Part 9
Talibus orabat dictis, arasque tenebat, cum sic orsa loqui vates: 'Sate sanguine divom, Tros Anchisiade, facilis descensus Averno; noctes atque dies patet atri ianua Ditis; sed revocare gradum superasque evadere ad auras, hoc opus, hic labor est. Pauci, quos aequus amavit Iuppiter, aut ardens evexit ad aethera virtus, dis geniti potuere. Tenent media omnia silvae, Cocytusque sinu labens circumvenit atro. Quod si tantus amor menti, si tanta cupido est, bis Stygios innare lacus, bis nigra videre Tartara, et insano iuvat indulgere labori, accipe, quae peragenda prius. Latet arbore opaca aureus et foliis et lento vimine ramus, Iunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnis lucus, et obscuris claudunt convallibus umbrae. Sed non ante datur telluris operta subire, auricomos quam quis decerpserit arbore fetus. Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus instituit. Primo avulso non deficit alter aureus, et simili frondescit virga metallo. Ergo alte vestiga oculis, et rite repertum carpe manu; namque ipse volens facilisque sequetur, si te fata vocant; aliter non viribus ullis vincere, nec duro poteris convellere ferro. Praeterea iacet exanimum tibi corpus amici--- heu nescis---totamque incestat funere classem, dum consulta petis nostroque in limine pendes. Sedibus hunc refer ante suis et conde sepulchro. Duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto: sic demum lucos Stygis et regna invia vivis aspicies.' Dixit, pressoque obmutuit ore.
Aeneas maesto defixus lumina voltu ingreditur, linquens antrum, caecosque volutat eventus animo secum. Cui fidus Achates it comes, et paribus curis vestigia figit. Multa inter sese vario sermone serebant, quem socium exanimem vates, quod corpus humandum diceret. Atque illi Misenum in litore sicco, ut venere, vident indigna morte peremptum, Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter aere ciere viros, Martemque accendere cantu. Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum et lituo pugnas insignis obibat et hasta: postquam illum vita victor spoliavit Achilles, Dardanio Aeneae sese fortissimus heros addiderat socium, non inferiora secutus. Sed tum, forte cava dum personat aequora concha, demens, et cantu vocat in certamina divos, aemulus exceptum Triton, si credere dignum est, inter saxa virum spumosa inmerserat unda. Ergo omnes magno circum clamore fremebant, praecipue pius Aeneas. Tum iussa Sibyllae, haud mora, festinant flentes, aramque sepulchri congerere arboribus caeloque educere certant. Itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum; procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex, fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur scinditur, advolvunt ingentis montibus ornos.
Nec non Aeneas opera inter talia primus hortatur socios, paribusque accingitur armis. Atque haec ipse suo tristi cum corde volutat, aspectans silvam inmensam, et sic voce precatur: 'Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus ostendat nemore in tanto, quando omnia vere heu nimium de te vates, Misene, locuta est.' Vix ea fatus erat, geminae cum forte columbae ipsa sub ora viri caelo venere volantes, et viridi sedere solo. Tum maximus heros maternas agnoscit aves, laetusque precatur: 'Este duces, O, si qua via est, cursumque per auras dirigite in lucos, ubi pinguem dives opacat ramus humum. Tuque, O, dubiis ne defice rebus, diva parens.' Sic effatus vestigia pressit, observans quae signa ferant, quo tendere pergant. Pascentes illae tantum prodire volando, quantum acie possent oculi servare sequentum. Inde ubi venere ad fauces grave olentis Averni, tollunt se celeres, liquidumque per aera lapsae sedibus optatis geminae super arbore sidunt, discolor unde auri per ramos aura refulsit. Quale solet silvis brumali frigore viscum fronde virere nova, quod non sua seminat arbos, et croceo fetu teretis circumdare truncos, talis erat species auri frondentis opaca ilice, sic leni crepitabat brattea vento. Corripit Aeneas extemplo avidusque refringit cunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllae.
