Aloisiæ Sigeæ Toletanæ Satyra Sotadica de arcanis Amoris et Veneris

Part 11

Chapter 113,153 wordsPublic domain

_Tullia._ Postridie, cum ingressus est domum nostram Lampridius, dixit se velle ire Callias in praedium nostrum Anconitanum rusticatum; nosti amoenitates, magnificentiam villae. Cum diceret inter coenam, respondit Lampridius se comitaturum libenter, si commodum illi foret: "Aperto enim," inquit, "aeris aequore plurimum delector. At cum tecum fuero," reponit Lampridius, "nihil mihi rure poterit esse dulcius." Septem continuos dies simul convixere, et ita Calliam coepit Lampridii consuetudo, ut protinus omnes illi aperuerit animi sensus, et cogitationum arcana. Laudavit ingenium meum Callias, mores, urbanitatem; dixit praecipue me castitatis laude inter omnes mulieres lucere.--"Sed non ita facilis es," ait Lampridius, "ut etiam si nolit caste vivere, quod futurum non spero, id tamen non egeris, ut pollui non possit. Confidendum sane sua de pudicitia uxori, dein ancillis, sed potissimum serae; decipere potest uxor, corrumpi servi, nec corrumpi, nec decipi sera.--In tua sum quidem sententia," inquit Callias, "ut fabricatur Stephanus aurifex craticulam quae arci Tulliae meae extimum sit velut propugnaculum.--Sapienter huic tu rei curas tuas," reponit Lampridius, "adjecisti; nam, verum ut fatear, aeterno volo tecum et praeopto jungi amicitiae nexu; at, ut sumus omnes suspicaces, timebam ne si cum uxore tua agerem liberius, quod vix aliter fieri potest, id te in suspicionem abduceret, quae tibi molesta, mihi infesta esset. Cum vero sera occluseris, nihil admodum erit quod timeas, quod suspiceris. Interim liceat per te mihi cras urbem repetere, postridie reversuro. Nam ex Venetiis datae ad me litterae crastina die afferentur a tabellione, eae ad negotium magni momenti quod mihi explicent, magnopere conducant; ego vero cum res meas curo, tuas ago." Sic post decimam diem venit rogatus a Callia, ut Stephanum urgeret, data ad eum et ad me epistola: "Nam ut scias," inquit, "me mihi persuasisse te me esse alterum, rem secretissimam tibi commendo: nolit uxor ab ullo mortalium sciri de ejus me moribus dubitare, qui mihi liquido debent esse perspecti." Ut ingressus est meum cubiculum, invenit me cinctam sodalium mearum corona, et in his lucebat forma et decore Sempronia. Salutat omnes humanissime, et redditis Calliae litteris, catenulas aureas, opusque totum, intra tres quatuorve dies absolutum iri dixit. Reversus Lampridius, me cum Sempronia nactus solam:--"Bene est, Domina," inquit, "intra paucos dies vinculum fingitur tibi, et aurea porta pretiosis distincta lapillis, horto tuo, quam pudicitia tua ipsa superbiat obduci suae, ita lucet, ita diti fulget pretio." Rem dehinc objicit nobis ob oculos diligenti pictura. "Sed," inquit, "clavis non cusa est, et hujus figuram, dum fabrum variis ludo sermonibus, cerae huic felici providentia impressi. Caeterum, ut optasti, Sempronia, felicem ambo ducemus vitae cursum." Post enarrat qua arte, quove pacto in intimam se Calliae amicitiam insinuarit, ita ut nihil jam eorum animis possit esse conjunctius.--"Te fortunatum," inquit Sempronia, "hac duplici conjunctione, qua nihil est in vita beatius, animorum cum Callia, corporum cum Tullia! Felix amicus, felix amans, utriusque plena auctus es possessione, quae possideri potest absque sollicitudine. Quae tibi vero dulcior videtur esse conjunctio?--Dubitas?" ait; "respondeat ipsa Tullia.--Vana sim et inepta," repono, "si quidquid meum putem vere dulce, et in me verae voluptatis gustum invenire Lampridium posse.--Inveni," subjicit, "et mens sit mihi saxea, cor aheneum, si extra amplexus tuos majores voluptatum fructus a Venere capere me posse arbitrer!--Abrumpamus," inquit Sempronia, "urbanitatis vestrae hos sales, coena nos expectat; ego vero cubabo tecum, Tullia, nam abest maritus meus.--Quid me igitur," ait Lampridius, "factum vultis?--Nolo autem," reponit Sempronia, "vexare animos tuos; omnia bene se habebunt."

