantes. Nec religionis violatae, qui haec commentarentur et fabularentur impostores, nec impietatis rei facti, qui crederent aut stulti aut libidinosi. Miseri humunciones quo non irent praeeuntibus Diis? Jovi Ganymedes in deliciis, Apollini Hyacinthus, Herculi Hylas:
Cui non dictus Hylas?...
Antistes Majestatis Jupiter, Scientiarum Apollo, Fortitudinis Hercules. Prima mali sedes Asia: nec tamen Africa ab hac peste pura, quae per contagium mox Graeciam et contiguas Europae partes pervasit. Orpheum in Thracia faeculenti ludi inventorem et suasorem spretae Ciconum matres,
Inter sacra Deum nocturnique orgia Bacchi, Discerptum latos juvenem sparsere per agros.
Celtas narrant vetustis illis temporibus, si qui se hoc a morbo praestarent incolumes, ludibrio habuisse: nec munerum, nec honorum participes erant. Qui puros sibi servarent mores effugiebantur ut impurati. Non juvat in publica totius civitatis dementia esse solum sapientem: et quia non juvat, nec etiam decet.
_Octavia._ Quis te inter homines eloquentiores dicendo superet? Quam ingenue, quam ingeniose effers quae dicis omnia!
_Tullia._ Celtarum nomine non ii tantum comprehensi qui trans Alpes in Gallia vivunt; sed omnes ad Occidentem positae nationes, quarum in numero sunt et Itali et Hispani. Nunc omnium maxime hominum Galli odio insuetae Veneris flagrant; quos polluit, ultricibus purgant flammis: ferri aciem sufficere non putant ulciscendae castitati. Mirantur Itali et Hispani; nam satius est de populis sub Mahometis jugo depressis non dicere. Gallos, et qui ad Septentrionem vergunt, stupidi dicunt esse ad voluptatem sensus; sincerum, ut sibi, voluptatis inesse gustum negant. Nimirum nos foeminae acuimus ipsae in nos virorum nostrorum ingenia ad voluptatem alio investigandam, quam vix, ac ne vix quidem, inveniunt in nobis plenam et solidam.
_Octavia._ Non intelligo.
_Tullia._ Intelliges ut ego. Patentiora sunt nobis Italis, Hispanisve (quis neget?) Veneris ostia. Non Veneri facere, qui peculiatus vasatusque ultra modum non sit, sed dixerit in porticibus amplis jaculo ludere. Quae facile admittit ineuntem, minuit concha voluptatem. Comprimi, exsugi gaudet mentula; si liberius spatietur, male habet. At in aversa Venere se res commodius habet. Difficilis ingressus irrumpenti mentulae, et cum irrumpit, locum non implet modo, sed disrumpit. Dehinc nulla stadii capacitas nisi quam velit cursor. Accommodat ultro se hospitium hospiti, musculi ut contenduntur, ut laxantur. Vulva vero cum semel aperta horribili hiatu, ars nulla, mulieris nullus aut situs aut motus, faciet unquam quin laxa, quin aperta horribili hiatu pateat miserabili mentulae, ad contumeliam concubitus. Hinc amatores turpis delicii apud nos multi; ex adverso, apud Gallos Germanosque pauci. Nam sub septentrionibus non ita foeminae lati fundi sunt. Frigore restringuntur membra omnia quasi concreta. Ideo cum habeant omnia in legitimo mulierum censu quae voluptati favent, quid expeterent ultra quod illis in penu est? Sane, qui apud nos peculii laude praedicantur, bene mutoniati, nec paedicantur, nec paedicant. Haec sunt, Octavia, quae volebas.
_Octavia._ Oblita es dicere utrum hanc Venerem probes an abomineris, ut ego, medius fidius! abominor.