Nec minus interea Misenum in litore Teucri flebant, et cineri ingrato suprema ferebant. Principio pinguem taedis et robore secto ingentem struxere pyram, cui frondibus atris intexunt latera, et ferales ante cupresios constituunt, decorantque super fulgentibus armis. Pars calidos latices et aena undantia flammis expediunt, corpusque lavant frigentis et unguunt. Fit gemitus. Tum membra toro defleta reponunt, purpureasque super vestes, velamina nota, coniciunt. Pars ingenti subiere feretro, triste ministerium, et subiectam more parentum aversi tenuere facem. Congesta cremantur turea dona, dapes, fuso crateres olivo. Postquam conlapsi cineres et flamma quievit reliquias vino et bibulam lavere favillam, ossaque lecta cado texit Corynaeus aeno. Idem ter socios pura circumtulit unda, spargens rore levi et ramo felicis olivae, lustravitque viros, dixitque novissima verba. At pius Aeneas ingenti mole sepulcrum imponit, suaque arma viro, remumque tubamque, monte sub aerio, qui nunc ''Misenus'' ab illo dicitur, aeternumque tenet per saecula nomen.
His actis, propere exsequitur praecepta Sibyllae. Spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu, scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris, quam super haud ullae poterant impune volantes tendere iter pennis---talis sese halitus atris faucibus effundens supera ad convexa ferebat: [unde locum Grai dixerunt nomine Aornon.] quattuor hic primum nigrantis terga iuvencos constituit, frontique invergit vina sacerdos; et summas carpens media inter cornua saetas ignibus imponit sacris, libamina prima, voce vocans Hecaten, Caeloque Ereboque potentem. Supponunt alii cultros, tepidumque cruorem suscipiunt pateris. Ipse atri velleris agnam Aeneas matri Eumenidum magnaeque sorori ense ferit, sterilemque tibi. Proserpina, vaccam. Tum Stygio regi nocturnas inchoat aras, et solida imponit taurorum viscera flammis, pingue superque oleum infundens ardentibus extis. Ecce autem, primi sub lumina solis et ortus, sub pedibus mugire solum, et iuga coepta moveri silvarum, visaeque canes ululare per umbram, adventante dea. 'Procul O procul este, profani,' conclamat vates, 'totoque absistite luco; tuque invade viam, vaginaque eripe ferrum: nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo.' Tantum effata, furens antro se immisit aperto; ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat.
Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes, et Chaos, et Phlegethon, loca nocte tacentia late, sit mihi fas audita loqui; sit numine vestro pandere res alta terra et caligine mersas!
Ibant obscuri sola sub nocte per umbram, perque domos Ditis vacuas et inania regna: quale per incertam lunam sub luce maligna est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra Iuppiter, et rebus nox abstulit atra colorem. Vestibulum ante ipsum, primisque in faucibus Orci Luctus et ultrices posuere cubilia Curae; pallentesque habitant Morbi, tristisque Senectus, et Metus, et malesuada Fames, ac turpis Egestas, terribiles visu formae: Letumque, Labosque; tum consanguineus Leti Sopor, et mala mentis Gaudia, mortiferumque adverso in limine Bellum, ferreique Eumenidum thalami, et Discordia demens, vipereum crinem vittis innexa cruentis.
In medio ramos annosaque brachia pandit ulmus opaca, ingens, quam sedem Somnia volgo Pana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent. Multaque praeterea variarum monstra ferarum: Centauri in foribus stabulant, Scyllaeque biformes, et centumgeminus Briareus, ac belua Lernae horrendum stridens, flammisque armata Chimaera, Gorgones Harpyiaeque et forma tricorporis umbrae. Corripit hic subita trepidus formidine ferrum Aeneas, strictamque aciem venientibus offert, et, ni docta comes tenues sine corpore vitas admoneat volitare cava sub imagine formae, inruat, et frustra ferro diverberet umbras.