_Octavia._ Et cubavit tecum Sempronia, Lampridius inter utramque? Utrique forte insudavit?

_Tullia._ Nequaquam. Nam cum summa nox somnum suasit post coenam, deductus est in cubiculum suum Lampridius, sed ipsa induerat vinculum pudicitiae Sempronia, clavimque abstulerat secum Victorius, dum Veronam petit dicae causa, socio ad iter adjuncto sibi Jocondo. Prima vigilia, ut constitutum inter nos, venit Lampridius, et in lectum se conjicit ab inferiori sponda; hac parte jacebam: "Quid tibi vis? quis est?" inquam.--"Tuus sum, Domina." Osculum infert, et momento temporis conscendit in me nudam. "Nunc demum," aiebat, "fruar omni pulchritudine tua." Libere et libidinose vulvam manu investigat, et confestim telo obduro suo configit aestu incensam, primo ab ejus contactu, quem Veneri Mars afflat subigus. Denique, ut uno verbo ejus comprehendam noctis libidines et bona, ad duodecimum cursum veredum meum egit uno fere spiritu.

_Octavia._ O Venus! quid audio? Vix una Caviceus nocte tertium peregit concubitum.

_Tullia._ Septimum semel atque iterum confecit Callias cursum equitans in veredo meo; octo novemque cum Sempronia Jocondus. Sed nihil admodum est quod mirere de Lampridio: inexhaustus illi latet in lumbis Veneris fons. Nocte tu proxime sequenti fateberis.

_Octavia._ Dormiebat interea mater mea, et particeps ludorum et jocorum facta est?

_Tullia._ Anteacta nocte optime dedolata fuerat. Sex fututionum prurienti impetu eam Victorius illa nocte pulsaverat, ter vero pomeridianis horis ipsam Jocondus impleverat bonis suis.

_Octavia._ At vero, quid interea factum de infelici Julia?

_Tullia._ Dicam cum sciero quid de felici Octavia factum sit post ereptam virginitatem. Nam timeo tibi a Theodoro.

_Octavia._ Recte memoras, ah! ah! ah!

_Tullia._ Rides? Evanuerunt promissa, et oppressae virginitati nullus honos, ut loquebaris.

_Octavia._ Non abierunt quidem in auras, sed incentivum factus est dolor pruriginosae libidini, et accessio non poenitenda dulcissimae voluptatis.

_Tullia._ Ut voluptatis confinium est dolor, ita et doloris voluptas.

_Octavia._ Post tertium diem quam mecum cubaret Caviceus, admonuit de proposito et sponsione in manibus Theodori facta, mater. "Debes exsequias virginitati tuae," inquit, "parentandum illi est, quae tam laudabilis et commendanda ad hanc usque aetatem tibi comes fuit.--Memini, mater," repono, "et hoc cui me obligavi solvam nomen, cum volueris." Quid plura? Convenimus Theodorum, qui jubet pomeridianis horis, cum primum sol inclinaverit ad occasum, reverti. Obsequimur; inducit me in sacellum interius aedis, et occlusis foribus, pessulo obdito: "Nihil est," inquit, "quod timeas, filia, ab aliorum oculis tibi, nam antistes praesum huic loco; secure agemus omnia." Tunc sermonem instituit ad firmandum et obdurandum animum. Obstipo capite dum loquebatur, et defixis in humum oculis, eo me ita sermone ad dura omnia comparavit, ut si mori me jussisset, alacri animo lethum oppetiissem: vide, Tullia mea, qua mens mihi arte fascinata est. Postquam me probe ad omnia quae vellet vidit comparatam: "Etiam tibi," inquit, "praeibit mater exemplo, in hoc severae sanctitatis stadio.--Nihil admodum opus est," inquam, "sed quae neci virginitatis meae tam excellentis ultro consensi, in me convertere iram tuam, vir sancte.--Non patiar," inquit mater, "te solam pati has aerumnas, nam etiam ego huic occisioni consensi."

_Tullia._ Egregiam vero pugnam!