_Tullia._ Si probem, sana non sim. Vox coeli fulminatrix, vel terra obmutescat, hanc condemnat socordiam. Lucianus argute de utraque edisserit Venere; nullam damnat. Nescias quam judicaverit alteri praestare. Achilles Tatius in _Clitophonte_ non dissimiliter ambiguo animi sensum condit sermone malignus. Graeci ambo. Latinos inter scriptores nullus nec damnat, nec laudat. Quod mirere, legislatorum vetuit nullus: scilicet voluptates, quae jugulum non peterent, crimini non adscribebant. Bona ego fide agam, non illa Socratica. Omni supplicio, omni contumelia digna postversa Venus. Cogitationes alterius sexus sponte in alterum cadunt. Vim naturali facit propensioni, qui Venerem quaerit in puero. Cupido amorem adspirat: quis paedicavit Cupidinem? Nec paedicare se patitur, nec paedicari. Ut primum coepit in venis amoris libido fervere, sane in foeminarum amplexibus adolescentes praesentiunt, inconsultis, praeter se, omnibus, positam esse sibi medicinam, qua sedetur ignea tempestas. Ex ephebo exeuntem accendit hunc puella, hanc puer. Mutuis capiuntur desideriis; alter in alterius cupiditate contabescit. Hic amoris cursus. In adversa hac parte tingit, quae in tenera mittit pectora Amor spicula. Ut alio deflectat, meditato opus est et multo rerum usu. Non Natura, sed corruptis has afflant furias corrupti mores. Si sequior pars huic efficta esset usui, esset etiam accommoda. Posset nervus salax magno absque labore, absque periculo coeuntium se intro penetrare. Devirginantur etiam ante pubertatem nec satis viripotentes puellae. Certum est in primis conflictibus dolorem inferri; sed intra paucas evanescit horas is dolor, quem brevi consequitur voluptas summa. AEgrius multo se res habebit, si qua non fert Natura, puella petatur, aut puer. Et acerrimi incutiuntur oppresso cruciatus, ac plerunque, si crassior infindat contus, teterrimi ex ea morbi petulantia enascuntur, quos nulla AEsculapii curet industria. Disruptis musculorum vinculis, contingit postea excrementa effluere etiam invitis. Quo quid turpius? Novi tam diris inde afflictatas foeminas nobiles aegritudinibus enatorum et pullulantium ulcerum, ut sanitati, post duos tresve annos, vix sint restitutae. Ego quidem ex Aloisii Fabriciique sacris amplexibus non evasi omnino sana. Primum dum pila infigunt, vehementem tuli cruciatum; mox levis aegram solata est titillationis umbra. Postquam vero domum redii, ardentissimus rursus me dolor cepit in ea parte quam laceraverant: incendio torrebar prurienti. Et sane Ursinae ope ignis hic sacer vix restinctus est. Pereundum erat miserae neglectis vulneribus. Tu, Octavia, in primis pubertatis diebus tenera et delicata, ut es, non ita cito ad Venerem perduci potuisses. Ut venisti ad plenae pubertatis annos, omnes fregisti rigidissimi et crassissimi mucronis impetus fere illaesa. Quid vero de te, horreo dicere factum esset, alia si parte tantae molis catapulta furores suos in corpus tuum impulisset? Nec me movent quae in causae defensionem humani generis hi hostes, paedicones et exoleti, adducunt argumenta, ex rerum natura, ex moribus, ex hominum quorundam aut dignitate, aut claritudine. Nemo persuaserit sibi sapiens, humani seminis jacturam, quae sponte fit, omni flagitii labe carere, aut sane hominem perdere probro verti non debere. Qui semen mittit non in muliebrem sulcum, vult perdere hominem, et perdit qui fingi potuisset: homicida et adulter. Nondum etiam nati enecantur purulentam per hanc voluptatem homines. Vita adimitur quae negatur. Cum laborat in adytis suis Natura perficiendo semini, generationem spectat, non libidinem. Voluit in mutuos amplexus venire, foeminam quam partus difficultas, virum quem educandorum liberorum cura longe averteret. Ad generationem pellexit, quam nudam et solam refugerent, caris carae voluptatis illecebris. "Sed in praegnantis arvum quod injicitur semen, quis neget," aiunt, "perditum iri?" Nugae! Dicunt Medici novo rursus foetu augeri posse praegnantem foeminam, si ineatur. Hinc factum narrant, ut quae partum jam effuderat in lucem, aliquot tamen post dies alio sit partu facta mater: superfoetationem vocant. Quis omnipotenti artifici Naturae materiam non credat, ex qua scilicet edat opera quae solet fingere? Quis non fidat Naturae? Frumentum vero, atque similia, semen non sunt, ut nugantur, sed fructus perfecti, qui suum in se continent semen, cujus vi et facultate renascantur. Bos, aries, gallus gallinaceus, animalia similiter sunt absolutae perfectionis pro genere suo. Quis ab eorum nos velit esu abhorrere, quod scilicet, quo speciei cujusque suae perpetuitati provisum, in iis lateat vitale semen? Nulla Naturae fit injuria: nullam profecto in frumenti et fructuum usu et esu fieri, perspicacissimae Philosophorum sectae fassae sunt.
_Octavia._ Bene quidem; sed tecum mores pugnant longo usu comprobati, et magni in omni aetate viri.