Hinc via, Tartarei quae fert Acherontis ad undas. Turbidus hic caeno vastaque voragine gurges aestuat, atque omnem Cocyto eructat harenam. Portitor has horrendus aquas et flumina servat terribili squalore Charon, cui plurima mento canities inculta iacet; stant lumina flamma, sordidus ex umeris nodo dependet amictus. Ipse ratem conto subigit, velisque ministrat, et ferruginea subvectat corpora cymba, iam senior, sed cruda deo viridisque senectus. Huc omnis turba ad ripas effusa ruebat, matres atque viri, defunctaque corpora vita magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, impositique rogis iuvenes ante ora parentum: quam multa in silvis autumni frigore primo lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus trans pontum fugat, et terris immittit apricis. Stabant orantes primi transmittere cursum, tendebantque manus ripae ulterioris amore. Navita sed tristis nunc hos nunc accipit illos, ast alios longe submotos arcet harena. Aeneas, miratus enim motusque tumultu, 'Dic' ait 'O virgo, quid volt concursus ad amnem? Quidve petunt animae, vel quo discrimine ripas hae linquunt, illae remis vada livida verrunt?' Olli sic breviter fata est longaeva sacerdos: 'Anchisa generate, deum certissima proles, Cocyti stagna alta vides Stygiamque paludem, di cuius iurare timent et fallere numen. Haec omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est; portitor ille Charon; hi, quos vehit unda, sepulti. Nec ripas datur horrendas et rauca fluenta transportare prius quam sedibus ossa quierunt. Centum errant annos volitantque haec litora circum; tum demum admissi stagna exoptata revisunt.' Constitit Anchisa satus et vestigia pressit, multa putans, sortemque animo miseratus iniquam. Cernit ibi maestos et mortis honore carentes Leucaspim et Lyciae ductorem classis Oronten, quos, simul ab Troia ventosa per aequora vectos, obruit Auster, aqua involvens navemque virosque.
Ecce gubernator sese Palinurus agebat, qui Libyco nuper cursu, dum sidera servat, exciderat puppi mediis effusus in undis. Hunc ubi vix multa maestum cognovit in umbra, sic prior adloquitur: 'Quis te, Palinure, deorum eripuit nobis, medioque sub aequore mersit? Dic age. Namque mihi, fallax haud ante repertus, hoc uno responso animum delusit Apollo, qui fore te ponto incolumem, finesque canebat venturum Ausonios. En haec promissa fides est?' Ille autem: 'Neque te Phoebi cortina fefellit, dux Anchisiade, nec me deus aequore mersit. Namque gubernaclum multa vi forte revolsum, cui datus haerebam custos cursusque regebam, praecipitans traxi mecum. Maria aspera iuro non ullum pro me tantum cepisse timorem, quam tua ne, spoliata armis, excussa magistro, deficeret tantis navis surgentibus undis. Tris Notus hibernas immensa per aequora noctes vexit me violentus aqua; vix lumine quarto prospexi Italiam summa sublimis ab unda. Paulatim adnabam terrae; iam tuta tenebam, ni gens crudelis madida cum veste gravatum prensantemque uncis manibus capita aspera montis ferro invasisset, praedamque ignara putasset. Nunc me fluctus habet, versantque in litore venti. Quod te per caeli iucundum lumen et auras, per genitorem oro, per spes surgentis Iuli, eripe me his, invicte, malis: aut tu mihi terram inice, namque potes, portusque require Velinos; aut tu, si qua via est, si quam tibi diva creatrix ostendit---neque enim, credo, sine numine divom flumina tanta paras Stygiamque innare paludem--- da dextram misero, et tecum me tolle per undas, sedibus ut saltem placidis in morte quiescam. Talia fatus erat, coepit cum talia vates: 'Unde haec, o Palinure, tibi tam dira cupido? Tu Stygias inhumatus aquas amnemque severum Eumenidum aspicies, ripamve iniussus adibis? Desine fata deum flecti sperare precando. Sed cape dicta memor, duri solatia casus. Nam tua finitimi, longe lateque per urbes prodigiis acti caelestibus, ossa piabunt, et statuent tumulum, et tumulo sollemnia mittent, aeternumque locus Palinuri nomen habebit.' His dictis curae emotae, pulsusque parumper corde dolor tristi: gaudet cognomine terrae.