_Octavia._ --"Bene est," inquit Theodorus; "cui autem generosius vigeat pectus mox experiar; praesto sis, Sempronia.--Commoda mihi tuam opem, nata," inquit mater, "ut citius hoc defungar virtutis officio." Solvo illi subteriorem vestem, cycladem et stolam; tollit ipsa indusium ad summos lumbos, et genibus ante aram flexis: "Noli parcere impurae cuti, vir sancte," inquit, "libidinis meae campum lustra verberibus.--Cedo igitur illam pietatis supellectilem," refert Theodorus.--"At vero, ex assuto cycladi sacculo oblita sum," ait illa, "educere." Igitur dum vestigat, dum in latus demittit corpus et vergit in laevam, curiosissimis omnem imam corporis structuram luminibus sum contemplata: illi candidissimae nates, in tumorem Veneri commodissimum elatae; crura crassa, polita. Nihil accuratius effinxisse Natura videtur, nihil pulchrius.

_Tullia._ De ejus parte nihil dicis.

_Octavia._ Pone stabam, ita videndae vix copia fuit; vidi tamen. Accepto in manibus flagro, alacrem jubet esse Theodorus: tunc obmurmurans concepta nescio quae verba, ac si naeniam praecineret, verberibus onerat lumbos, nates et crura aversa. Parvas vero indulgens inducias: "Flecte corpus, et demitte quam humillime poteris," ait, "ut etiam, quo loco pollui te nuptiarum lex patitur, castigationem excipias quam mereris." Recurvati lumbi exprompsere altius clunes, et interfemineum prodidere; conjeci in eam rem oculos: pilis obsitus locus subnigris, crispis, non admodum longis; rima aperta, longa, rubicunda. Huic decidit momento grandinosa flagellatio in flagrionem cunnum.--"Hei! hei! hei! deficio, siste tantisper," inquit, "acrius feris quam ferre possim.--Insanis, Sempronia," reponit Theodorus. Sub haec verberationem durissimam integrat; in lacrymas illa effusa est et gemitus, immoto tamen situ corporis: "Erige nunc vero pectus," ait Theodorus. Obtemperat, et illico evoluto supra umbilicum indusio detegit ventrem, crura, anticamque corporis faciem. Mirabar ego attonita, cum mutato loco transit dexterum miserae latus lanio beatus ille...

_Tullia._ Imo laniandus carnifex! Quid praeterea quaerebat in quod acueret efferam illam crudelitatem?

_Octavia._ Audi... et eam partem tuetur ille limis oculis. At cum apertam et paratam vidit, nec mora, coepit flagris caedere acerrime, tres quatuorve pollices infra umbilicum primis verberum momentis. --"Altius vapula," inquit illa, gemitu edito. Direxit ad haec ictuum tempestatem subtus alvum ad femina et interfemineum, ita ut hoc cruciatu misere angi testarentur lacrymae manantes ubertim ex oculis. Demum rediit post eam hyemem serena miserae tempestas, hic desiit verberum imber; humum osculatur, et vestibus adornatis, ad me respicit:--"Nunc, nata," inquit, "tuae partes agentur; transi in haec quae desero fortitudinis castra." Solvit mihi vestem; quae cum defluxisset ad pedes, indusium altissime mihi circumquaque revolvit, ita ut nuda oculis Theodori, et lanienae, antica posticaque corporis membra objiceret. "Habebis te," inquit, "fortiter, nata; quae succedant momentaneis his aerumnis et interiori in pectore enascantur gaudia, ipsa senties, nec ego fando exsequar; nunc mitte te in genua.--Quam vellem," inquam, "hoc officio ipsa fungerere, in eluenda me, mater! quae mihi inflixeris verbera, feram sane ut tu tulisti, constanter et fortiter.--Id quidem fieri non potest," reponit; "Theodori juris es ut sum ego, sed vis vinciri tibi manus?--Volo," inquam, et ut volebam devinctae mihi sunt, eo modo ut earum ope non uterer etiamsi eniterer.

_Tullia._ Pascebantur interea flore pulchritudinis tuae Theodori oculi?

_Octavia._ Imo admoto ad aures ore, insusurravit agere et pati fortia, generosi animi esse.

_Tullia._ Sic agere et pati fortia, dixit Livius, Romanum est.