_Tullia._ Nulla temporis diuturnitate mali adipiscentur autoritatem mores quae bonis debetur. Tam multae ab orbe condito scelerum facies, caedes, latrocinia, veneficia. Quis propterea aut laudet, aut ferat? Vastari pestilentiis et crudelium contagio morborum civitates et urbes, familias internecione deleri, nihil novi: quis ideo pestes et morbos mala esse negaverit, quod ab origine rerum ad nos usque continua damnorum serie manarint? De rebus per res ipsas judicandum, non per adjuncta. Itaque ut aevi diuturnitas infamiam nequaquam elevat, sic nec vel celeberrimorum virorum laudes flagitii laudi esse possunt. In alto lucentes iis se nebulis obscurarunt, iis se e summo gloriae gradu deturbarunt furoribus. Enimvero non omnes qui honore et fama florent haec tetigit tabes. Ab eo se contagio major se numerus servavit incolumem, ne dubites. Quibusdam in terris tenebricosus furit hic aestus; major tamen numerus, si magnates, si plebem, si omnes spectes ordines, sanus viget; horribili huic morbo imperviam tuetur virtutem, et ab omni scelere puram. Demum, ut judices bene et sapienter, de rebus judicandum per res ipsas, non per adjuncta.
_Octavia._ Non miror Turriani illius tui, qui ab hac se ostendit alienum salacitate, adeo aspectum placuisse oculis tuis, sanctae scilicet et gravi foeminae.
_Tullia._ Quam hic dicendi calor abrupit, repeto narrationem, inepta: nam mones. Proximus successit Aloisio et Fabricio Turrianus. "Quae indulgentia tua passa est, dea mea, tam pulchrum corpus contaminari, et coelesti formae illudi? Vis qui debetur formae et nobilitati tuae ultum eam honorem," inquit, "quem violarunt? Vis utrumque ad aras tuas, dea mea, namque eris mihi semper dea, mea manu ultrici caedam?--Nolo," respondeo; "sciebam qua lege in hanc palaestram descendi. Usi sunt jure suo. Sed generosam tuam laudo ingenuitatem. Tanto amo te ardentius, quanto ardeo vehementiori in eos odio." Haec dicens suavium dedit, Octavia mea, quod illecebris ipsa suis procacioribus videri posset respersisse Venus. Surrexeram e lecto, nuda eram, arrigebat. Nec mora; mammam manu utraque prehendit utramque, et intorquens intra femina spiculum fervidum et durum:--"En," inquit, "Domina, ut te appetit hoc telum, non quo lethum, sed laeta omnia inferam tibi. Sis, precor, dux ipsa caecutienti mentulae hoc in caeco itinere, ne aberret a scopo: nam manus meas ab hac felicitate, qua fruuntur, haud dimoverim." Facio ut fieri volebat. Appuli ego igneum telum ad igneum ostium. Sensit, impellit, et infigit. Vere praestabilior Venus est hominis qui placet aliorum hominum omnium amplexibus, quantumcunque sint illecebrosi et meretricii. Momento, et ad alterum alterumve concussum, resoluta sum incredibili cum titillatione, ita ut parum defuerit quin deficerent poplites mihi. "Siste, aio," fugientem animam.--Scio qua fugit," refert subridens. "Tibi scilicet elapsuram per id infimum putas ostium quod teneo; sed ecce occlusum id est aptissime." Dicens, contentione quadam spiritus summa, faciebat ut incresceret moles turgentis mentulae. "Et retro repellam fugitivam animam," adjiciebat; acerrimos etiam motus ciebat. Altius ad vivum persedit mucro. Ea vi sursum dulces ingerebat impetus, deliciosos penetrabat furores, ut, quando certe omne non poterat corpus, saltem cupiditates omnes, desideria, libidines, cogitationes, animumque amentem illac in corpus meum effunderet libidinosis nixibus. Demum, cum sensit liquidi aestus adventantem vesaniam, manus natibus meis subjicit, sublevat in aera. Ego furentes artus arctissimis brachiorum alligo complexibus, et femorum tibiarumque alterno volumine, femora natesque: ita ut ejus ab collo penderem vibrata ex humo. Sic pendebam quasi clavo affixa. Dum in longum labor trahitur, iterum non segnem me solvit Venus in Venerem. Temperare mihi non potui quin exclamarem, acriori amoris oestro percita: "Sentio omnes... sentio Junonis cum Jove concumbentis delicias omnes! Feror in coelum!--Noli," respondet Conradus, "mortales nos prius deserere, dea, quam Conradum tuum donis Veneris tuae satiaveris, tuae feceris immortalitatis et felicitatis participem." Eodem temporis puncto exundantis seminis humescenti igne genitale arvum conspersit Turrianus, quem Venus et Amor omnibus suis agebant furoribus in libidinem. Hedera non ita nuci haeret circumvoluta, ut haerebam Turriano brachiorum femorumque amplexu conjuncta. Vix perfecerat, adest Conradus: "Quid? me vultis," inquit, "solum marcescere? Nam Florentini nebulones illi secessere. Nescio quo malus eos daemon suos quemque exegerit."