Ergo iter inceptum peragunt fluvioque propinquant. Navita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda per tacitum nemus ire pedemque advertere ripae, sic prior adgreditur dictis, atque increpat ultro: 'Quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis, fare age, quid venias, iam istinc, et comprime gressum. Umbrarum hic locus est, somni noctisque soporae; corpora viva nefas Stygia vectare carina. Nec vero Alciden me sum laetatus euntem accepisse lacu, nec Thesea Pirithoumque, dis quamquam geniti atque invicti viribus essent. Tartareum ille manu custodem in vincla petivit, ipsius a solio regis, traxitque trementem; hi dominam Ditis thalamo deducere adorti.' Quae contra breviter fata est Amphrysia vates: 'Nullae hic insidiae tales; absiste moveri; nec vim tela ferunt; licet ingens ianitor antro aeternum latrans exsanguis terreat umbras, casta licet patrui servet Proserpina limen. Troius Aeneas, pietate insignis et armis, ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras. Si te nulla movet tantae pietatis imago, at ramum hunc' (aperit ramum, qui veste latebat) 'adgnoscas.' Tumida ex ira tum corda residunt. Nec plura his. Ille admirans venerabile donum fatalis virgae, longo post tempore visum, caeruleam advertit puppim, ripaeque propinquat. Inde alias animas, quae per iuga longa sedebant, deturbat, laxatque foros; simul accipit alveo ingentem Aenean. Gemuit sub pondere cymba sutilis, et multam accepit rimosa paludem. Tandem trans fluvium incolumis vatemque virumque informi limo glaucaque exponit in ulva.
Cerberus haec ingens latratu regna trifauci personat, adverso recubans immanis in antro. Cui vates, horrere videns iam colla colubris, melle soporatam et medicatis frugibus offam obicit. Ille fame rabida tria guttura pandens corripit obiectam, atque immania terga resolvit fusus humi, totoque ingens extenditur antro. Occupat Aeneas aditum custode sepulto, evaditque celer ripam inremeabilis undae.
Continuo auditae voces, vagitus et ingens, infantumque animae flentes in limine primo, quos dulcis vitae exsortes et ab ubere raptos abstulit atra dies et funere mersit acerbo; hos iuxta falso damnati crimine mortis. Nec vero hae sine sorte datae, sine iudice, sedes: quaesitor Minos urnam movet; ille silentum conciliumque vocat vitasque et crimina discit. Proxuma deinde tenent maesti loca, qui sibi letum insontes peperere manu, lucemque perosi proiecere animas. Quam vellent aethere in alto nunc et pauperiem et duros perferre labores! Fas obstat, tristisque palus inamabilis undae alligat, et noviens Styx interfusa coercet. Nec procul hinc partem fusi monstrantur in omnem lugentes campi: sic illos nomine dicunt. Hic, quos durus amor crudeli tabe peredit, secreti celant calles et myrtea circum silva tegit; curae non ipsa in morte relinquunt. His Phaedram Procrimque locis, maestamque Eriphylen crudelis nati monstrantem volnera, cernit, Evadnenque et Pasiphaen; his Laodamia it comes, et iuvenis quondam, nunc femina, Caeneus, rursus et in veterem fato revoluta figuram. Inter quas Phoenissa recens a volnere Dido errabat silva in magna; quam Troius heros ut primum iuxta stetit adgnovitque per umbras obscuram, qualem primo qui surgere mense aut videt, aut vidisse putat per nubila lunam, demisit lacrimas, dulcique adfatus amore est: 'Infelix Dido, verus mihi nuntius ergo venerat exstinctam, ferroque extrema secutam? Funeris heu tibi causa fui? Per sidera iuro, per superos, et si qua fides tellure sub ima est, invitus, regina, tuo de litore cessi. Sed me iussa deum, quae nunc has ire per umbras, per loca senta situ cogunt noctemque profundam, imperiis egere suis; nec credere quivi hunc tantum tibi me discessu ferre dolorem. Siste gradum, teque aspectu ne subtrahe nostro. Quem fugis? Extremum fato, quod te adloquor, hoc est.' Talibus Aeneas ardentem et torva tuentem lenibat dictis animum, lacrimasque ciebat. Illa solo fixos oculos aversa tenebat, nec magis incepto voltum sermone movetur, quam si dura silex aut stet Marpesia cautes. landem corripuit sese, atque inimica refugit in nemus umbriferum, coniunx ubi pristinus illi respondet curis aequatque Sychaeus amorem. Nec minus Aeneas, casu concussus iniquo, prosequitur lacrimis longe, et miseratur euntem.