_Octavia._ --"Volo experiri utrum matrem fortitudine superes," Theodorus ad me; "si obmutueris, palmam feres." Post expansa vola alteram alteramque mihi clunem fovet; strictis dehinc duorum digitorum unguibus summam cutem tanquam forcipe apprehendit, et vehementer vulsit; tamen obmutui retenta anima, et exstincto imo in pectore gemitu. Dehinc e lanugine pubis, tres quatuorve pilos, postquam pubem totam ad perinaeum usque manu obtexisset ardenti et fervida, summis itidem unguibus arripuit, et simul momento avulsit; nec propterea me tangi testata sum doloris sensu.

_Tullia._ Fortis es, Octavia. Quid Cato ad te? Eodem autem supplicii genere appetita est mater tua?

_Octavia._ --"Evolve vestes, Sempronia," ad eam Theodorus, "revela excetram illam tuam," inquit. Dicto citius nudas admovet clunes. Ille adfigit ungues; intremuit, et femur alterum tulit in altum, dolore victa; nihil tamen locuta est.

_Tullia._ Haec prima fabulae pars; altera est quam exspecto de barbato Cincinnato.

_Octavia._ Replicat vestem et indusium qua pars bona latet; objicit uterum pulchrum, politum, niveum Theodoro; Venereum campum lana vestitum, ut dicebam, spissa, crispa, venefica aperit. Ille aliquot intercipit pilos, una omnes vellicat, post, vi impressa, divellit.

_Tullia._ O rem ridiculam, et ludo praegnantem non inficeto!

_Octavia._ Infrendere illa prae dolore, nec ideo verbum aut gemitum emisit.

_Tullia._ Expedi tandem hanc narrationem.

_Octavia._ Vapulavi, flagro proscissa sum, nec elapsum mihi ex ore verbum aut e pectore gemitus, qui ignaviam exprobraret: post Penates repetimus. Ah! ah! ah! jam attingebam ostii limina, cum mater ad me: "Ut te habes, nata?--Doleo, mater," respondeo.--"Momento faxo," inquit, "dolorem excipiat voluptas deliciis affluens; mihi quidem, mihi sentio nates et femora veluti formicis pererrari; num tibi idem quasi aestuantis impetiginis ardor?--Plane ita est," inquam, "subsultant mihi sub cute innumeri obtusae cujusdam aegritudinis pruritus, potius quam acumina, et incendi me sentio.--Vertentur haec omnia," reponit, "qualiacumque tandem sint, in gaudii inexhausti fontem," et me induxit in cubiculum meum. "Projice te in lectum," inquit, "finge animi aegritudinem quam non habes, mox mitto ad te Caviceum tuum, sed volo ludi hujus qui vos committet, postea abs te reddi rationem." Paulo postquam abiit, venit ad me Caviceus. Projectam in lecto amplectitur, suaviis mulcet, tactu irritat ad gaudium:--"Audio," inquit, "tibi male esse?--Et pessime est," repono; "nam audio te mihi subirasci. Quid vero erroris aut delicti admisi in me?--Pura es sane ab omni in me delicto, corculum," inquit, "me gaudiis hactenus cumulasti summis, summam tuis in amplexibus inveni felicitatem; si de te conqueror, nihili sim, in qua scilicet omnes delicias, omnes amorum cupiditates nacta est mea mentula." Haec fatus educit e medio femore mentulam, manum adhibere rogat turgescenti, et momento post adsilit in lectum, et demissis femoralibus, detectoque ad zonam usque mihi utero, provolvit se in me; infixit protinus hastam, ac illico ad primum concussum, profluit mihi largus abundans e lumbis Veneris imber. Moriar, mea Tullia, si unquam ea sit visa res sensibus meis gratior! Uno verbo omnia: hac coitione, ter mihi litatum est Veneri, continua titillatione, aperto mihi ad opus gaudii summi gurgite. Cum vero Caviceus ad metam pervenit, libidinem in me meam aqua sua pluvia non restinxit, incendit novam, et cum exscendisset, uri me patrantes ocelli docuere. Manum admovit horto meo: hoc tactu soluta sum inani Veneris imagine.