_Octavia._ Quos ivisse velim in crucem, qui ipsi tibi crux fuere per furores suos!
_Tullia._ In proximum exierant lucum tiliis virentem et ilicibus, puro aere vires recreaturi fessas et languidas, pigri et ignavi. Conradus sedentem in thoro his dictis aggreditur: "Homo Germanus, imposturam, quae tibi facta est ab improbis, moleste fero. Excandescere scias non minus quam Turrianum. Sed dic quid fieri velis, si quidem cordi tibi est. Taces?" Nam tacebam, et abscesserat Turrianus. "Ego," inquit, "bona fide tibi aperiam omnia." Et sub haec subsultantem sibi egregie mentulam, mihi femina aperuit.
_Octavia._ Et sic tibi aperuit omnia. Igitur nec mora, nec requies! Et tibi Herculeae fortitudinis Heroidi decimum et quartum imperat laborem.
_Tullia._ Non displicebat Conradus, nec admodum placebat: nec negavi, nec dedi. Quod volebat cepit velut a dormiente; nam ne quidem verbum blandienti reddidi. Fatear, Octavia mea: exhausto, tot in conflictibus, vividi in venis sanguinis calore, torpebam, ac si effoetae mihi vires senectutis juveni et florenti exprobrassent segnitiem semisepultam. Ille vero novum molitur modum, nec ineptum. In sinistrum sibi humerum tollit dextrum supinae femur; post transfigit ictum exspectantem, non optantem. Femori dextro supinae injecerat sinistrum. Adacto in intima telo concutere, subagitare, urgere. Quid plura? Dic ipsa tibi.
_Octavia._ Post ad pensum tributumque revocati Aloisius et Fabricius, satisne tibi fecerunt ex animi tui sententia?
_Tullia._ Nullus sit dicendi finis, si curiosius velim omnia sermone complecti. Conradus ad sextum; Aloisius Fabriciusque, ad quintum ille, hic ad septimum; Turrianus item ad septimi concubitus voluptatem pervenere. Ita quinque supra viginti duella una sustinui et evasi victrix: fassi sunt omnes laurea mihi frontem cingi a Venere deberi, cui tam feliciter militassem et depugnassem. Tamen, ne dubites, Octavia: me post tot labores exhaustos, post tantum sanguinis amissum, defecerant fere vires. Vix post vigesimum concubitum potui tollere me in pedes; et tamen victoriam tuli.
_Octavia._ Lassata viris scilicet, non satiata?
_Tullia._ Et satiata, et lassata. Turrianus, ut initium pugnae fecerat, sic finem fecit. Bravio donatus est me jubente. Obtinuit etiam a me, ortu nobilis et pugnator fortis, ut nomen ederem, hospitium edocerem, et me vellem inviseret. Invisit certe postea frequentissime. Sed me taedium Veneris tam grave ceperat, ut tantum per tres continuos menses semel atque iterum admiserim cupidum et inflammatum in amplexus meos, lacrymis, precibus, obtestationibus exorata.
_Octavia._ Unde id fastidium?
_Tullia._ Lacus facta eram genitalis pluviae. Vulvae ligamenta exundans humor diluendo ita solverat, ignem adeo omnem restinxerat, ut ne quidem ulla libidinis per id tempus cogitatio ad libidinem me permoverit. Demum extorqueri a me passa sum, ab amante nitidae et roseae juventutis, summum gaudium. Non dedi, nec etiam bene sensi. Verum, hac exacta hebescentis intra fatiscentes lumbos Veneris nausea, ad lusus revocandos et repetendos, qui a nobis procul videbantur abesse, fuimus alter alteri vehiculo. Dicam suo tempore, Octavia, quae contigere nobis per annum integrum. Laeta audies, quae invidiam; luctuosa, quae pietatem et dolorem moveant. Raptus est mihi Turrianus Aloisii fraude. Heu! heu! Quae eum perfidia letho dedit, cur me miseram vitae reliquit?