Inde datum molitur iter. Iamque arva tenebant ultima, quae bello clari secreta frequentant. Hic illi occurrit Tydeus, hic inclutus armis Parthenopaeus et Adrasti pallentis imago; hic multum fleti ad superos belloque caduci Dardanidae, quos ille omnes longo ordine cernens ingemuit, Glaucumque Medontaque Thersilochumque, tris Antenoridas, Cererique sacrum Polyphoeten, Idaeumque, etiam currus, etiam arma tenentem. circumstant animae dextra laevaque frequentes; nec vidisse semel satis est; iuvat usque morari, et conferre gradum, et veniendi discere causas. At Danaum proceres Agamemnoniaeque phalanges ut videre virum fulgentiaque arma per umbras, ingenti trepidare metu; pars vertere terga, ceu quondam petiere rates; pars tollere vocem exiguam, inceptus clamor frustratur hiantes.
Atque hic Priamiden laniatum corpore toto Deiphobum videt et lacerum crudeliter ora, ora manusque ambas, populataque tempora raptis auribus, et truncas inhonesto volnere nares. Vix adeo adgnovit pavitantem et dira tegentem supplicia, et notis compellat vocibus ultro: 'Deiphobe armipotens, genus alto a sanguine Teucri quis tam crudeles optavit sumere poenas? Cui tantum de te licuit? Mihi fama suprema nocte tulit fessum vasta te caede Pelasgum procubuisse super confusae stragis acervum. Tunc egomet tumulum Rhoeteo litore inanem constitui, et magna Manes ter voce vocavi. Nomen et arma locum servant; te, amice, nequivi conspicere, et patria decedens ponere terra.' Ad quae Priamides: 'Nihil O tibi amice relictum; omnia Deiphobo solvisti et funeris umbris. Sed me fata mea et scelus exitiale Lacaenae his mersere malis; illa haec monumenta reliquit. Namque ut supremam falsa inter gaudia noctem egerimus, nosti; et nimium meminisse necesse est. Cum fatalis equus saltu super ardua venit Pergama, et armatum peditem gravis attulit alvo, illa, chorum simulans, evantes orgia circum ducebat Phrygias; flammam media ipsa tenebat ingentem, et summa Danaos ex arce vocabat. Tum me, confectum curis somnoque gravatum, infelix habuit thalamus, pressitque iacentem dulcis et alta quies placidaeque simillima morti Egregia interea coniunx arma omnia tectis amovet, et fidum capiti subduxerat ensem; intra tecta vocat Menelaum, et limina pandit, scilicet id magnum sperans fore munus amanti, et famam exstingui veterum sic posse malorum. Quid moror? Inrumpunt thalamo; comes additur una hortator scelerum Aeolides. Di, talia Grais instaurate, pio si poenas ore reposco! Sed te qui vivum casus, age, fare vicissim, attulerint. Pelagine venis erroribus actus, an monitu divom? An quae te Fortuna fatigat, ut tristes sine sole domos, loca turbida, adires?'
Hac vice sermonum roseis Aurora quadrigis iam medium aetherio cursu traiecerat axem; et fors omne datum traherent per talia tempus; sed comes admonuit, breviterque adfata Sibylla est: 'Nox ruit, Aenea; nos flendo ducimus horas. Hic locus est, partes ubi se via findit in ambas: dextera quae Ditis magni sub moenia tendit, hac iter Elysium nobis; at laeva malorum exercet poenas, et ad impia Tartara mittit.' Deiphobus contra: 'Ne saevi, magna sacerdos; discedam, explebo numerum, reddarque tenebris. I decus, i, nostrum; melioribus utere fatis!' Tantum effatus, et in verbo vestigia torsit.