_Tullia._ Rem mirifice narras, nihil tamen novi in his rebus. Nam verberibus incussis eliciuntur ex omni corporis parte quae conducere solet ad Venerem, infinitae spirituum alacriorum, vegetiorum, igniculis fervidiorum compactis velut cohortes, quae dehinc in locos nostros, in vulvam, in spermatica vasa, quod consentanea sint, sponte advolant: hinc pruritus, et inflammatae Veneris libido. En quod tibi pro miraculo queat esse: dux nostra Leonora, tam celebri stemmate clara, tanta fulgens pulchritudine, tot animi corporisque dotibus praecellens, verberibus debet foecunditatem. Dux maritus deperibat puellam, nullam tamen ex ea procreabat sobolem, quod aegerrime ferebat. Tentata quae ars aut industria ostentant omnia, nullus experimentis locus negatur; lusa ars et industria, profuit nihil. Tandem ex Arabis responso, caesa ut tu es virgis Leonora parentis suae manu. Ad hanc diem nullam ex Venere ceperat voluptatem; hoc vero temporis momento, cum primum ad eam explosit Dux catapultam, vehementissime mota est. Lacessiti iterum verberibus lumbi, clunes et femora ad Venerem incensi, post aliquot dies; tunc parum abfuit, quin sub marito subagitante deficeret, prae voluptate in effluvium mirabile soluta est. Tandem parvo temporis interjecto spatio perpessa idem incentivi genus, magna cum voluptate maritum excepit, et rigidae caudae salaces ictus. Impraegnata est uteroque gerit. Sed et audio esse nostros inter homines Alphonsum marchionem, quem verbera excitant ad pugnam, alioquin imbellem et ignavum. Virgis caedi sibi nates jubet, vapulat egregie, prostat interim illi uxor resupina in lecto; dum vapulat arrigit, et quo acriores ictus, eo tentigo vehementior. Cum parata sibi videt arma, aggreditur jacentem, et rapidissimos ciens in substratam motus, perfundit in subantem coelestia Veneris dona, et omnes quae ex Venere capi possunt capit voluptates.

_Octavia._ Sed vero si experta ipsa esses, quam non putem fore tibi admirationem!

_Tullia._ Non experta quidem sum; sed experiar et etiam sequenti nocte proxima. Nam volo te frui Lampridii mei amplexibus, qui jam per octo dies rure detentus cum Callia ferias a Venere agit; sed dedit ad me literas, quibus se crastina die monet adfuturum, Calliam velle ad se eam ego, quum negotia nescio quae illic habet a quibus se nondum expedire possit.

_Octavia._ Videbimus. Sed oblita es de Juliae nuptiis, cum devirginata est, referre quae a matre accepisti.

_Tullia._ Haec sane sunt. Scis nuptias velut clandestinas fuisse; aberat pater tuus, acciti ex affinibus nulli, intro res acta est, ut in fabulis Veterum legitur, nullis inspectantibus. Nam antequam Sempronia novam duceret nuptam ad genialem thorum, taurum passuram, implevit mollem animum malignis consiliis. Quae dixerit, quae jusserit dici fierive, quae utique et dixit et fecit inepta, intelliges. Ascenderat in cubiculum Juliae Jocondus, nam illic res patranda erat, et exhaustis a Semproniae viribus arma interrogabat virilia, an satis esset ad pugnam animi. Advenit demum Sempronia, et Juliam nexui tradidit.--"Enimvero," inquit, "volo vestibus nudari a me Juliam, Joconde, tibi." Denudat suis manibus puellam relicto indusio, vix tuentem pudorem ab oculis Jocondi. Mox abiit Sempronia: "Vos vobis relinquo," inquit, "agite res vestras." In proximum secessit cubiculum, e quo in id prospectus patens datur; nam ostium hiscebat ut et Juliae. Illico advolvitur genibus Jocondi Julia, id scilicet edocta. "Facilis tibi ero," inquit, "et omnibus tuis voluptatibus obsequens dum vixero. Si secus contigerit, plecte sontem." Osculatur ille, et erigit puellam.--"Exue autem indusium," inquit, "corculum." Sed cum vidit ad haec vultum rubore suffundi, ipse erubescentem et pavidam exspoliat. Ubi defluxit ad pedes indusium, evertit in lecti latus resupinam, mammas parvas, duras, orbiculatas, candidas, sororiantes, manibus terit, et osculis premit; post pectus, ventrem, crura oculis legit, ac demum cogitationem et obtutum in Veneris hortulum defigit. Ut sibi eam partem tractari, premi, diduci labia, digitum immitti sentit rudis puella: "Eh! eh! eh!" clamabat, miscens clamori gemitus et suspiria.--"Nunc," inquit Jocondus lectum ostendens, "colloca te in hoc duelli nostri campo. O venusta membra quae me cupidine inflammant!" Illa obtemperans mittit se in lectum; hoc aspectu ignescere coepit et turgescere salax cauda; igitur ad latus puellae fudit se Jocondus: momento Julia pulvinum suis subjecit natibus non rogata, femina quam potuit latissime aperuit et, quod rideas, ipsa ultro injecit manum in viri penem. Ille in risum erupit.--"Quid haec novae Veneris facies indicat mihi?" ait. "Agedum!" et dicto citius intra puellae femina se mittit pronus; illa clavum manu non amittebat, ac ipsa dirigebat in se ruentis mentulae cursum, in fissuram suam ultro pilum figens; post tollit crura altius, ita ut talis pertingeret nates. Sic ad Venerem ipsa se composuit. Etenim cum sensit summum mentulae caput intra cadurda esse immissum:--"Amove nunc manum," inquit Jocondus, "caetera ego peregero." Ambas illico manus Julia in superequitantis lumbos injicit, et arctissimo amplexu; sed Jocondus, cujus mentula tentigine rumpebatur, totis viribus torsit in intima contum, vi sibi viam aperiens, quo nulli hactenus libidini fuerat. Illa clamorem misit, nec tamen situm mutavit corporis, et tertio quartove concussu in abditiora Veneris adyta intrusit se fervida felixque mentula.