Respicit Aeneas subito, et sub rupe sinistra moenia lata videt, triplici circumdata muro, quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis, Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa. Porta adversa ingens, solidoque adamante columnae, vis ut nulla virum, non ipsi exscindere bello caelicolae valeant; stat ferrea turris ad auras, Tisiphoneque sedens, palla succincta cruenta, vestibulum exsomnis servat noctesque diesque, Hinc exaudiri gemitus, et saeva sonare verbera; tum stridor ferri, tractaeque catenae. Constitit Aeneas, strepitumque exterritus hausit. 'Quae scelerum facies, O virgo, effare; quibusve urguentur poenis? Quis tantus plangor ad auras?' Tum vates sic orsa loqui: 'Dux inclute Teucrum, nulli fas casto sceleratum insistere limen; sed me cum lucis Hecate praefecit Avernis, ipsa deum poenas docuit, perque omnia duxit. Gnosius haec Rhadamanthus habet, durissima regna, castigatque auditque dolos, subigitque fateri, quae quis apud superos, furto laetatus inani, distulit in seram commissa piacula mortem. Continuo sontes ultrix accincta flagello Tisiphone quatit insultans, torvosque sinistra intentans angues vocat agmina saeva sororum. Tum demum horrisono stridentes cardine sacrae panduntur portae. Cernis custodia qualis vestibulo sedeat, facies quae limina servet? Quinquaginta atris immanis hiatibus Hydra saevior intus habet sedem. Tum Tartarus ipse bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras, quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum. Hic genus antiquum Terrae, Titania pubes, fulmine deiecti fundo volvuntur in imo. 'Hic et Aloidas geminos immania vidi corpora, qui manibus magnum rescindere caelum adgressi, superisque Iovem detrudere regnis. Vidi et crudeles dantem Salmonea poenas, dum flammas Iovis et sonitus imitatur Olympi. Quattuor hic invectus equis et lampada quassans per Graium populos mediaeque per Elidis urbem ibat ovans, divomque sibi poscebat honorem,--- demens, qui nimbos et non imitabile fulmen aere et cornipedum pulsu simularet equorum. At pater omnipotens densa inter nubila telum contorsit, non ille faces nec fumea taedis lumina, praecipitemque immani turbine adegit. Nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum, cernere erat, per tota novem cui iubera corpus porrigitur, rostroque immanis voltur obunco immortale iecur tondens fecundaque poenis viscera, rimaturque epulis, habitatque sub alto pectore, nec fibris requies datur ulla renatis. [Quid memorem Lapithas, Ixiona Pirithoumque?] quos super atra silex iam iam lapsura cadentique imminet adsimilis; lucent genialibus altis aurea fulcra toris, epulaeque ante ora paratae regifico luxu; Furiarum maxima iuxta accubat, et manibus prohibet contingere mensas, exsurgitque facem attollens, atque intonat ore. 'Hic, quibus invisi fratres, dum vita manebat, pulsatusve parens, et fraus innexa clienti, aut qui divitiis soli incubuere repertis, nec partem posuere suis (quae maxima turba est), quique ob adulterium caesi, quique arma secuti impia nec veriti dominorum fallere dextras, inclusi poenam exspectant. Ne quaere doceri quam poenam, aut quae forma viros fortunave mersit. Saxum ingens volvunt alii, radiisque rotarum districti pendent; sedet, aeternumque sedebit, infelix Theseus; Phlegyasque miserrimus omnis admonet, et magna testatur voce per umbras: ''Discite iustitiam moniti, et non temnere divos.'' Vendidit hic auro patriam, dominumque potentem imposuit; fixit leges pretio atque refixit; hic thalamum invasit natae vetitosque hymenaeos; ausi omnes immane nefas, ausoque potiti. Non, mihi si linguae centum sint oraque centum, ferrea vox, omnis scelerum comprendere formas, omnia poenarum percurrere nomina possim.'