_Octavia._ Agnovit in virgine illaesum pudicitiae decus Jocondus? Sensit nullis inquinatam fuisse amplexibus?

_Tullia._ Agnovit ut nostri homines solent, quibus in primis coitionibus plerumque de virginitate virginibus fides.

_Octavia._ Verebar ut quae se ipsa patrandae rei accommodasset, id ei fraudi esset.

_Tullia._ Intellexit facile Jocondus manasse has artes a Sempronia; ac postquam primo hoc concubitu uxorem Juliam sacrasset:--"Quid vero," inquit, "Julia mea, te tam doctam judicasset? Profecto me in admirationem ingenii tui traxisti, cum mea arma ipsa in te fixisti, quibus lethum pudicitiae tuae conscisceres, cum me es amplexata, cum vibrasti clunes tam frequenti motu, crispantibus, crissantibus lumbis; cum voluptatem testata es suspiriis ignitisque tuis eheu! eheu!" Illa vero silebat: "Age, age, eloquere quae tegis hoc silentio tuo," aiebat Jocondus.--"Non ausim," inquit Julia, "sed haec omnia, ut accepi, fieri debent, et solent etiam a pudicissimis, ut ego sum.--Quis vero," reponit Jocondus, "dixit fieri solere?--Noli," refert Julia, "extorquere id a me ut fatear.--Volo vero dicas," adjicit ille; "ni dixeris, non ita judicabo puram, ut ais esse.--Sed, amabo, ne alteri unquam dixeris," ait Julia, "quae me tibi vis dicere. Monuit Sempronia, talem me praestare tibi, ex officio et munere meo esse, et sacramento adegit pollicerer me facturam.--Bene est," inquit Jocondus. "Cave vero tu ne subodoretur te mihi id secreti revelasse." Interea omnia et audiebat et videbat Sempronia, quod utrumque fallebat.

_Octavia._ Qua spe illusit puellae credulitati tam maligno consilio?

_Tullia._ Nempe sperabat inde futurum ut puellae mores tanquam liberiores suspecti Jocondo fierent, sed de his neutri ne verbum quidem fecit hactenus.

_Octavia._ At enim quam institueras non perfecisti narrationem.

_Tullia._ Ut omnino implevit puellae vulvam crassa et obdura mentula, in eam ad coleos usque inducta:--"Me crucias," ingemuit Julia, "parce! parce!" Ille interim crebris subagitationibus urgebat; dum vehementiores se in concussiones fundit: "Oh! oh!" inquit Julia, "prae voluptate morior; perge, perge, preme, impete fortiter, adige altius telum!"

_Octavia._ Ah! ah! ah!